Redactio B

Inhaltsverzeichnis: Redactio B

Liber primus

Prologus

<Quaestio prima: Vtrum theologia sit scientia>

[B.I.P.1.1] I.P.1.5

Circa primum Sententiarum primo queritur utrum 1 theologia sit scientia. Et arguitur quod non, quia scientia 2 est uirtus intellectualis, ut patet ex VI Ethicorum; set theologia non est uirtus intellectualis; ergo non est scientia. Minor probatur, quia uirtus 3 est dispositio perfecti ad optimum, ut dicitur VII Phisicorum; set theologia non disponit nec perficit intellectum ad id quod est optimum intellectui, quia non facit claram euidentiam de hiis que tradit, sicut nec fides, ex cuius articulis procedit; clara autem euidentia ueritatis est illud quod est optimum intellectui; quare etc.


  1. Vtrum theologia sit scientia scientia] cf. Thom., Super Sent., Prol., 3 (322,53-325,108); S.th., I, 1, 2; • • • Ioh. Par., Super Sent., Prol., 6 (16,2-20,146); • • • Guil. P. God., Lect. Thom., Prol., 1 (1-20); • • • Iac. Met., Super Sent., Prol., 1 (50,2-58,294); • • • Duns Scot., Ord., 4, 1 (141,7-146,11); Brown, "Declarative Theology" (401-412) ↩︎

  2. scientia est uirtus intellectualis] cf. Arist., Eth Nic., VI, 3, 1139b15-36; 6, 1140b31-1141a1 ↩︎

  3. uirtus est dispositio perfecti] cf. Auct. Ar., 2, 186 (155,9); • • • Arist., Phys., VII, 3, 246a13 ↩︎

[B.I.P.1.2] I.P.1.6

Item perfectior est habitus principiorum quam conclusionum, quia habitus conclusionum dependet ex habitu principiorum et non econuerso; set fides 1, que est habitus principiorum ex quibus theologia procedit, non est uirtus intellectualis nec inter eas numeratur VI Ethicorum; ergo nec theologia est uirtus intellectualis; non ergo est scientia.


  1. fides ... est virtus intellectualis] cf. Petr. de Tarant., Super Sent., Prol., 1, 1, ad 3 (3b): «Non omnis scientia procedit ex communibus principiis, quae per se nota sunt omnibus, imo ex principiis, quae solum sapientibus: sic theologia procedit ex articulis fidei, qui per se noti sunt non omnibus, sed fidelibus, quia in genere credibilium omnia alia per ipsos probatur, ipsi vero non: quamvis manifestentur rationibus quibusdam, et defendatur.» ↩︎

[B.I.P.1.3] I.P.1.4

In contrarium est quod dicitur Ier. 9: In 1 hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me; loquitur autem de notitia non quacumque set de illa quam tradit Sacra Scriptura seu theologia; ergo ipsa est scientia.


  1. In ... et nosse me] cf. Hier., 9, 24 ↩︎

[B.I.P.1.4] I.P.1.7

Responsio. Quia in 1 omni disputatione oportet supponere quid significatur per nomen, ideo antequam descendatur ad solutionem questionis, oportet uidere quid importetur nomine theologie. Videtur autem theologia secundum suum nomen accipi tripliciter: uno modo prout dicit habitum quo cognoscimus ea que in sacra doctrina traduntur et ut in ea traduntur, et hoc rationabiliter; si enim scire ea que continentur in libris naturalibus ARISTOTILIS uel quorumcumque aliorum philosophorum uocatur communiter naturalis philosophia, multo magis scire ea que in Sacra Scriptura continentur debet uocari theologia, quia naturalis 2 philosophia non est scire quid ARISTOTILES uel alii philosophi senserunt, set quid habeat ueritas rerum naturalium; unde ubi deuiat mens ARISTOTILIS a ueritate rerum, non est scientia scire quid ARISTOTILES senserit, set potius error; set uere theologia est scire mentem ILLORVM qui sacrum canonem Spiritu Sancto inspirante tradiderunt, quia intellectus EORVM numquam deuiauit a ueritate rerum.


  1. in ... significatur per nomen] cf. Auct. Ar., 35, 5 (311,77-79); • • • Arist., An. post., I, 1, 71a11-13 ↩︎

  2. naturalis ... veritas rerum naturalium] cf. Thom., In De caelo, I, 22, 8 (91a) ↩︎

[B.I.P.1.5] I.P.1.8

Secundo modo accipitur theologia pro habitu quo fides et ea que in Scriptura traduntur, defenduntur et declarantur ex quibusdam principiis nobis notioribus. Et sic accipit eam beatus AVGVSTINVS libro XIV De Trinitate dicens quod huic 1 scientie illud tantummodo tribuitur quo fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditur et roboratur; et subdit immediate: Qua scientia non pollent fideles plurimi, quamuis polleant fideles plurimum; aliud est enim scire tantummodo quid homo credere debeat, aliud autem scire quomodo hoc ipsum et piis opituletur et contra impios defendatur; quod proprio uocabulo APOSTOLVS scientiam appellare uidetur. Verba sunt AVGVSTINI. Ex quibus satis apparet quod ipse uocat scientiam theologie habitum quo fides et Scriptura traduntur defenduntur et declarantur. Sic etiam accipit et intendit eam tradere MAGISTER SENTENTIARUM in Prologo dicens sic: Fidem 2 nostram aduersus errores carnalium hominum Dauitice 3 turris clipeis munire uel potius munitam ostendere ac theologicarum inquisitionum abdita aperire necnon et sacramentorum ecclesiasticorum pro modulo nostre intelligentie notitiam tradere studuimus. Dicit autem munitam ostendere, quia utitur auctoritatibus sanctorum, AVGVSTINI et ALIORIM, qui suis dictis fidem defenderant et declarauerant.


  1. huic ... scientiam appellare videtur] Aug., De Trin.. XIV, 1, 3 (424,59-67); • • • cf. Paul., I Cor., 12, 8; 13, 8 ↩︎

  2. Fidem ... autem munitam ostendere] Lomb., Sent., Prol. (3,9-13) ↩︎

  3. Dautice turris] cf. Cant., 4, 4 ↩︎

[B.I.P.1.6] I.P.1.9

Tertio modo accipitur theologia communius, nescio tamen si uerius, pro habitu eorum que deducuntur ex articulis fidei et ex dictis Sacre Scripture, sicut conclusiones ex principiis, et hic modus uertitur 1 nunc communiter in ore loquentium.


  1. uertitur ... in ore loquentium] cf. Glossa ord., I Reg., 19, 24 (33b) ↩︎

[B.I.P.1.7] I.P.1.10

Hac distinctione premissa dicendum est quod si theologia accipiatur primo modo, scilicet pro habitu quo cognoscuntur ea que in sacra doctrina traduntur et modo quo in ea traduntur, theologia non differt a fide. Cuius ratio est quia que in sacra doctrina traduntur ut sic solum diuina auctoritate tenentur; sic autem assentire eis, scilicet ut diuina auctoritate sunt tradita, solius fidei est; et ideo theologia sic accepta non differt a fide. Propter quod querere utrum theologia sic accepta sit scientia, idem est ac si quereretur utrum fides sit scientia et non solum utrum cum fide stet scientia de eodem. Et quia nullus umquam dubitauit an fides formaliter sit scientia, nisi loquendo largissime de scientia, sicut loquitur beatus AVGVSTINUS De uidendo Deum dicens quod illud 1 dicimur scire quod credimus testimonio aliorum, ideo hic sensus questionis ad presens dimittatur.


  1. illud ... credimus testimonio aliorum] cf. Aug., Epist., 147, 3, 8 (282,3-6); De Trin., XV, 12, 21 (493,75-83) ↩︎

[B.I.P.1.8] I.P.1.11

Si autem theologia accipiatur secundo modo, scilicet pro habitu quo fides et ea que in sacra doctrina traduntur, defenduntur et declarantur, sic fides et theologia sunt de eodem, nisi quod illud quod tradit fides sola auctoritate tradit theologia ratione. Et ideo querere utrum theologia sic accepta sit scientia, est querere utrum 1 de eodem simul possit haberi fides et scientia.


  1. utrum ... fides et scientia] cf. Thom., Super Sent., II, 24, 2, 2 (769-770); S.th., II-II, 1, 5 ↩︎

[B.I.P.1.9] I.P.1.12

Accipiendo autem tertio modo theologiam, sicut communiter accipitur, scilicet pro habitu eorum que deducuntur ex articulis fidei et ex dictis Sacre Scripture, sicut conclusiones ex principiis, sic querere utrum theologia sit scientia, est querere utrum 1 ex articulis fidei possit aliquid demonstratiue concludi quod sit uere scitum.


  1. utrum ... sit vere scitum] cf. God. de Font., Quodl. IV, 10 (260-264) ↩︎

[B.I.P.1.10] I.P.1.13

Et hiis duobus modis ultimis tractabitur questio: primo utrum de eodem possit esse fides et scientia; secundo utrum 1 de eodem possit esse fides et scientia; secundo utrum ex articulis fidei possit deduci aliqua conclusio uere scita.


  1. utrum ... fides et scientia] cf. Heru. Nat., Opinio de diff. contra doctrinam fr. Thome, de sciencia in gen., 6 (26-35) ↩︎

[B.I.P.1.11] I.P.1.11'

Quantum ad primum articulum distinguendum est de fide, quia possumus loqui de ea uel secundum eius generalem et formalem rationem, et sic nichil prohibet quin de eodem possint simul esse in eodem homine fides et scientia, uel secundum specialem materiam de qua est fides et de qua specialiter loquntur theologi; et quia talis materia non est demonstrabilis aut simpliciter aut saltem uiatori, non propter rationem formalem fidei, set propter condicionem materie de qua est fides et propter statum uie, ideo cum tali fide non stat scientia in uiatore.

[B.I.P.1.12] I.P.1.12'

Primum patet dupliciter, primo sic: illa quorum rationes formales et completiue sunt compossibiles et ipsa sunt compossibilia; set sic est de fide et scientia; quare etc. Maior de se patet. Minor probatur, quia formalis et precisa ratio scientie est assentire per demonstrationem, formalis autem et precisa ratio fidei est assentire per auctoritatem (nec fiat uis si sumantur actus pro habitibus); hee autem rationes sunt compossibiles. Quod patet primo per experientiam quam unusquisque habet in se ipso; si enim aliquis primo assentiat conclusioni huic sibi dicte a perito astrologo quod luna est minor terra, deinde processu temporis acquirat medium demonstratiuum eiusdem conclusionis, utpote quod ipsa eclipsatur per umbram terre, que est minor terra, quia semper procedit in conum minuendo donec deficiat, constat quod sicut stat auctoritas cum ratione concordante auctoritati, sic assensus per auctoritatem cum assensu per rationem, licet habenti rationem demonstratiuam non sit necessaria auctoritas, ita quod demonstratio bene excludit necessitatem auctoritatis, set non compossibilitatem. Secundo, quia quando duo assensus sunt eiusdem rationis, illud quod causat uel saltem inclinat ad unum non tollit per se alterum, set potius confirmat ipsum; set demonstratio sequens auctoritatem et fidem et precedens aliam facit quod facilius credatur iterato auctoritati dicentis; illius enim dictis magis accommodaretur fides cuius auctoritatem sequta est euidens demonstratio; ergo demonstratio sequens auctoritatem et assensum habitum per eam neutrum euacuat, set potius confirmat. Et sic patet minor; sequitur ergo conclusio.

[B.I.P.1.13] I.P.1.13'

Set dicet ALIQUIS quod de ratione fidei est plus quam assumptum sit, quia fides est habitus quo assentimus alicui conclusioni propter 1 auctoritatem dicentis solum, propter quod cum fide non potest stare scientia ratione exclusionis importate per hoc quod dico “solum”. Set istud non ualet, quia li solum potest facere exclusionem respectu fidei uel respectu habentis fidem. Si respectu fidei, uera est propositio sub hoc sensu: fides facit assentire propter auctoritatem dicentis solum, idest fides non facit assensum nisi illum qui est per auctoritatem; et hoc est uerum. Si autem li solum faciat exclusionem respectu habentis fidem generaliter, falsa est; est enim sensus: fides facit assentire propter auctoritatem dicentis solum, idest habens fidem non assentit nisi propter auctoritatem tantum; et hoc est falsum, quia potest habere cum auctoritate rationem et cuilibet assentire etiam si alterum deesset; licet enim fides non causet assensum nisi illum qui est per auctoritatem, non tamen excludit omnem alium. Quod patet, quia sicut fides facit assentire propter auctoritatem solum, sic scientia facit assentire propter demonstrationem solum; set in scientia li solum non facit exclusionem alterius assensus respectu scientis absolute, set tantum respectu scientie; sciens enim non solum assentit conclusioni scite propter demonstrationem, set quandoque propter experimentum sumptum ex singularibus ex quibus concluditur uniuersale, sicut perspectiuus potest habere scientiam suorum principiorum per demonstrationem superioris scientie, scilicet geometrie, et nichilominus eis assentit uia experientie; ergo similiter in proposito; quare etc.


  1. propter auctoritatem dicentis solum] cf. Iac. Met., Super Sent., Prol., 1, 3 (57,262-264) ↩︎

[B.I.P.1.14] I.P.1.14'

Secunda ratio principalis talis est: si fides et scientia non possent simul esse in eodem et de eodem, hoc esset propter aliquam repugnantiam uel oppositionem; set nulla est talis, ut probabitur; ergo etc. Maior est euidens. Probatio minoris, quia si esset aliqua repugnantia inter fidem et scientiam, illa esset uel ex parte causarum seu mediorum uel ex parte obiectorum uel ex parte actuum; non ex parte mediorum uel causarum, quia auctoritas, que causat fidem, et demonstratio, que causat scientiam, compatiuntur se in eodem et de eodem, ut de se patet; nec ex parte obiectorum, quia quando formales rationes obiectorum duorum habituum habent secundum se repugnantiam, impossibile est quod illi habitus habeant idem obiectum, neque respectu eiusdem hominis neque respectu diuersorum; set secundum OMNES fides et scientia respectu diuersorum hominum possunt habere idem obiectum et sub eadem reali ratione quantum est ex parte obiecti; eclipsim enim quam scit astrologus credit rusticus. Ergo ex parte obiectorum secundum se non est aliqua repugnantia inter scientiam et fidem.

[B.I.P.1.15] I.P.1.15'

Item nec ex parte actuum, quia si aliqua repugnantia esset ex parte actuum, illa esset secundum euidens et ineuidens, quia, ut QVIBVSDAM uidetur, scientia 1 facit de conclusione euidentiam, fides autem facit ineuidentiam. Set istud non ualet, quia multum refert dicere quod fides non faciat de conclusione euidentiam et quod faciat de ea ineuidentiam. Primum enim uerum est, scilicet quod fides non facit euidentiam de conclusione credita. Secundum tamen est falsum, scilicet quod faciat ineuidentiam, hoc est cognitionem oppositam euidenti; solum enim facit assensum per auctoritatem, qui etsi secundum se non sit euidens, compatitur tamen secum alium assensum euidentem causatum per alium habitum, nec est aliqua consequentia: “fides non facit euidentiam; ergo facit ineuidentiam incompossibilem euidentie”, quia non oportet quod illud quod non causat habitum causet priuationem incompossibilem habitui; sicut illud quod non facit me uidentem non oportet quod faciat me cecum, similiter non oportet quod fides , que non facit euidentiam, faciat assensum ineuidentem incompossibilem cuilibet euidentie; et sic patet minor; sequitur ergo conclusio.


  1. scientia ... autem facit ineuidentiam] cf. Henr. de Gand., Summa, 13, 7 (97rZ-vZ): «Ad secundum: quod scientia et opinio non stant simul: ergo neque fides et intellectus: Dicendum quod quantum est ex parte notitiae obscure in opinione et fide, respectu notitiae clare in scientia et intellectu, bene teneret similitudo et procederet ratio. Sed aliud est quod reformat pactum: propter quod non tenet similitudo neque procedi ratio, quoniam quod scitur vel intelligitur cognoscitur quia impossibile est aliter se habere, quod autem opinatur quis, inquantum huiusmodiae, stimat posse aliter se habere, quod autem creditur et fide tenetur, propter fidei certitudinem, quantumcumque sit obscura notitia, tenetur quia impossibile sit aliter se habere. Opponuntur ergo scientia et opinio: non solum sicut contraria, quae possunt habere medium, scilicet ut obscurum et clarum: sed sicut contradictoria inter quae non est medium scilicet ut possibile alter se habere, et non possibile aliter se habere. Non sic autem fides et scientia: sed solum sicut obscurum et clarum: et ita ut contraria inter quae cadit medium.» ↩︎

[B.I.P.1.16] I.P.1.21

Set contra hoc opponitur dupliciter: primo, quia non plus opponuntur scientia et opinio quam scientia et fides, ut uidetur; set idem 1 homo non potest simul et de eodem habere scientiam et opinionem, ut patet ex fine I Posteriorum; ergo nec scientiam et fidem; secundo, quia si scientia non euacuat fidem, fides 2 poterit remanere in patria cum scientia beatorum, quod uidetur esse contra APOSTOLVM Cor. 13; quare etc.

Dicendum ad primum quod non est omnino simile de opinione respectu scientie et de fide respectu eiusdem, quia si de ratione opinionis est quod opinans putet illud quod opinatur posse aliter se habere, sicut uidetur innuere ARISTOTILES, ubi supra, cum scire 3 sit causam cognoscere propter quam res est, et quoniam impossibile est aliter se habere, ut dicitur in principio Posteriorum, clarum est quod scire et opinari directe opponuntur; propter quod non possunt simul esse in eodem homine de eadem conclusione, immo plus quod nec in aliquo potest esse opinio uera de illa conclusione de qua alius habet scientiam, quia conclusionem scitam impossibile est aliter se habere. Si ergo opinans credat eam posse aliter se habere, decipitur; quare etc. Et hoc uidetur innuere ARISTOTILES in fine I Posteriorum, ubi dicit quod de 4 eodem potest esse opinio et scientia, sicut de eodem potest esse opinio uera et falsa; set de ratione fidei non est aliquid quod scientie opponatur, ut dictum est prius; et ideo non est simile. Si uero de ratione opinionis solum esset quod opinans assentiret conclusioni per medium probabile, sicut credens assentit per auctoritatem, sic possent in eodem respectu eiusdem conclusionis simul esse scientia et opinio nec esset aliqua oppositio seu repugnantia, quia medium probabile licet non concludat quod impossibile sit conclusionem aliter se habere, tamen non concludit oppositum, scilicet quod possibile sit eam aliter se habere quantum est ex natura rei, set solum concludit quod sic est; propter quod sicut propositio de inesse stat cum necessaria et contingente, quamuis contingens et necessaria non stent simul, sic scientia, per quam scitur quod necesse est conclusionem sic esse, et opinio, per quam concluditur absolute sic esse, possunt stare simul, quamuis opinio primo modo accepta, scilicet per quam iudicatur quod possibile est conclusionem aliter se habere, non possit stare cum scientia. Et quamuis per istam uiam non uideatur incedere PHILOSOPHVS, set potius uideatur intendere quod de ratione opinionis sit quod opinans credat conclusionem posse aliter se habere, tamen ipsa uidetur probabilior; sufficit enim ad ueram opinionem quod opinans aduertat quod medium non infert conclusionem necessariam, set ex hoc non sequitur quod ipsa non sit necessaria eo quod sicut uerum potest concludi ex falsis, sic necessarium ex contingentibus. Isto ergo modo potest stare opinio cum scientia, sicut et fides. Et de 5 opinione dicit hoc clare frater THOMAS libro III distinctione 31 articulo utrum fides euacuetur in patria, in solutione quarti argumenti.

Ad secundum dicendum est quod habitus fidei potest stare cum uisione clara in transitu, sicut fuit in raptu Pauli et per eandem rationem potest manere in beatis, in quibus est uisio permanens et habituata, quia que possunt simul esse in uno instanti possunt simul esse et semper. Quod autem dicitur Cor. 13: Cum 6 autem uenerit quod perfectum est etc., pro tanto dicitur quia enigma fidei, quod eam concomitatur nunc, pro eo quod diuina non sunt nobis per se nota nec ex per se notis deducta, euacuabitur 7, quia uidebimus Deum facie 8 ad faciem; set quantum est de natura habitus absolute, stare potest cum scientia uel uisione.


  1. idem ... scientiam et opinionem] cf. Arist., An. post., I, 33, 89a23-b6 ↩︎

  2. fides ... esse contra APOSTOLVM] cf. Paul., I Cor., 13, 10-13 ↩︎

  3. scire ... aliter se habere] cf. Auct. Ar., 35, 8-9 (311,86-88); • • • Arist., An. post., I, 2, 71b9-16 ↩︎

  4. de ... uera et falsa] cf. Arist., An. post., I, 33, 89a24-25; • • • Thom., Exp. Post., I, 44 (169,209-212) ↩︎

  5. de ... dicit hoc clare] cf. Thom., Super Sent., III, 31, 2, 1, 1, ad 4 (987) ↩︎

  6. Cum ... perfectum est etc] Paul., I Cor., 13, 10 ↩︎

  7. euacabitur] Paul., I Cor., 13, 10 ↩︎

  8. facie ad faciem] Paul., I Cor., 13, 12 ↩︎

[B.I.P.1.17] I.P.1.23

Sic igitur patet quod considerando fidem secundum generalem et formalem rationem fidei nichil prohibet quin fides et scientia sint simul respectu eiusdem obiecti. Si autem accipiatur fides secundum aliquam specialem materiam de qua est, utpote fides articulorum, de qua loquntur theologi, sic dicendum est primo quod puri uiatores de talibus sic habent fidem quod de eis non possunt habere scientiam proprie dictam, non propter formalem rationem fidei, set propter condicionem materie, que non est demonstrabilis aut simpliciter aut huic, scilicet uiatori, et hoc ex naturalibus, supposita etiam fide. Secundo ostendetur quod nullus uiator potest de talibus habere scientiam etiam miraculose.

[B.I.P.1.18] I.P.1.24

Quantum ad primum ostendentur tria. Primum est quod non potest demonstrari quod sic sit sicut dicit articulus; secundum est quod non potest demonstrari quod articulus nichil impossibile includat; tertium est quod rationes adducte contra articulum nonpossunt solui sic quod scientifice constet de earum solutione.

[B.I.P.1.19] I.P.1.25

Primum patet, quia si articulus posset demonstrari, aut hoc esset a priori et per causam aut a posteriori et per effectum; non primo modo, quia articulus Trinitatis causam non habet, articulus autem incarnationis et quidam alii licet causam habeant, illa tamen causa quo ad articuli existentiam actualem est uoluntas diuina, que secundum se ignota est nobis; ergo articuli non possunt demonstrari apriori. Item nec a posteriori siue per effectum, quia effectus ducit in cognitionem cause secundum illud quod ab ea procedit; set nullus 1 effectus apparens nobis procedit a Deo nisi secundum illud quod est unum et commune cuilibet persone in Trinitate, scilicet secundum rationem scientie,potentie et uoluntatis,ut infra patebit; ergo nullus effectus potest nos ducere in cognitionem Dei quantum ad distinctionem personarum, set solum quantum ad unitatem essentie et attributorum essentialium; omnes autem articuli includunt articulum Trinitatis aliquo modo, sicut articuli pertinentes ad humanitatem Christi includunt distinctionem persone Filii ab aliis, sicut esse incarnatum, passum, resurrexisse et huiusmodi; quare etc. Item demonstrationi assentit homo necessario uelit nolit, set articulis non assentit homo nisi libere uolens, ut dicit AVGVSTINVS; alioquin gentiles philosophi potuissent et adhuc possent necessitari rationibus nostris ad assentiendum articulis fidei, quod non est uerum; ergo articuli non possunt demonstrari nec aliquis adhuc uisus est qui demonstratiue probauerit quod ita sit sicut ponit articulus.


  1. nullus ... et attributorum essentialium] cf. Dur., Supe Sent., I, 3, 1 (155,128-132); • • • Thom., Lect. rom. in Sent., 3.1.3 (110,52-53); S.th., I, 32, 1, resp. ↩︎

[B.I.P.1.20] I.P.1.26

Secundum patet, scilicet quod non potest demonstrari quod articulus nichil impossibile includat, quia talis demonstratio, cum non possit esse a priori et per causam propter illa que dicta sunt prius, sumeretur ex hiis que apparent in creaturis; set apparentia in creaturis magis uidentur concludere impossibilitatem articuli quam possibilitatem; ergo etc. Minor probatur, quia in creaturis apparet quod impossibile est supposita distingui per relationes, set distinguntur necessario per aliqua absoluta; cuius oppositum ponitur in articulo Trinitatis.

Item in creaturis natura completa in genere substantie constituit proprium suppositum nec potest subsistere in supposito alieno; cuius oppositum includit articulus incarnationis; et similiter est in aliis; ergo exhiisque apparent de creaturis magis posset concludi impossibilitas articulorum quam possibilitas.

Item quidquid est in Deo intrinsece necesse est ibi esse, et quod in Deo non est impossibile est ibi esse (neque enim aliquid potest Deo aduenire contingenter aut ab ipso recedere quo ad illa que sunt intrinseca); set Deum esse trinum in personis est Deo intrinsecum; ergo necessarium est Deum esse trinum uel impossibile est non esse trinum; set non potest demonstrari quod Deus sit trinus, ut probatum est; ergo nec demonstrari potest quod possibile sit Deum esse trinum; ad unum enim sequitur aliud, ut dictum est.

Item meritum 1 fidei consistit in difficultate actus eius; set si posset demonstrari quod articulus est possibilis, actus fidei circa articulum nichil uel modicum difficultatis haberet; non enim est multum difficile credere illud esse factum quod demonstratur possibile fieri; ergo hec positio tollit uel quasi tollit meritum fidei, quod est inconueniens; igitur nullo modo potest demonstrari quod articulus sit possibilis.


  1. meritum ... in difficultate actus] cf. Thom., Super Sent., Iv, 26, 1, 4, arg. 4 (70); S.th., I, 62, 4, arg. 1 ↩︎

[B.I.P.1.21] I.P.1.27

Tertium 1 patet, scilicet quod non omnes rationes adducte contra articulum possunt solui sic quod clare et scientifice constet de earum solutione. Ad quod uidendum notandum est quod ratio que adducitur contra articulum aut peccat in forma arguendi, et tunc potest eam soluere scientifice quicumque scit artem libri Elenchorum, aut peccat in materia eo quod assumit falsam propositionem, utpote si argueretur sic: semper in distinctis suppositis est distincta natura; set in diuinis natura non potest distingui; ergo nec supposita. Ratio ista non peccat in forma, set in materia, quia maior propositio non est uera uniuersaliter, sicut assumitur, set tantum in creaturis. Cum igitur talis ratio sic soluitur per interemptionem propositionis que solum habet instantiam in proposito de quo queritur, scilicet in diuinis, numquid potest clare et scientifice constare de tali solutione? Certe non, ut uidetur, quia per idem et eodem modo constat de falsitate propositionis affirmatiue et de ueritate negatiue sibi opposite, quia eadem est causa utriusque; set de ueritate huius negatiue, scilicet quod in diuinis non distinguatur natura distinctione suppositorum nec econuerso, non potest constare clare et scientifice, set solum per fidem, que hoc ponit; ergo de falsitate affirmatiue sibi opposite, scilicet quod semper distinguatur natura ubicumque distinguntur supposita, non potest constare clare et scientifice, set solum per fidem.


  1. Tertium ... solum per fidem] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1, 3, ad 3 (125,439-452) ↩︎

[B.I.P.1.22] I.P.1.28

Sic igitur patet quod considerando fidem secundum specialem materiam de qua est, que materia non est demonstrabilis aut simpliciter aut huic, scilicet uiatori, qualis est fides articulorum, fides et scientia non stant simul in eodem et de eodem, quia uiatori demonstrari non potest quod ita sit sicut ponit articulus, nec quod articulus sit possibilis, nec rationes contra articulum adducte possunt solui clare et scientifice. De fide sic accepta intelligitur quod dicit APOSTOLVS Heb. 11, quod est argumentum 1 non apparentium; et illud AVGVSTINI: Fides 2 est credere quod non uides; et illud 3 quod dicit frater THOMAS Secunda Secunde questione 1 articulo 5. Sermones 4 enim solum accipiendi sunt secundum materiam de qua sunt.


  1. argumentum non apparentium] Paul., *Hebr., 11, 1 ↩︎

  2. Fides ... quod non uides] Aug., In Ioh., 40, 9 (355,8-9) ↩︎

  3. illud ... dicit frater Thomas] cf. Thomas, S.th.. II-II, 1, 4-5, resp. ↩︎

  4. Sermones ... de qua sunt] Auct. Ar., 12, 7 (233,17); • • • Arist., Eth. Nic., II, 2, 1104a3 ↩︎

[B.I.P.1.23] I.P.1.23'

Secundo ostendendum est quod nullus uiator manens uiator potest habere claram euidentiam seu scientiam proprie dictam de articulis, etiam miraculose. Circa quod proceditur sic, quia primo ponetur opinio que dicit contrarium cum rationibus suis, secundo arguetur contra eam, et tertio soluentur rationes pro ea adducte.

[B.I.P.1.24] I.P.3.7

Opinio in summa talis est. Dicunt QVIDAM 1 quod de Deo et de rebus aliis potest haberi duplex cognitio, scilicet intuitiua et abstractiua. Intuitiua cognitio secundum EOS est que habetur de re presente secundum suam actualem et realem existentiam, sicut cum aliquis uidet colorem in pariete uel rosam sibi presentem realiter; abstractiua uero est per quam cognoscitur res solum quantum ad suam quiditatem, que abstrahit ab esse, fuisse et fore, sicut cognoscitur rosa absens uel que omnino non est. Primam cognitionem, scilicet intuitiuam, non potest habere uiator de Deo in uia, quia talis cognitio est beatifica et contradictionem implicat quod purus uiator sit beatus, quia iam non esset uiator, set comprehensor; set secundam cognitionem, scilicet abstractiuam, potest purus uiator habere de Deo cognoscendo perfecte eius quiditatem et ea que quiditati contingunt, sicut esse trinum in suppositis et huiusmodi que fide tenemus. Et huius opinionis triplex est ratio.


  1. quidam] Duns Scot., Rep. Par., Prol., 2, 184-185 et 189 (65-66); • • • Piché, "Intuition" ↩︎

[B.I.P.1.25] I.P.3.3

Prima talis est: quicumque perfecte et quiditatiue potest cognoscere subiectum potest cognoscere predicatum et per consequens principium complexum ex subiecto et predicato; set purus uiator potest perfecte cognoscere Deum quiditatiue; ergo potest cognoscere perfecte omne predicatum quod ei inest, puta esse trinum et huiusmodi, et principium complexum ex subiecto et predicato. Maior probatur, quia in subiecto uirtualiter continetur predicatum et rursus propositio cognoscitur ex cognitione terminorum; principia 1 enim cognoscimus inquantum terminos cognoscimus, et ideo ad perfectam cognitione subiecti sequitur perfecta cognitio omnium que ei insunt et propositionum que inde formari possunt. Minor probatur tripliciter. Primo sic: illud quod potest facere essentia diuina, si esset actualiter presens intellectui in ratione obiecti mouentis, potest uoluntas diuina facere, dato quod essentia diuina non sit realiter presens in ratione obiecti. Et hoc probatur statim, quia quidquid 2 Deus potest facere mediantibus causis secundis potest facere sine eis; cum igitur uoluntas diuina sit causa uniuersalis et simpliciter prima respectu omnis motionis, ratio autem obiecti sit causa particularis et secundaria, quidquid Deus potest facere mediante presentia essentie sue in ratione obiecti, illud potest facere sine tali presentia per solam uoluntatem; set presentia essentie diuine in ratione obiecti causat in intellectu cognitionem sui quiditatiuam perfectam; ergo sine tali presentia uoluntas diuina potest eandem cognitionem causare.


  1. principia ... inquantum terminos cognoscimus] Auct. Ar., 35, 32 (313,25); Arist., An. post., I, 3, 72b23-25 ↩︎

  2. quidquid ... facere sine eis] cf. Tempier, Art. condempnati, art. 63/69 (Piché, 100; Hissette, 128-129); Bianchi, Il vescovo e i filosofi (80) ↩︎

[B.I.P.1.26] I.P.1.26'

Secunda talis est: quidquid Deus potest causare in intellectu nostro mediante uoluntate potest sine ea per eandem rationem que prius dicta est; set Deus mediante uoluntate nostra causat in intellectu nostro assensum respectu articulorum fidei; ergo sine uoluntate nostra potest causare talem assensum; set cum talis assensus non esset ex uoluntate inclinante intellectum, oporteret quod esset ex euidentia articuli, et si non intuitiua, tamen abstractiua; quare etc.

[B.I.P.1.27] I.P.3.1

Tertia talis est: illud potest conferri uiatori quod non ponit ipsum extra terminum uie; set cognitio abstractiua de Deo non ponit hominem extra terminum uie cum non sit beatifica; ergo potest uiatori communicari.

[B.I.P.1.28] I.P.3.8

Hiis rationibus non obstantibus non uidetur possibile quod talis cognitio de Deo possit communicari uiatori. Quod probatur primo sic: impossibile est cognitionem abstractiuam cuiuscumque rei esse primam, set necessario sequitur aliam priorem ex qua deducitur; set in puro uiatore non potest precedere aliqua cognitio ex qua cognitio abstractiua de Deo possit deduci; ergo impossibile est quod cognitio abstractiua de Deo communicetur uiatori. Maior et minor probantur, maior quidem inductione et ratione. Inductione sic: Deus nichil cognoscit abstractiue, puta res antequam sint, nisi cognoscendo essentiam suam intuitiue; similiter et angelus primo intuitiue cognoscit essentiam suam et ex ea deducitur cognitio aliorum abstractiua; similiter experimur in nobis quod omnem cognitionem abstractiuam precedit aliqua cognitio sensitiua intuitiua; et similiter est in brutis, si habeant aliquam cognitionem abstractiuam; non sunt autem plura cognoscentia quam Deus, angelus, nos et bruta; quare etc.

[B.I.P.1.29] I.P.3.10

Ratione sic: non 1 ens non cognoscitur nisi per relationem ad ens nec ens in potentia nisi per relationem ad ens in actu, ut habetur IX Metaphisice; ergo primum cognitum a quocumque est ens actu et secundum suam actualitatem realem; talis autem cognitio uocatur intuitiua; ergo prima cognitio non potest esse abstractiua. Et hec fuit maior. Minor probatur, scilicet quod in puro uiatore non potest precedere aliqua cognitio ex qua possit cognitio abstractiua de Deo deduci, quia illa cognitio uel esset eiusdem cogniti, scilicet Dei, uel alterius; non alterius, quia illud esset aliquid creatum; ex nullo autem creato potest deduci cognitio Dei qua sciatur uel deducatur articulus, ut 2 prius probatum est. Si eiusdem, ergo cognitio intuitiua de Deo precedit necessario abstractiuam cognitionem de eodem. Tunc arguitur sic: quandocumque due cognitiones sic se habent quod secunda necessario supponit primam, cui non potest communicari prima, nec secunda; set cognitio abstractiua et intuitiua de Deo sic se habent quod abstractiua supponit necessario intuitiuam, ut 3 probatum est; ergo cum uiatori non possit communicari intuitiua, cum sit beatifica, ut 4 IPSIMET dicunt, impossibile est quod ei communicetur abstractiua. Si autem dicatur quod cognitio abstractiua de Deo dependet ex intuitiua in fieri et acquiri, non autem in facto esse, et ideo in beato facto uiatore remaneret cognitio abstractiua, sicut facto ceco de uidente posset remanere in eo cognitio abstractiua de coloribus, quamuis non intuitiua, contra hoc est quod saltem uiatori puro numquam preexistenti comprehensori non potest communicari cognitio Dei abstractiua, set oportet quod primo sit comprehensor et de comprehensore fiat uiator. Adhuc credo quod nec hoc sit possibile, quia cognitio abstractiua que sequitur intuitiuam ex qua causatur et ea recedente remanet, fit per modum memorie; set omnis cognitio memoratiua supponit aliam ex qua deducitur; ergo et ista. Tunc, ut prius, aut supponit cognitionem eiusdem aut alterius; non alterius propter ea que dicta sunt; ergo eiusdem; non abstractiuam, quia de ista quereretur, ut prius, et procederetur in infinitum; ergo intuitiuam; set ista non manet in comprehensore facto uiatore; quare etc.


  1. non ... ens in actu] cf. Arist., Metaph., IX, 9, 1051a29-31; De an., III, 6, 430b21-23; • • • Auct. Ar., I, 234 (135,9) et 6, 154 (187,64) ↩︎

  2. ut prius probatum est] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (12,262-13,272) ↩︎

  3. ut probatum est] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (18,402-19,422) ↩︎

  4. ut ipsimet dicunt] Duns Scot., Rep. Par., Prol., 2, 184-185 et 189 (65-66) ↩︎

[B.I.P.1.30] I.P.3.5

Secundo patet idem sic: cognitio abstractiua de Deo aut est eque perfecta ut intuitiua aut perfectior aut minus perfecta; si eque perfecta uel perfectior, sicut illa est beatifica, sic et ista, et tunc una non potest communicari plus quam alia. Si dicatur quod sit minus perfecta, contra: Deus non habuit ab eterno de rebus creatis cognitionem intuitiuam, set abstractiuam, cum res create ab eterno non fuerint Deo presentes secundum suam existentiam realem; nunc autem habet de eis cognitionem intuitiuam; si ergo intuitiua perfectior est quam abstractiua, sequitur quod Deus profecerit in cognitione procedendo de imperfecto ad perfectum; quod est inconueniens.

[B.I.P.1.31] I.P.3.12

Tertio, quia si uiator potest de Deo habere cognitionem abstractiuam, aut essentia diuina representatur ei in se et per se aut per aliud; si in se et per se, iam non est abstractiua, set intuitiua; si per aliud, aut illud est cognitum et ratio cognoscendi Deum aut est sola ratio cognoscendi, ut species uel aliquid huiusmodi; si sit cognitum et ratio cognoscendi, cum sit creatum, ex quo aliud est a Deo, impossibile est quod per illud cognoscatur Deus perfecte et quiditatiue, ut prius deductum est; si uero sit ratio sola cognoscendi, ut species, sic adhuc impossibilius est quod per tale medium essentia diuina perfecte et quiditatiue representetur et cognoscatur; et hoc ad presens supponatur, quia clare 1 probabitur in IV libro, quando queretur utrum essentia diuina possit uideri per speciem uel sine specie.


  1. clare ... in IV libro] cf. Dur., Super Sent., IV, 49, 2 (300,45-321,481) ↩︎

[B.I.P.1.32] I.P.1.32'

Ad rationes alterius opinionis respondendum est: ad primam concedendo totum processum usque ad illud quod dicitur quod cognitio essentie diuine perfecta et quiditatiua potest communicari uiatori; hoc enim negandum est. Et ad primam probationem dicendum quod deficit tripliciter: primo, quia quando dicitur quod illud quod Deus potest facere mediante causa secunda potest facere sine ea, intelligendum est de causis realiter differentibus et non solum secundum rationem, ex quo de re agitur (idem enim realiter non potest facere aliquid sine se ipso); Deus autem acceptus sub ratione uoluntatis et sub ratione obiecti non differt a se ipso realiter et ideo nichil reale potest facere acceptus sub una ratione sine alia, quia sola ratio res non mutat. Quod patet per simile: sicut enim uoluntas habet rationem prime cause respectu sui ipsius in ratione obiecti, ita habet respectu potentie, quia potentia 1 diuina nichil facit nisi quod uoluntas imperat; set uoluntas diuina imperans nichil potest facere sine potentia exequente; ergo nec uoluntas diuina potest facere sine obiecto mouente ad illud quod ipsa nata est facere sub ratione obiecti mouentis.


  1. potentia ... quod uoluntas imperat] cf. Thom., S.th., O, 25, 1, ad 4 ↩︎

[B.I.P.1.33] I.P.1.33'

Secundo deficit, quia ISTI uel SEQVACES EORVM dicunt quod essentia 1 diuina sub ratione obiecti non facit nec potest facere aliquam intellectionem creatam eo quod illud quod facit obiectum sub ratione obiecti facit ex necessitate nature, Deus autem nichil creatum producit ex necessitate nature. Tunc arguitur sic contra EOS: illud quod faceret essentia diuina presens in ratione obiecti facit uoluntas diuina sine tali presentia; set essentia diuina presens sub ratione obiecti nullam intellectionem causaret, ut IPSI dicunt; ergo uoluntas diuina per hanc rationem nullam causabit, nec intuitiuam nec abstractiuam.


  1. essentia ... ex necessitate nature] cf. Duns Scot., Quodl. XIV, 10 (39b); Reina, "Tommaso di Strasburgo" (53-54) ↩︎

[B.I.P.1.34] I.P.1.52

Tertio, quia ratio EORVM concludit oppositum eius quod intendunt, sic: quod potest facere essentia diuina presens intellectui sub ratione obiecti, hoc potest facere uoluntas diuina sine tali presentia, ut dicunt; set essentia diuina presens in ratione obiecti causat de se cognitionem intuitiuam; ergo sine tali presentia uoluntas diuina potest causare cognitionem intuitiuam; quod contradicit alteri dicto, scilicet quod cognitio intuitiua est solum de re existente presenti in sua actuali existentia. Set ad hoc dicunt QVIDAM sequentes hanc opinionem quod in hoc argumento est fallacia 1 consequentis a duabus causis ueritatis ad unam, eo quod essentia diuina presens intellectui causat duplicem cognitionem de se: unam abstractiuam ratione quiditatis, aliam intuitiuam ratione presentie realis; primam potest causare uoluntas diuina in absentia obiecti, non autem secundam; pro utraque autem uerificaretur propositio assumpta, descenditur autem ad unam, scilicet ad intuitiuam; et ideo est fallacia. Istud autem nichil ualet, quia aut arguitur ex indefinitis aut ex uniuersalibus; si ex indefinitis, nichil concluditur; si ex uniuersalibus, cum uniuersalis propositio non possit uerificari nisi pro omnibus contentis sub subiecto, oportet dicere quod si argumentum ualeat, quod omnem cognitionem quam posset facere essentia diuina presens in ratione obiecti posset facere uoluntas diuina sine tali presentia, et ita poterit causare intuitiuam, sicut abstractiuam, uel argumentum nichil ualet.


  1. fallacia ... ueritatis ad unam] cf. Anon. *Tract. flor. de solutionibus soph., §§ 157, 160, 162 (86-87) ↩︎

[B.I.P.1.35] I.P.1.35'

Ad secundam rationem dicendum est quod ipsa dupliciter deficit: primo, quia dato quod uoluntas diuina possit per se ipsam causare in intellectu nostro assensum articulorum quem causat mediante uoluntate nostra, tamen non oportet quod iste assensus esset ex rei euidentia, set ex inclinatione diuina, sicut ipsum argumentum assumit. Secundo, quia si illud idem debet causare uoluntas diuina sine inclinatione uoluntatis quod faceret cum ea, cum inclinatio uoluntatis non causet nisi assensum et intellectum enigmaticum, nec uoluntas diuina per hanc rationem causabit nisi enigmaticum intellectum.

[B.I.P.1.36] I.P.1.36'

Ad tertium dicendum est quod non omne illud est communicabile homini uiatori quod non poneret ipsum extra terminum uie; multa enim alia contradicunt homini quam esse uiatorem; unde si homo fieret angelus in puris naturalibus, adhuc esset uiator et tamen hoc non est ei communicabile; patet igitur quod de articulis fidei non potest uiator habere scientiam, neque ex naturalibus cum fide neque miraculose, ut declaratum est.

[B.I.P.1.37] I.P.1.33

Cum igitur theologia accepta pro habitu quo fides et ea que tradit Scriptura declarantur et defenduntur ex quibusdam principiis nobis notioribus, sic de eisdem de quibus est fides articulorum, qui sunt omnino indemonstrabiles uiatori, patet quod theologia uie non est proprie scientia. Et sic patet primus articulus huius questionis.

[B.I.P.1.38] I.P.1.34

Nunc uidendum est de secundo articulo, scilicet utrum theologia 1 accepta pro habitu eorum que deducuntur ex articulis, sicut conclusiones ex principiis, sit uere et proprie scientia. Sic enim, ut 2 dictum fuit prius, theologia sumitur communius, nescio tamen si uerius; quod pro tanto dico, quia ea que QVIDAM dicunt deduci ex articulis magis adducuntur secundum ueritatem ad sustinendum uel declarandum articulum. Verbi gratia ex hoc quod articulus Trinitatis ponit quod in diuinis sunt tres persone et una essentia, deducitur tamquam conclusio quod distinctio personarum est per relationes et non per aliquid absolutum; similiter ex hoc quod articulus ponit quod Filius 3 Dei est homo, deducitur quod habet ueram carnem, non fantasticam, ut ponunt MANICHEI. Set secundum ueritatem ista magis adducuntur ad sustinendum uel declarandum articulum; propter hoc enim dicimus distinctionem diuinarum personarum fieriper relationes et non per absoluta, ut sustineamus qualiter articulus possit esse uerus; si enim fieret per absoluta, sequeretur necessario quod fieret uel per essentiam diuinam, et tunc ipsa plurificaretur, quod est impossibile, aut per aliquid absolutum additum essentie, et tunc esset uera et realis compositio in Deo, quod rursus est impossibile. Vt ergo articulus Trinitatis, qui secundum rationem humanam multum est obscurus et dubius, sustineatur aliqualiter tamquam possibilis, adducimus illud quod dictum est ad sustinendum articulum, non deducimus principaliter ex articulo. Similiter quod dicimus Filium Dei habere ueram carnem et non fantasticam, adducimus ad declarandum qualiter intelligatur articulus qui ponit quod Filius Dei est homo, scilicet quod est homo uerus, non secundum apparentiam solum. Et isto modo usus est saluator uolens declarare Apostolis articulum sue resurrectionis, LVCE ultimo, ubi dicit: Palpate 4 et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me uidetis habere. Certe poterat concludere: “Ego resurrexi uere; ergo habeo carnem ueram”; set non sic fecit, immo econuerso ad declarandum articulum sue resurrectionis adduxit quod dictum est de ueritate carnis. Et eodem modo potest quidem deduci ex hoc quod Filius Dei est uerus homo, quod ipse habeat ueram carnem, nec est magna philosophia, immo forte est petitio principii; credo tamen quod principalius adducatur ad insinuandum intellectum articuli modo quo dictum est.


  1. theologia ... conclusiones ex principiis] cf. Heru. Nat., Opinio de diff. contra doctrina fr. Thome, de theol. in spec., 1, (36) ↩︎

  2. ut dictum fuit prius] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (3,59-61) ↩︎

  3. Filius ... ut ponunt Manichei] cf. Thom., Super Decret., 1 (E36, 561-567); S.th., III, 14, 1, resp. ↩︎

  4. Palpate ... me uidetis habere] Lc., 24, 39 ↩︎

[B.I.P.1.39] I.P.1.35

Verum quia loquendum 1 est ut plures, plures autem sunt qui utuntur nomine theologie pro habitu eorum que deducuntur ex articulis, hoc etiam modo deducatur questio utrum theologia sic accepta sit proprie scientia.


  1. loquendum est ut plures] Auct. Ar., 36, 26 (323,26); • • • Arist., Top., II, 2, 110a16-17 ↩︎

[B.I.P.1.40] I.P.1.40'

Circa 1 hoc est triplex modus dicendi. Primus 2 est quod theologia est proprie scientia, dato quod articuli ex quibus procedit tamquam ex principiis sint solum crediti et nullo modo intellecti uel sciti. Secundus 3 est quod ipsa est proprie scientia et quod articuli ex quibus procedit sunt uere intellecti. Tertius 4 est quod theologia non est proprie scientia, set solum extenso nomine scientie.


  1. Circa ... extenso nomine scientie] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1 (84,16-24) ↩︎

  2. Primus ... intellecti uel sciti] cf. Guill. P. God., Lect. Thom., Prol, 1 (12-14) ↩︎

  3. ** Secundus ... sunt uere intellecti]** cf. Henr. de Gand., Summa, 6, 1 et 13, 4 (42vB-D et 92vN-93rN): «Ad quaestionem istam intelligendum, cum theologia sit credibilium et nullorum aliorum nisi ut accipiuntur ab initio, ut per fdem credita. Nunc autem ita est quod credibilia primo per fdem nata sunt feri scita per intelligentiam, ut quae proponuntur homini primo credenda per fdem, postmodum divino lumine adiutus et proprio studio aptatus, capiat ea per intelligentiam, secundum quod infra determinabitur, quod et ipsa alio modo iudicanda est esse scientia, inquantum est credibilium ut credibilia sunt, tamen alio videtur modo, inquantum credibilium ut facta sunt intelligibilia. Dicendum igitur quod notitia aliqua appellata scientia dupliciter: uno modo stricte, alio modo large. Large appellatur scientia, quaelibet notitia certa veritatis; secundum quod dicit Augustinus primo De libero arbitrio. Scire nihil aliud est quam ratione, hoc est mente, habere perceptum. Et scientia sic dicta distinguitur contra opinionem, dubitationem et suspitionem, quae sunt operationes intellectus et notitiae sine ulla certitudine. Propter quod Philosophus VI ethicorum in illis tribus non ponit esse intellectuales habitus. Unde quia fdes dicit certam notitiam eorum quae tenentur per fdem, ut infra dicetur, sub isto modo scientiae continetur notitia fdei. Et sic large sumendo scientiam, theologia inquantum continet credibilia considerata ut credibilia tantum nondum visa sive intellecta, dicenda est scientia. Secundum quod dicit Augustinus De videndo deum: Merito nos scire dicimus, non solum id quod videmus, verum etiam illud quod certissimum credimus. Unde et credita etiam quodammodo mente videre recte dicimus, quia quod verum sit minime dubitamus. Hinc Ioannes euangelista de eo quod sola fde tenuit – si tamen sola fde et non scientia pura sive intellectu tenuit – dixit I Ioh III: Scimus quoniam cum apparuerit: similes ei erimus. Et Paulus Nunc scio ex parte. Ecce Augustinus scire se dixit quod non videndo, sed credendo cognoverat. Stricte vero appellatur scientia, non quaecumque certa notitia, sed solummodo eorum quorum veritas intellectui ex rei evidentia apparet, ut intellectus in ea sibi ipsi sit testis et certitudinem ex eo quod videt habeat, non tamen ex testimonio alterius, sicut certitudinem habet fdes. Secundum quod dicit Avicenna IX Metaphysicorum: Promissio quae fide recipitur non est via ad probandum eam nisi testimonio prophetae. Sicut illa quae est quod habebimus corpus apud ressurrectionem. De tali scientia dicit Augustinus primo De libero arbitrio: Proprie et pure scientia nominatur, quia ratione atque intellectu paratur.5 Et scientia sic dicta distinguitur a fde et omni notitia eorum quae fde tenentur inquantum huiusmodi, quia est intellectorum ex rei evidentia, non creditorum ex alterius testimonio. Sed intellectus talis dupliciter potest haberi. Et secundum hoc scientia proprie dicta est duplex. Uno enim modo haberi potest vi naturalis rationis operantis modo naturali illustratione solius luminis naturalis, aut cum divina illustratione generali de qua dictum est supra. Alio modo vi naturalis rationis operantis modo supernaturali illustratione speciali luminis supernaturalis. Primo modo habetur intellectus de rebus naturalibus in scientiis philosophicis. Secundo autem modo habetur de rebus supernaturalibus in ista scientia, et hoc inquantum credibilia sunt intelligibilia quaedam in potentia vel iam intellecta ut infra videbitur. Unde quia ista scientia continet credibilia quae non perfecte sunt homini intelligibilia in vita ista, et hoc non nisi paucis, et forte aliqua sunt ita credibilia quod nec sunt intelligibilia homini in vita ista, quia quod oculus non vidit, auris non audivit, nec in cor hominis ascendit, praeparavit deus diligentibus se, sicut dicunt Esaias et Apostolus, quod et optime credunt, ideo dicit Augustinus De videndo Deum quod scientia nostra constat ex visis et creditis et in his quae videmus nos ipsi testes sumus, quae vero credimus testimonio alterius tenemus. Unde sicut differunt scire ex visu proprio et ex auditu alterius dicto, sic differunt intelligere aliquod, quia evidentia eius menti est praesto, et credere solum ex alterius testimonio, secundum quod dicit Augustinus ibidem: Praesentia intelligimus quae praesto sunt sensibus animi sive corporis; sicut enim hanc lucem corporis sensu, sic meam voluntatem plane video, quia praesto est animae sensibus. Si quis vero mihi indicet voluntatem suam, quia iam mihi latet sensu corporis et animi, credo, non video, aut si eum mentiri aestimo, non credo.» ↩︎

  4. Tertius ... extenso nomine scientie] cf. Iac. Met., Super Sent., Prol., 1 (56,218-58,293) ↩︎

[B.I.P.1.41] I.P.1.41'

Ratio prime opinionis est quia si oporteret principia scientie esse euidentia et non solum credita, uel essent euidentia ex se et ex rationibus terminorum suorum, sicut et PHILOSOPHVS dicit quod principia 1 cognoscimus inquantum terminos cognoscimus, uel essent euidentia per aliquid aliud. Primum non potest dici, quia sic solum sunt nota principia formata in terminis uniuersalissimis, sicut de 2 quolibet esse uel non esse et omne 3 totum est maius sua parte; nec secundum, quia principia uel fierent euidentia per aliquid prius, quod esse non potest, quia in scientia nichil est prius principiis, uel per aliquid posterius, et tunc in scientia esset circulus cum per principia innotescant posteriora. Et TV ponis quod principia innotescunt per alia que sunt posteriora; hoc autem est inconueniens; ergo est inconueniens dicere quod oporteat principia scientie esse euidentia, set sufficit, ut uidetur, quod sint credita. Item principia scientie subalterne accipiuntur a superiore scientia subalternante aut ut demonstrata aut ut credita solum ex auctoritate superioris scientie; set non accipiuntur ut demonstrata, quia scientie que sunt eiusdem conclusionis, ut demonstrata est, non sunt due set una; set scientia subalternans et subalternata sunt due scientie et non una tantum; ergo principia que demonstrantur in subalternante non accipiuntur in subalternata ut sic demonstrata; ergo accipiuntur solum ut credita. Ad idem est quod dicit PHILOSOPVS I Elenchorum, quod oportet 4 credere eum qui addiscit, non dicit “scire” uel “intelligere”, set “credere”. Item dicit VI Ethicorum quod si 5 principia non fuerint magis credita conclusione, habebitur scientia solum secundum accidens; non dicit “scita” uel “intellecta”, set “credita”. Ex hiis ergo uidetur quod hoc quod articuli ex quibus theologia procedit sint solum crediti, non impediat quin theologia sit uere et proprie scientia et maxime subalterna, sicut et subalternatur scientie Dei et beatorum, quibus articuli sunt intellecti, ut IPSI dicunt.


  1. principia … inquantum terminos cognoscimus] Arist., An. post., I, 3, 72b23-25; • • • Auct. Ar., 35, 32 (313,25) ↩︎

  2. de … uel non esse] cf. Auct. Ar., 1, 97 (123,51) ↩︎

  3. omne … maius sua parte] cf. Eucl., Elem., I, scientia univ. communis 8 (transl. Adelardi [?], 33,82) ↩︎

  4. oportet … eum qui addiscit] cf. Arist., Soph. el., 2, 165b3; • • • Auct. Ar., 37, 9 (332,00) ↩︎

  5. si … solum secundum accidens] cf. Arist., Eth. Nic., VI, 3, 1139b34-35 ↩︎

[B.I.P.1.42] I.P.1.42'

Istud autem non uidetur ualere, quia omni 1 uere scienti potest constare de conclusione scita quod sit uera et quod impossibile est eam aliter se habere, ut dicitur I Posteriorum et VI Ethicorum; set de conclusione deducta ex principiis tantum creditis non potest constare deducenti quod impossibile sit eam aliter se habere nec quod sit uera; ergo ipsa non est uere scita. Probatio minoris: non plus potest constare de conclusione quam de principiis, quia notitia conclusionum dependet ex notitia principiorum et non econuerso; set de principiis tantum creditis non potest constare quod sint uera nec quod impossibile sit ea aliter se habere; ille enim qui solum assentit alicui propter hoc quod ab aliquo dicitur, quantum est ex se, equilater assentiret cuilibet dicto ab illo, siue esset uerum siue falsum, siue contingens siue necessarium, nec potest iudicare de istis, quia ex quo de eis nullam notitiam habet nisi auctoritate dicentis, quidquid ille dixerit credens equa fide recipit (unde enim posset inter dicta discernere? non ex auctoritate dicentis, que adest equaliter cuilibet dicto, nec aliunde, quia nullam aliam notitiam habet); ergo de conclusione deducta ex principiis tantum creditis nullo modo potest constare quod ipsa sit necessaria, nec etiam quod sit uera.


  1. omni … aliter se habere] cf. Arist., An. post., I, 33, 88b31-32; Eth. Nic., VI, 3, 1139b20-23; • • • *Auct. Ar.é, 12, 109 (240,53 54); 35, 95 (319,33-34) ↩︎

[B.I.P.1.43] I.P.1.58

Set dicet ALIQVIS quod hec ratio non concludit propter duo. Primum est quia supponit quod ex solum creditis deducatur conclusio theologica, quod non est uerum, set semper cum articulo credito sumitur aliqua propositio per se nota, cuius uirtus manet in conclusione; propter quod conclusio potest esse notior articulo credito. Secundum est quia quando dicens non potest decipi nec mentiri, tunc credens auctoritati dicentis certus est de ueritate dicti; set Deus non potest decipi nec mentiri; ergo cum eius auctoritate credamus articulos, possumus esse certi de eorum ueritate et per consequens de alicuius necessitate, puta de necessitate articuli Trinitatis, quia quidquid est in Deo intrinsece necesse est ibi esse, ut 1 dictum fuit.


  1. ut dictum fuit] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (14,293-296) ↩︎

[B.I.P.1.44] I.P.1.44'

Et dicendum ad primum quod licet cum articulo credito sumatur aliqua propositio per se nota, conclusio tamen ex hiis deducta est tantum credita. Cuius ratio est quia sicut 1 se habet necessitas ad necessitatem, ita euidentia ad euidentiam; set quando altera 2 premissarum est necessaria et altera contingens, conclusio est contingens et nullo modo necessaria; ergo similiter quando altera premissarum est per se nota, altera uero tantum credita, conclusio erit tantummodo credita et nullo modo nota; uirtus enim propositionis per se note non transit ad conclusionem nisi secundum quod applicatur ei, quod fit per propositionem creditam.


  1. sicut … per propositionem creditam] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1, 1 (117,137-118,165) ↩︎

  2. altera … nullo modo necessaria] cf. Arist., An. pr., I, 9, 30a23-25 ↩︎

[B.I.P.1.45] I.P.1.60

Ad secundum dicendum quod quando constat de infallibili ueritate dicentis, constat etiam de ueritate dicti; quod autem Deus, cuius ueritas est infallibilis, articulum dixerit ut uerum, non potest constare uiatori; oporteret enim aut quod uideret Verbum diuinum in se, et tunc non esset uiator set comprehensor, aut quod audiret hoc per uerbum in subiecta creatura formatum, sicut formantur in aere soni similes uocibus significatius; talia autem possunt formari per angelum bonum uel dyabolum, quia dyabolus 1 mendax est; propter quod nullo modo potest euidenter constare quod articuli sint a Deo dicti; de Christo autem, qui primo eos nos docuit, non est euidens quod sit Deus, set tantum fide tenetur; esto etiam quod euidens esset Deum dixisse articulos, tamen non propter hoc articuli essent euidentes in speciali, set tantum in generali, quia illud quod eodem modo se habet ad omne dictum ut faciat ipsum euidens, nullius facit euidentiam in speciali, quia cum diuersorum dictorum sint diuerse ueritates in speciali et per consequens diuerse euidentie, illud quod in speciali facit euidentiam unius dicti, ut sic non facit euidentiam alterius, quia diuersorum 2 sunt diuersa principia proxima; set hoc, scilicet quod dictum a Deo sit uerum, equaliter se habet ad omne dictum ut faciat ipsum euidens; quidquid enim sit illud quod Deus dicit, siue quod sit trinus et unus, siue quodcumque aliud, equaliter et eodem motiuo habetur pro uero, scilicet quia Deus 3 mentiri non potest, nec est alia habitudo ueritatis Dei ad unum dictum quam ad aliud; ergo licet constet de ueritate cuiuslibet dicti a Deo in generali, ex hoc tamen nullius dicti ueritas patet in speciali. Vnde eque in speciali noui ueritatem articuli Trinitatis nunc, sicut si constaret MICHI quod Deus dixisset, licet in generali certior essem; nec fortasse etiam in generali talis esset scita, quia non concluditur per proprium medium, set per extraneum; per 4 tale autem medium non fit demonstratio, ut patet ex I Posteriorum. Non ualent ergo instantie facte contra rationem prius factam. Patet ergo quod de conclusione deducta ex principio credito non potest constare deducenti quod sit uera et necessaria; non est ergo proprie scita; quod concedo.


  1. dyabolus mendax est] cf. Ioh., 8, 44 ↩︎

  2. diuersorum sunt diuersa principia] Auct. Ar., 1, 262 (137,56); • • • Arist., Metaph., XII, 5, 1071a5-6 ↩︎

  3. Deus mentiri non potest] cf. Paul., Tit., 1, 2 ↩︎

  4. per2 … ex I Posteriorum] cf. Arist., An. post., I, 17, 80b32-34 ↩︎

[B.I.P.1.46] I.P.1.39

Ad rationes opinionis respondendum: ad primam quod principia scientie non sufficit esse credita, set oportet esse euidentia uel ex rationibus terminorum que de se omnibus note sunt, ut principia formata in terminis uniuersalissimis, sicut de 1 quolibet esse uel non esse et huiusmodi, uel uia sensus, memorie et experientie modo quo declarat ARISTOTILES I Metaphisice quod ex 2 multis sensibus fit una memoria, ex multis memoriis fit una experientia et ex multis experientiis uniuersale 3, quod est principium artis et scientie; sic 4 enim doctrina et disciplina fit ex preexistenti cognitione, ut dicitur I Posteriorum. Et cum dicitur quod in scientia nichil est prius principiis, uerum est nec EGO dico quod principia fiant euidentia per aliquid prius cognitum in scientia, set per cognitionem preuiam scientie, que est cognitio experimentalis et sensitiua, ex qua intellectus uia inductionis concludit uniuersale 5, quod est principium scientie.


  1. de … uel non esse] cf. Auct. Ar., 1, 97 (123,50-51); • • • Arist., Metaph., IV, 3, 1005b19-24 ↩︎

  2. ex … artis et scientie] cf. Arist., Metaph., I, 1, 980a28-981a15 ↩︎

  3. uniuersale … artis et scientie] Auct. Ar., 35, 121 (321,73); • • • cf. Arist., An. post., II, 19, 100a6-8 ↩︎

  4. sic … ex preexistenti cognitione] Arist., An. post., I, 1, 71a1-2 ↩︎

  5. uniuersale … est principium scientie] Auct. Ar., 35, 121 (321,73); • • • cf. Arist., An. post., II, 19, 100a6-8 ↩︎

[B.I.P.1.47] I.P.1.47'

Quod 1 arguitur secundo, quod scientia 2 subalterna accipit sua principia a scientia subalternante ut credita uel ut demonstrata, dicendum quod nullo modo, set accipit ea quia sunt uera uia sensus, memorie et experientie, ut dictum est. Si tamen negarentur ei, necessario haberet recurrere ad scientiam subalternantem pro demonstratione eorum, quia scientia subalternans dicit demonstratiue propter quid de principiis de quibus scientia 3 subalterna 4 dicit solum quia; et in hoc consistit ratio proprie subalternationis. Quod autem subditur de PHILOSOPHO, qui dicit quod discentem 5 oportet credere et rursus quod principia 6 oportet esse credita, patet quod IPSE non accipit ibi credere pro assensu qui est per solam auctoritatem, cum IPSE expresse dicat in I Posteriorum quod ille 7 cui deficit aliquis sensus nullo modo potest habere scientiam de sensibilibus illius sensus, ut cecus de coloribus, et tamen cecus posset credere referentibus multa de coloribus, ex quibus creditis posset multas conclusiones necessarias deducere, de quibus tamen scientiam non haberet; accipit ergo ibi credere 8 generaliter pro firmo assensu, siue sit per ipsammet rei euidentiam, siue per demonstrationem (nam et conclusionem 9 scitam dicit creditam), siue per quemcumque alium modum qui non causat solum adhesionem, ut facit auctoritas, set euidentiam; patet ergo quod principia scientie oportet non solum esse credita ex alterius auctoritate, set euidentia.


  1. Quod arguitur secundo] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (27,596-28,598) ↩︎

  2. scientia … quod nullo modo] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1, 2 (93,388-400) ↩︎

  3. scientia … dicit solum quia] cf. Arist., An. post., I, 13, 79a11-16; • • • Thom., Exp. Post., I, 25 et 41 (92,162-172 et 151,20-30) ↩︎

  4. scientia subalterna … ratio proprie subalternationis] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1, 2 (94,432-437) ↩︎

  5. discentem oportet credere] cf. Arist., Soph. el., 2, 165b3; • • • Auct. Ar., 37, 9 (332,00) ↩︎

  6. principia … oportet esse credita] cf. Arist., Eth. Nic., VI, 3, 1139b34 35; • • • Thom., Sent. Eth., VI, 3 (341,105-108) ↩︎

  7. ille … multa de coloribus] cf. Arist., An. post., I, 18, 81a38 40; • • • Thom., Exp. Post., I, 30 (109,8-14) ↩︎

  8. credere … pro firmo assensu] cf. Thom., In De caelo, I, 4, 18 (18b) ↩︎

  9. conclusionem scitam dicit creditam] cf. Arist., Eth. Nic., VI, 3, 1139b34-35; • • • Thom., Sent. Eth., VI, 3 (341,105-108) ↩︎

[B.I.P.1.48] I.P.1.48'

Et ideo est alia opinio 1 que hoc concedit et tamen tenet eandem conclusionem, scilicet quod theologia sit proprie scientia; dicit enim hec opinio quod articuli ex quibus tamquam principiis procedit theologia sunt uere intellecti, non in lumine fidei, quia in illo sunt tantum crediti, set in quodam lumine medio inter lumen fidei et lumen glorie.


  1. alia opinio] cf. Henr. de Gand., Summa, 6, 1 et 13, 4 (42vB D et 92vN 93rN); Quodl. XII, 2 (14,20-16,61) ↩︎

[B.I.P.1.49] I.P.2.1 I.P.2.2 I.P.2.3

Hec 1 autem opinio tria continet. Primum est quod est dare tale lumen; secundum est quod in tali lumine articuli possunt esse intellecti, et per consequens conclusiones ex articulis sic intellectis deducte sunt uere scite; tertium est quod tale lumen non euacuat fidem, set stat cum ea. Primum 2 declaratur quibusdam auctoritatibus AVGVSTINI. Super 3 illud IOHANNIS 1: Erat 4 lux uera etc., dicit: Aliud 5 est lumen ad credendum, aliud ad intelligendum; igitur preter lumen fidei, quo articuli creduntur, est aliud quo intelliguntur. Item ibidem dicit quod lux 6 increata illuminat hominem duplici lumine, paruulos quidem lumine fidei quo nutriuntur ut lacte, maiores uero lumine sapientie quo ut solido cibo uescuntur; quod lumen habebat APOSTOLVUS, qui dicebat Cor. 2: Sapientiam 7 loquimur inter perfectos; igitur preter lumen fidei, quod habent omnes fideles, quantumcumque simplices, est aliud lumen clarius, quod habent maiores et doctores. Ratione 8 similiter idem probant sic: Deus 9 non deficit in necessariis, multo minus quam natura; set necessarium est defendere fidem contra errores infidelium et hereticorum; ergo Deus prouidit Ecclesie quod semper sint in ea aliqui qui fidem possint defendere; hoc autem non potest fieri per solum lumen fidei, per quam simpliciter credimus; oportet ergo preter lumen fidei esse aliquod clarius lumen in uiatoribus quo maiores illuminati possint fidem defendere.


  1. Hec …  stat cum ea] cf. Iac. Met., Super Sent., Prol., 1, 1 (50,21-51,24); • • • Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1, 2 (89,211-233) ↩︎

  2. Primum … maiores et doctores] cf. Henr. de Gand., Quodl. XII, 2 (18,84-1) ↩︎

  3. Super … aliud quo intelliguntur] Iac. Met., Super Sent., Prol., 1, 1 (51,25-29) ↩︎

  4. Erat lux uera] Ioh., 1, 9 ↩︎

  5. Aliud … aliud quo intelliguntur] cf. Aug., In Ioh., 2, 6 (14,4-15,18) ↩︎

  6. lux … solido cibo uescuntur] cf. Aug., In Ioh., 1, 17 (10,20-27); 48, 1 (413,1-3); Enarr. in Ps., 8, 5 (170,8-11) ↩︎

  7. Sapientiam loquimur inter perfectos] Paul., I Cor., 2, 6 ↩︎

  8. Ratione … possint fidem defendere] cf. Henr. de Gand., Summa, 13, 4 (92vN-93rN); Quodl. XII, 2 (16,47-56); • • • Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1, 1, (118,173-178) ↩︎

  9. Deus … minus quam natura] cf. Auct. Ar., 6, 168 (188,83-84); • • • Arist., De an., III, 9, 432b21-23 ↩︎

[B.I.P.1.50] I.P.2.4 I.P.2.9

Secundo 1 probant quod in tali lumine articuli possunt esse intellecti auctoritate et ratione. Auctoritate 2 canonis uidetur ad hoc Is. 7, ubi translatio nostra dicit: Si 3 non credideritis, non permanebitis, alia translatio habet: non intelligetis; ergo supposita credulitate per fidem possibilis est uera cognitio et certus intellectus per aliud lumen. Item AVGVSTINVS 4 in II Epistula ad Volusianum dicit: Ego 5 catholicam fidem profiteor et per illam ad certam scientiam me uenturum presumo; auctoritas uidetur expressa. Ad idem est 6 ratio talis: non minus potest lumen supernaturale supposita fide quam lumen naturale intellectus nostri supposito fantasmate; set lumen naturale intellectus nostri supposito fantasmate facit clare intelligi principia naturalia et sciri conclusiones ex eis deductas; ergo lumen supernaturale supposita fide sufficit ad faciendum clare intelligi principia supernaturalia, idest articulos, et sciri conclusiones ex eis deductas.


  1. Secundo … ex eis deductas] cf. Henr. de Gand., Summa, 13, 8 (97vA): «Circa octauum arguitur quod homo per se fine doctore possit hanc scientiam addisce sre. Primo sic, non est minoris efficaciae lumen supernaturale ad cognoscendum supernaturalia, quam lumen naturale ad cognoscendum naturalia. sed homo adiultorio luminis naturalis per se fine doctore potest inuestigare notitiam scibilium naturalium, vt habitum est supra. ergo et per se propria inuestigatione sine doctore lumine supernaturali potest notitiam scibilium supernaturalium inuestigare. Talia sunt scibilia huius scientiae. ergo et caetera. Secundo sic. Augustinus post principium de doctrina Christiana, loquens de beato Antonio dicit: quod sine vlla scientia literarum scripturas diuinas et memoriter tenuit: et prudenter intellexit. sed hoc non fuit nisi per se addiscendo hanc scientiam. ergo et caetera. Oppositum arguitur secundum illud quod habetur Actuum. viii. vbi quaerebat Philippus ab eunucho legente Esaiam, putas ne intelligis quae legis: Qui re spondit, quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi: vbi dicit Glos. Hic arguit eorum audaciam qui aestimant sine doctore diuinam scripturam intelligere.»; Quodl. XII, 2 (24,34-25,64) ↩︎

  2. Auctoritate … per aliud lumen] Iac. Met., Super Sent., Prol., 1, 1 (51,29-32) ↩︎

  3. Si … habet non intelligetis] Is., 6, 9 ↩︎

  4. Augustinus ... auctoritas uidetur expressa] Iac. Met., Super Sent., Prol., 1, 1 (51,41-43) ↩︎

  5. Ego … me uenturum presumo] Aug., Contra epist. fundam., 14 (210,14-16) ↩︎

  6. est … ex eis deductas] cf. Iac. Met., Super Sent., Prol., 1, 1 (51,34-40) ↩︎

[B.I.P.1.51] I.P.2.10

Tertio 1 probant quod tale lumen non euacuat fidem, set stat cum ea, quia si tale lumen non posset stare cum fide, istud esset maxime propter oppositionem que uidetur esse inter enigma fidei et claritatem illius luminis; set istud non impedit, quia licet 2 contraria 3 non compatiantur se in suis excellentiis, tamen, ut dicunt, compatiuntur se in esse remisso. Nunc est ita quod obscuritas fidei et claritas glorie opponuntur sicut contraria in suis excellentiis, set obscuritas fidei et claritas illius luminis medii opponuntur tamquam contraria in esse remisso, quia claritas illius luminis non est perfecta claritas nec obscuritas fideiest perfecta obscuritas; et ideo licet lumen glorie euacuet fidem, tamen illud lumen medium non euacuat ipsam. Aliud 4 exemplum eiusdem est de aere, qui de nocte est simpliciter tenebrosus, in meridie simpliciter illuminatus, set in aurora est partim tenebrosus et partim illuminatus; nec tenebrositas totaliter expellitur usque ad meridiem, quando claritas perficitur. Sic fides est quasi tenebra, gloria quasi lumen meridianum, quod totaliter expellit tenebram fidei, set lux medium est quasi lumen aurore, quod stat cum tenebra fidei nec expellitur per lucem meridianam glorie, set potius perficitur.


  1. Tertio … claritatem illius luminis] cf. Henr. de Gand., Summa, 13, 7 (96rO-P): «Ad hoc consuetum est dici, quod fides est cognitio non apparentium. Secundum Apostolum Hebrae. xi. et ita absentium: et habita quasi per auditum assentiendo testimonio alieno, quid vide tur idoneum vt ei credatur. Intellectus autem siue scientia (quae in proposito pro eodem accipimus) est praesentium: et eorum quae praesto sunt sensibus intellectus, quibus homo non assentit propter testimonium alterius, sed propter testimonium proprii intellectus de ipsa veritate agnita. Quare cum ratio propria alicuius obiecti deficit, deficit necessario et actus circa ipsum. Quandocunque ergo aliquid incipit esse praesens vel apparens: obiectum fidei esse non potest: neque fides de illo. Cuiuscunque autem est intellectus vel scientia inquantum huiusmodi: ipsum praesens est et apparens siue praesto intellectui. cuiuscumque ergo est intellectus vel scientia, eiusdem non potest esse fides. apud eundem dico. Apud autem diuersos: hoc nullum est inconveniens. Et hic distiguunt de credibiii. Quod est quoddam craedibile simpliciter et absolutum, quod excedit omnem facultatem humani intellectus in statu viae: sicut deum esse trinum et vnum et huiusmodi, quare cum de talibus necesse est hominem habere fidem: nec potest euacuari in statu viae: dicunt quod talia in vita ista numquam possunt esse scita vel intellecta: sed solum sunt credita, contra illa quae determinata sunt in praecedente quasi et solum intellecta in futuro: ita quod de eis numquam simul possunt esse fides et intellectus. Aliud vero est credibile non simpliciter et absolute, sed alicui: quod facultatem naturalem intellectus non omnium hominum excedit, sed aliquorum solum: sicut deum esse vnum aut incorporeum et caetera huiusmodi, quae secundum modum dicendi quo prius alius potest scire veridica ratione et intellectu naturali, sed non vnus et idem: quia cum incipit ea scire, cognitio fidei omnino euacuatur circa eadem. Dictum istorum in primo fundamento de differentia inter fidem et intellectum deficit: quia non faciunt vlterius distinctionem inter cognitionem per visum et per intellectum: sed sumunt intellectum pro visu. Verum est enim secundum quod dicit Augustinus De Videndo Deum. Quod illa quae creduntur absentia sunt: sed eis alterius idoneo testimonio assentitur. Illa autem proprie dicuntur videri: quae praesto sunt vel animi vel corporis sensibus: quibus intellectus proprio testimonio assentit propter euidentiam veritatis ex natura ipsius rei, vel rationis. Sed distinguendo notitiam visionis proprie sumptae a notitia intellectus vel scientiae: proprie dicitur esse notitia visionis quando res est praesto videnti per seipsam: sicut visui corporali praesto sunt in lumine visibilia corporalia, et intellectui angelico et humano in gloria praesto sunt ea quae vident in verbo et luce increata. Proprie autem dicitur notitia intellelectus: quando res est praesto intelligenti vel scienti per speciem solum suam vel alienam. sicut geome tra habet intellectum et scientiam sigurarum corporalium ad absentiam earum secundum rem per veridicam rationem quam habet de eis adminiculo specierum suarum apud animam. secundum quod triplex ista cognitio, fide, visu, intellectu, distincta est in principio quaestionis praecedentis in notitia eclipsis solis. De cognitione autem visionis, quia ipsa propter rei praesentiam claram in seipsa, nullam in se patitur obscuritatem, sed est omnino clara et perfecta, certe verum est quod dicunt, quod non potest esse simul de eodem et apud eundem scientia vel intellectus cum fide: quia talis notitia intellectus quae proprie visio appellatur non potest haberi in praesenti de illo circa quod non potest in praesenti fides euacuari: vt secundum illud quod est credibile simpliciter et absolute fiat intelligibile visu: quia talis notitia quandocumque aduenit fidem euacuat, vel quo ad habitum vt in beatis, vel quo ad actum, vt in raptis: quia res visa inquantum huiusmodi statim amittit rationem credibilis: sicut dicunt, et bene. Et de tali modo intellectus non intelligo determinasse quod in praesenti credibile possit fieri quocumque lumine spiritali homini intelligibile, vt statim dicetur.» ↩︎

  2. licet … in esse remisso] cf. Henr. de Gand., Summa, 13, 7 (97vZ): «Ad secundum: quod scientia et opinio non stant simul: ergo neque fides et intellectus: Dicendum quod quantum est ex parte notitiae obscurae in opinione et fide, respectu notitiae clarae in scientia et intellectu, bene teneret similitudo et procederet ratio. Sed aliud est quod reformat pactum: propter quod non tenet similitudo neque procedit ratio. quoniam quod scitur vel intelligitur cognoscitur quia impossibile est aliter se habere, quod autem opinatur quis, inquantum huiusmodiae, stimat posse aliter se habere, quod autem creditur et fide tenetur, propter fidei certitudinem, quantumcunque sit obscura notitia, tenetur quia impossibile sit aliter se habere. Opponuntur ergo scientia et opinio: non solum sicut contraria: quae possunt habere medium, scilicet vt obscurum et clarum: sed si cut contradictoria inter quae non est medium scilicet vt possibile aliter se habere, et non possibile aliter se habere. Non sic autem fides et scientia: sed solum sicut obscurum et clarum: et ita vt contraria inter quae cadit medium. Licet ergo scientia et opinio non possunt simul stare in eodem circa idem: quia non possunt concurrere in medio aliquo propter contradictionem quam habent: fides tamen et intellectus quia solum habent inter se contrarietatem quae in vnum medium potest concurrere: bene citra suas excellentias in terminis, possunt simul stare, vt patet ex determinatis. Et sic scientia et opinio possent simul stare non impediente eorum contrarietate: si non im pediret contradictio quam important.»; • • • Heru. Nat., Super Sent., Prol. 1, (89,229-231) ↩︎

  3. licet contraria  … non euacuat ipsam] cf. Henr. de Gand., Summa, 13, 7 (96vS-T): «Quod intelligimus sine obscuritate capiamus, quod non intelligimus sine dubitatione credamus. A fundamento fidei non recedamus, vt ad culmen perfectionis veniamus. Possumus ergo exponere illud. Quia etsi is qui foris est et caetera. vt dicamus rationale nostrum foris esse quo ad id quod fide cognoscit ex speculo et aenigmate creaturae. Intus vero esse quo ad id quod intellectu capit ex clara veritate, quantum enim crescit et augetur intellectus, tantum decrescit et euacuatur fides: quousque tranfferamur ad apertam visionem in qua euacuabitur omni no quod ex parte fidei est: et perficietur quod est ex parte intellectus. vt sic in charitate radicati et fundati, tandem possimus comprehendere cum omnibus sanctis: quae sit logitudo, latitudo, altitudo & profundum: et cognoscere supeminentem scientiae claritatem Christi, et impleri in omnem plenitudinem dei: vt dicitur Ephe. iii. Super quo dicit Augu. ii. parte super Ioan. ser. xli. Isto modo docebit nos spiritus omnem veritatem: cum magis magisque diffundat in cordibus nostris charitatem. Quemadmodum igitur contraria cum sint in medio citra sua extrema et terminos suae excellentiae simul sunt: et sese compatiuntur: et continue ad augmentum vnius sequitur detrimentum alterius: quousque vno perfecto in termino alterum omnino corrumpatur: ita fides et intellectus sese insimul compatiuntur in eodem et circa idem: quousque intellectus visione perficiatur: et fides omnino euacuetur. Aliter enim necesse esset omnino negare aliquem intellectum posse esse in vita ista de eis quae sunt fidei et sacrae scripturae. Quoniam fides in statu vitae huius deficere omnino non potest: quoniam est regula & fundamentum intellectus,: viam ei praeparans quousque visio adueniat. Vnde fides respectu intellectus huius vitae potius habet similitudinem fundamenti ad aedificium quam lactis ad cibum. Quoniam cum puer solidum cibum attingit, lac despicit: sed cum aedificium surgit fundamentum non dimittit. Et sic intellectus vitae huius nunquam fidem euacuat: sed semper in fundamento suo habet: quia propter debilitatem nostri intellectus in vita ista sine fidei temperamento tam ardua capere non posset: sicut ea capiunt intellectus angelorum et beato rum. secundum quod dicit Augustinus super Ioan. parte. ii. ser. xliiii. Proprie non convenit rei huic similitudo materni lactis & solidi cibi, sed potius fundamenti: quia et puer quando ablactatur vt ab alimentis infantiae iam recedit, inter solidos cibos non repetit vbera quae suggebat. Christus autem crucifixus et lac suggentibus est, et cibus proficientibus. Fundamenti vero ideo apertior est similitudo: quia vt perficiatur quid struitur, additur aedificium, non subtrahitur fundamentum. Propter quod alloquens eos qui si bi perfecti videbantur, cum seipsum imperfectum dixisset: ait. Quotquot ergo perfecti sumus: hoc ipsum sentiamus: et si aliquod aliter sapitis: hoc quoque deus ipse reuelabit. veruntamen ad id in quo peruenimus in eo ambulemus. Si quid ergo intellexeris quod non sit contra regulam catholicae fidei, ad quam velut ad viam quae te ducit ad patriam paruenisti: & sic intellexeris vt in eo dubitare omnino non debeas: adde aedi ficium: noli tamen relinquere fundamentum.» ↩︎

  4. Aliud … est de aere] cf. Henr. de Gand., Summa, 13, 7 (96rR-vR) ↩︎

[B.I.P.1.52] I.P.2.11

Ad declarationem autem huius adducunt quod 1 duplex est euidentia, scilicet uisionis et intelligentie; euidentia uisionis est, quando res nude et immediate cognoscitur seu uidetur; euidentia uero intelligentie est, quando res non presens per discursum rationis cognoscitur. Primam euidentiam habet rusticus de eclipsi quam uidet, secundam habet astrologus de eclipsi quam non uidet; et hec secunda euidentia sufficit ad scientiam absque prima nec tollit fidem, licet prima tollat. Et eodem modo beati habent de articulo euidentiam uisionis, que tollit fidem propter claritatem perfectam luminis glorie; habentes autem istud lumen medium habent de articulo euidentiam intelligentie, que est imperfectior nec tollit fidem, sufficit tamen ad scientiam; simplex autem fidelis solam fidem habet de eisdem.


  1. quod …  uisionis et intelligentie] cf. Henr. de Gand., Quodl. XII, 2 (23,6-20); • • • Iac. Met., Super Sent., Prol., 1, 1 (52,53-55); • • • Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1, 2 (89,223-233) ↩︎

[B.I.P.1.53] I.P.2.12

Opinio 1 ista impugnatur tripliciter secundum tria que accipit. Quod 2 enim primo dicunt esse tale lumen, ficticium uidetur, quia aut infunditur omnibus equaliter studentibus in theologia et qui sunt equalis ingenii, aut non, set quibusdam tantum; si non omnibus, set quibusdam, cum hoc sine ratione dicatur, ex quo ponuntur equalis ingenii et equaliter studere, debet haberi pro figmento; si omnibus, contra: inconueniens est quod aliquis in aliquo lumine habeat euidentiam de aliqua re et non possit percipere se habere talem euidentiam; intellectus 3 autem est super actum suum reflexiuus. Modo secundum TE omnes qui sunt equalis ingenii et equaliter student recipiunt istud lumen, quorum tamen plures fatentur se non intelligere articulos euidenter; set assentiunt articulis magis propter auctoritatem Scripture quam propter quamcumque euidentiam rei; ergo ficticium est ponere tale lumen. Nec potest dici quod actus 4 illius luminis latet habentem sicut actus caritatis latet habentem caritatem, quia actus caritatis pro tanto latet illum in quo est caritas, quia actus caritatis per omnia similis est actui dilectionis naturalis nec in aliquo distinguitur ab eo, nisi quia reddit actum acceptum Deo ut remunerabilem uita eterna, quod omnino latet nos; set actus istius luminis secundum ponentes ipsum manifeste distinguitur ab actu fidei, sicut credere aliquid propter auctoritatem dicentis et intelligere illud idem ex euidentia rei distinguntur; propter quod talis actus latere non potest nec IPSI dicunt quod lateat aliquem habentem.


  1. Opinio ista impugnatur] cf. Iac. Met., Super Sent., Prol., 1, 1 (52,65); • • • God. de Font., Quodl. VIII, 7 (69-82) ↩︎

  2. Quod … ponere tale lumen] cf. Iac. Met., Super Sent., Prol., 1, 1 (53,85-100) ↩︎

  3. intellectus … actum suum reflexiuus] cf. Thom., De uerit., 1, 6, ad 2 et 1, 9, resp. (24,173-175; 29,20-33); • • • Friedman, “On the Trail” (446) ↩︎

  4. actus … distinguitur ab eo] cf. Thom., Lect. rom. in I Sent., 17.1.4 (194,8-27) ↩︎

[B.I.P.1.54] I.P.2.16

Quod dicunt secundo, quod istud lumen reddit articulos euidentes euidentia intelligentie, contra: si in isto lumine intelligitur euidenter quod Deus est trinus et unus, aut hoc est, quia immediate representatur intellectui sic illuminato diuina essentia, in qua sic representata in se et immediate intelligitur euidenter connexio terminorum articuli Trinitatis, aut talis euidentia ex alio deducitur; set neuter istorum modorum est possibilis, ut probabo; ergo etc. Maior patet, quia omne quod intelligitur uel intelligitur per se et immediate in ratione obiecti uel intelligitur per aliquid prius intellectum. Minor probatur primo quantum ad primam partem, quia cognitio qua cognoscitur diuina essentia in se et immediate et non ex aliquo precognito est cognitio que uocatur facie 1 ad faciem, quia non per aliquod medium precognitum; set talis cognitio, cum sit gloriosa, non potest haberi a puro uiatore; quare etc. Item nec alius modus est possibilis, scilicet quod euidentia articuli ex alio deducatur, quia uel deduceretur ex aliquo precognito in creaturis uel in Deo; non ex aliquo precognito in creaturis, quia ex nullo quod sit in creaturis potest demonstrari articulus Trinitatis, ut probatum fuit, nec ex aliquo precognito in Deo, tum quia iste est primus articulus, cui quidquid preintelligimus in Deo, totum pertinet ad unitatem essentie et nullo modo ad distinctionem realem, tum quia quererem de illo precognito si esset immediate cognitum uel ex alio precognito; non potest dici quod sit immediate cognitum propter eandem rationem qua nec articulus, nec ex alio precognito, quia quererem de illo similiter et esset processus in infinitum uel deueniretur ad aliquid quod esset immediate cognitum in ipsa natura diuina in se et immediate intellectui nostro representata; quod non est possibile in uia. Patet ergo quod nullum lumen est in uiatoribus quod reddat eis articulum euidentem euidentia intelligentie.


  1. facie ad faciem] Paul., I Cor., 13, 12 ↩︎

[B.I.P.1.55] I.P.2.14

Quod 1 dicunt tertio, quod istud lumen non euacuat fidem, credo quod si esset, posset stare cum fide nec euacuaret eam nec habitus habitum nec actus actum, quia de ratione fidei non est enigma uel ineuidentia seu obscuritas; et ideo fides cum illo lumine, si esset, non haberet aliquam oppositionem uel incompossibilitatem, ut 2 deductum est prius de fide et scientia, quia idem iudicium est utrobique. IPSI tamen qui dicunt quod de ratione fidei est obscuritas et ineuidentia, non possunt ponere quod illud lumen quod facit euidentiam de re stet cum fide, de cuius ratione est ineuidentia uel obscuritas secundum IPSOS, quia contraria in nullo gradu quantumcumque remisso compatiuntur se; set obscuritas fidei et claritas illius luminis opponuntur secundum IPSOS contrarie, licet secundum gradum remissum; ergo nullo modo compatiuntur se in eodem. Minor patet ex dicto EORVM. Maior probatur: primo, quia oppositio est causa repugnantie et incompossibilitatis; set contraria 3 in omni gradu tam intenso quam remisso opponuntur; ergo etc. Minor istius rationis patet, quia contrarietas 4 est oppositio secundum formam, ut habetur X Metaphisice; ergo ubicumque manent forme, ibi est oppositio uel numquam est; forme autem manent tam in gradu remisso quam in gradu intenso; ergo in omni gradu opponuntur et sunt incompossibiles. Secundo, quia impossibile est idem et secundum idem simul esse album et nigrum; set albedo in quocumque gradu sit, ex quo realiter est ibi, dat esse album et nigredo esse nigrum; ergo etc. Tertio, quia terminus a quo et ad quem in eodem motu sunt incompossibiles; alioquin unus non abiceretur per introductionem alterius; set una forma contraria in quocumque gradu potest esse terminus a quo et ad quem respectu alterius; ergo forme contrarie in quocumque gradu sunt incompossibiles. Quarto, quia non minus repugnant adinuicem album et nigrum in quocumque gradu quam magis album et minus album, quia illa differunt specie, hec autem solo numero; inter ea autem que differunt solo numero non potest inueniri ita formalis oppositio, sicut inter ea que differunt specie; set magis et minus album non stant simul in eodem; ergo nec album et nigrum in quocumque gradu. Quinto, quia unum 5 contrariorum, in quocumque gradu sit, includit negationem alterius; omne enim nigrum est non album et uniuersaliter omnis oppositio potest resolui in contradictionem; set contradictoria non possunt simul uerificari de eodem; ergo nec contraria in quocumque gradu sint; cum ergo secundum ISTOS obscuritas fidei et claritas illius luminis opponantur contrarie, licet in gradu remisso, patet quod non possunt stare simul iuxta positionem IPSORVM. Puto in hoc esse deceptionem, quod inter contraria est quandoque dare medium unum per essentiam in quo aliqualiter dicuntur extrema manere, non quidem sic quod in illo medio sint distincte forme contrarie sub esse remisso (hoc enim impossibile est, ut probatum est statim, nec illud medium esset tunc unum nisi per aggregationem), set quia illud medium aliquo modo participat naturam utriusque et comparatum ad quodcumque extremum habet aliquo modo rationem alterius extremi, ut patet de tepido respectu calidi et frigidi. IPSI autem accipiunt primo modo, cum ponant fidem manere cum illo lumine tamquam duo distincta et obscuritatem fidei cum claritate illius luminis; ideo decipiuntur.


  1. Quod … ineuidentia seu obscuritas] cf. Iac. Met., Super Sent., Prol., 1, 1 (54,124-134) ↩︎

  2. ut …  fide et scientia] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (5,99-101) ↩︎

  3. contraria … nigrum ergo etc] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1, 1 (121,293-301) ↩︎

  4. contrarietas … oppositio secundum formam] cf. Arist., Metaph., X, 4, 1055a5 9; • • • Thom., In Metaph., X, 5, 2024 2026 (480b-481a); S.th., II II, 111, 3, resp. ↩︎

  5. unum … quocumque gradu sint] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1, 1 (121,297-301) ↩︎

[B.I.P.1.56] I.P.2.18

Nunc restat discurrere per dicta EORVNDEM soluendo que adducunt pro se. Cum enim dicunt primo illud lumen esse et probant per auctoritatem 1 AVGVSTINI, potest responderi dupliciter: uno modo quod beatus AVGVSTINVS 2 distinguit duplex lumen, scilicet fidei, quod habetur in uia, et lumen glorie, quod habetur in patria, ut sit sensus: “aliud est lumen ad credendum, dum sumus in uia, scilicet fides, aliud ad intelligendum in patria, scilicet gloria”; alio modo et forte magis secundum intentionem AVGVSTINI quod duplex est notitia credibilium: una qua simpliciter assentimus eis propter auctoritatem dicentis, et hoc est per fidem quam habent omnes fideles; alia est qua quidam maiores possunt alios instruere et persuadere ea que sunt fidei et aliqualiter declarare et defendere. Quam 3 notitiam potest aliquis habere uel a Deo per infusionem uel ab alio per doctrinam uel a semet ipso per exercitium studii, et hanc 4 notitiam uocat AVGVSTINVS scientiam uel sapientiam XIV De Trinitate cap.° 1, hoc etiam uocatur lumen ab EODEM in auctoritate allegata, quo lumine articuli intelliguntur non simpliciter, ita ut sint euidentes intellectui modo quo ALII ponunt, set quia habetur de eis quedam altior notitia quam per solam fidem, que notitia est fidei declaratiua et aliqualiter persuasiua et defensiua. Hoc lumine, idest hac notitia, sunt illuminati maiores, qui habent fidem docere et defendere, nec oportet eos esse illuminatos aliquo lumine in quo articuli sint intellecti uel sciti, ut ALII ponunt, quia ad ea que sunt fidei non potest adduci cogens ratio ne tollatur meritum fidei; nam secundum GREGORIVM fides 5 non habet meritum cui humana ratio prebet experimentum. Et sic exclusa est ratio quam adducunt.


  1. auctoritatem Augustini] cf. Aug., In Ioh., 2, 6 (14,4 15,18); • • • Dur., Super Sent., Prol., 1 (35,734-739) ↩︎

  2. Augustinus ... patria, scilicet gloria] Iac. Met., Super Sent., Prol., 1 (55,185-189) ↩︎

  3. Quam … per exercitium studii] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1, 1 (121,309-122,319) ↩︎

  4. hanc … scientiam uel sapientiam] cf. Aug., De Trin., XIV, 1, 3 (423,48 424,61); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., Prol., 1, 1, resp. (3b): «Unde oportet, quod multo major credatur, quam videri possit: habitus vero cognitionis secundum viam inferiorem proprie dicitur scientia: habitus perficiens secundum viam superiorem proprie sapientia: Nam, ut ait Augustinus 14. De Trinitate. Scientia est proprie cognitio rerum humanarum sapeintia divinarum: large tamen utraque dicitur et sapientia, et scientia.» ↩︎

  5. fides … ratio prebet experimentum] Greg., Hom. in Euang., II, 26, 1 (218,5 6) ↩︎

[B.I.P.1.57] I.P.2.16

Quod dicunt postea de euidentia intelligentie quam facit illud lumen, primo per illud Is. 7: Nisi credideritis 1 etc., potest dici dupliciter: primo 2 sic, quia de credibilibus non habetur notitia nisi credulitas: nisi credideritis, non intelligetis, idest aliter non cognoscetis; uel sic, quia notitia doctorum fidem defendentium fidem supponit: nisi credideritis, per fidem, non intelligetis, idest non habebitis illam notitiam altiorem que dicta est. Similiter ad illud AVGVSTINI: Ego 3 catholicam fidem profiteor etc., potest dupliciter dici, primo sic: “per fidem presumo me uenturum ad ueram scientiam beatorum, que habetur in patria, non in uia”; uel sic: “presumo me uenturum ad scientiam doctorum magis illuminatorum modo quo dictum est”, et non illo modo quo IPSI intelligunt.


  1. Nisi credideritis] Is., 6, 9; • • • cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (36,753-754) ↩︎

  2. primo … defendentium fidem supponit] cf. Iac. Met., Super Sent., Prol., 1 (55,190-192) ↩︎

  3. Ego … catholicam fidem profiteor] Aug., Contra epist. fundam., 14 (210,14-16); cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (36,756-757) ↩︎

[B.I.P.1.58] I.P.2.17

Ad rationem EORVM “plus 1 potest lumen supernaturale supposita fide quam intellectus noster supposito fantasmate”, dicendum quod nullum lumen quod possit haberi a puro uiatore potest tantum respectu articulorum fidei quantum potest lumen naturale intellectus nostri respectu principiorum naturalium et eorum que ex ipsis deducuntur. Cuius ratio est quia singularia, quorum fantasmata sunt quedam similitudines, habent quandam necessariam habitudinem ad uniuersalia ut ex inductione facta sufficienter in singularibus possit euidenter uniuersale 2 concludi, quod est principium artis; set nec fides nec aliqua alia cognitio tradit nobis euidentem notitiam aliquorum in quibus uel ex quibus possit articulus euidenter intelligi uel concludi, lumen 3 tamen glorie, si quod est, facit euidentiam tantam uel maiorem de articulis quantam habemus de principiis naturalibus. Set de illo non est sermo ad presens.


  1. plus … noster supposito fantasmate] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (36,759-764) ↩︎

  2. uniuersale … est principium artis] cf. Auct. Ar., 35, 121 (321,73) ↩︎

  3. lumen tanem glorie] cf. Iac. Met., Super Sent., Prol., 1 (55,196-197) ↩︎

[B.I.P.1.59] I.P.2.18

Tertium 1 autem dictum EORVM euacuatum est ostendendo quod falsum assumunt, scilicet quod contraria in esse remisso possint simul esse. Exemplum autem EORVM de duplici euidentia uerum est in se, set in applicatione petitur principale propositum in eo quod assumitur quod in lumine medio inter fidem et gloriam articuli sint euidentes intellectui; contrarium 2 enim huius supra probatum est.


  1. Tertium … possint simul esse] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (36,765-37,770; 40,848-43,899) ↩︎

  2. contrarium … supra probatum est] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (39,819-40,847) ↩︎

[B.I.P.1.60] I.P.1.60'

Tertia 1 opinio est quod theologia non est proprie et simpliciter scientia, set solum large. Primum patet, quia si conclusiones deducte ex articulis essent uere et proprie scite, hoc esset uel propter adhesionem uel propter illationem; propter euidentiam enim non sunt scite cum non sint euidentes intellectui, sicut nec articuli ex quibus concluduntur; set non possunt dici scite propter adhesionem, quia homo frequenter adheret firmissime et pertinaciter falsis, ut patet in hereticis et multis aliis, falsum autem non potest esse scitum; nec propter illationem, quia uera recte inferuntur ex falsis, que cum sint illata, nullus diceret esse scita; ergo nullo modo sunt proprie et simpliciter scite conclusiones ex articulis illate. Ad 2 idem posset adduci ratio prius facta contra secundum modum ponendi; et est satis efficax.


  1. Tertia … set solum large] cf. God. de Font., Quodl. IX, 20 (285-292); • • • Guill. P. God., Lect. Thom., Prol., 1 (12-17); • • • Iac. Met., Super Sent., Prol., 1 (56,218-222); • • • Heru. Nat., Opinio de diff. contra doctrinam fr. Thome (36-37) ↩︎

  2. Ad … secundum modum ponendi] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (39,819-40,847) ↩︎

[B.I.P.1.61] I.P.1.61'

Accipiendo autem large scientiam pro habitu eorum que deducuntur ex ueris et necessariis, licet immanifestis ipsi deducenti, theologia potest dici scientia, theologia, inquam, tertio modo accepta, scilicet pro habitu eorum que deducuntur ex articulis. Accepta autem secundo modo, scilicet pro habitu eorum ex quibus fides defenditur et declaratur, idem est dicendum, quia rationes que adducuntur ad defendendum fidem et declarandum magis sunt probabiles persuasiones quam necessarie demonstrationes. Hoc uidetur sentire frater THOMAS III libro distinctione 33 articulo 2 in corpore solutionis 4 questionis, ubi dicit sic: Si 1 autem esset aliqua scientia que non posset reduci ad principia naturaliter cognita, non esset eiusdem speciei cum aliis nec uniuoce scientia diceretur; talis autem est theologia.

Iuxta predictam distinctionem argumenta 2 facta ad questionem procedunt uiis suis.


  1. Si … uniuoce scientia diceretur] Thom., Super Sent., III, 33, 1, 2, 4, sol. (1031) ↩︎

  2. argumenta … procedunt uiis suis] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (1,5-19) ↩︎

[B.I.P.1.62] I.P.1.62'

Quod fides 1 et uisio non possint simul esse, probatur primo per APOSTOLVM, qui dicit Cor. 5: Quamdiu 2 sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus et non per speciem. Ex hoc sic arguitur: per fidem ambulamus et peregrinamur; set uidens non ambulat nec peregrinatur; ergo uidens non habet fidem.

Responsio: Argumentum simile est huic: per pedes ambulamus; set ueniens ad domum et ibi quiescens non ambulat; ergo non habet pedes, quod non est uerum. Dicendum ergo quod non omne quod ducit nos ad terminum distantem cessat in termino (alioquin caritas cessaret cum scriptum sit de ea Eph. 5: Ambulate 3 in dilectione); per fidem ergo, quamdiu distat a uisione, ambulamus et peregrinamur; quod innuit APOSTOLVS per hoc quod dicit: per 4 fidem enim ambulamus et non per speciem. Set propter hoc non oportet quod adepta uisione fides cesset. Item IPSI concedunt quod Paulus 5 cum actuali uisione habuerit fidem, quod est contra dictum ISTORVM.


  1. fides … possint simul esse] cf. Thom., Super Sent., III, 31, 2, 1, 1 (987); S.th., I-II, 67, 3; • • • Heru. Nat., Quodl. II, 15 (praesertim 64ra-65va) ↩︎

  2. Quamdiu … non per speciem] Paul., II Cor., 5, 6 7; • • • cf. Thom., S.th., I-II, 67, 3, sed contra ↩︎

  3. Ambulate in dilectione] Paul., Eph., 5, 2 ↩︎

  4. per … non per speciem] Paul., II Cor., 5, 7 ↩︎

  5. Paulus … uisione habuerit fidem] cf. Thom., S.th., II-II, 175, 3, ad 3 ↩︎

[B.I.P.1.63] I.P.1.63'

Secundo sic arguitur: sicut impossibile est idem obiectum esse simul perfectum et imperfectum et idem medium esse simul perfectum et imperfectum, ita impossibile est idem subiectum simul esse perfectum et imperfectum; set hoc sequeretur si fides et uisio simul starent; quare etc.

Responsio: Dicendum quod non est simile, quia idem secundum idem non potest esse perfectum et imperfectum, set idem secundum diuersa potest; et quia idem homo potest habere diuersa media de eadem conclusione, quorum unum est perfectum et reliquum imperfectum, ideo potest esse perfectus et imperfectus secundum aliud et aliud medium; set idem medium uel subiectum non, quia attenderetur secundum idem.

[B.I.P.1.64] I.P.1.64'

Tertio sic arguitur: fidei 1 succedit uisio secundum AVGVSTINVM; set talia quorum unum succedit alteri non sunt simul; quare etc.

Dicendum quod fidei succedit uisio quantum ad hoc quod uisio excludit enigma et imperfectionem actus fidei precedentis uisionem, set non ipsam fidem.


  1. fidei succedit uisio] cf. Thom., Super Sent., III, 24, 1, 2, arg. 2 (760); S.th., II II, 1, 2, arg. 3 et II II, 4, 2, sed contra; • • • Aug., Enarr. in Ps., 149, 4 (274,6-8) ↩︎

[B.I.P.1.65] I.P.1.65'

Quarto sic: si enigma quod pertinet ad imperfectionem fidei solum euacuaretur et non fides, similiter euacuaretur caritas, quia imperfectum caritatis euacuabitur; hoc autem est inconueniens; ergo etc.

Responsio: Dicendum quod non est simile, quia perfectio et imperfectio caritatis et actus eius in uia et in patria est solum secundum intensum et remissum; et quia ista compatiuntur se in eadem forma, ideo caritas 1 non dicitur euacuari, set solum eius imperfectio; imperfectio uero actus fidei pro statu uie et perfectio actus uisionis pro statu patrie non se habent sicut intensum et remissum in eadem re, set in diuersis; ideo sic euacuatur imperfectio actus fidei quod non acquiritur perfectio eiusdem, et ideo non dicitur manere uel perfici sicut caritas.


  1. caritas … solum eius imperfectio] cf. Thom., S.th., I-II, 67, 6, ad 1 ↩︎

[B.I.P.1.66] I.P.1.66'

Quinto sic: si fides maneret, aut posset exire in actum aut non; si non, ergo frustra esset; si sic, aut exiret in actum credendi uel uidendi; set in neutrum potest exire; ergo etc.

Responsio: Dicendum quod si fides non exiret in actum, nontamen propter hoc esset frustra, quia multa manebunt in beatis ad perfectionem eorum que tamen nullum habebunt actum, sicut nutritiua potentia et organa generationis et huiusmodi; et similiter potest esse de fide. Vel dicatur quod habebunt actum (TV dicis: “aut uidendi aut credendi”), dicendum quod actus non attribuitur habitui nisi per modum inclinantis potentiam in obiectum; quia ergo in idem obiectum potest inclinari potentia ex diuersis, puta ex auctoritate dicentis et ex causa rei quam sumit demonstratio et ex ipsamet re secundum se ipsam presente, ideo idem actus potest dici actus credendi, sciendi et uidendi; nec ista dicunt diuersa in actu intrinsece, set solum diuersas denominationes ex diuersis inclinationibus; igitur in patria idem actus est quo beatus credit Deum trinum et uidet hoc; set dicitur actus uidendi propter presentiam rei, actus uero credendi propter auctoritatem inclinantem ad hoc; beatus enim non solum assentit ei quod est Deum esse trinum, quia uidet, set quia Deus dixit hoc in Scripturis Sanctis, nec aliter esset perfecte subditus Deo si ex sola euidentia rei assentiret et non ex auctoritate Dei.

[B.I.P.1.67] I.P.1.67'

Sexto: omnis cognitio est clara uel obscura, quia se habent sicut habitus et priuatio circa subiectum aptum natum; set fides non causat cognitionem claram et euidentem per TE, ergo obscuram, cuius contrarium dixisti; obscura autem cognitio non est in patria; quare etc.

Responsio: Dicendum quod omnis cognitio est clara uel obscura; et cognitio fidei quandoque est obscura, quandoque clara, non dico eadem numero. Claritas enim uel obscuritas non est per se a fide; cognitio enim non est a fide, nisi quia inclinat potentiam in obiectum per auctoritatem dicentis, quod si sit presens uel in se uel in sua causa, clara est cognitio, claritas tamen ista non est a fide, set a presentia reiin se uel in sua causa. Si uero nullo istorum modorum sit presens, tunc est cognitio obscura. Set obscuritas non est a fide, set a causante absentiam rei (oppositorum 1 enim opposite sunt cause); et ideo si claritatem causat presentans obiectum in se uel in sua causa, obscuritatem causat illud per quod obiectum est absens; et quia neutrum facit fides, set solum inclinat potentiam in obiectum propter auctoritatem, ideo non causat per se claritatem nec obscuritatem, set stat cum utraque.


  1. oppositorum … opposite sunt cause] Auct. Ar., 5, 20 (173,59); • • • cf. Arist., Meteor., IV, 7, 384b2-3 ↩︎

[B.I.P.1.68] I.P.1.68'

Septimo: species unius generis includit priuationem alterius speciei et ideo non possunt esse simul in eodem subiecto; set fides et uisio sunt diuerse species eiusdem generis, puta habitus; quare etc.

Responsio: Maior non est uera uniuersaliter, quia uirtutes diuerse sunt species eiusdem generis; item scientia naturalis et mathematica sunt eiusdem generis; item fides et scientia de diuersis sunt eiusdem generis; et tamen hec omnia possunt esse simul.

[B.I.P.1.69] I.P.1.69'

Responsio: Maior que dabatur ad argumentum factum de raptu Pauli non ualet; dicebatur sic quod plus repugnant duo habitus quam habitus et actus; uerbi gratia cum habitu temperantie non stat habitus intemperantie, actus tamen intemperantie stat cum habitu temperantie (habens enim habitum temperantie potest facere aliquem actum intemperatum nec propter hoc amittit habitum temperantie); a simili habitus fidei potuit stare cum actu uisionis in raptu Pauli, set non potest stare cum habitu in beatis. Istud autem nichil ualet, quia ubi actus et habitus sunt idem realiter nec possunt differre nisi secundum transiens et permanens, ut dicatur habitus si sit permanens, actus uero si sit transiens, cum quocumque potest stare unum, et alterum; set actus et habitus uisionis beate sunt idem realiter, quia uisio permanens et formata est habitus et reuera est actus; si uero sit in transitu, ut in Paulo, non dicitur habitus, set actus; ergo etc. Si uero dicatur quod ille habitus est lumen glorie qui differt realiter a uisione, adhuc idem sequitur, quia si lumen glorie necessarium est ad uidendum Deum, necesse est quod fuerit in Paulo in transitu sicut et uisio, et ita fuit habitus glorie cum habitu fidei.

[B.I.P.1.70] I.P.1.70'

Deinde probabatur quod opinio et scientia non possunt esse simul, primo quia scientia 1 est acceptio propositionis necessarie et quam impossibile est aliter se habere, opinio 2 uero est acceptio propositionis contingentis et quam possibile est aliter se habere; set ista opponuntur; ergo scientia et opinio non possunt simul esse de eodem. Responsio: Aut TV intelligis de propositione que est principium ad concludendum aut de conclusione; si de propositione que est principium, non sequitur quin de eadem conclusione possit esse scientia et opinio, set potius contrarium, quia eadem conclusio potest concludi per medium necessarium et per medium contingens; si uero de conclusione, tunc de eadem non potest esse scientia et opinio, nec est contra ME, quia dixi quod si de ratione opinionis est quod opinans credat conclusionem posse aliter se habere, tunc non potest stare simul cum scientia, que est de conclusione quam impossibile est aliter se habere, nec in eodem nec in diuersis, saltem uera opinio. Si autem hoc non sit de ratione opinionis, set solum quod opinans assentiat per medium probabile, tunc possunt stare simul. Hoc etiam dicit frater THOMAS Prima 3 Secunde questione 67 articulo 3 in corpore solutionis et ultima parte questione 9 articulo 3 in solutione secundi argumenti.


  1. scientia … impossibile est aliter se habere] cf. Auct. Ar., 35, 95 (319,33-34); • • • Arist., An. post., I, 33, 88b31-32 ↩︎

  2. opinio … possibile est aliter se habere] cf. Arist., An. post., I, 33, 89a2-4; • • • Thom., Exp. Post., I, 44 (169,155-159) ↩︎

  3. Prima … solutione secundi argumenti] cf. Thom., S.th., I II, 67, 3; III, 9, 3, ad 2 ↩︎

[B.I.P.1.71] I.P.1.71'

Secundo sic arguitur: opinio est ueri et falsi, scientia uero ueri necessarii et certi; ergo de eodem non potest esse simul opinio et scientia. Responsio per idem, quia aut illud intelligitur de conclusione que probatur, uel de medio per quod probatur. Si de medio per quod probatur, cum ad eandem conclusionem possit haberi medium necessarium, quod semper est uerum, et medium contingens, quod potest esse uerum et falsum, sic de eodem potest esse opinio et scientia; si de conclusione, sic non potest; et illud concessum fuit. Puto tamen quod primum sit uerius.

[B.I.P.1.72] I.P.1.72'

Quod autem fides et scientia non possint simul esse de eodem, probatur unico medio, quia adherens alicui dicto propter auctoritatem dicentis adheret falso si ille falsum diceret; set sciens non potest adherere falso; ergo sciens non potest esse credens.

Responsio: Adherens alicui dicto solum propter auctoritatem adheret falso si ille falsum diceret; set adherens alicui dicto non solum propter auctoritatem, set etiam propter aliud, puta propter demonstrationem, non adheret falso, quantumcumque ille diceret, non ratione auctoritatis, set ratione medii demonstratiui; et sic adheret sciens, licet habeat fidem.

[B.I.P.1.73] I.P.1.73'

Dixeram postea quod non poterat demonstratiue probari quod articulus sit possibilis nec rationes contra articulum scientifice solui. Contra hoc arguitur, quia illud est 1 possibile ad quod nichil sequitur impossibile; set potest scientifice ostendi quod ad articulum nichil sequitur impossibile; ergo etc. Minor, scilicet quod possit scientifice ostendi quod ad articulum nichil sequitur impossibile, potest ostendi dupliciter, indirecte et directe: indirecte soluendo rationes contra articulum, de quo postea dicetur; directe ex ratione possibilis. Primo sic: quantum ad articulum Trinitatis, quia secundum RICHARDVM non 2 plus repugnat personarum pluralitas in eadem natura quam pluralitas naturarum in eadem persona; set prima est possibilis; ergo et secunda. Dicendum ad hoc quod maior propositio non est per se nota, immo si sequeremur dictamen rationis, esset per se falsa, quia plures nature quarum quelibet habet rationem partis, ut materia et forma, per se concurrunt ad unum suppositum; plura autem supposita secundum ordinem quem uidemus in natura creata, ex qua omnis cognitio nostra sumit exordium, non possunt concurrere in unam naturam. Si uero intelligatur de natura completa in genere substantie que non habet rationem partis totius, tunc propositio uideretur esse uera, set minor falsa esset secundum iudicium rationis naturalis, cui innititur demonstratio que facit scire.


  1. est … articulum nichil sequitur impossibile] cf. Thom., In Metaph., IX, 3, 1813 (433b) ↩︎

  2. non … in eadem persona] cf. Rich. de S. Victore, De Trin., III, 9 (143,2-144,12); IV, 10 (172,21-27) ↩︎

[B.I.P.1.74] I.P.1.74'

Possibilitatem articuli incarnationis demonstrant tripliciter, secundum quod triplex est possibile, scilicet ex potentia materie, ex potentia agentis et ex possibilitate terminorum, que se habent per ordinem, et primum supponit secundum et secundum tertium et non econuerso. Ex possibili dicto tertio modo sic arguitur: non plus repugnant fecunditas et uirginitas quam fecunditas et sterilitas; set inter fecunditatem et sterilitatem non est repugnantia terminorum quin Deus possit facere sterilem fecundam, ergo et uirginem matrem. Dicendum quod maior non est per se nota, set ualde dubia, quia uirginem esse matrem saltem in partu uidetur implicare quod duo corpora sint simul, scilicet corpus matris et prolis, cui nulla ratio naturalis acquiescit. Istud autem non sequitur, si sterilis corrupta fit mater. Secundo, quia Deus non potest facere quod sterilis manens sterilis concipiat (alioquin simul esset sterilis et non sterilis); et per eandem rationem posset dici quod uirgo manens uirgo non potest concipere, nec plus concludit ratio. Tertio, quia dato quod concluderet quod eadem posset esse mater et uirgo, adhuc non esset probatus articulus incarnationis, quia si uirgo conciperet, non propter hoc proles concepta posset esse simul Deus et homo, in quo per se consistit articulus incarnationis. Secundo probatur ex possibili dicto a potentia agentis sic: potentia Dei extendit se ad omnia, ergo ad hoc quod mater sit virgo; et istud est argumentum angeli: Non 1 erit impossibile apud Deum omne verbum.

Dicendum quod potentia Dei extendit se ad omnia possibilia; set quod possibile sit matrem esse uirginem, non est per se notum; et si esset, non propter hoc esset probatus articulus incarnationis propter rationem que dicta est. Tertio probatur ex ratione possibilis sumpta ex parte materie sic: agens quod habet materiam sibi totaliter subiectam potest facere de ea quidquid uult; set materia beate uirginis fuit totaliter subiecta Spiritui Sancto; ergo potuit facere de ea quod uoluit. Dicendum quod de materia quantumcumque subiecta agenti non potest fieri nisi quod est in potentia materie naturali uel obedientiali; illud autem est recipere formam aliquam. Quod autem compositum ex illa materia et forma possit uniri supposito diuino in unitate suppositi, non est per se notum, set adeo dubium iuxta rationem naturalem quod probabilius est hoc negare quam concedere. Igitur iste rationes non probant demonstratiue possibilitatem articuli incarnationis; immo apud omnem philosophum reputaretur derisorium per has rationes esse aliquid demonstratum.


  1. Non ... Deum omne verbum] Lc., 1, 37 ↩︎

[B.I.P.1.75] I.P.1.75'

Dicunt postea quod rationes contra articulum possunt scientifice solui, non quidem demonstrando quod ratio falsum assumat, set ostendendo quod ratio non concludit demonstratiue. Et multum differunt; de aliquo enim potest ostendi quod non demonstratur, quamuis non ostendatur aliqua falsitas contineri. Quod autem possit scientifice ostendi quod ratio que est contra articulum non sit demonstratiua, probant sic: illa natura que eminenter excedit omnem naturam creatam non debet limitari nec iudicari secundum intelligentiam nostri intellectus, qui ex rebus creatis sumit cognitionem; set natura diuina est huiusmodi; ergo etc.

Dicendum quod quamuis aliud sit ostendere rationem non esse demonstratiuam et ostendere quod ratio falsum assumat, tamen in quibusdam rationibus adductis contra articulum necesse est, si soluantur, quod aliqua propositio interimatur tamquam falsa, quia cum non sit defectus in forma et assumantur propositiones que secundum cursum rationis naturalis uidentur necessarie et per se note, oportet quod ratio procedat uel aliqua propositio negetur tamquam falsa. Verbi gratia si arguatur sic: “In quibuscumque natura et suppositum sunt idem realiter, multiplicato uno multiplicatur reliquum; set in Deo natura et suppositum sunt idem realiter secundum omnem considerationem rationis naturalis; ergo cum in Deo non multiplicetur natura, nec suppositum”, impossibile est istam rationem soluere nisi negetur aliqua propositionum tamquam falsa, de cuius falsitate non potest plus constare quam de ueritate negatiue sibi opposite, de qua solum constat per fidem et non scientifice. Et quod adducitur, quod illa natura que eminenter excedit omnem aliam non debet limitari nec iudicari secundum ea que uidentur in creaturis, dicendum est quod aliqua sunt propria Deo respectu creaturarum et in talibus non debet iudicari natura diuina secundum naturas creatas, sicut esse infinitum, omnipotentem et huiusmodi; alia sunt communia Deo et creaturis, sicut ens et ea que consecuntur ens in communi, sicut unum et multa, idem et diuersum, et in istis quantum est de ratione naturali, cui innititur omnis demonstratio, idem iudicandum est de Deo sicut de creaturis, ita quod sicut in eis illorum que sunt penitus idem re unum non potest plurificari sine altero, ita et in Deo; nec oppositum potest esse nisi pure creditum.

[B.I.P.1.76] I.P.1.76'

Quod autem ita sit, patet per responsiones quas dant adrationes inductas. Cum enim primo arguebatur quod possibilitas articuli Trinitatis non potest probari a priori demonstratiue, quia priorem causam non habet, nec a posteriori per rationem factam in precedenti articulo, dicunt QVIDAM quod immo a priori, quia emanationes secundum rationem precedunt personas et principia emanationum ipsas emanationes et sic ex pluralitate principiorum potest probari pluralitas emanationum et ex illa pluralitas personarum. Set constat quod ista non est probatio demonstratiua, quia non est per se notum in Deo esse pluralitatem principiorum nec pluralitatem emanationum, immo nec aliquam emanationum. ALII dicunt quod a posteriori potest probari possibilitas articuli, licet non declarent quomodo, et EGO probo quod nullo modo, quia ex 1 creaturis non deuenimus in cognitionem Dei nisi tripliciter secundum doctrinam beati DYONISII, scilicet uia causalitatis, eminentie et remotionis; set per nullam istarum uiarum potest concludi nisi illud quod est commune tribus personis, quia eadem causalitas, eadem perfectio et remotio eiusdem imperfectionis est in omnibus personis equaliter.


  1. ex … eminentie et remotionis] cf. Dur., Super Sent., I, 3, 1 (150,21-24) ↩︎

[B.I.P.1.77] I.P.1.77'

Ad aliam rationem, cum dicebatur quod si possibilitas articuli posset demonstrari, meritum fideiauferretur aut multum diminueretur, quod consistit in difficultate actus, dicunt quod non est uerum quod difficultas actus faciat ad rationem meriti; alioquin non esset bonum studere in theologia nec esset uirtuosum, quia theologus facilius assentit articulis quam alius et uirtuosus 1 facilius operatur quam non uirtuosus.

Set ista solutio non ualet, quia sicut distingunt DOCTORES, et bene, duplex 2 est difficultas, scilicet operis et operantis; difficultas operis facit ad meritum, set non difficultas operantis, et ideo habitus scientificus uel uirtuosus qui minuit difficultatem ex parte operantis, non minuit meritum, set illud quod minuit difficultatem ex parte operis minuit meritum; talis autem difficultas minueretur in obiecto fidei, si ipsum secundum se uel eius possibilitas esset demonstrabilis. Et confirmatur, quia si articulus demonstraretur, tolleretur meritum fidei, quia homo necessario assentiret et non libere; ergo si demonstraretur possibilitas articuli, minueretur meritum fidei. Nota secundum GREGORIVM: Fides 3 non habet meritum cui humana ratio prebet experimentum. Ad hoc dicunt QVIDAM quod demonstratio que innititur pure lumini naturali euacuat meritum fidei, quia causat assensum necessarium; set demonstratio que innititur lumini naturali supposita fide non euacuat, quia non causat assensum necessarium, eo quod quilibet potest a fide libere discedere. Istud autem dictum est satis irrationabile, quia demonstratio, si sit uera, facit hominem iudicare de conclusione quod impossibile est eam aliter se habere, quod non contingit nisi idem iudicet de principiis; a tali autem demonstratione impossibile est intellectum discedere.


  1. uirtuosus … quam non uirtuosus] cf. Thom., Quodl. IV, 10, resp. (341,37-41) ↩︎

  2. duplex … operis et operantis] cf. Thom., Super Sent., II, 29, 1, 4, ad 3 (751) ↩︎

  3. Fides … experimentum] cf. Greg., Hom. in Euang., II, 26, 1 (218,5-6) ↩︎

[B.I.P.1.78] I.P.3.2

Deinde arguebatur quod scientia abstractiua de Deo posset communicari puro uiatori, primo sic: quandocumque due cognitiones sunt circa idem subiectum per ordinem se habentes, intellectus potest ferri super unam illarum sine altera; set cognitio de Deo quiditatiua et intuitiua sunt huiusmodi; ergo intellectus saltem uirtute diuina potest ferri super abstractiuam sine intuitiua. Secundo, quia ALIQVI DOCTORES ponunt quod Adam 1 in statu innocentie habuit cognitionem de Deo mediam inter cognitionem beatam et cognitionem uie; set illa non potuit esse nisi abstractiua; quare etc.

Tertio, quia prior cognitio potest haberi sine posteriore; set cognitio quiditatiua prior est cognitione intuitiua, cum illa respiciat quiditatem secundum se, intuitiua autem respiciat rem secundum esse existentie; ergo quiditatiua potest haberi sine intuitiua. Quarto, quia secundum PHILOSOPHVM I Phisicorum communiora 2 et uniuersaliora sunt nobis per prius nota; set communior est cognitio rei quiditatiua quam intuitiua; ergo etc. Adducebantur etiam ad hoc quedam exempla, scilicet quod angelus prius cognoscit res quiditatiue quam intuitiue, de uisione in speculo in quo non uidetur res intuitiue; alioquin esset in directo aspectu.


  1. Adam … et cognitionem uie] cf. Thom., De uerit., 18, 1 (531,171-179) ↩︎

  2. communiora … per prius nota] cf. Arist., Phys., I, 1, 184a18-25 ↩︎

[B.I.P.1.79] I.P.1.79'

Ad primam rationem respondebatur quod intuitiua precedit abstractiuam ordine nature; set Deus potest aliud facere mutando talem ordinem. ALIVS dixit quod uel intelligitur de eadem cognitione uel de alia; non de eadem, quia in nobis non omnis cognitio intellectiua et abstractiua presupponit cognitionem intuitiuam eiusdem potentie; nec de alia, quia in angelo non est nisi una cognitio et tamen est ibi intuitiua et abstractiua.

[B.I.P.1.80] I.P.1.80'

Ad secundam responsum fuit quod abstractiua in Deo de rebus creatis non est perfectior quam intuitiua, quia essentia diuina representat res absentes omni modo quo possent representari si essent presentes. ALIVS dixit quod distinctio intuitiue et abstractiue non habet locum in cognitione diuina, quia res create, que quandoque possunt esse presentes realiter et quandoque absentes, non habent rationem obiecti terminantis cognitionem diuinam, cum tamen distinctio abstractiue et intuitiue sumantur penes condiciones obiecti terminantis cognitionem. Teneo, sicut prius, quod cognitio 1 abstractiua de Deo, qualem ISTI ponunt, non potest communicari puro uiatori, nec rationes facte contra hoc concludunt nec facte pro hoc sunt solute. Quod patet primo discurrendo per rationes contra hoc factas.

Cum enim primo dicitur quod quando due cognitiones sunt per ordinem se habentes, intellectus potest ferri super unam sine alia, falsum est loquendo generaliter, quia non plus dependent actus diuersarum potentiarum abinuicem quam actus eiusdem potentie; set actus diuersarum potentiarum se habentes per ordinem habent talem connexionem quod nulla uirtute potest quis ferri in primum sine secundo, sicut nullus potest uelle sine intelligere; ergo fortiori ratione in actibus eiusdem potentie habentibus ordinem.

Quod dicitur secundo, quod Adam in statu innocentie habuit cognitionem mediam inter cognitionem nostram et beatam, dico quod potuit habere cognitionem mediam supra nostram in eadem specie intensiorem, set non abstractiuam differentem specie a nostra. Ad tertium, cum dicitur quod prior cognitio potest haberi sine posteriore, dicendum quod prior cognitio est existentis in actu secundum quod huiusmodi, ut probatum est et adhuc probabitur.

Ad quartum dicendum quod in ea est duplex defectus: primus est quod argumentum procedit ex communioribus secundum uniuersalitatem, in Deo autem non est accipere abstractum secundum uniuersalitatem; et qui sic apprehendit Deum non intelligit, cum Deus secundum se sit quedam singularitas. Alius defectus est quia uniuersaliora sub esse uniuersali non sunt prius cognita simpliciter, immo eorum cognitio dependet ex cognitione singularium iuxta illud quod dicit PHILOSOPHVS I De anima: Vniuersale 2 aut nichil est aut posterius est.


  1. cognitio … communicari puro uiatori] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (18,395-21,466) ↩︎

  2. Vniuersale … aut posterius est] cf. Auct. Ar., 6, 6 (174,82 83); • • • Arist., De an., I, 1, 402a21-22 ↩︎

[B.I.P.1.81] I.P.1.81'

Deinde ostendendum est quod solutiones EORVM ad rationes pro hac parte adductas non ualent. VNVS enim dixit ad primam rationem quod procedebat secundum cursum nature, set Deus poterat facere contrarium. Set istud non soluit, quia, ut arguebatur, non 1 ens non potest cognosci quacumque potentia primo sub ratione non entis; item per eandem rationem nec ens in potentia, cum habeat rationem non entis respectu actus, nisi per ens in actu secundum quod huiusmodi, que cognitio est intuitiua. Que ratio, si non sufficiat, addo aliam. Sicut scientia secundum potentiam refertur realiter ad scibile secundum potentiam, ita scire in actu refertur ad scitum in actu realiter nec ab hoc uidetur quod possit priuari quacumque uirtute, cum DOCTORES concedant quod licet 2 Deus possit facere intelligere sine obiecto in ratione mouentis, non tamen sine ratione termini correlatiui; set ad obiectum quod non est in actu realiter non potest esse realis relatio; ergo primum intelligere non potest esse nisi ad ens in actu secundum quod huiusmodi. Et si dicatur quod per eandem rationem nec alia intelligere essent nisi de ente in actu, dicendum quod non sequitur, quia sufficit quod intelligere habeat realem relationem ad primum obiectum a quo tota intellectio deducitur. ALIVS dixit ad hanc rationem quod aut intelligitur de cognitione eiusdem potentie aut alterius. Et istud non ualet, quia illud intelligo sub distinctione, scilicet quod impossibile est cognitionem abstractiuam habere de aliqua re nisi precedente intuitiua, siue eiusdem potentie siue alterius, siue eiusdem obiecti siue alterius; oportet tamen esse aliquam intuitiuam ex qua illa deducatur.


  1. non … ratione non entis] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (19,410-414) ↩︎

  2. licet … ratione termini correlatiui] cf. God. de Font., Quodl. XII, 1 (80-82); Dur., Super Sent., II, 3, 5 (155,259-156,178) ↩︎

[B.I.P.1.82] I.P.3.20

Ad secundam rationem dixit VNVS quod cognitio abstractiua quam habet Deus de rebus est ita perfecta sicut intuitiua, quia essentia 1 diuina representat res secundum omnem modum quo possunt representari sine presentia earum. Tunc quero quare essentia diuina, ex quo quiditatiue et perfecte representatur intellectui sine sua actuali presentia, cum ipsa sit quoddam necesse esse, non representatur ita perfecte per suam quiditatem sic representatam sicut alie res per essentiam diuinam, maxime quia intellectus apprehendens sic perfecte essentiam diuinam non ignorat eam necesse esse nec ligatur quin hoc consideret; et tunc erit eque perfecta ista cognitio sicut intuitiua per eandem rationem per quam eque perfecte cognoscuntur res a Deo in absentia ut in presentia. Id quod ALIVS dixit, quod hec distinctio non habet locum in Deo, quia intellectio diuina non terminatur ad res, non ualet, quia licet cognitio diuina non terminetur ad res creatas ut ad obiectum primum et principale, terminatur tamen ad eas sicut ad obiectum secundarium, quod potest facere differentiam secundum cognitionem abstractiuam et intuitiuam.


  1. essentia … sine presentia earum] cf. Dur., Super Sent., I, 35, 2 (π, 95rb, [18]); 36, 3 (99rb, [25]); IV, 49, 3 (338,212-340,247) ↩︎

<Questio secunda: De subiecto theologie quid sit>

[B.I.P.2.1]

Secundo queritur de 1 subiecto theologie quid sit, utrum Deus uel aliquid aliud. Et uidetur quod Deus non sit subiectum, primo quia de 2 subiecto oportet precognoscere quid est, ut dicitur I `Posteriorum; set de Deo non potest precognosci quid est secundum DAMASCENVM, qui dicit quod in 3 Deo dicere quid est est impossibile; ergo etc.


  1. De … theologie quid sit] cf. Thom., Super Sent., Prol., 4 (325,1-328,49); S.th., I, 1, 7; • • • Henr. de Gand., Summa, 19, 1-2 (94v-119v); Quodl. XII, 1 (4-13); • • • God. de Font., Quodl. I, 5 (9-17); • • • Aeg. Rom., Ord., Prol., 1, 1 et 3 (1va-2va; 3ra-vb); Quodl. III, 2 (127a-133b); • • • Guill. P. God., Lect. Thom., Prol., 2 (20-30); • • • Iac. Met., Super Sent., Prol., 2 (58,2-66,297) ↩︎

  2. de … precognoscere quid est] cf. Auct. Ar., 35, 5 (311,77-79); • • • Arist., An post., I, 1, 71a11-13 ↩︎

  3. in … est est impossibile] cf. Ioh. Dam., De fide orth., I, 9 (48,8-10); • • • Thom., S.th., I, 1, 7, arg. 1 ↩︎

[B.I.P.2.2] I.P.5.2

Secundo sic: si Deus esset subiectum in theologia, aut hoc esset sub ratione absoluta uel sub aliqua ratione determinata: non sub ratione absoluta, quia nichil infinitum sub ratione infiniti potest esse subiectum scientie finite, quia scientia sortitur rationem ab obiecto; set Deus sub ratione absoluta est infinitus et sub ratione infinitas acceptus; ergo ut sic non potest esse subiectum uel obiectum theologie nostre, que finita est. Nec 1 sub aliqua determinata, quia ad subiectum sub formali ratione subiecti attributionem habent omnia de quibus determinatur in scientia; set multa determinantur in theologia que nullam attributionem habent ad Deum sub aliqua una speciali ratione; ergo etc.


  1. Nec … ratione ergo etc] cf. Thom., S.th., I, 1, 7, arg. 2; • • • Bonau., Super Sent., Prol., 1, sed contra (6b) ↩︎

[B.I.P.2.3] I.P.5.4

In contrarium arguitur: illud 1 est subiectum in theologia nostra quod est subiectum in theologia beatorum, quia scientia nostra et beatorum non uidentur differre ex parte obiecti, set modi cognoscendi, ut innuit APOSTOLVS Cor. 13: Videmus 2 nunc per speculum et in enigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum; set in scientia beatorum subiectum uel obiectum est Deus et sub ratione absoluta; ergo et in nostra.


  1. illud … in theologia beatorum] cf. Henr. de Gand., Quodl. XII, 1, sed contra (5,26-32) ↩︎

  2. Videmus … et cognitus sum] Paul., I Cor., 13, 12 ↩︎

[B.I.P.2.4] I.P.5.6

Respondeo: Quia theologia tripliciter accipitur, sicut 1 in prima questione expositum est, ideo questio ista tripliciter deducetur secundum triplicem acceptionem theologie. Prius tamen premittetur quid est esse subiectum in scientia et que sunt de ratione subiecti. Est ergo sciendum quod nunc non intendimus de subiecto scientie in quo est; sic enim omnium 2 scientiarum est unum subiectum, scilicet intellectus. Set intendimus de subiecto scientie de quo est scientia. Et tale subiectum oportet habere tres condiciones: prima est quod sit aliquid incomplexum, scilicet terminus et non propositio; secunda est quod sit primo et principaliter 3 in scientia consideratum et quod omnia alia habeant ad ipsum attributionem; tertia est quod aliqua possint predicari de ipso denominatiue. Ratio prime condicionis est quia illud est subiectum scientie quod est subiectum conclusionis demonstrate; set subiectum conclusionis demonstrate est aliquis terminus incomplexus et non propositio; ergo etc. Minor patet, set maior probatur, quia scientia 4 est habitus conclusionis demonstrate, et ideo illud est subiectum de quo est scientia, idest de quo est aliquid demonstratum in conclusione scita; demonstratur autem predicatum de subiecto et non econuerso; ergo subiectum conclusionis scite est subiectum scientie. Propter quod magis 5 proprie dicitur subiectum quam obiectum, non quidem in quo, set de quo; obiectum enim proprie sumptum est illud quod primo et principaliter cognoscitur; quod autem primo et principaliter cognoscitur scientifice est conclusio demonstrata, que continet subiectum et passionem; et ideo conclusio demonstrata proprie dicitur obiectum scientie. Set subiectum conclusionis demonstrate proprie dicitur subiectum scientie de quo alia sciuntur, quia de ipso alia demonstrantur. Vnde secundum hoc illa comparatio qua dicitur quod sicut 6 se habet obiectum ad potentiam, ita subiectum ad scientiam, non est uera secundum omnem sensum; obiectum enim potentie est illud quod primo et directe cognoscitur; set subiectum scientie non est illud quod primo et directe scitur, set est illud de quo passiones demonstrate sciuntur. Verumtamen in hoc potest esse uera comparatio quod sicut omnia que cognoscuntur ab aliqua potentia habent attributionem aliquam ad principale obiectum, sic illa que determinantur in scientia omnia habent attributionem ad subiectum.


  1. sicut … questione expositum est] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (2,24-3,58) ↩︎

  2. omnium … est unum subiectum] cf. Aeg. Rom., Ord., Prol., 1, 1 (2raB): «Respondeo dicendum, quod sicut in arguendo dicebatur, subiectum in scientia non est illud, in quo est scientia, sed illud de quo: nam si illud, in quo est scientia, esset subiectum; cum omnis scientia sit in intellectu, omnium scientiarum esset vnum subiectum: et tunc scientiae non distingueretur per subiecta sua, et esset confusio scietiarum; quod est in conveniens: igitur subiectum in scientia est obiectum: et quia quilibet habitus ex obiecto suo principali, et formali sumit speciem; scientia, cum habeat rationem habitus, ex obiecto suo principali trahet speciem: cum igitur scientia dividantur per subiecta sua, et ex eis trahant speciem; subiectum in scientia est obiectis non quodlibet, sed obiectum principale, et formale, et quia omne tale obiectum est de consideratione scientiae: imo est id, de quo principaliter considerat scientia, omne subiectum in scientia est de consideratione eius: verum non omne, quod est de consideratione scientiae, est subiectum, vit patebit: igitur esse subiectum in scientia, et esse de consideratione scientiae non sunt, idem poenitus, sed differunt sicut vniversale et particulare.» ↩︎

  3. principaliter … in scientia consideratum] cf. Aeg. Rom., Ord., Prol., 1, 1 (2rbH): «Ad primum dicendum: quod illud de quo est scientia est subiectum, sed non omne, sed solum de quo est principaliter, et ideo non est idem consideratum in scientia, et subiectum, nisi sicut vniversale et particulare.» ↩︎

  4. scientia … habitus conclusionis demonstrate] cf. Thom., De uerit., 2, 1, arg. 4 (37,25-26) ↩︎

  5. magis … subiectum quam obiectum] cf. Aeg. Rom., Ord., Prol., 1, 1 (2raB) ↩︎

  6. sicut … subiectum ad scientiam] cf. Thom., S.th., I, 1, 7, resp. ↩︎

[B.I.P.2.5] I.P.5.7

Et hec est secunda condicio subiecti in aliqua scientia. Cuius ratio est quia unitas scientie est a subiecto, sicut dicitur I Posteriorum quod scientia 1 una est unius generis subiecti partes et passiones considerans; set non esset una a subiecto nisi subiectum primo et principaliter consideraretur et alia per comparationem ad ipsum. Si enim subiectum non consideraretur principalius quam alia, non magis attenderetur unitas scientie secundum subiectum quam secundum alia. Rursus si alia non haberent attributionem ad subiectum, scientia non esset una, quia diuersa consideraret et ut diuersa, et non ut aliquo modo unum; ideo etc.


  1. scientia … et passiones considerans] cf. Arist., An. post., I, 28, 87a38-39; • • • Thom., Super Sent., Prol., 2, arg. 2 (314,7); S.th., I, 1, 3, arg. 1 ↩︎

[B.I.P.2.6] I.P.5.8

Ratio tertii est quia omnis 1 scientia probat de subiecto aliquas passiones uel per modum passionum; set passio uel quodcumque acceptum per modum passionum predicatur de subiecto denominatiue; ergo oportet quod de subiecto scientie possint aliqua predicari non solum essentialiter, set denominatiue.


  1. omnis … per modum passionum] cf. Thom., In Metaph., VI, 1, 1149 (295b-296a); Iac. Met., Super Sent., Prol., Add. (40,174-176); Heru. Nat., Super Sent., Prol., 2, 1 (130,179-182) ↩︎

[B.I.P.2.7] I.P.5.13

Hoc supposito inquirendum est de principali proposito, scilicet quid sit subiectum in theologia, et primo secundum secundam acceptionem theologie, dimissa prima acceptione sicut et in prima questione, quia non intendimus querere de subiecto fidei. Dicendum est igitur quod Deus est subiectum in theologia. Et primo declarabitur hoc, secundo ostendetur sub qua ratione Deus est subiectum.

[B.I.P.2.8] I.P.5.14

Primum patet sic: illud est subiectum in scientia quod est subiectum in conclusione principaliter scita; set Deus est subiectum in conclusione principaliter illata et scita in theologia, ut nunc accipitur; ergo Deus est subiectum in theologia. Maior patet ex prima condicione subiecti supra posita. Minor probatur, quia theologia que defendit et declarat fidem et ea que tradit Scriptura principaliter defendit et declarat articulos qui sunt de Deo secundum se uel de Deo ut incarnatus, ita quod tales articuli sunt conclusiones principaliter illate in theologia, ut 1 prius dictum fuit. Causa autem est quia licet tota Scriptura principaliter fidei innitatur (fide enim tenemus non solum quod Deus est trinus et unus, incarnatus et passus et huiusmodi, set etiam quod opus nostrum potest esse uite eterne meritorium, et multa talia), tamen istorum quedam habent rationem principii in sacra doctrina, habent etiam specialem difficultatem, ut articuli qui sunt de Deo; alia autem sunt que habent magis rationem conclusionis, nec habent specialem difficultatem suppositis articulis, sicut quod dilectio diuina sit meritoria uite eterne. Hoc enim faciliter concluditur ex articulo incarnationis sic: illud quod Deus dixit uerum est; set Christus, qui fuit Deus et homo, dixit IOANNIS 14: Qui diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum. Et quasi infinita talia possunt inueniri in Scriptura que concluduntur ex principalibus articulis. Nec in talibus est aliqua difficultas nisi illa quam implicant articuli ex quibus concluduntur. Et ideo Scriptura non indiget defensione uel declaratione quantum ad conclusiones de quibus est, set quantum ad principia ex quibus procedit. Et hoc etiam inuenitur in omnibus aliis; nulla enim doctrina declaratur per aliam quantum ad conclusiones quas concludit, quia iam non esset alia, set eadem, cum omnis doctrina concludens aliquid per aliud sit habitus conclusionis, set solum quantum ad principia ex quibus procedit. Principia autem ex quibus Sacra Scriptura procedit modo doctrine sunt principales articuli qui sunt de Deo subiectiue; ergo theologia que est habitus defendens et declarans Scripturam, cum concludat utrumque articulum uel possibilitatem articuli, est de Deo subiectiue.


  1. ut … prius dictum fuit] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (2,40-42) ↩︎

[B.I.P.2.9] I.P.5.15

Nunc restat inquirere sub qua ratione sit subiectum, utrum sub ratione absoluta, qua Deus est, uel sub 1 aliqua ratione determinata, puta sub ratione glorificatoris uel alia quacumque tali. Et 2 uidetur QVIBVSDAM quod sub ratione absoluta. Quod probant primo ex ambitu subiecti sic: subiectum debet ambire et fundamentaliter continere omnia de quibus tractatur in scientia; set nulla ratio attributalis potest esse talis; ergo secundum nullam rationem attributalem potest Deus esse subiectum in theologia. Maior patet, quia tantum extendit se consideratio scientie quantum formalis ratio subiecti; medicus enim in tantum considerat neruum, inquantum est susceptiuus sanitatis est subiectum medicine, ut dicit 3 PHILOSOPHVS II Phisicorum; et similiter est in omnibus aliis. Minor probatur, quia theologia considerat multa de Deo dicta secundum substantiam; omnis autem ratio attributalis dicitur de Deo per modum accidentis; substantia autem non habet attributionem ad accidentia, set potius econuerso. Item theologia considerat multa que conueniunt Deo secundum se, et non per respectum ad creaturas, sicut esse eternum, trinum et unum, et huiusmodi; talia autem non habent attributionem ad illud quod competit Deo per respectum ad creaturas, sicut est ratio glorificatoris uel redemptoris; ergo etc.


  1. sub … sub ratione glorificatoris] cf. Aeg. Rom., Ord., Prol., 1, 3 (3va-b) ↩︎

  2. Et … redemptoris ergo etc] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 2 (131,207-132,247); • • • Iac. Met., Super Sent., Prol., 2 (61,86-105); Henr. de Gand., Summa, 19, 1 (115rF): «Et quia illa cognitio imperfectissima est dei: vt simplicissime et absolutissime consideratur: circa quem omnis vlterior notitia inquiritur tanquam aliquid pertinens ad finem huius scientiae: patet aperte quoniam peccant dicentes, quod deus non est subiectum theologiae nisi sub aliqua conditione special scilicet vt est principium nature restaurationis et finis nature glorificationis. Si enim sub istis conditionibus deus esset subiectum in hac scientia, ista supponerentur in ea: non autem tractarentur vt crederentur et scirentur circa deum ex ea. Et sic deus simpliciter omnino & absolutissime acceptus debet dici subiectum huius scientiae: non magis vt circa ipsum determinatur ratio principii restaurationis et glorificationis: quam circa ipsum determinatur ratio creationis et gubernationis. Et hoc congruit vniversalitati huius scientiae: vt scilicet deus sub ea ratione ponatur esse subiectum huius scientiae: sub qua omnia cognoscendo in ipsa ad ipsum potest fieri attributio. Ex hoc enim ista scientia habet suam vnitatem, vt habitum est supra. Et licet forte de deo principalius considerat vt est principium restaurationis et glorificationis quam secundum aliquas alias rationes: propter hoc nullo modo variari debet ratio subiecti. Metaphysica enim principalius considerat de ente sub ratione substantiae quam accidentis: quia ratio entis verius saluatur in substantia quam in accidente. Accidens enim non est ens nisi quia est entis quod est substantia. Vt dicitur. vii. Metaphysicae: et non est metaphysica scientia vna de substantia et accidente: nisi per attributionem praedicamentorum accidentium ad praedicamentum substantiae: vt dicitur in. 4 eiusdem. Et tamen non debet dici quod subiectum Metaphysicae sit ens sub ratione substantiae: sed potius ens inquantum ens simpliciter dictum, vt per indifferentiam se habet ad rationem substantiae et accidentis et omnium aliarum rationum specialium quae sunt praeter rationem entis simpliciter: vt sunt vniversale particulare: actus potentia, et huiusmodi.»; • • • Alex. de Alex., Super Sent., Prol., 4 (7rb-va) ↩︎

  3. dicit … Philosophus II Phisicorum] cf. Arist., Phys., II, 2, 194b9-13; • • • Thom., In Phys., II, 4, 10 (66b) ↩︎

[B.I.P.2.10] I.P.5.16

Secundo 1 probant IDEM ex habitudine subiecti ad passionem sic: illud quod queritur in scientia tamquam aliquid probandum de alio, non est subiectum, set potius passio uel proprietas subiecti; set esse glorificatorem queritur in theologia tamquam aliquid probandum de alio; ergo esse glorificatorem non est formalis ratio subiecti theologie. Maior patet, quia omnis 2 scientia supponit suum subiectum secundum suam formalem rationem nec probat ipsum de alio, set alia de ipso. Minor similiter patet; queritur enim in theologia utrum Deus sit glorificator, sicut queritur utrum sit sapiens uel omnipotens; ergo etc.


  1. Secundo … omnipotens ergo etc] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 2 (133,283-300); • • • Iac. Met., Super Sent., Prol., 2 (62,137-63,162) ↩︎

  2. omnis … supponit suum subiectum] cf. Auct. Ar., 35, 5 (311,77-79); • • • Arist., An. post., I, 1, 71a11-12 ↩︎

[B.I.P.2.11] I.P.5.17

Hiis autem non obstantibus dicendum quod in theologia de qua nunc loquimur Deus est subiectum, non sub ratione absoluta, set sub ratione determinata. Quod patet sic: sub eadem ratione est Deus subiectum in theologia de qua nunc loquimur et in fide articulorum; set in fide articulorum Deus est subiectum, non sub ratione absoluta, set sub ratione determinata; ergo Deus non est subiectum in theologia sub ratione absoluta.

Maior patet, quia, sicut 1 supra dictum fuit, illud idem et sub eadem ratione est subiectum in scientia quod est subiectum in conclusione principaliter illata; set articuli fidei sunt conclusiones principaliter illate in theologia, prout nunc loquimur, ut 2 supra declaratum est; ergo idem et sub eadem ratione est subiectum in theologia et in fide articulorum, ita quod theologia et fides articulorum non differunt quantum ad subiectum, set solum quantum ad modum assentiendi. Et hec fuit maior.

Minor probatur, scilicet quod in fide articulorum Deus non sit subiectum sub ratione absoluta, set sub ratione determinata. Et quia minor habet duas partes, unam negatiuam et aliam affirmatiuam, primo probatur quantum ad partem negatiuam, deinde quantum ad partem affirmatiuam. Quantum ad primum est intelligendum quod, sicut 3 fuit probatum in precedenti questione, licet fides secundum suam formalem rationem possit esse simul in eodem et de eodem de quo est scientia, tamen fides accepta secundum specialem materiam, qualis est fides articulorum, de qua sola loquntur theologi, non est de aliquo scibili pro statu uie, quia nec articuli possunt demonstrari nec rationes adducte contra articulos possunt scientifice solui, ut probatum fuit supra. Ex hoc sic arguitur: Deus non est subiectum in fide articulorum sub illa ratione sub qua multa possunt probari de ipso demonstratiue et scientifice (alioquin inueniretur aliquis articulus fidei qui posset uiatori demonstrari); set de Deo sub ratione absoluta, qua Deus est, possunt multa probari demonstratiue et scientifice, uerbi gratia quod Deus est unus, quod est intellectualis, et similia; ergo Deus sub ratione absoluta non est subiectum in fide articulorum, set sub aliqua ratione determinata.


  1. sicut supra dictum fuit] cf. Dur., Super Sent., Prol., 2 (64,40-65,48; 66,67-72) ↩︎

  2. ut supra declaratum est] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (2,40-42) ↩︎

  3. sicut … in precedenti questione] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (5,87-16,340) ↩︎

[B.I.P.2.12] I.P.5.18

Que autem sit illa ratio determinata, credo quod sit ratio saluatoris. Quod patet primo, quia illa est ratio subiecti in aliquo habitu que in illo principaliter attenditur et que continet alias fundamentaliter et per illas explicatur (exemplum de corpore mobili in scientia naturali); set ratio saluatoris est huiusmodi; principaliter enim in fide intenditur; numquam enim fuit fides, nec in statu innocentie nec post lapsum, quin explicite fuerit de saluatore; non sic autem de aliis. Item hec ratio continet alias fundamentaliter et implicite, scilicet esse incarnatum, passum, resurrexisse, ascendisse in celum, aduentum ad iudicium, quibus explicatur qualiter Deus salutem nostram operatus est. Ipse etiam articulus Trinitatis implicite continetur in ratione saluatoris propter determinationem persone saluantis nos meritorie, tamquam principale obiectum complete salutis. Ergo Deus sub ratione saluatoris est subiectum in fide articulorum.

[B.I.P.2.13] I.P.5.20

Ad rationes alterius opinionis: ad primam, cum dicitur quod subiectum debet continere fundamentaliter omnia de quibus determinatur in scientia, concedatur, et tunc ad minorem dicendum est per interemptionem.

Ad probationem, cum dicitur quod theologia considerat multa de Deo dicta secundum substantiam que non possunt habere attributionem ad aliquam rationem attributalem cum omnis talis ratio dicatur de Deo per modum accidentis, respondeo dupliciter: primo quod attributio aliorum ad formalem rationem subiecti non est secundum ordinem causalitatis in essendo uel inherendo subiecto, quia si sic esset, tunc dicta secundum substantiam non haberent attributionem ad dicta per modum accidentis nec dicta absolute ad ea que dicuntur de Deo in respectu ad creaturas. Set non est sic; uidemus enim quod formalis ratio subiecti in scientia naturali est ratio mobilis, ad quam habet attributionem ratio quanti et ad generabile ratio compositi ex materia et forma, quod ad substantiam pertinet; ex 1 hoc enim quod aliquid est mobile, probatur quod sit quantum, ut patet ex VI Phisicorum, et ex 2 eo quod est generabile, probatur quod sit a compositum ex materia et forma, ut patet I De generatione et II Phisicorum. Et constat quod hec attributio non est secundum ordinem causalitatis in essendo uel inherendo; non enim propter hoc est aliquid quantum, quia est mobile, set econuerso, nec propter hoc aliquid est compositum ex materia et forma, quia est generabile et corruptibile, set econuerso. Igitur attributio quam habent ea de quibus determinatur in scientia ad formalem rationem subiecti non est secundum ordinem nature et causalitatis, set secundum ordinem cognitionis; sic enim subiectum cum sua formali ratione est suppositum in scientia tamquam primo cognitum. Cetera autem de subiecto inquiruntur. Et hoc modo nichil prohibet dicta per modum substantie habere attributionem ad aliquid dictum per modum accidentis, quia accidentia 3 magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, ut dicitur I De anima, et ea que dicuntur absolute ad ea que dicuntur respectiue; nam operationes diuine transeuntes in creaturam nate sunt ducere nos in cognitionem aliquarum perfectionum que Deo absolute conueniunt. Et sic ad rationem saluatoris, licet sit denominatiua et respectiua, possunt habere attributionem alia dicta de Deo absolute et secundum substantiam.

Secundo, quia dicta de Deo secundum substantiam non pertinent proprie ad theologiam, utpote quod Deus sit substantia intellectualis uel aliquid tale, quia ad theologiam et ad fidem secundum materiam in qua loquimur ut theologi, non pertinent per se et proprie ea que de Deo possunt demonstrari. Set talia supponuntur ab alia scientia, metaphisica uel naturali, que innituntur lumini naturali; et cum de talibus inquirit theologus, assumit formam philosophi et transgreditur limites theologi. Huic concordat quod dicit AVGVSTINVS XIV De Trinitate: Huic 4 scientie illud tantummodo attribuitur etc.


  1. ex … quod sit quantum] cf. Arist., Phys., VI, 4, 234b10-16 ↩︎

  2. ex … materia et forma] cf. Arist., Phys., II, 1, 193a26-31; De gen. et corr., I, 2, 317a23-26; 3, 318a1-2; 4, 319b14-17 ↩︎

  3. accidentia … quod quid est] Arist., De an., I, 1, 402b21-22; • • • Auct. Ar., 6, 7 (174,85-86) ↩︎

  4. Huic …  illud tantummodo attribuitur] Aug., De Trin., XIV, 1, 3 (424,59-60); • • • cf. Thom., S.th., I, 1, 2, sed contra ↩︎

[B.I.P.2.14] I.P.5.21

Ad secundum argumentum dicendum quod in theologia supponitur Deum esse saluatorem. Quo supposito inquiritur modus, scilicet quod per meritum sue incarnationis, passionis et huiusmodi. Et si quis inquirat an Deus sit saluator, simile est acsi naturalis inquirat an aliquid sit mobile. Vnde argumentum falsum supponit et sic patet secundus articulus, scilicet quid sit subiectum in theologia que est habitus defensiuus fidei et declaratiuus.

[B.I.P.2.15] I.P.5.22

Nunc restat uidendum de tertio, scilicet quid sit subiectum in theologia, prout dicit habitum eorum que deducuntur ex articulis fidei. Et sicut 1 dictum fuit supra, non uideo quod ex articulis aliquid speculatiuum proprie deducatur, set potius ad articulum declarandum adducitur. Si tamen aliquid deducatur, idem est subiectum in tali habitu et in fide articulorum. Cuius ratio est quia in demonstratione et in omni ratione sillogistica concludente directe subiectum conclusionis sumitur idem et sub eadem ratione in minore propositione (minor enim extremitas subicitur in conclusione et preaccipitur semper in minori propositione); set in omni eo quod speculatiue deducitur ex articulo articulus tenet locum minoris propositionis et maior sumitur tamquam nota in lumine naturali, ut si arguatur sic: ubicumque est unitas essentie in pluribus suppositis, impossibile est distinctionem esse per absoluta; set in Deo est sic, cum Deus sit trinus et unus; ergo etc. Patet igitur quod hic sumitur articulus pro minori propositione, et similiter est in aliis; ergo subiectum talis conclusionis et per consequens talis habitus continetur idem et sub eadem ratione in articulo, non ut predicatum, set ut subiectum, si arguatur in prima figura, in cuius uirtute alie concludunt, propter quod ad ipsam reducuntur. Igitur idem est subiectum conclusionis deducte ex articulo et articuli et per consequens theologie sic accepte et fidei. Quid autem sit illud, dictum 2 est in 2 articulo questionis. Magis tamen sto in hoc quod nullius scientie est deducere aliquid speculatiuum ex articulo, quia talis deductio in nullo aut modicum perficeret intellectum.


  1. sicut … dictum fuit supra] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (25,542-550) ↩︎

  2. dictum … 2 articulo questionis] cf. Dur., Super Sent., Prol., 2 (71,195-196) ↩︎

[B.I.P.2.16] I.P.5.23

Practice autem multa deducuntur ex articulis, utpote quod humiliter est uiuendum exemplo Christi, qui semet 1 ipsum exinaniuit formam serui accipiens, ut dicitur Phil. 2, multa, immo quantumcumque grauia sustinenda sunt pro salute exemplo Christi, qui passus est pro salute nostra, sicut arguit beatus PETRVS I Canonica sua cap.° 2, ut dictum est supra: Christus 2 passus est pro nobis nobis relinquens exemplum etc. Et simili modo ex aliis articulis multa deducuntur, que etsi modicum et quasi in nullo perficiant intellectum quo ad cognitionem, mirabiliter tamen promouent affectum ad bonam operationem.


  1. semet … formam serui accipiens] Paul., Phil., 2, 7 ↩︎

  2. Christus … nobis relinquens exemplum] I Petr., 2, 21; • • • cf. Dur., Super Sent., Prol., 2 (67,96) ↩︎

[B.I.P.2.17] I.P.5.9

Et tunc dicendum quod actus humanus ordinabilis in beatitudinem supernaturalem est subiectum in theologia sic accepta. Quod patet sic: illud est subiectum in aliqua doctrina cuius cognitio est finis proximus in ea; set in Sacra Scriptura cognitio actus humani meritorii uel ordinabilis in beatitudinem est finis proximus; ergo etc. Maior patet; in omni enim doctrina cognitio subiecti secundum se et secundum ea que ei attribuuntur queritur tamquam finis proximus; et dico “proximus”, quia in scientia speculatiua perfecta cognitio subiecti est finis proximus et finis simpliciter, quia ad nichil aliud ordinatur inquantum huiusmodi, set in scientia practica licet cognitio subiecti sit finis proximus, non est tamen finis simpliciter, quia ordinatur ad aliquid ultra, scilicet ad exteriorem operationem; et sic patet maior. Minor scribitur Tim. 3: Omnis 1 scriptura diuinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, et sequitur quis finis, ut perfectus sit homo Dei ad omne bonum instructus. Ecce quod instructio de bono opere quod est actus meritorius uite eterne est finis saltem proximus Sacre Scripture; et hec fuit minor. Sequitur ergo conclusio.


  1.  Omnis … omne bonum instructus] Paul., II Tim., 3, 16 17; • • • cf. Thom., S.th., I, 1, 1, sed contra ↩︎

[B.I.P.2.18] I.P.5.19

Ex hoc patet quod in fide articulorum, sicut 1 supra dictum est, Deus est subiectum sub ratione saluatoris. Quod patet secundo sic, quia sub illa ratione Deus est subiectum in fide articulorum sub qua maxime habet habitudinem ad opus meritorium; set talis est ratio saluatoris; ergo etc. Maior patet, quia principia oportet habere per se habitudinem ad conclusionem et habitum principiorum ad habitum conclusionum; articuli autem fidei sunt principia respectu eorum que in Sacra Scriptura concluduntur de opere meritorio, ut 2 dictum fuit; ergo oportet illud quod subicitur in fide articulorum habere habitudinem ad opus meritorium; hoc autem est ratio saluatoris, que includit rationem finis et aliqualiter modum perueniendi ad finem; hoc patet, quia in 3 agibilibus finis habet rationem principii, ut dicitur II Phisicorum; set ratio saluatoris includit finem operis meritorii, scilicet salutem et implicite modum perueniendi ad hunc finem; ergo Deus sub ratione saluatoris maxime habet habitudinem ad opus meritorium; et hec fuit minor. Sequitur ergo conclusio quod Deus sub ratione saluatoris sit subiectum in fide articulorum et in theologia que est fidei declaratiua et defensiua. Ad hoc facit quod ille de quo omnes articuli loquntur nomen 4 saluatoris accepit, ut habetur Matth. I et Luc. I et 2.


  1. sicut … est] cf. Dur., Super Sent., Prol., 2 (71,195-196) ↩︎

  2. ut dictum fuit] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (3,60-62); 2 (67,93-100) ↩︎

  3. in … habet rationem principii] cf. Auct. Ar., 2, 91 (147,53); • • • Arist., Phys., II, 9, 200a21-23 ↩︎

  4. nomen … accepit] cf. Mt., 1, 21; 8, 25; 18, 11; Lc. 1, 31-32; 2, 11 ↩︎

[B.I.P.2.19] I.P.5.19'

Ad rationes principales respondendum est. Ad primam dicendum quod de 1 Deo non possumus cognoscere quid est in speciali et sub propria forma, cognoscimus tamen quid dicitur per nomen et quid est in generali; et hoc sufficit ad hoc quod de ipso possimus habere aliquam scientiam.


  1. de … habere aliquam scientiam] cf. Thom., S.th., I, 2, 2, ad 2; 12, 12 ↩︎

[B.I.P.2.20] I.P.5.25

Ad secundum dicendum quod Deus est subiectum in theologia que est fidei defensiua et declaratiua. Ratio autem formalis subiecti est ratio saluatoris, ad quam habent attributionem omnia de quibus determinatur in theologia, ut 1 dictum fuit prius. Nec 2 nego quod Deus sub ratione absoluta non sit subiectum in theologia, propter hoc quod illa ratio est infinita, ut tangebatur in arguendo; istud enim non ualet, quia siue accipiatur infinitum pro eo quod formaliter importatur per nomen infiniti, quod est priuatio finis, siue accipiatur pro re subiecta infinitati, semper de infinito potest esse scientia finita. Quod patet quantum ad primum modum; eiusdem enim scientie est considerare habitum et priuationem, quia rectus 3 est iudex sui et obliqui. Igitur scientia que considerat rationem finiti in quacumque materia, siue in quantitate molis siue in quantitate uirtutis, habet considerare rationem infiniti, que ei opponitur priuatiue. Primum potest scientia finita; ergo et secundum. Vnde et PHILOSOPHVS 4 III Phisicorum tradit scientiam de infinito. Quantum ad secundum patet idem, quia si repugnaret scientie finite esse de re infinita, tota ratio repugnantie esset non propter rem, set propter rei infinitatem, quia quantum ad hoc solum apparet ibi oppositio secundum finitum et infinitum. Si ergo scientie finite non repugnat tractare de ratione infinitatis, ut statim ostensum est, multo minus repugnat ei considerare rem subiectam infinitati. Et mirum est hoc negare, cum Deus secundum illud quod est et non secundum aliquam specialem rationem solum sit obiectum scientie beatorum, que finita est. Et si dicatur quod scientia sortitur rationem ab obiecto, uerum est, set non uniuocam cum obiecto; alioquin scientia de motu esset mobilis et scientia quam habemus de lapide esset lapidea, quod est absurdum; quare similiter non oportet scientiam de infinito esse infinitam.


  1. ut dictum fuit prius] cf. Dur., Super Sent., Prol., 2 (71,183-196; 73,231-233) ↩︎

  2. Nec … rem subiectam infinitati] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 2, 3 (134,337-135,361) ↩︎

  3. rectus … sui et obliqui] Auct. Ar., 6, 21 (176,15); • • • cf. Arist., De an., I, 4, 411a5-6 ↩︎

  4. Philosophus ... scientiam de infinito] cf. Arist., Phys., III, 4 8, 202b30-208a23 ↩︎

[B.I.P.2.21] I.P.5.27

Ad rationem alterius partis dicendum quod scientia nostra et beatorum non differunt solum ratione luminis et modi cognoscendi, set etiam ex parte obiecti. Scientia enim beatorum est premium nostrum, propter quod eius obiectum est Deus sub ratione qua potest capacitatem intellectus replere, quod non posset facere aliqua determinata ratio attributalis; set scientia quam habemus de Deo in uia dirigit nos ad opus meritorium et ideo subiectum in ea est Deus secundum rationem illam que maxime respicit meritum; et hec est ratio saluatoris, ut 1 declaratum fuit.


  1. ut declaratum fuit] cf. Dur., Super Sent., Prol., 2 (71,183-196)** ↩︎

<Questio tertia: Vutrum theologia sit practica vel speculatiua>

[B.I.P.3.1] I.P.6.1

Tertio queritur utrum 1 theologia sit practica uel speculatiua. Videtur 2 quod sit speculatiua: nobilissima 3 scientia est gratia sui, ut dicitur I `Metaphisice; set theologia est nobilissima scientia; ergo est gratia sui. Set scientia practica non est gratia sui, set operis; ergo theologia non est practica, set speculatiua.


  1. utrum ... practica uel speculatiua] cf. Thom., Super Sent., Prol., 3 (318,1 325,108); S.th., I, 1, 4; • • • Bonau., Super Sent., Prol., 3 (12-13); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., Prol., 4 (7ra-vb); • • • Henr. de Gand., Summa, 8, 3 (65rR-66rZ); • • • Aeg. Rom., Ord., Prol., 4 (7v-8r); • • • God. de Font., Quodl. XIV, 1 (169-184, praesertim 176-177); • • • Ioh. Par., Super Sent., Prol., 8 (22,4-28,201); • • • Iac. Met., Super Sent., Prol., 6 (74,3-81,233); • • • Alex. de Alex., Super Sent., Prol., 9 (12v-14r) et 10 (14r-16r, praesertim 14va-15ra); • • • Duns Scot., Ord., Prol., 5, 1 2 (151,5-237,7) ↩︎

  2. Videtur … practica, set speculatiua] cf. Thom., Super Sent., Prol., 3, sed contra (318,6-8); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., Prol., 4, 1-2 (5a) ↩︎

  3. nobilissima … est gratia sui] cf. Arist., Metaph., I, 2, 982b25-983a5 ↩︎

[B.I.P.3.2] I.P.6.2

Item habitus principiorum et conclusionum sunt eiusdem rationis et ad eandem differentiam pertinent, set fides que est habitus principiorum theologie est habitus speculatiuus; ergo et theologia.

[B.I.P.3.3] I.P.6.3

In contrarium est quia scientia que dirigit ad operationem boni est practica; set theologia dirigit ad operationem boni, ut patet Iac.` 1: Estote 1 factores uerbi, et non auditores tantum; et simile habetur in quam pluribus aliis locis; ergo etc.


  1. Estote … non auditores tantum] Iac., 1, 22; • • • cf. Thom., S.th., I, 1, 4, arg. 1; • • • Iac. Met., Super Sent., Prol., 6 (74,3-6) ↩︎

[B.I.P.3.4] I.P.6.4

Responsio. Primo 1 uidendum est a quo denominatur scientia speculatiua uel practica; secundo descendetur ad propositum.


  1. Primo … speculatiua uel practica] cf. Iac. Met., Super Sent., Prol., 6, 3 (77,91-92); • • • Heru. Nat., Super Sent., Prol., 4 (153,1) ↩︎

[B.I.P.3.5] I.P.6.5

Quantum ad primum sciendum quod distinctio 1 scientiarum secundum practicum et speculatiuum est a fine formaliter, a subiecto autem originaliter et radicaliter. Primum 2 patet, quia scientia dicitur 3 speculatiua ab actu speculandi uel ab ipsa speculatione, ut ipsum nomen insinuat, practica uero ab operatione extra per eandem rationem; praxis 4 enim Grece est operatio Latine, non quecumque, set extra intellectum, speculatio autem et operatio sunt fines scientiarum; ergo distinctio earum secundum speculatiuum et practicum est formaliter ex parte finium. Maior patet ex ui nominis. Minor declaratur, quia omnis habitus est finaliter propter operationem que est secundum illum habitum; unde et felicitas 5, que habet rationem finis, non est habitus, set operatio secundum habitum perfectissimum, ut uult PHILOSOPHVS I et X Ethicorum; operatio autem secundum habitum scientie est speculatio uel praxis; ergo speculatio et praxis sunt fines scientiarum. Quod autem operatio secundum habitum scientie sit speculatio uel praxis, patet; cum enim scientia attingat suum obiectum per suam operationem, illa operatio uel est sola cognitio ueritatis circa obiectum, que speculatio dicitur, uel est cognitio dirigens in faciendo obiectum, sicut ars domificatiua prebet cognitionem dirigentem in faciendo domum et medicinalis in causando sanitatem; et talis operatio praxis dicitur ratione ulterioris operationis ad quam dirigit. Igitur speculatio et praxis sunt operationes scientiarum et fines earum, secundum quorum differentiam formaliter distinguntur scientie secundum speculatiuum et practicum.


  1. distinctio …  originaliter et radicaliter] cf. Iac. Met., Super Sent., Prol., 6, (76,63-64); • • • Heru. Nat., Super Sent., Prol., 4 (150,98-102) ↩︎

  2. Primum … ex parte finium] cf. Arist., Metaph., II, 1, 993b20-21; • • • Auct. Ar., 1, 39 (118,52) ↩︎

  3. dicitur …  ab actu speculandi] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 4 (150,103-104) ↩︎

  4. praxis … est operatio Latine] cf. Anon., In Perih., Prol. (Grabmann, Gesam. Akad., 1438); • • • Eustrat., In Eth. Nic., I, 1 (12,84-85) ↩︎

  5. felicitas … secundum habitum perfectissimum] cf. Arist., Eth. Nic., I, 6, 1098a16 17; X, 6 7, 1177a10 17; • • • Auct. Ar., 12, 209 (247,95) ↩︎

[B.I.P.3.6] I.P.6.6

Secundum patet, scilicet quod ista distinctio sit radicaliter a subiecto. Quod patet sic: ex hoc habet radicaliter scientia quod sit speculatiua uel practica ex quo habet quod operatio scientie circa suum obiectum sistat in cognitione ueritatis uel sit directiua ulterioris operis; et hoc patet ex precedentibus. Set hoc habet scientia ex natura sui obiecti; ex hoc enim quod obiectum scientie tale est quod nullo modo est agibile uel factibile a nobis nec per operationem nostram contingit ipsum sic uel aliter se habere, ex hoc prouenit quod operatio scientie circa ipsum sistit in sola cognitione ueritatis; quando autem obiectum est agibile uel factibile a nobis et per operationem nostram contingit ipsum sic uel aliter se habere, tunc operatio scientie circa ipsum non sistit in cognitione ueritatis, set dirigit in prosecutione operis. Ergo scientia habet radicaliter a subiecto quod sit speculatiua uel practica, licet hoc habeat formaliter a fine. Et utrumque istorum innuit PHILOSOPHVS III De anima, ubi primo dicit quod intellectus 1 practicus differt a speculatiuo fine quantum ad differentiam formalem, et postea tangens radicem et originem huius differentie subdit quod obiectum 2 intellectus practici est bonum, non omne autem, set actuale; actuale autem est et contingens aliter se habere. Et sic patet primum principale, scilicet unde sumatur distinctio scientiarum secundum speculatiuum et practicum.


  1. intellectus … ad differentiam] cf. Arist., De an., III, 10, 433a14-15 ↩︎

  2. obiectum … aliter se habere] cf. Arist., De an., III, 10, 433a28-30 ↩︎

[B.I.P.3.7] I.P.6.14

Hoc uiso descendendum est ad questionem. Et dicunt QVIDAM quod theologia 1 non est speculatiua nec practica, set affectiua. Quod probant sic, quia illa scientia est affectiua cuius finis principalis est amor uel affectio; set theologia est huiusmodi; ergo ipsa est affectiua. Maior patet, set minor probatur: primo per illud quod dicit APOSTOLVS Tim. 1: Finis 2 precepti est caritas; secundo per illud quod dicit AVGVSTINVS et inductum fuit prius: Ille 3 tenet et quod latet etc.; tertio per rationem, quia illud habet rationem finis quod habet rationem melioris; set in uia amor Dei melior est cognitione Dei quam habemus per fidem, ut patet I Cor. 13: Maior 4 horum est caritas; ergo etc. Si 5 autem est affectiua, non est speculatiua nec practica, quia speculatiuum et practicum pertinent ad intellectum, affectiuum autem pertinet ad uoluntatem.


  1. theologia … ipsa est affectiua] cf. Alb., Super Sent., I, 1 (14,22-40 et 14,56-15,7); • • • Bonau., Super Sent., Prol., 3 (13); • • • Aeg. Rom., Ord., Prol., 4 (7vQ-8rB): «Alij autem fines intenduntur secundum aliquem modum. Et quia videmus Sacram Paginam plura intendere: oportet diversos esse Scripturae Sacre. Intenditur enim per eam bona operatio: nam finis moralis, ut dicebatur, est actio: ipsa autem potissime de moribus determinat. Rursum, in ea intenditur speculatio: quia de summe speculabilibus tractat, intenditur in ea dilectio: quia finis praecepti Charitas: igitur cum diversi fines in ea intendantur, oportet unum istorum ad alium ordinari, et unum illorum principalem esse: finis principalis, ut dicebatur, ab alijs distinguitur: quia ipse vbique intenditur; alij autem non: et quia dilectio, et Charitas in tota Sacra Pagina intenditur, quia in ea pendet Lex, et Prophetae: principalis enim finis in Sacra Pagina intentus est inducere homines ad Dei, et proximi dilectionem. Quod autem universaliter in Sacra Pagina Charitas intendatur, manifestat Aug. in quodam tractatu de laude Charitatis dicens: Si ergo non vacat omnes Sacra Paginas praescrutari, omnia volumina sermonum evolvere, omnia scripturarum secreta aperire, et penetrare: tene Charitatem, vbi pendent omnia, ita tenebis quod ibi didicisti, tenebis etiam quod non didicisti: et sequitur. In eo, quod in scripturis intelligis, Charitas patet; in eo, quod non intelligis, Charitas latet: ille itaqueo tenet, quod patet, et quod latet in Diuinis sermonibus, qui Charitatem tenet in moribus, et quia a fine dignum est, omnia denominari: ut dicitur in 2. de Anim. ergo ab eo, quod potissime est finis, ab eo potissime res appellari debet, et quia Charitas est simpliciter finis Sacrae Paginae, ut probatum est, quia vbique in ea intenditur, ut principalis finis, ab ea denominari debet: et quia Charitas est in affectu, non in intellectu: intellectus autem dividitur secundum speculativum, & practicum: Theologia neque speculativa, neque practica proprie dici debet; sed affectiva: quia ad affectionem principaliter inducit: et ideo bene dictum est, quod magis est sapientia ex eo, quod ad saporem Divinorum unducit, quam ex eo, quod Divina sapere facit. Si tamem quereretur, vtrum sit magi practiea, quam speculativa; vel e converso? Responderi debet quod magis est speculativa, quam practica: quia visio Divina magis principaliter respicit beatitudinem, ad quam ordinatur omnis nostra cognitio, et potissime Sacra Pagina, quam faciat operatio.»; • • • Rob. de Orf., Reprob. Egid. (45-47); • • • Iac. Met., Super Sent., Prol., 6 (78,127-79,141); • • • Heru. Nat., Super Sent., Prol., 6 (159,106-107) ↩︎

  2. Finis precepti est caritas] Paul., I Tim., 1, 5 ↩︎

  3. Ille … et quod latet] Aug., Sermo 350, 2 (1534,25 27); • • • cf. Dur., Super Sent. C (= A?), Prol., 5 (C, 10vb = π, 9va, [11]) ↩︎

  4. Maior … horum est caritas] Paul., I Cor., 13, 13 ↩︎

  5. Si … pertinet ad uoluntatem] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 6 (159,108-111) ↩︎

[B.I.P.3.8] I.P.6.15

Hec autem opinio unum affirmat, scilicet quod theologia debet dici affectiua, de quo postea uidebitur, aliud autem negat, scilicet quod nec est speculatiua nec practica; quod non uidetur uerum. Quod patet primo ostendendo 1 generaliter de omni scientia quod oportet eam esse speculatiuam uel practicam, secundo ostendendo illud idem de theologia, si ponatur affectiua. Primum patet primo ex parte actuum sic: omnis 2 scientia attingit suum obiectum per actum qui sistit in sola cognitione ueritatis uel per actum qui dirigit in exercitio ulterioris operis; set scientia que attingit suum obiectum per operationem que sistit in sola cognitione ueritatis est speculariua; illa autem cuius actus dirigit in exercitio ulterioris operis est practica; ergo omnis scientia est speculatiua uel practica. Vtraque premissarum patet ex precedentibus.


  1. ostendendo … si ponatur affectiua] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 6 (160,142-152) ↩︎

  2. omnis … exercitio ulterioris operis] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 4 (152,165-166) ↩︎

[B.I.P.3.9] I.P.6.16

Secundo patet idem ex parte obiectorum sic: omnis scientia que habet obiectum agibile uel factibile a nobis quod per operationem nostram contingit sic uel aliter se habere est uere practica; que autem non habet obiectum factibile a nobis nec per operationem nostram contingit ipsum sic uel aliter se habere est uere speculatiua; set omnis scientia habet tale uel tale obiectum, cum fiat diuisio per affirmationem et negationem; ergo etc. Maior patet ex premissis.

[B.I.P.3.10] I.P.6.17

Secundo patet idem de theologia, etiam ponendo quod sit affectiua, quia cum agamus nunc de denominatione scientie, que est a fine formaliter, ut 1 dictum fuit, finis theologie erit aut sola cognitio ueritatiscircacaritatemetaffectionemauteritcognitioqualitercaritas et bona affectio habeant fieri in nobis; set primo modo theologia esset pure speculatiua, secundo autem modo esset uere practica, ut patet ex propriis rationibus speculatiui et practici supra positis; ergo etc.


  1. ut … fuit] cf. Dur., Super Sent., Prol., 3 (81,18-20) ↩︎

[B.I.P.3.11] I.P.6.18

Ratio 1 autem EORVM nec colorem habet; cum enim dicitur quod practicum et speculatiuum pertinent ad intellectum, affectiuum autem ad uoluntatem, ergo quod est affectiuum non est speculatiuum nec practicum, non ualet: primo, quia directe est contra EOS, quia theologia et omnis scientia est habitus intellectus, set affectiuum non pertinet ad intellectum, set ad uoluntatem, ergo nec theologia nec aliqua scientia potest dici affectiua, cuius contrarium IPSI dicunt; secundo, quia omnis 2 moralis scientia ordinatur finaliter ad hoc ut boni fiamus, ut patet ex uariis locis libri Ethicorum; bonitas autem moralis consistit in hoc quod bene afficimur, tam secundum uoluntatem quam secundum appetitum sensitiuum; ergo scientia moralis uere est affectiua et tamen uere ponitur practica; ergo affectiuum non excludit practicum.


  1. Ratio … contrarium ipsi dicunt] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 6 (161,196-202) ↩︎

  2. omnis … ut boni fiamus] cf. Arist., Eth. Nic., I, 1, 1095a5-6; II, 2, 1103b26-30; X, 10, 1179a35-b2 ↩︎

[B.I.P.3.12] I.P.6.19

Dicendum ergo quod licet speculatio, a qua scientia dicitur speculatiua, sit in intellectu, tamen praxis, a qua scientia dicitur practica, non est in intellectu, set in aliqua alia potentia; scientia tamen denominatur practica, quia est causa praxis per modum dirigentis et simili modo posset dici affectiua, licet affectio sit in uoluntate et non in intellectu, sicut et dicimus quod ars 1 est habitus factiuus et tamen factio non est in intellectu, set in rebus extra; set ad factionem ars dirigit; patet igitur quod dato quod theologia diceretur affectiua, istud tamen non excludit quin oporteat eam ponere et esse speculatiuam uel practicam. Propter quod adhuc restat tota difficultas questionis.


  1. ars est habitus factiuus] Arist., Eth. Nic., VI, 4, 1140a7-8 ↩︎

[B.I.P.3.13] I.P.6.23

Dicendum ergo quod si theologia accipiatur pro habitu quo fides et ea que principaliter fide traduntur, ut sunt articuli principales, defenduntur et declarantur, sic est dicendum quod theologia est simpliciter speculatiua. Quod patet dupliciter, primo ex parte obiecti sic: illa scientia est speculatiua et non practica cuius obiectum non est agibile nec factibile a nobis nec per operationem nostram contingit ipsum aliter se habere; set theologia que est fidei defensiua et declaratiua est huiusmodi, cum obiectum eius uel subiectum sit Deus sub ratione saluatoris; ergo est simpliciter speculatiua. Vtraque premissarum patet ex precedentibus. Secundo patet idem ex parte finis sic: illa scientia est simpliciter speculatiua cuius operatio circa suum subiectum sistit in cognitione ueritatis; set actus theologie que defendit et declarat fidem sistit in sola cognitione ueritatis (ad hoc enim solum directe ordinatur, ut ueritas articulorum, que secundum humanam rationem multum est dubia et obscura, aliqualiter declaretur et defendatur); ergo ipsa est speculatiua.

[B.I.P.3.14] I.P.6.20

Si autem accipiatur theologia pro habitu eorum que concluduntur ex articulis, sic dicendum quod si concludatur aliquid speculatiuum, idem est iudicium sicut de prima; si uero aliquid practicum, dicendum quod ipsa est practica simpliciter. Quod patet sic: illa scientia que habet pro subiecto aliquid agibile uel factibile a nobis quod per operationem nostram contingit sic uel aliter se habere est uere et simpliciter practica; set theologia sic accepta habet pro subiecto opus meritorium quod est agibile a nobis et per operationem nostram contingit sic uel aliter se habere; ergo theologia sic accepta est uere et simpliciter practica. Vtraque premissarum patet ex precedentibus.

[B.I.P.3.15] I.P.6.21

Set contra istam rationem potest obici sic: scientia practica habet subiectum sic agibile uel factibile a nobis quod nos possumus esse causa eius sufficiens, ut patet in Politicis et Moralibus; set nos non possumus esse causa sufficiens operis meritorii cum requirat caritatem, que non est in potestate nostra; ergo sacra doctrina non est proprie practica, quamuis sit de opere meritorio ut de subiecto. Dicendum quod maior propositio est falsa; non enim requiritur ad scientiam practicam quod homo per eam sit causa sufficiens sui obiecti, set sufficit quod sit causa uel concausa ita quod operatio hominis necessario requiratur ad causandum obiectum et quod ad hoc scientia ordinetur. Sic autem est in proposito; necesse est enim opus nostrum concurrere ad meritum. Item licet non sit in potestate hominis causare in se caritatem, est 1 tamen in potestate eius disponere se in tantum quod Deus dabit sibi caritatem, et habita caritate in potestate eius est mereri. Ideo instantia nulla est.


  1. est … dabit sibi caritatem] cf. Thom., S.th., I-II, 100, 10, resp. ↩︎

[B.I.P.3.16] I.P.6.24

Ad rationes principales dicendum. Ad primam, cum dicitur quod nobilissima scientia est gratia sui, concedatur. Et cum subditur quod theologia est nobilissima scientia, si fiat comparatio respectu omnis scientie generaliter, falsum est; scientia enim beatorum est multo nobilior illa et illa est uere gratia sui et pure speculatiua. Si autem fiat comparatio respectu scientiarum que habentur in uia, tunc dicendum quod aut TV loqueris de theologia que est defensiua fidei et declaratiua, et tunc est pro ME, quia illam pono speculatiuam, aut de theologia que est habitus eorum que ex principalibus articulis concluduntur in sacra doctrina, et sic dico quod theologia non est nobilissima, nec ratione subiecti, cum sit de opere meritorio tamquam de subiecto, nec ratione certitudinis euidentie, cum alie multo certius procedant. Est tamen nobilior inter scientias practicas et ratione subiecti et ratione finis. Potest etiam dici quod est nobilior omnibus scientiis humanitus adinuentis ratione luminis in quo reuelantur et cognoscuntur theologica; set ista nobilitas non arguit eam esse speculatiuam, cum in illo lumine eque possint reuelari et cognosci speculatiua sicut practica, et econuerso.

[B.I.P.3.17] I.P.6.25

Ad secundum dicendum quod maior est falsa; nichil enim prohibet habitum principiorum esse speculatiuum, habitum uero conclusionum esse practicum pro eo quod principia que secundum se sunt solum nobis speculatiua practice applicantur ad conclusiones tamquam regula operis; uerbi gratia quod regnante tali astro uel constellatione mare sit tempestuosum, pure est speculabile a nobis et pertinet pure ad habitum speculatiuum, puta ad astrologiam, et tamen nauigatiua hoc principium applicat practice ad opus sic: non expedit nauigare mari existente tempestuoso, set regnante tali astro uel constellatione mare est tempestuosum, ergo tunc non expedit nauigare. Similiter in proposito nostro: licet fides articulorum principalium sit de pure speculabilibus a nobis, tamen practice 1 applicantur ad opus meritorium tamquam directiua operis meritorii, ut ostensum fuit prius; propter quod licet fides sit habitus speculatiuus, tamen theologia que articulos fidei applicat ad opus meritorium est practica, sicut scientia naturalis, que est habitus principiorum medicine, est speculatiua et tamen medicina est practica. De theologia uero que est fidei defensiua et declaratiua conceditur quod sit speculatiua.


  1. practice … directiua operis meritorii] cf. Dur., Super Sent., Prol., 2 (77,303-307) ↩︎

[B.I.P.3.18] I.P.6.18'

Argumentum in oppositum probat solum quod theologia sumpta pro Sacra Scriptura sit practica. Quod concedimus modo prius exposito

Distinctio prima

<Questio prima: Quo sit fruendum>

[B.I.1.1.1] I.1.2.1

Circa primam distinctionem primi Sententiarum queritur primo quo 1 sit fruendum. Et uidetur quod non solo Deo sit fruendum, quia omne illud potest esse obiectum fruitionis quod potest quietare uoluntatem et implere eius capacitatem; set aliud a Deo potest quietare uoluntatem et implere eius capacitatem; ergo etc. Maior 2 patet ex supra dictis. Minor probatur, quia omne finitum potest impleri aliquo finito; set 3 capacitas 4 uoluntatis est finita; ergo potest impleri aliquo finito, quod non est Deus. Et hec fuit minor.


  1. quo sit fruendum] cf. Thom., Super Sent., I, 1, 2, 1 (36-38); • • • Guill. P. God., Lect. Thom., I, 1 (31-38); • • • Dur., Super Sent., III, 26, 2 (π, 260rb) et IV, 49, 5 (368,1-384,354); • • • Jeschke, Deus ut tentus vel visus (333-377); • • • Friedman-Jeschke, “Michael of Massa” (295-322) ↩︎

  2. Maior ex supra dictis] argumentum hic inueniri non potest, sed cf. Dur., Super Sent. C (= A?), I, 1, 1 (C, 16ra = π, 13vb-14ra, praesertim [7]) ↩︎

  3. set … non est Deus] cf. Rich. de Mediau., Super Sent., I, 1, 2, 3, arg. 2 (23a): «Item capacitas nostre voluntatis finita est ergo aliquo bono finito repleri potest, sed illud quod potest replere nostram voluntatem potest totum appetitum nostre voluntatis quietare et tale bonum non potest esse debitum obiectum fruitionis: ergo aliquod bonum finitum potest esse fruitionis nostre debitum obiectum.» ↩︎

  4. capacitas … impleri aliquo finito] cf. Duns Scot., Ord., I, 1, 1, 1, arg. 2 (2,1-4) ↩︎

[B.I.1.1.2] I.1.2.2

Item quod amatur propter aliud non est obiectum fruitionis; set Deus amatur 1 propter aliud; amatur enim et ei seruitur propter mercedem, ut dicit quedam Glosa super illud Luc. 15 Quanti 2 mercenarii etc.


  1. amatur … seruitur propter mercedem] cf. Glossa ord., Lc., 15, 17 (196a); • • • Ambr., Exp. eu. sec. Lc., VII, 220 (290,2413-2416); • • • Aug., In Ioh., 46, 5 (400,16 18); • • • Beda, In Lc., IV, 15, 19 (289,2371-2372) ↩︎

  2. Quanti mercenarii] cf. Lc., 15, 17; • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 1, 1, 2, arg. 1 (19a): «Secundo quaeritur utrum qualibet re sit utendum. Et videtur quod sic deo vtendum est, sicut ostendam: ergo multo fortius qualibet re alia est vtendum. Assumptum probatur, quia super illud Luc. 15. quanti mercennarii etc. Dicit glos. quod licet Deo seruire intuitu mercedis, sed maxime seruitur deo ipsum amando: ergo licitum est Deum amare propter mercedem. hoc autem est vti deo, quia qui deum amat propter mercedem, Deum refert ad mercedem in intentione»; • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 1, 1, 2, arg. 1 (11b): «Ad prim. quaest. sic proceditur. Potest Deo seruiri intuitu mercedis secundum glos. Luc. 15. (quanti mercenarij) nec potest seruiri ei, nisi diligendo: ergo potest diligi intuitu mercedis: ergo propter aliquid: hoc autemm est vti.» ↩︎

[B.I.1.1.3] I.1.2.3

In contrarium arguitur quia solo 1 fine 2 ultimo fruendum est; set solus Deus est finis simpliciter ultimus, sicut est agens simpliciter primum; ergo solo Deo est fruendum.


  1. solo … est] cf. Thom., S.th., I II, 11, 3, resp. ↩︎

  2. solo fine … fruendum] cf. Petr. de Tarant., Super Sent., I, 1, 2, 2, arg. 1 (13b): «Solo illo fruendum, quod propter se diligendum est: talis est solus finis vltimus, scilicet Deus: ergo solo Deo fruendum.» ↩︎

[B.I.1.1.4] I.1.1.4 I.1.1.4

Responsio. Dicenda sunt duo: primum est quid sit fruitio et que requiruntur ad fruitionem; secundo ex hoc descendetur ad questionem.

[B.I.1.1.5] I.1.1.5

Quantum ad primum sciendum est quod significata 1 nominum probare non possumus nisi ex usu et acceptione doctorum. Beatus autem AVGVSTINVS XII De ciuitate Dei dicit quod nomen 2 fruitionis a fructu descendit. Fruimur enim fructu, sicut cibamur cibo; fructus enim est illud quod ultimo de arbore et cum quadam delectatione percipitur. Fruitio ergo includit delectationem; propter quod cum aliquis multum delectatur in aliqua re, dicimus quod fruitur ea. Delectatio 3 autem requirit cognitionem, quia delectari non est nisi cognoscentium, ut habetur VII Ethicorum. Et ideo fruitio requirit cognitionem preuiam delectationi. Non autem quecumque delectatio sufficit ad fruitionem, set illa que quietat 4 appetitum uel totaliter uel in illo genere; quod concordat predictis. Fructus enim est non quodcumque ex arbore proueniens, set ultimum, ultra quod nichil aliud expectatur: sic fruitio a fructu dicta est delectatio non quecumque, set illa in qua finaliter quietatur appetitus.


  1. significata … nisi ex usu] cf. Duns Scot., Ord., IV, 1, 2, 1 (68,163) ↩︎

  2. nomen … quadam delectatione percipitur] Aug., De ciu. Dei, XI, 25 (344,23-26); • • • Thom., Super Sent., IV, 49, 5, 2, 2, arg. 2 (536 et 538); S.th., I II, 11, 1, resp.; • • • Duns Scot., Ord., I, 1, 2, 1 (47,10-11) ↩︎

  3. Delectatio … est nisi cognoscentium] cf. Arist., Eth. Nic., VII, 12, 1152b13; 13, 1153a13-23; X, 3, 1174b20-23; • • • Thom., Super Sent., I, 1, 4, 1, sol. (43); Sent. Eth., X, 6 (568,49-65) ↩︎

  4. quietat appetitum] cf. Thom., Super Sent., I, 1, 4, 1, arg. 1 (42); S.th., I II, 4, 3, resp.; I II, 11, 4, arg. 2 ↩︎

[B.I.1.1.6] I.1.1.6

Patet ergo quod tria 1 éconcurrunt ad fruitionem, scilicet cognitio, delectatio et quietatio*. Horum autem trium primum, scilicet cognitio 2, non pertinet ad essentiam fruitionis intrinsece, set antecedenter. Cuius ratio est quia fruitio aut est delectatio aut saltem non potest esse sine delectatione; set cognitio non est delectatio (potest etiam esse sine omni delectatione); ergo fruitio non est essentialiter ipsa cognitio. Maior patet ex dictis. Minor probatur. Quod enim cognitio de se non sit delectatio, de se patet eo quod cognitio pertinet ad potentiam apprehensiuam, delectatio autem ad appetitiuam. Quod etiam possit esse sine delectatione, uidetur cum prius 3 possit esse sine posteriore uel secundum naturam uel saltem diuina uirtute, cognitio autem prior est delectatione, et ideo inuenitur quandoque sine delectatione naturaliter (tristitia autem, que excludit delectationem, necessario requirit cognitionem). Potest etiam diuina uirtute fieri quod cognitionem cuiuscumque uel supremi boni non sequatur delectatio. Fruitio autem nequaquam est ubi delectatio deest, quia si posset esse sine delectatione, pari ratione posset esse cum tristitia; quod enim coexigit unum oppositorum potest stare cum reliquo. Relinquitur ergo quod fruitio non est cognitio essentialiter, set preexigit cognitionem antecedentem, quia non delectamur nec fruimur nisi cognitis.

Delectatio 4 autem se habet ad fruitionem sicut genus ad speciem, set quietatio sicut differentia specifica. Est enim fruitio delectatio, non quecumque, set quietans appetitum. Et hoc est quod dicit AVGVSTINVS X De Trinitate, quod* fruimur* 5 cognitis in quibus uoluntas delectata conquiescit.


  1. tria … delectatio et quietatio] cf. Thom., Super Sent., I, 1, 1, 1, arg. 10 (33); S.th., I II, 4, 3, resp.; • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 1, 2, 1, sed contra 1 (13a): «Contra 1. videtur, quod omnium Theologicarum, quia ad fruitionem exigitur cognitio, et apprehensio, et delectatio: quorum primum pertinet ad fidem, secundum ad spem, tertium ad charitatem.»; I, 1, 2, 3, resp. (14b): «Respondeo. Ad fruitionem tria requiruntur: oportet enim esse coiunctionem, delectationem, quietationem: quae tria tanguntur in diffinitione illa.»; • • • Iac. Met., Super Sent., I, 1 (11rb): «Cuius potentie sit frui. Videnda sunt duo. Primo quid nomine fruitionis importetur, et quot ad eam requiruntur. Et secundo propositum. Circa primum sciendum, quod ad fruitionem tria requiruntur, cognitio, delectatio et perfecta quietatio.» ↩︎

  2. cognitio … intrinsece set antecedenter] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 1 (11rb): «Igitur ad fruitionem requiruntur cognitio, delectatio, quietatio, que sic se habent quod cognitio non est de essentia fruitionis, set ei presupponitur sicut causa. Cuius ratio est quia cognitio non requiritur ad fruitionem nisi quatenus fruitio includit delectationem, que sine cognitione esse non potest; set, sicut dictum est, cognitio seu perceptio non est delectatio essentialiter, set precedit eam sicut causa sine qua non, sicut actus intelligendi actum volendi; ergo cognitio non requiritur ad fruitionem, quasi ad essentiam eius pertinens, set sicut eius causa.» ↩︎

  3. prius … uel secundum naturam] cf. Arist., Metaph., V, 11, 1019a1-4 ↩︎

  4. Delectatio … sicut differentia specifica] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 1 (11rb): «Delectatio autem se habet ad fruitionem sicut genus vel superius; est enim in plus, quia voluntas delectaretur non solum in illis que eius appetitum satiant et quietant, set etiam in multis aliis, sicut in omnibus que habent rationem boni quocumque modo; unde delctatio est quasi genus, quietatio ver appetitus est quasi differentia specifica. Unde proprie loquendo fruitio sic potest diffiniri: fruitio est delectatio appetitum perfecte satians.» ↩︎

  5. fruimur … uoluntas delectata conquiescit] Aug., De Trin., X, 10, 13 (327,23-24); • • • cf. Thom., Super Sent., I, 1, 1, 1, arg. 4 (32); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 1, 2, 2, arg. 3 (22a): «Item secundum Aug. 10. de trinitate. c. 10. Fruimur cognitis in quibus voluntas propter seipsa delectata conquiescit, sed sancti in via non quiescunt, quia Deo perfecte coniuncti non sunt. Unde dicit beatus Aug. 1 conf. loquens ad Deum. Fecisti nos domine ad te et inquetum est cor nostrum donec requiescat in te. ergo sancti in via non fruuntur.» ↩︎

[B.I.1.1.7] I.1.1.7

Ex hoc descendendo ad questionem dicendum, quando queritur quo fruimur, li quo potest dicere potentiam elicientem uel obiectum fruitionis. Si 1 potentiam elicientem, sic dicendum quod fruimur uoluntate. Quod patet dupliciter, primo ex suo genere sic: illius potentie actus est frui cuius est delectari; set delectari est actus uoluntatis; ergo etc. Secundo patet idem ex eius specifica differentia sic: eiusdem 2 est moueri ad terminum et quiescere in termino; set desiderium de bono habendo et fruitio de bono habito se habent sicut motus et quies; ergo eiusdem est desiderare et frui; set desiderium est actus appetitus uel uoluntatis; ergo et fruitio.


  1. Si … quod fruimur uoluntate] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 1 (11va): «Secundum est videre cuius potentie sit frui. Et dico quod voluntatis. Et probatur dipliciter: primo, quia delectari est actus appetitus seu voluntatis; set frui essentialiter est quoddam delectari, ut dictum est; ergo etc. Secundo, quoniam illius potentie actus est fruitio cuius obiectum est fruibile; set fruibile est obiectum voluntatis; ergo etc. Maior patet, cum enim actus cognoscantur per obiecta et potentie per actus, sicut actus videndi non habeat sicut obiectum vel pro obiecto nisi visibile, ita nec potest habere sicut potentiam nisi illam que tendit in visibile, alioquin potentia haberet actum qui non esset circa aliquod obiectum. Minor patet, scilicet quod fruibile inquantum huiusmodi est obiectum voluntatis, quia ratio fruibilis est ratio specialis boni, sicut ratio hominis specialis ratio specialis entis; ideo est obiectum voluntatis, sicut homo intellectus.» ↩︎

  2. eiusdem … quiescere in termino] cf. Thom., Super Sent., III, 26, 1, 2, arg. 5 (816); S.th., I, 83, 4, resp. ↩︎

[B.I.1.1.8] I.1.2.4

Si uero li quo dicat obiectum fruitionis, sic dicenda sunt duo. Primum est quod immediatum obiectum fruitionis non est Deus, set aliquis actus quo Deus a nobis attingitur; secundum est quod obiectum remotum fruitionis est solus Deus.

[B.I.1.1.9] I.1.1.5

Primum patet premittendo duas distinctiones necessarias ad propositum. Prima est de fine eo quod fruitio est delectatio qua quiescit uoluntas in aliquo ut in fine. Finis 1 autem 2 dicitur dupliciter: uno modo res assequta, sicut finis auari est pecunia; alio modo assequtio rei, sicut finis auari dicitur possessio pecunie. Et eodem modo finis creature rationalis est Deus sicut res assequta; set finis eius ut assequtio est operatio per quam Deum assequimur, et hec est uisio Dei.


  1. Finis … autem dicitur dupliciter] cf. Arist., Phys., II, 2, 194a35-36; De an., II, 4, 415b2-3; Metaph., XII, 7, 1072b1-2 ↩︎

  2. Finis autem … est uisio Dei] cf. Thom., S.th., I-II, 1, 8, resp.; 3, 1, resp. ↩︎

[B.I.1.1.10] I.1.2.6

Secunda distinctio est de amore, quia cum frui sit actus uoluntatis et omnes actus uoluntatis radicaliter fundentur in amore, omnes habent aliquo modo iudicari ex amore. Est autem duplex 1 amor, scilicet amor beniuolentie et amor concupiscentie. Illud amamus amore beniuolentie cui uolumus aliquod bonum uel aliquam perfectionem; ipsum autem bonum uel perfectionem quam uolumus nobis uel alii amamus amore concupiscentie.


  1. duplex … et amor concupiscentie] cf. Thom., Super Sent., III, 29, 1, 3, sol. (928-929); S.th., I II, 26, 4, resp.; 28, 1, resp. ↩︎

[B.I.1.1.11] I.1.2.7

Hoc premisso patet primum propositum sic: immediatum obiectum amoris concupiscentie non est res subiecto distincta a concupiscente; set fruitio, cum sit delectatio de Deo et in Deo habito, est quidam amor concupiscentie; ergo immediatum obiectum fruitionis uel delectationis non est Deus cum sit res a nobis subiecto distincta, set aliquis actus quo a nobis attingitur uel habetur. Vtraque premissarum probatur, et primo maior inductione et sillogismo. Inductione patet sic: diligo uinum dilectione concupiscentie; numquid immediatum obiectum huius dilectionis est uinum? – certe non, set usus uini, qui est actus gustantis; non enim diligo uinum immediate, set gustare uinum; et idem est in omnibus aliis.

[B.I.1.1.12] I.1.2.8

Ratione patet idem sic: illud amatur amore concupiscentie quod est bonum uel perfectio quam nobis uolumus uel amicis; set res subiecto distincta numquam est bonum nostrum nisi ratione actus quo nobis coniungitur, sicut nutrimentum, puta panis aut uinum, numquam esset nobis bonum nisi ratione actus quo nobis coniungitur cum comedimus uel bibimus; et ipsa coniunctio est bonum nostrum immediatum; ergo res subiecto distincta a concupiscente non est immediatum obiectum amoris concupiscentie. Et hec fuit maior.

Minor probatur, scilicet quod fruitio, que est delectatio de Deo et in Deo habito, sit amor concupiscentie, quia aut est amor concupiscentie aut beniuolentie. Non potest dici quod sit amor beniuolentie quo uolumus aliquod bonum Deo, quia delectatio de Deo habito respondet desiderio de ipso habendo; set per tale desiderium non desideramus aliquid Deo, set nobis; non enim desideramus Deo aliquid habendum ab ipso (fatuum enim esset tale desiderium cum nichil futurum possit ei aduenire); set desideramus nobis aliquod bonum; hoc est Deum habere uel uidere uel aliquid tale; ergo delectatio 1 de Deo habito non est amor beniuolentie ad Deum, set amor concupiscentie retorte ad nos. Item amor habens pro formali ratione obiecti bonum utile uel delectabile est amor concupiscentie; sic est in proposito; ergo etc. Et sic probata est utraque propositio. Resumatur ratio.


  1. delectatio … set amor concupiscentie] cf. Thom., S.th., II II, 26, 3, ad 3 ↩︎

[B.I.1.1.13] I.1.2.13

Secundo patet idem sic: idem est obiectum desiderii precedentis et delectationis sequentis, sicut idem est terminus in quo est quies et ad quem est motus; set immediatum obiectum desiderii non est Deus, set aliquis actus quo Deum attingimus; ergo immediatum obiectum fruitionis uel delectationis non est Deus, set aliquis actus quo Deus attingitur. Maior patet, set minor probatur, quia obiectum desiderii est aliquod futurum; Deus autem secundum se non est futurus, set eius uisio uel manifestatio est nobis futura; ergo illam desideramus et non Deum secundum se nisi quatenus in illa includitur ut obiectum.

[B.I.1.1.14] I.1.1.10 I.1.2.14'

Tertio, quia omnis amor habet aliquid complexum pro obiecto. Sicut enim patebit in II libro, uoluntas 1 sequitur actum intellectus componentis et diuidentis; talis enim solum dicit quid est conueniens ad prosequendum uel fugiendum. Set Deus ut sic est aliquid incomplexum et per modum incomplexi apprehensum; Deum autem uidere uel manifestari nobis est aliquid complexum; ergo Deus secundum se non potest esse obiectum amoris, desiderii aut delectationis, set solum eius uisio uel manifestatio uel aliquid huiusmodi. Hoc etiam de se uidetur esse clarum; nichil enim uidetur esse dictu quod desideremus Deum, set oportet quod desideremus Deum uidere uel habere uel aliquid tale. Et sic patet primum, scilicet quod immediatum obiectum fruitionis non est Deus, set aliquis actus quo a nobis attingitur uel coniungitur.


  1. uoluntas … componentis et diuidentis] cf. Dur., Super Sent., II, 25, 2 (59,22-30); • • • Arist., De an., III, 9, 432b27-433a3 ↩︎

[B.I.1.1.15] I.1.2.18

Secundum patet, quia oportet actum quietantem uoluntatem esse perfectissimum summa perfectione possibili haberi nature humane (alioquin restaret aliquid desiderandum et non esset quies); set actus quo fruimur sicut immediato obiecto quietat uoluntatem, ut patet ex ratione fruitionis; ergo oportet actum illum esse perfectissimum perfectione possibili haberi a natura humana. Set summa perfectio possibilis haberi a nobis est quod per actum nobilissime potentie in nobis attingamus nobilissimum obiectum, quod est Deus. Ergo actus quo sicut immediato obiecto fruimur habet Deum pro obiecto proximo et immediato, et per consequens ipse Deus est obiectum remotum fruitionis.

[B.I.1.1.16] I.1.2.19

Et ponitur tale simile: delectatio secundum gustum habet pro immediato obiecto actum gustandi, set pro remoto cibum gustatum, sic fruitio habet pro immediato obiecto uisionem Dei, set pro remoto ipsum Deum, quatenus est obiectum proximi obiecti. Vtrumque innuit ARISTOTILES II Rethorice ubi dicit quod fruibile 1 est ex quo non aliud quid dignum preter usum queritur. Ecce fruibile uocat remotum obiectum, usum autem uocat actum quo attingitur, qui est immediatum obiectum. Vtrumque enim horum queritur, unum mediante altero et in utroque fruendo delectamur. Set quia obiecta 2 sunt notiora actibus, actus etiam sumunt rationem ex obiectis, ideo beatus AVGVSTINVS loquens de hiis quibus fruimur I libro De doctrina christiana dicit quod res 3 quibus fruendum est sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus, non quidem excludendo actum quo hec cognoscuntur, cum prius dixerit quod ille res 4 quibus fruendum est nos beatos faciunt; efficimur autem beati Deo obiectiue, ipso autem actu quo Deum uidemus sumus formaliter beati; set hoc fit propter principalitatem obiecti respectu actus. Hoc uidetur esse intentio eiusdem AVGVSTINI, qui dicit quod illis rebus fruendum est que nos beatos faciunt; obiectum 5 autem facit nos beatos et actus, unum obiectiue, aliud formaliter. Item 6 frater THOMAS in Scripto hac eadem questione in solutione secundi articuli et Prima Secunde questione II in solutione ultimi articuli dicit quod quia 7 obiectum non attingitur nisi per operationem, ideo eadem fruitione fruimur obiecto et operatione per quam attingitur. In quo dicit idem implicite quod tractatum est explicite.


  1. fruibile … preter usum queritur] cf. Arist., Rhet., I, 5, 1361a18-19 (uersio e transl. anon. et transl. Guil. contam.) ↩︎

  2. obiecta … rationem ex obiectis] cf. Auct. Ar., 6, 56 (179,88); • • • Arist., De an., II, 4, 415a18-21 ↩︎

  3. res … et Spiritus Sanctus] Aug., De doctr. chr., I, 5, 5 (9,1-2); • • • cf. Rich. de Mediau., Super Sent., I, 1, 2, 3, resp. (23b): «Dicit enim beatus Augustinus primo de doctrina christiana. parum post principium, vtendum est hoc mundo non fruendum. et paru post dicit. res quibus fruendum est, sunt Pater, et Filius, et Spiritus sanctus.» ↩︎

  4. res … nos beatos faciunt] cf. Aug., De doctr. chr., I, 3, 3 (8,1-5); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 1, 2, 2, 2 (14a): «Augustinus. His fruendum est quae bonos faciunt: sed hoc facit virtus, et beatitudo creata.» ↩︎

  5. obiectum … obiectiue aliud formaliter] cf. Ioh. Par., Super Sent., IV, 49 (616,14-16); • • • Alb., Super Sent., I, 1 (20,43-46); • • • Jeschke, Deus ut tentus vel visus (369) ↩︎

  6. Item … solutione secundi articuli] cf. Thom., Super Sent., I, 1, 2, 1, sol. et ad 2 (37-38) ↩︎

  7. quia …  per quam attingitur] cf. Thom., S.th., I-II, 11, 3, ad 3 ↩︎

[B.I.1.1.17] I.1.2.20

Set contra hoc arguitur quia uoluntas nullo actu suo, nec desiderio nec delectatione, potest ferri nisi in illud quod est cognitum obiectiue. Si ergo fruitio non habet Deum pro immediato obiecto, set cognitionem uel uisionem Dei, sequitur quod ad fruendum necessarium est quod non solum uideamus Deum, set quod cognoscamus nos uidere Deum. Et ita fruitio non sequitur actum simplicem quo uidemus Deum, set reflexum quo uidemus nos uidere Deum.

Istud autem uidetur inconueniens, primo quia actus intellectus reflexus magis de propinquo se haberet ad beatitudinem quam fruitio eo quod fruitionem precederet. Quod non uidetur cum MVLTI ponant quod fruitio 1 pertinet ad beatitudinem essentialiter, etsi non principaliter, set uisio, QVIDAM uero quod et principaliter 2, PAVCI autem aut NVLLI ponunt quod actus 3 reflexus pertineat essentialiter ad beatitudinem.


  1. fruitio … principaliter set uisio] cf. Thom., S.th., I-II, 4, 2, resp. ↩︎

  2. et principaliter] cf. Henr. de Gand., Summa, 49, 6 (146,507-147,547); • • • Ioh. Pech., Qu. de beatit., 12 (557,14-555,27) ↩︎

  3. actus … essentialiter ad beatitudinem] cf. Ioh. Par., Super Sent., IV, 49 (618,79-619,96); • • • Petr. de Alu., Quodl. I, 7, 2 (635,134-143); • • • Heru. Nat., Qu. disp. de beatit., 4 (664,463-667,531); • • • Jeschke, Deus ut tentus vel visus (333-377) ↩︎

[B.I.1.1.18] I.1.2.21

Secundo, quia non uidetur uerum quod res subiecto distincta a concupiscente non possit esse immediatum obiectum concupiscentie, quia appetitus concupiscibilis respectu cibi est non solum in hominibus, set in brutis; in brutis autem immediatum obiectum concupiscentie est cibus, qui est subiecto distinctus, et non actus eorum, puta actus gustandi; ergo idem potest esse in nobis, scilicet quod immediatum obiectum fruitionis poterit esse Deus, non obstante quod sit subiecto distinctus. Minor probatur, quia concupiscentia non est nisi respectu cogniti; set bruta non cognoscunt actum suum, set solum exterius obiectum, quia potentie 1 que sunt in brutis, cum sint omnes corporee et organice, non sunt reflexiue super actus suos; ergo non delectantur de actu suo, set immediate de extrinseco obiecto. Quare, ut uidetur, idem poterit esse in nobis respectu Dei.


  1. potentie … super actus suos] cf. Procl., Elem. theol., 15 (11,1-11); • • • Thom., Super Lib. de causis, 7 (51,26-30) ↩︎

[B.I.1.1.19] I.1.2.22

Dicendum ad primum 1 quod delectatio quam beati habent de Deo supponit non solum actum simplicem quo cognoscimus Deum, set actum reflexum quo cognoscimus nos uidere Deum. Et idem est de omni delectatione que est respectu eorum que non habentur nisi quia cognoscuntur, ita quod habere non sit aliud quam cognoscere. Et ratio dicta fuit prius 2 nec oportet repetere. Et quod arguitur primo quod tunc actus reflexus magis de propinquo se haberet ad beatitudinem quam fruitio, dico quod uerum est. Nam forte idem actus per essentiam est quo beatus uidet Deum et uidet se uidere Deum; set ut fertur in Deum, dicitur rectus, ut autem fertur in uisionem Dei, dicitur reflexus. Et si hoc est uerum, tunc actus reflexus secundum id quod est essentialiter pertinet ad beatitudinem, fruitio autem numquam. Si autem actus reflexus sit alius ab actu recto, adhuc magis de propinquo se habet ad beatitudinem quam fruitio, tum quia fruitionem precedit, tum quia perficit beatitudinem perfectione eiusdem generis, scilicet quo ad cognitionem. Neque 3 enim omni modo est perfecta cognitio qua quis cognoscit rem aliquam per actum rectum, nisi perpendat se cognoscere eam, quod fit per actum reflexum. Fruitio autem perficit beatitudinem perfectione alterius generis, scilicet delectatione. Propter quod licet utrumque perficiat beatitudinem accidentaliter, magis tamen de propinquo actus reflexus quam fruitio. Et quod dicitur quod fruitio pertinet ad beatitudinem essentialiter uel principaliter uel saltem secundario, credo quod non est uerum, cum obiectum fruitionis non sit Deus, set aliquis actus creatus; et ideo essentia beatitudinis non includit fruitionem, nec primo nec secundario.


  1. primum] cf. Dur., Super Sent., I, 1, 1 (100,193-199) ↩︎

  2. prius] cf. Dur., Super Sent., I, 1, 1 (95,93-96,103) ↩︎

  3. Neque … per actum reflexum] cf. Friedman, “On the Trail” (446-447) ↩︎

[B.I.1.1.20] I.1.2.23

Ad secundum 1 dicendum quod bruta non solum cognoscunt exterius obiectum, set etiam actum proprium, siue per eandem potentiam cuius est actus siue per aliam. Sicut enim non solum uidemus exteriorem colorem, set perpendimus 2 nos uidere, et hoc per eundem uisum aut per sensum communem, sic et bruta 3 in quibus sunt perfecte potentie sensitiue, et forte omnia, licet magis confuse et indistincte. Et ideo falsum est quod assumit ratio, scilicet quod bruta non cognoscunt actum suum; cognoscunt enim et in ipso cognito delectantur. Quod autem dicitur quod potentie sensitiue non sunt reflexiue super actus suos, forte posset negari nec umquam uidi efficacem rationem probantem contrarium; uel posset dici quod non est ibi reflexio, quia non est eadem potentia que elicit actum et que iudicat de actu, set alia, sicut uisus elicit uidere, set sensus communis iudicat de uisione.


  1. secundum] cf. Dur., Super Sent., I, 1, 1 (101,200-213) ↩︎

  2. perpendimus … per sensum communem] cf. Arist., De an., III, 2, 425b12-426a1; • • • Thom., Sent. De an., II, 26 (178,1-180,145) ↩︎

  3. bruta … confuse et indistincte] cf. Arist., De an., III, 3, 428a9-24; 10, 433b29-434a7; • • • Olivi, Super Sent., II, 61 (580) ↩︎

[B.I.1.1.21] I.1.2.24

Ad rationes principales respondendum est. Ad primam, cum dicitur quod capacitas uoluntatis, cum sit finita, potest impleri per aliquid finitum, dicendum quod uerum est informatiue. Vnde tam delectatio uoluntatis quam cognitio intellectus beata est aliquid finitum, quibus capacitas intellectus et uoluntatis terminantur informatiue, set illud quod terminat capacitatem eorum obiectiue oportet esse infinitum. Cuius ratio est quia obiectum 1 intellectus est ens secundum communem rationem entis et obiectum uoluntatis est bonum secundum communem rationem boni. Et ideo nichil potest simpliciter terminare capacitatem intellectus et uoluntatis obiectiue nisi habeat aliquo modo rationem omnis entis et omnis boni, et tale est infinitum; set hoc interest inter intellectum et uoluntatem, quod intellectus tale obiectum respicit immediate, uoluntas autem mediante intellectu, et hoc dupliciter secundum duos actus uoluntatis, qui sunt amor 2 beniuolentie et amor concupiscentie. Nam secundum amorem beniuolentie fertur uoluntas in Deum cognitum obiectiue, non autem in ipsum cognoscere obiectiue, ita quod cognoscere precedit diligere, set non est eius obiectum nec pars obiecti. Set secundum amorem concupiscentie fertur in Deum cognitum et in ipsum cognoscere obiectiue, immediate quidem in actum, set mediate in Deum, quia Deus non potest esse immediatum obiectum amoris concupiscentie, set hoc est aliquis actus quo a nobis attingitur, et illud est cognoscere; tamen quod talis actus terminet capacitatem uoluntatis, hoc habet ratione obiecti quod est infinitum.


  1. obiectum … communem rationem boni] cf. Thom., S.c.g., III, 26, 2072 (34); S.th., I, 5, 2, resp. ↩︎

  2. amor … et amor concupiscentie] cf. Thom., S.th., I II, 26, 4, resp. ↩︎

[B.I.1.1.22] I.1.2.25

Ad secundum argumentum, cum dicitur quod illud quod amatur propter aliud non est obiectum fruitionis, uerum est si amatur propter aliud quod sit diligibile amore concupiscentie, quia in tali non quietatur uoluntas concupiscentie, ad quam pertinet fruitio, set aliud ultra queritur; set illud quod amatur propter aliud quod diligitur amore amicitie uel beniuolentie bene potest esse obiectum fruitionis. Cuius ratio est quia illud quod amatur amore concupiscentie semper amatur propter illud quod amatur amore amicitie uel beniuolentie; est enim aliquod bonum uel aliqua perfectio quam uolumus nobis uel amico. Vnde ipsam beatitudinem creatam, que est immediatum obiectum fruitionis, diligimus propter nos. Et plus debemus nos diligere quam talem beatitudinem, cum sit quedam perfectio nostra accidentalis. Et cum dicitur quod Deus amatur propter aliud, dicendum quod aut loqueris de amore beniuolentie, et tunc hoc est falsum nec est ad propositum. Falsum quidem est, quia de ratione amoris beniuolentie non solum respectu Dei set etiam cuiuscumque alterius est quod illud diligatur propter se, etiam si nichil commodi deberet diligenti inde uenire; propter quod dicere quod Deus diligatur amore beniuolentie et tamen propter aliud, non solum falsum est, set etiam uidetur implicare contradictionem. Item non est ad propositum, quia obiectum fruitionis de quo querimus ut sic non amatur amore beniuolentie set concupiscentie, ut 1 probatum fuit. Si uero loquaris de amore concupiscentie, sic adhuc illa minor est falsa, quia Deus secundum se non amatur amore concupiscentie, set actus quo Deus attingitur, Deus autem solum ut in illo actu includitur. Et quod additur quod ei licite seruitur propter mercedem, dicendum quod Deo seruire propter mercedem sic quod principalis causa sit merces, est illicitum, quia Deus est honorandus. Ipsi enim est obediendum et seruiendum, etiam si nichil mercedis deberemus inde habere, quia etiam hoc faciendo non 2 possumus ei reddere equiualens. Si autem ex hoc quod seruimus Deo, expectamus mercedem, non tamquam principalem causam seruitii, quia etiam absque mercede seruiremus et obediremus Deo, licitum est. Set 3 esto quod licitum esset seruire Deo principaliter propter mercedem, tamen non sequeretur quod diligeremus Deum propter aliud, set solum quod diligeremus seruitium impensum Deo propter remunerationem habendam ab ipso. Immo, ut uidetur, magis sequeretur contrarium cum merces illa sit ipse Deus ut habitus et cognitus a nobis.


  1. ut probatum fuit] cf. Dur., Super Sent., I, 1, 1 (96,112-97,125) ↩︎

  2. non … ei reddere equiualens] cf. Auct. Ar., 12, 169 (244,36); • • • Arist., Eth. Nic., IX, 1, 1164b3-6; • • • Thom., De carit., 11, arg. 11 (782) ↩︎

  3. Set … cognitus a nobis] cf. Dur., Super Sent., III, 29, 3 (π, 265rb-va) ↩︎

[B.I.1.1.23] I.1.2.26

Ad argumentum alterius partis dicendum quod proximum obiectum fruitionis est ultimus finis quo, qui est assequtio rei, set remotum est finis ultimus , qui est res assequta. Licet autem solus Deus sit ultimus finis noster secundo modo, tamen primo modo aliud a Deo potest esse ultimus finis et immediatum obiectum fruitionis.

<Questio secunda: Vtrum omnibus citra Deum sit utendum>

[B.I.1.2.1] I.1.4.1

Secundo queritur utrum 1 omnibus citra Deum sit utendum. Et uidetur quod non, quia uti 2 est 3 assumere aliquid in facultatem uoluntatis; omne autem tale subiacet nostre operationi, set non omnia citra Deum subiacent nostre operationi; ergo non omnibus est utendum.


  1. utrum ... Deum sit utendum] cf. Thom., Super Sent., I, 1, 3 (40-42); S.th., I II, 16, 3; • • • Aeg. Rom., Ord., I, 1, 2, 3 (13va-b); • • • Rob. de Orf., Reprob. Egid. (51-57); • • • Guill. P. God., Lect. Thom., I, 1 (36-38); • • • Guldentops, “Die Verwendbarkeit der Dinge” (305-311) ↩︎

  2. uti … in facultatem uoluntatis] Aug., De Trin., X, 11, 17 (330,22 23) ↩︎

  3. uti est … omnibus est utendum] cf. Thom., Super Sent., I, 1, 3, arg. 1 (40) ↩︎

[B.I.1.2.2] I.1.4.2

Item usus est ab habitu caritatis; set caritas 1 non se extendit ad omnia creata, set tantum ad quatuor secundum AVGVSTINVM; ergo non omnibus est utendum.


  1. caritas ... quatuor secundum Augustinum] cf. Aug., De doctr. chr., I, 23, 22 (18,6-9); • • • Thom., S.th., II II, 25, 12, sed contra; • • • Dur., Super Sent., III, 28, 2 (π, 263ra, [7]-[8]) ↩︎

[B.I.1.2.3] I.1.4.3

In contrarium est quod beatus AVGVSTINVS I De doctrina christiana dicit quod illis 1 utendum est quibus tendentes ad beatitudinem adiuuamur; set omnes creature iuuant nos ad cognoscendum Deum, in quo consistit nostra beatitudo; ergo omnibus creaturis est utendum.


  1. illis … ad beatitudinem adiuuamur] Aug., De doctr. chr., I, 3, 3 (8,3-4) ↩︎

[B.I.1.2.4] I.1.3.4

Responsio. Sicut dictum est quod illud quo fruimur potest esse potentia uel obiectum, sic illud quo utendum est potest accipi uel ut potentia uel ut obiectum. Si loquamur de potentia, sic aduertendum est quod cum queritur cuius potentie actus sit uti, intelligitur cuius potentie sit tamquam immediate elicientis et non solum tamquam imperantis. Cum enim uoluntas moueat omnes potentias ad actus suos, actus omnium potentiarum sunt imperati a uoluntate. Propter quod si querendo de actu quocumque qui subest libero arbitrio, cuius potentie sit, intelligeretur de potentia imperante, facilis esset et eadem responsio ad omnes tales questiones, dicendo quod omnes actus sunt uoluntatis. Hec autem non est intentio querentium, set est querere de potentia eliciente actum immediate.

[B.I.1.2.5] I.1.3.5

Ad sciendum ergo cuius potentie actus elicitus sit uti, notandum est quid uocetur uti. Videtur 1 autem uti importare applicationem rei ad operationem suam. Sicut enim usus nominat operationem ad quam res applicatur (uerbi gratia scindere est usus cutelli et percutere usus baculi), sic uti est applicare rem suo usui, et est simile. Sic enim se uidetur habere uti ad usum sicut mouere ad motum; mouere autem est causare motum; ergo uti est causare usum. In hoc tamen est differentia, quia mouens dicitur omne quod causat motum effectiue, siue moueat naturaliter siue libere, set utens non est proprie nisi quod causat usum libere, dicente AVGVSTINO Libro 83 questionum quod uti 2 non potest nisi qui rationis est particeps.


  1. Videtur … et est simile] cf. Thom., S.th., I II, 16, 1, resp. ↩︎

  2. uti … rationis est particeps] Aug., De diu. quaest. 83, 30 (39,31-32); • • • cf. Thom., S.th., I II, 16, 2, sed contra ↩︎

[B.I.1.2.6] I.1.3.6

Hoc supposito dicendum est quod uti1 est proprie actus uoluntatis tamquam elicientis nec est alterius potentie nisi secundum quid et per attributionem ad uoluntatem. Quod patet tripliciter, primo sic: illius potentie actus est uti cuius est libere applicare res alias suo usui; set uoluntas est huiusmodi; ergo etc. Maior patet ex precedentibus. Minor declaratur, quia per uoluntatem applicamus ad operationem principia interiora agendi, scilicet potentias anime, puta intellectum ad intelligendum, et organa corporis, ut oculum ad uidendum, et etiam res exteriores, sicut baculum ad percutiendum, set res exteriores non applicantur ad operationem exteriorem nisi per principia intrinseca, que sunt potentie anime uel organa corporis. Ipse autem potentie uel membra corporis non applicantur ad operationem libere, quantum ex ipsis est, set casu aut necessitate; quidquid autem est ibi libere applicationis, totum est ex uoluntate, que habet dominium super omnes potentias; ergo uti est proprie solius uoluntatis.


  1. uti … proprie actus uoluntatis] Thom., S.th., I II, 16, 1, resp. ↩︎

[B.I.1.2.7] I.1.3.7

Secundo sic: ad eandem potentiam pertinet actus absolute et actus modificatus, sicut ad eandem potentiam pertinet concupiscere et concupiscere temperate uel intemperate; ergo ad eandem potentiam pertinet uti et abuti et bene uti; set bene 1 uti et abuti directe et proprie pertinent ad uoluntatem; ergo et uti. Maior patet, set minor probatur, quia recte agere et peccare directe pertinent ad uoluntatem secundum AVGVSTINVM Libro Retractationum, qui dicit quod uoluntas 2 est qua peccatur et recte uiuitur; set bene uti et abuti sunt idem quod recte agere et peccare; ergo tam uti quam abuti directe pertinent ad uoluntatem.


  1. bene … ergo et uti] cf. Petr. de Tarant., Super Sent., I, 1, 1, 1, sed contra 1 (11a): «Contra 1. Opposita nata sunt fieri circa idem ad solam voluntatem pertinet abuti, quia ipsa sola peccat: ergo et vti.» ↩︎

  2. uoluntas … et recte uiuitur] Aug., Retract., I, 9, 4 (26,95) ↩︎

[B.I.1.2.8] I.1.3.8

Tertio sic: eiusdem potentie actus sunt frui et uti; set frui est actus uoluntatis; ergo et uti. Minor patet ex precedenti questione, set maior probabutr, quia uel frui includit uti, sicut inferius suum superius, uel uti se habet ad frui sicut uoluntas eorum que sunt ad finem se habet ad uoluntatem finis. Quidquid autem istorum detur, semper frui et uti pertinent ad eandem potentiam, ut de se patet; quare etc. Manifestum est igitur quo sit utendum tamquam potentia eliciente, quia uoluntate; et sic patet primum.

[B.I.1.2.9] I.1.4.4

Quo autem sit utendum sicut obiecto, utrum omnibus citra Deum uel quibusdam solum, notandum est quod uti dupliciter sumitur a beato AVGVSTINO a quo hec materia uidetur deriuata. Quandoque enim sumitur large uti, prout dicit tantum applicationem cuiuscumque potentie per suam operationem ad quodcumque obiectum, et sic uti est commune ad uti proprie dictum et ad frui. Nam in fruitione fit applicatio uoluntatis per suam operationem ad suum obiectum. Et sic loquitur AVGVSTINVS X De Trinitate dicens: Vti 1 est assumere aliquid in facultatem uoluntatis ideoque 2 omnis qui fruitur utitur; assumit enim aliquid in facultatem uoluntatis. Et in hoc sensu non procedit questio. Alio modo sumitur uti proprie et stricte prout distinguitur contra frui, et sic uti est applicare rem usui uel operationi propter aliquid aliud ulterius optinendum. Et sic loquitur AVGVSTINVS I De doctrina christiana dicens sic: Frui 3 est amore inherere alicui rei propter se ipsam; uti uero est id quod in usum uenit referre ad id optinendum quo fruendum est. Et idem dicit X 4 De Trinitate. Hec autem acceptio uidetur magis propria. Nam utilia 5 dicuntur que sunt expedientia ad finem consequendum.


  1. Vti … aliquid in facultatem] Aug., De Trin., X, 11, 17 (330,23 24); • • • cf. Rich. de Mediau., Super Sent., I, 1, 1, 2, arg. 4 (19b): «Item Aug. 10. de tri. c. 11. vti est aliquid assumere in facultatem voluntatis. sed peccata possunt assumi in facultatem voluntatis: ergo peccatis est vtendum multo fortius ergo quacumque re alia: cum peccata formaliter loquendo non debeant dici res, sed voluntarii defectus rerum.» ↩︎

  2. ideoque … in facultatem uoluntatis] Aug., De Trin., X, 11, 17 (330,24 25) ↩︎

  3. Frui … quo fruendum est] Aug., De doctr. chr., I, 4, 4 (8,1-3); • • • cf. Rich. de Mediau., Super Sent., I, 1, 2, 1, sed contra (21b): «Contra Aug. I de doctrina christiana parum post principium dicit quod frui est amore inherere alicui rei propter seipsam, sed amare non est actus nisi potentiae appetitiue. Unde Augustinus dicit 15 de trin. c. 7. quod non amamus nisi per voluntatem. ergo frui non est actus nisi potentie appetitiuae»; • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 1, 2, 1, arg. 1 (13a): «Iuxta hoc quaeritur, cuius virtutis actus sit frui. Videtur, quod: solius charitatis actus sit frui. Quia secundum Augustinum frui est amore inhaerere»; I, 1, 2, 3, sed contra (14b): «Contra. Frui est amore inhaerere alicui rei propter se, sic autem beati inhaerent Deo.» ↩︎

  4. X De Trinitate] cf. Aug., De Trin., X, 10, 13 (327,23 25) ↩︎

  5. utilia … que sunt expedientia] cf. Cic., De off., III, 19, 76; • • • Hilar., In Mt., 18, 2 (76,8-9) ↩︎

[B.I.1.2.10] I.1.4.5

Sic igitur accipiendo uti dicenda sunt duo: primum est quod uti non est ultimi finis tamquam obiecti; secundum est quod uti potest esse omnium aliorum citra ultimum finem. Primum patet breuiter ex ratione ipsius uti statim posita, quia illud non est ultimum quod ordinatur ad aliud optinendum; set omne illud quo utimur ut obiecto ordinatur et refertur ad aliud optinendum; ergo obiectum ipsius uti non est ultimus finis.

[B.I.1.2.11] I.1.4.6

Secundum patet, scilicet quod omnibus que sunt citra finem ultimum sit utendum. Ad quod probandum sciendum est quod cum uti sit assumere aliquid in facultatem uoluntatis referentis illud ad ulteriorem finem, nichil autem est in facultate uoluntatis nisi actus nostri et illi tantum qui subsunt libero arbitrio, alia autem non nisi ut cadunt sub actibus nostris, propter hoc dico quod omnibus est utendum primo uel secundo modo. Primo quidem modo utimur actibus nostris uel potius potentiis actuum; secundo autem modo utimur obiectis potentiarum et actuum. Hoc autem patet sic: omnibus illis est utendum que cadere possunt sub facultate uoluntatis referentis ea ad aliquid ulterius optinendum; set omnia que sunt citra finem ultimum cadere possunt sub facultate uoluntatis referentis ea ad aliquid ulterius optinendum; ergo etc. Maior patet ex propria ratione ipsius uti, set minor probatur, quia omne quod est citra ultimum finem est cognoscibile a nobis secundum uires apprehensiuas, uel prosequibile uel fugibile secundum uires appetitiuas, uel operabile secundum uires exequtiuas; set sub facultate uoluntatis cadunt omnes uires anime apprehensiue, appetitiue et exequtiue et etiam motiue, ut applicentur suis actibus et obiectis et ut referantur ad aliquid aliud optinendum si sint talia que sint citra finem ultimum; ergo omnia que sunt citra finem ultimum cadere possunt sub facultate uoluntatis referentis ea ad aliquid ulterius optinendum. Et ita omnibus que sunt citra finem ultimum est utendum nisi quod uoluntas per se et immediate utitur potentiis quas ad actus applicat, aliis autem quatenus cadunt sub actibus potentiarum.

[B.I.1.2.12] I.1.4.7

Ad maiorem autem declarationem eorum que dicta sunt notandum quod omnia que sunt citra finem ultimum sunt bona uel mala, et rursus malorum 1 quedam sunt mala pene, quedam mala culpe. De bonis, siue sint bona nature tantum, ut res create, siue bona moris, ut actus uirtuosi, quod omnia sint referibilia in finem, patet, quia sicut diuina 2 potentia nominat principium actiuum, sic bonitas 3 finem; set omne bonum creatum est a diuina potentia sicut a principio effectiuo; ergo omne bonum creatum ordinatur ad bonitatem diuinam tamquam ad finem et sic ad ipsam referibile est.


  1. malorum … quedam mala culpe] cf. Dur., Super Sent., II, 35, 1 (239,12-240,36); • • • Thom., S.th., I, 48, 5 ↩︎

  2. diuina … nominat principium actiuum] cf. Thom., S.th., I, 25, 1, resp. ↩︎

  3. bonitas finem] cf. Thom., S.th., I, 6, 4; I-II, 18, 4 ↩︎

[B.I.1.2.13] I.1.4.8

De malis uero pene idem patet, quia illo 1 utendum est quo tendentes ad beatitudinem adiuuamur; set mala pene iuuant nos ad tendendum in beatitudinem, dicente GREGORIO quod mala 2 que nos hic premunt ad Deum nos ire compellunt. Et PHILOSOPHVS II Ethicorum dicit quod pene 3 sunt medicine; sanant enim mentem a morbo peccati et per consequens disponunt hominem ad uirtutem, per quam ordinamur in Deum, et propter hoc infliguntur a Deo, qui est summus medicus. Vnde in Ps. dicitur: Multiplicate 4 sunt infirmitates eorum, postea accelerauerunt. Ergo malis pene est utendum.


  1. illo … ad beatitudinem adiuuamur] cf. Aug., De doctr. chr., I, 3, 3 (8,3-4); •  •  • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 1, 1, 2, sed contra 1 (12a): «Contra 1. Augustinus. His, quibus vtendum est, tendentes ad beatitudinem adiuuamur: sed malis potius retrahimur: ergo et caetera.» ↩︎

  2. mala … nos ire compellunt] cf. Greg., Mor. in Iob, XXVI, 13, 21 (1280,18-21 et 28-33); • • • Thom., S.th., I, 21, 4, ad 3 ↩︎

  3. pene sunt medicine] cf. Arist., Eth. Nic., II, 2, 1104b16-17 ↩︎

  4. Multiplicate … eorum postea accelerauerunt] Ps., 15, 4 ↩︎

[B.I.1.2.14] I.1.4.9

De malis autem culpe alia ratio est. Deordinant enim a Deo; propter quod non uidentur posse referri in Deum. Set quia scriptum est Rom. 8 quod diligentibus 1 Deum omnia cooperantur in bonum, et Glosa hoc uerbum extendit ad mala dicens: Vt 2 si aliqui deuiant et exorbitant, hoc ipsum faciat eis proficere in bonum, quia redeunt humiliores et doctiores, ideo aliter dicendum est, scilicet quod illud quo utimur dicitur multipliciter: quo ut potentia utente, et hec est uoluntas, ut patet ex precedenti questione; quo ut habitu, et hec est caritas, qua omne quod diligitur in Deum refertur. Et neutro horum modorum utimur peccato, quia peccatum non est potentia nec habitus, est autem actus, set deordinatus a fine; propter quod non est usus proprie loquendo, set abusus. Et hoc modo procedit instantia facta. Alio modo utimur aliquo ut obiecto tantum, et sic querimus nunc. Et hoc modo possumus uti peccato, non quidem peccando, quia peccatum non solum esset obiectum set actus, set referendo peccatum ab alio uel a nobis commissum ad utilitatem nostram, non quidem per causam, set per occasionem 3. Et hoc sufficit ad usum. Nam et Deus hoc modo utitur malo, ut dicit AVGVSTINVS in Enchiridion quod Deus 4, cum sit summe bonus, nullo modo sineret mala fieri nisi sciret ex malis bona elicere. Sic igitur homo potest uti malo culpe obiectiue, inquantum ex peccato a se uel alio commisso cognita propria fragilitate efficitur cautior et humilior.


  1. diligentibus … cooperantur in bonum] Paul., Rom., 8, 28; • • • cf. Petr. de Tarant., Super Sent., I, 1, 1, 2, ad 3 (12a): «Ad 3. Quaest. sic. 1. ad Rom. 8. Diligentibus Deum oninia cooperantur in bonum [Glos.] etiam peccata mortalia: sed ijs, quae possunt cooperari in bonum, est vtendum.» ↩︎

  2. Vt … humiliores et doctiores] Lomb., In Ep. Rom., 8 (1448C-D); • • • Aug., De corrept. et gratia, 9, 24 (930); • • • Lomb., Sent., I, 46, 6 (318,19-21) ↩︎

  3. per occasionem] cf. Rob. de Orf., Reprob. Egid. (57,13-15) ↩︎

  4. Deus … malis bona elicere] cf. Aug., Enchir., 3, 11 (53,29-34); • • • Lomb., Sent., I, 46, 4 (317,3-6); • • • Thom., S.th., I II, 79, 4, arg. 1 ↩︎

[B.I.1.2.15] I.1.4.12

Ad primum argumentum dicendum quod omnia subsunt nostre operationi secundum aliquam uim anime, ut dictum fuit in corpore solutionis, secundum quam operationem referri possunt ad ulteriorem finem, et sic utendum est eis.

[B.I.1.2.16] I.1.4.13

Ad secundum dicendum quod licet caritas extendat se tantum ad quatuor tamquam ad ea que possunt participare beatitudinem, tamen extendit se ad omnia alia, inquantum possunt nos iuuare ad consequendum beatitudinem.

Distinctio secunda

<Questio prima: Vtrum sit tantum unus Deus>

[B.I.2.1.1] I.2.1.1

Hoc 1 itaque etc. Circa secundam distinctionem queruntur duo: primum est de 2 unitate diuine essentie; secundum est de pluralitate attributorum. Circa primum queritur utrum sit tantum unus Deus. Arguitur quod non, quia magis et minus tale dicuntur per relationem ad aliquid quod est summe tale; set in rebus est dare aliquid magis 3 malum 4 et minus malum; ergo est 5 dare summe malum; set summe malum non potest causari a summe bono, ut probabitur; ergo sicut est dare summe bonum a nullo causatum et causam omnium bonorum, ita, ut uidetur, est dare summe malum a nullo causatum et causam omnium malorum. Et sic erunt duo dii, unus bonus et alius malus. Probatio assumpte, quod summe malum non possit causari a summe bono, quia causa 6 habet in se effectum uirtualiter; set summe bonum nichil habet de summe malo, nec formaliter nec uirtualiter; ergo etc.


  1. Hoc itaque] Lomb., Sent., I, 2, 1 (61,12) ↩︎

  2. de unitate diuine essentie] cf. Thom., Super Sent., I, 2, 1, 1 (59-61); S.th., I, 11, 3; • • • Ioh. Par., Super Sent., I, 2, 1 (32,2-33,50); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 2, 3 (24rb-25ra) ↩︎

  3. magis … et minus malum] cf. Thom., De malo, 1, 1, arg. 13 (4,83-86); S.th., I, 2, 3, resp. (4a via) ↩︎

  4. magis malum … et alius malus] cf. Henr. de Gand., Summa, 25, 2, arg. 3 (148vL): «Deide arguitur quod sit ponere plures deos malos, primo argumento Manichaei sic. Non est eadem causa habitus et priuationis. Vnde dicit Auicenna in meta. sue. Intentio essendi est ex causa quae est causa essendi: et intentio non essendi est ex causa quae est priuatio causae intentionis essendi. Sed bonum, malum, lux, tenebra, corporale, in corporale, ens non ens et caetera huiusmodi se habent sicut habitus et priuatio. ergo non sunt ex eadem causa: sed ex diuersis. sed in quolibet ordine et genere causarum est ponere aliquod primum. secundum Philosophum. ii. metaphysicae. ergo in ordine priuationum est ponere aliquam primam causam omnium priuationum: sicut in ordine habituum est ponere unam primam causam omnium effectuum positiuorum: quarum vna non habet esse ab alia: quia sunt contraria: et contrarium non est causa contrariis et ita sunt ambo increata et aeque prima. sed omnis causa increata deus est. ergo plures sunt dii, vnus bonus et alter malus.» ↩︎

  5. est dare summe malum] cf. Thom., Super Sent., II, 1, 1, 1, arg. 1 2 (10-11) ↩︎

  6. causa … se effectum uirtualiter] cf. Thom., In De diu. nom., 9, 4, 846 (318b); S.th., I, 105, 1, ad 1 ↩︎

[B.I.2.1.2] I.2.1.2'

Item VIII Metaphisice dicitur quod species 1 rerum sunt sicut numeri; set non est dare aliquam supremam speciem in numeris, ergo nec in entibus; non est ergo dare aliquid supremum quod dicimus Deum.


  1. species … numeri] cf. Arist., Metaph., VIII, 3, 1043b30-1044a11; • • • Auct. Ar., 1, 204 (132,45-48); • • • Thom., In Metaph., VIII, 3, 1722-1727 (412a-b); De spir. creat., 1, ad 9 (16,546-547) ↩︎

[B.I.2.1.3] I.2.1.2

Item 1 quidquid 2 perfectionis est in creaturis, totum est Deo attribuendum; set facere sibi simile est perfectionis in creaturis, ut patet per PHILOSOPHVM IV Metheororum, qui dicit quod perfectum 3 est quod potest facere sibi simile; ergo Deus potest facere alium Deum; igitur plures dii sunt uel saltem esse possunt.


  1. Item … saltem esse possunt] cf. Thom., Super Sent., I, 2, 1, 1, arg. 2 (59) ↩︎

  2. quidquid … est Deo attribuendum] cf. Thom., Super Sent., I, 2, 1, 3, sol. (68) ↩︎

  3. perfectum … facere sibi simile] cf. Arist., Meteor., IV, 3, 380a12-15; • • • Ps. Thom., In Meteor., IV, 4, 1 (117a); • • • Auct. Ar., 6, 57 (179,89-92); • • • Thom., In De diu. nom., 3, 1, 227 (75a) ↩︎

[B.I.2.1.4] I.2.1.3

In contrarium est quod dicitur Exod. 20: Audi, 1 Israel, Dominus Deus tuus unus est.


  1. Audi … tuus unus est] cf. Ex., 20, 2-3; Deut., 6, 4 et 13-14 ↩︎

[B.I.2.1.5] I.2.1.5'

Item in causis uel est processus in infinitum uel est status in aliquo. Si sit status in aliquo, illud est prima causa, quam dicimus Deum; si sit processus in infinitum, sequitur quod nichil producetur uel infinita actu concurrent ad productionem cuiuslibet. Consequens uidetur impossibile, ergo antecedens. Probatio consequentie, quia hec 1 uidetur esse inter causas essentialiter ordinatas et accidentaliter differentia, quia in accidentaliter ordinatis non oportet quod cause sint simul (ad 2 hoc enim quod Petrus generet, accidit sibi quod pater eius sit), set in ordinatis essentialiter oportet quod cause sint simul (ad hoc enim quod homo generet hominem, oportet quod sol concurrat et si qua causa est superior et essentialiter ordinata). Si igitur cause essentialiter ordinate haberent infinitatem, infinita simul concurrerent ad quodlibet producendum.


  1. hec … cause sint simul] cf. Duns Scot., Ord., I, 2, 1, 50 (155,3-7) ↩︎

  2. ad … quod sol concurrat] cf. Auct. Ar., 2, 65 (145,19); • • • Arist., Phys., II, 2, 194b13 ↩︎

[B.I.2.1.6] I.2.1.4

Responsio. Circa questionem istam sic proceditur quia primo ostendetur quod impossibile est ponere plures deos specie differentes; secundo quod impossibile est quod sint plures dii qui solo numero differant.

[B.I.2.1.7] I.2.1.5

Primum patet 1 supponendo significatum uocabuli, scilicet quod Deus nominat illud quod primum et perfectissimum est in entibus. Tunc arguitur primo sic ex creaturarum connexione: quecumque habent inter se essentialem ordinem secundum gradum nature ordinatur sub aliquo primo et supremo in illa natura; set quecumque sunt uel esse possunt habent necessario per se et essentialem ordinem secundum gradum nature; ergo quecumque sunt uel esse possunt ordinantur sub aliquo uno et supremo in tota natura, et illud dicimus Deum.


  1. patet … ex creaturarum connexione] cf. Thom., S.th., I, 11, 3, resp. (tertio); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 2, 1, 1, resp. (28b): «Tertia talis. Omnes creature aliquam habent connexionem: quia partes sunt vnius mundi. connexionem autem diuersorum oportet reducere ad aliquid vnum. oportet ergo connexionis creaturarum esse vnum primum principium tantum. Et haec ratio trahi potest ex verbis philosophi. xii. metaphy. circa finem: vbi loquens contra illos qui ponebant plura principia non connexa: dicit quod inconnexam vniuersi substantiam faciunt. Et ex verbis Platonis dicentis in Thymeo: quod mundus est vnus. quia iuxta vnum exemplar formatus est.» ↩︎

[B.I.2.1.8] I.2.1.6

Maior patet, quia omnis ordo 1 includit prius et posterius; prius 2 autem et posterius dicuntur per relationem ad primum, et maxime in essentialiter ordinatis, in quibus omnino impossibile est procedere in infinitum. Si autem dicatur quod possibile est procedere in infinitum, contra, quia aut hoc esset in actu permixto potentie, ita scilicet quod dato quod essent actu finita, tamen possibile esset semper aliquid ultra dare; aut sic quod data actu essent infinita. Si primum dicatur, [quod patet sic: si esset possibile procedere in infinitum, aut hoc esset in actu permixto potentie, ita scilicet quod dato quod essent actu finita; si primum dicatur,] habetur propositum, quia si data sunt finita, necesse est quod inter illa sit aliquid primum et perfectissimum, quo non est possibile dare perfectius; cuius ratio est quia cum illud nondum sit, aut produceretur ex se aut ex alio, non ex se, quia nichil 3 est impossibilius quam quod aliquid producat se ipsum, ut dicitur I De Trinitate, nec ab alio, quia nichil eorum que sunt potest producere aliquid perfectius se, ergo etc. Nec secundum potest dici, scilicet quod data sint actu infinita, quia infinitas 4 actualis repugnat enti, maxime in per se ordinatis, ut infra patebit; et item, quia inter data uel est aliquid infinite perfectionis, et tunc illud erit primum et perfectissimum, quia infinito perfectione non est dare maius nec equale, et sic habetur propositum; aut non est ibi dare aliquid infinite perfectionis, et tunc item sequitur quod non sunt infinita actu, quia procedendo augetur perfectio; ergo si non est inter data aliquid infinitum actu, non est processum in infinitum actu; et sic patet maior.


  1. ordo … prius et posterius] cf. Thom., Super Sent., I, 20, 1, 3, 1, sol. (509); S.th., II-II, 26, 1, resp. ↩︎

  2. prius … relationem ad primum] cf. Thom., In Metaph., V, 13, 937 (251a) ↩︎

  3. nichil … producat se ipsum] cf. Aug., De Trin., I, 1, 1 (28,32-36) ↩︎

  4. infinitas actualis repugnat enti] cf. Thom., Quodl. IX, 1, resp. (89,120-127) ↩︎

[B.I.2.1.9] I.2.1.7

Minor probatur, scilicet quod quecumque sunt uel esse possunt habent inter se ordinem essentialem secundum gradum nature, loquendo de speciebus, quia indiuidua sub specie non habent ordinem inter se nisi tantum per accidens; hoc autem patet assumendo dictum PHILOSOPHI VIII Metaphisice, ubi dicit quod species 1 rerum sunt sicut numeri. Videmus autem in speciebus numerorum quod plures species numerorum nec sunt nec esse possunt quacumque uirtute que eque distent ab unitate, set necessario una distat mediante alia, tamquam habentia necessarium ordinem inter se et ad unitatem, ut patet inducendo in omnibus speciebus numerorum (ternarius enim et quaternarius non equaliter distant ab unitate, set quaternarius mediante ternario, nec potest uirtute diuna fieri species numeri que equaliter cum ternario uel quaternario distet ab unitate, set necessario plus uel minus, incidendo in ordinem specierum numeri). Ergo similiter est in speciebus rerum, quod non sunt plures species nec esse possunt quacumque uirtute eque distantes a primo et non habentes inter se ordinem, set necessario ordinantur inter se secundum gradum nature. Istud 2 autem magis patebit infra distinctione 44. Sic igitur patet minor; sequitur ergo conclusio.


  1. species … sunt sicut numeri] cf. Arist., Metaph., VIII, 3, 1043b30-1044a11; • • • Auct. Ar., 1, 204 (132,45-48); • • • Thom., In Metaph., VIII, 3, 1722-1727 (412a b); De spir. creat., 1, ad 9 (16,546-547) ↩︎

  2. Istud … infra distinctione 44] cf. Dur., Super Sent., I, 44, 1-2 (C, 127ra-128va = π, 115rb-116rb) ↩︎

[B.I.2.1.10] I.2.1.8

Secundo patet idem ex comparatione specierum secundum perfectionem maiorem et minorem sic: illud non est Deus quo est dare aliquid perfectius, quia nomine Dei intelligimus illud quod est perfectissimum; set ubicumque sunt duo que specie differunt, unum est altero perfectius, quia impossibile est duas species esse in eodem gradu perfectionis, ut iam dictum est; ergo illud alterum non potest esse Deus.

[B.I.2.1.11] I.2.1.9

Secundum patet, scilicet quod non possunt esse plures dii solo numero differentes, et hoc sic: omnis natura que est non solum ab alio plurificabilis, set etiam de se plurificata non est una secundum speciem; set natura diuina non est ab alio effectiue plurificabilis, cum non habeat causam agentem priorem se; et ideo si sit in pluribus, est in eis de se et ex se plurificata; ergo talis natura non est una secundum speciem in illis pluribus, et ita non different solo numero.

[B.I.2.1.12] I.2.1.10

Minor est manifesta, set maior probatur. In hoc enim distinguitur natura speciei a natura generis, quia natura 1 speciei potest tota saluari in unico indiuiduo, genus autem non. Et hoc est, quia genus importat pluralitatem naturarum, que in uno indiuiduo esse non potest (natura 2 enim generis est de se plures; propter quod dicitur VII Phisicorum quod equiuocationes 3 latent in generibus); set natura speciei de se non est plures, cum possit saluari in unico supposito. Est 4 tamen in aliquibus plurificabilis per actionem agentis iterabilem, ut patebit in II libro distinctione 3.


  1. natura … in unico indiuiduo] cf. Ps.-Thom., Summa tot. log., I, 3 (71b) ↩︎

  2. natura … de se plures] cf. Arist., Top., IV, 3, 123a30; • • • Boeth., In Isag., ed. prima, I, 14 (40,5-8); • • • Isid., Etym., II, 29, 15; • • • Auct. Ar., 36, 59 (326,75) ↩︎

  3. equiuocationes latent in generibus] Auct. Ar., 2, 193 (155,18); • • • cf. Arist., Phys., VII, 4, 249a23-24 ↩︎

  4. Est … agentis iterabilem] cf. Dur., Super Sent., II, 3, 2 3 (praesertim 135,212-136,231) ↩︎

[B.I.2.1.13] I.2.1.11

Sic igitur patet quod non possunt esse plures dii differentes specie aut solo numero, nullo ergo modo.

[B.I.2.1.14] I.2.1.12

Ad primum argumentum, cum dicitur quod magis et minus tale dicuntur per relationem ad aliquid summe tale, dicendum quod hoc habet tantum ueritatem in effectibus positiuis, non autem in priuatiuis. Cuius ratio est quia unumquodque 1 reducitur in causam suam sicut ab ea procedit; effectus autem positiui habent causam positiuam et positiue influentem et ideo positiue reducuntur in eam. Et propter hoc ubi est magis et minus positiue dictum, oportet dare aliquid summe tale. Priuatiua autem non habent causam positiuam et positiue influentem, set magis deficientem, et ideo non reducuntur in causam positiue influentem ita ut sit aliquid summe priuatiuum quod sua influentem causet alia priuatiua, set reducuntur in causam positiuam, non a qua fiant per se, set que potuit deficere et defecit. Et ideo malum, cum dicat priuationem, non arguit aliquid esse summe malum a quo causetur, set tantum arguit esse bonum quod possit plus uel minus deficere.


  1. unumquodque …  ab ea procedit] cf. Procl., Elem. theol., 38 (23,1-9) ↩︎

[B.I.2.1.15] I.2.1.12'

Ad secundum dicendum quod ordo rerum naturalium est secundum species numerorum quantum ad gradus earum et quantum ad habitudinem ad unum principium; sicut enim omnes numeri deriuantur ab unitate, sic omnis res ab uno primo principio et ideo processus numerorum ab unitate in infinitum non est ad negandum primum principium numerorum, set ad negandum terminum, quod est per accidens, eo quod additio 1 in numeris sequitur diuisionem continui, que procedit in infinitum. Iste autem processus non est in speciebus rerum uersus primum principium, quia nec in numeris nec in descensu rerum a primo principio, quia ille est per se quo ad species et non ad modum diuisionis continui.


  1. additio … sequitur diuisionem continui] cf. Thom., In Phys., III, 1, 3 (102a-b); III, 12, 7 (140a-b) ↩︎

[B.I.2.1.16] I.2.1.13

Ad tertium, cum dicitur quod illud quod est perfectionis in creaturis debet Deo attribui, dicendum quod uerum est, set intelligendum est quod naturam reperiri in pluribus suppositis est perfectionis, plurificari autem in eis est imperfectionis. Primum enim arguit illimitationem, secundum autem arguit limitationem et habere ex alio entitatem, ut argutum fuit in positione. Tollamus ergo quod est imperfectionis, scilicet naturam plurificari, et remaneat id quod est perfectionis, scilicet naturam in pluribus suppositis reperiri, et hoc attribuendum est diuinis et uere attribuitur.

<Questio secunda: Vtrum aliquis intellectus creatus uel increatus possit concepire distinctionem attributorum diuinorum secundum rationem circumscripta omni comparatione Dei ad creaturas>

[B.I.2.2.1] I.2.2.1

Circa secundum, scilicet de pluralitate attributorum, queritur utrum 1 aliquis intellectus creatus uel increatus possit concipere distinctionem attributorum diuinorum secundum rationem circumscripta omni comparatione Dei ad creaturas.


  1. utrum ... Dei ad creaturas] cf. Thom., Super Sent., I, 2, 1, 2, sol. (62-63); I, 2, 1, 3, sol. (66-72); • • • Bern. Tril., Quodl. III, 5 (275); • • • Henr. de Gand., Quodl. V, 1 (150v-154r); Summa, 51, 1 (211,1-226,307); • • • God. de Font., Quodl. VII, 1 (264-278); • • • Thom. Sutt., Quodl. II, 3 (174,1-192,425); Quodl. III, 1 (339,1-345,201); • • • Iac. Met., Super Sent., I, 2, 1-2 (330,5-341,20); • • • Veuthey, Alexandre d’Alexandrie (128-135);. • • • Wippel, The Metaphysical Thought of Godfrey of Fontaines (116-123) ↩︎

[B.I.2.2.2] I.2.3.1

Videtur quod sic, quia sic se habent ea que sunt unum realiter ad diuersitatem rationis sicut ea que sunt realiter diuersa uidentur se habere ad unitatem rationis; set ea que sunt realiter diuersa, ut Sortes et Plato, concipi possunt ut unum secundum rationem speciei absque aliqua comparatione ad aliquid unum secundum rem; ergo ea que sunt unum secundum rem, sicut attributa diuina, possunt concipi ut diuersa secundum rationem absque comparatione ad ea que sunt diuersa secundum rem, quomodo attributa differunt in creaturis.

[B.I.2.2.3] I.2.3.2

Item in relatione idemptitatis aliquid unum secundum rem accipitur ut plura secundum rationem, quia omnis relatio 1 requirit duo extrema; set hec acceptio non uidetur esse per comparationem ad aliqua differentia secundum rem; ergo non oportet differentiam attributorum diuinorum secundum rationem accipi per comparationem ad aliqua differentia secundum rem; set pro alio non negatur quin possit accipi absque comparatione ad creaturas; ergo etc.


  1. relatio … requirit duo extrema] cf. Thom., S.th., I, 13, 7, resp. ↩︎

[B.I.2.2.4] I.2.3.3

Item deitas et paternitas differunt in diuinis secundum rationem; set hoc non est per aliquam comparationem ad creaturas; ergo etc.

[B.I.2.2.5] I.2.3.5

In contrarium arguitur quia ubicumque inueniuntur aliqua differentia secundum rem in uno et differentia secundum rationem in alio, differentia rationis sumitur ex differentia rei, sicut dextrum 1 et sinistrum in columpna, que sunt ibi secundum rationem, sumuntur per comparationem ad dextrum et sinistrum in animali, in quo sunt et differunt secundum rem; set attributa differunt in Deo solum secundum rationem, in creatura autem secundum rem; ergo differentia attributorum diuinorum sumitur per comparationem ad differentiam eorum in creaturis.


  1. dextrum … differunt secundum rem] cf. Thom., In Phys., V, 3, 8 (237a-b) ↩︎

[B.I.2.2.6] I.2.3.6

Responsio. Circa questionem istam uidenda sunt tria: primum est quid sit attributum; secundum est quid sit ratio et quid differre ratione; tertio descendemus ad propositum. Quantum ad primum sciendum quod attributum 1 potest sumi dupliciter: uno modo large, prout attributum dicitur aliquid alicui tributum, sicut attribuimus calorem igni et candorem niui, et sic omnia que conueniunt Deo per modum cuiusdam denominationis dicuntur attributa, sicut esse infinitum, esse immensum et sic de aliis. Hec enim licet sint id ipsum quod essentia diuina, tamen secundum rationem uidentur esse quedam addita, quia denominatiue dicuntur; denominatio 2 autem ut plurimum fit a forma accidentali. Et ideo dici possunt attributa largo modo quasi aliqua alii tributa.


  1. attributum potest sumi dupliciter] cf. Decker, Die Gotteslehre des Jakob von Metz (126-128) ↩︎

  2. denominatio … a forma accidentali] cf. Petr. Hisp., Tract., II, 21 (25,32); • • • Thom., Super Sent., I, 17, 1, 5, ad 2 (406) ↩︎

[B.I.2.2.7] I.2.3.7

Alio modo sumitur attributum stricte et proprie perfectio communis Deo et creature, saltem communitate cuiusdam analogie quam intellectus noster considerans in creaturis et ratiocinans quod nichil est in creaturis ad perfectionem pertinens quin eminentius sit in Deo, eam Deo attribuit, sicut sunt sapientia, bonitas, potentia et sic de quibusdam aliis; et sic attributum 1 dicitur aliquid alii ex alio tributum.


  1. attributum … ex alio tributum] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 2, 1 (330,22-23) ↩︎

[B.I.2.2.8] I.2.3.8

Quales autem sint iste perfectiones, considerandum est quod eorum que sunt in Deo et in creaturis, quedam respondent sibi secundum oppositionem, ut infinitum in Deo et finitum in creaturis; quedam secundum causalitatem, ut creator et creatura; quedam secundum analogiam et proportionem, ut sapientia in Deo et in creaturis, et idem est de bonitate et iustitia et similibus. Illa que sunt prime condicionis et secunde non dicuntur proprie attributa uel saltem non faciunt difficultatem in questione, ut patebit, set solum illa que sunt tertii modi, in quibus Deus et creatura conueniunt. Hec autem sunt que in sua ratione imperfectionem non includunt nec eam ex sua ratione excludunt. Nam si in sua ratione imperfectionem includerent, non possent Deo conuenire. Rursus si eam excluderent, non conuenirent creaturis, in quibus semper est adiuncta imperfectio perfectioni. Patet igitur primum, scilicet quid sit attributum.

[B.I.2.2.9] I.2.3.9

Quantum ad secundum notandum est quod ratio 1 uno modo dicitur diffinitio. Vnde IV Metaphisice dicitur quod diffinitio 2 est ratio quam significat nomen. Et differre ratione est differre diffinitione. Et que sic differunt ratione differunt etiam re, quia diffinitio 3 est oratio indicans quid est res. Alio modo dicuntur aliqua differre ratione propter solam negotiationem intellectus apprehendentis id quod est unum realiter sub pluribus modis uel habitudinibus, sicut eandem 4 columpnam dicimus nunc dextram, nunc sinistram. Et sic ratio non est aliud quam habilitas 5 circa rem apprehensa per intellectum secundum quam res nata est iudicari diuersimode talis uel talis. Et isto modo differunt attributa diuina ratione, non primo modo, cum ipsa sint unum realiter. De hac autem differentia querit questio utrum possit poni ab aliquo intellectu inter attributa diuina, non habito aliquo respectu ad creaturas.


  1. ratio … talis uel talis] cf. Heru. Nat., Super Sent., I, 2, 2 (25aB-C): «Quantum ad primum sciendum quod ratio dupliciter dicitur: uno modo dicitur ratio conceptio intellectus de re quam quis vult expresse intelligere, quae et verbum mentis dicitur, et differe ratione sic dicta idem est quod diversis conceptionibus respondere ut fondamentum veritatis: ita quod illud quod respondet talibus conceptonibus dicitur ratione differre, ipsae autem conceptiones differunt et sunt diversae res realiter differentes. Alio modo dicitur ratio illud formale quod tali conceptioni respondet: sicut dicimus quod ratio iustitiae consistit in tenendo medium in eis quae sunt ad alterum: et sic de aliis: et diversitas rationum sic dictarum non est differentia diversarum conceptionum realiter differentium, sed est diversitas habilitatum secundum quas eadem essentia vel res quantum est ex parte intellegibilis est nata respondere diversis conceptionibus et diversis intellectionibus: ita quod secundum hoc accipitur dupliciter differentia rationum, uno modo pro differentia diversarum conceptionum realiter differentium, alio modo pro differentia habilitatum secundum quas eadem res est nats respondere talibus conceptionibus: et secundum hoc etiam dicitur diversimode res habere diversas rationes, uno modo quia habet tales diversas habilitates, et sic habet rationes sibi formaliter inhaerentes, sicut aliquis habet naturam suam perquam respondet imagini suae.» ↩︎

  2. diffinitio … quam significat nomen] Auct. Ar., 1, 116 (124,82); • • • cf. Arist., Metaph., IV, 7, 1012a23 24; • • • Thom., Super Sent., I, 2, 1, 3, sol. (66); •  • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 2, 1, 3, arg. 3 (30b): «Item philosophus. 4. metaphy. ratio quam significat nomen est diffinitio: sed attributa quae sunt in Deo diffiniri non possunt: quia sunt ipse Deus. Et secundum Auicennam 8. metaphy. cap. 5. Deus non habet diffinitionem ergo attributa Dei rationem non habent: non plurificantur ergo secundum rationem.» ↩︎

  3. diffinitio … quid est res] cf. Arist., Top., VII, 3, 153a15-16; • • • Auct. Ar., 36, 5 (322,92) ↩︎

  4. eandem … dextram nunc sinistram] cf. Arist., Phys., III, 5, 205b33-34; • • • Thom., In Phys., III, 9, 11 (130a-b) et V, 3, 8 (237) ↩︎

  5. habilitas] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 2, 1 (332,27-30) ↩︎

[B.I.2.2.10] I.2.3.10

Et istud est tertium, quod est principale propositum. Circa quod notandum quod differt querere utrum ista attributa accipiantur in Deo absque habitudine ad creaturas, et utrum eorum differentia accipiatur in Deo absque tali habitudine. Si questio procederet primo modo et attributa uocarentur illa que conueniunt Deo secundum oppositionem ad creaturas uel causalitatem, ut esse infinitum, esse creatorem, sic dicendum est quod nichil tale potest concipi esse in Deo a quocumque intellectu nisi in habitudine ad creaturas. Quod patet sic. Nichil potest intelligi sine eo quod clauditur in sua ratione, siue includatur ut pars essentialis, sicut homo non potest intelligi sine rationali, siue includatur ut obiectum uel terminus actionis uel relationis, sicut non potest intelligi dealbatio sine albedine, siue includatur per modum oppositionis, sicut includitur habitus in ratione priuationis uel affirmatio in ratione negationis, sicut cecitas non potest intelligi non intellecto uisu nec non-homo non intellecto homine. Set de 1 ratione eorum que attribuuntur Deo per modum causalitatis est creatura per modum termini uel obiecti uel correlatiui, ut de se patet in creatore et creatura; creatura 2 enim est terminus uel obiectum creationis et potentie creandi, a quibus Deus creator dicitur; est etiam terminus relationis qua Deus refertur ut creator. De ratione uero eorum que conueniunt Deo per oppositionem ad creaturas est aliquid creatum, sicut habitus est de ratione priuationis uel affirmatio de ratione negationis, ut patet cum dicitur Deus infinitus; esse enim infinitum dicit priuationem uel negationem finitas, que non potest esse nisi in creaturis. Et ideo talia non conueniunt Deo nisi in habitudine ad creaturas, et per consequens nec eorum conuenientia uel differentia.


  1. de … refertur ut creator] cf. Dur., Super Sent., II, 1, 1 (praesertim 8,136-143) ↩︎

  2. creatura … uel obiectum creationis] cf. Thom., S.th., I, 45, 3, ad 3 ↩︎

[B.I.2.2.11] I.2.3.11

Si autem attributa uocentur perfectiones positiue communes Deo et creaturis que non dicunt aliquam causalitatem Dei ad creaturas, sicut esse intelligentem, uolentem et huiusmodi, planum est quod talia conueniunt Deo secundum se absque habitudine ad creaturas et possunt intelligi esse in Deo absque habitudine ad quodcumque creatum.

[B.I.2.2.12] I.2.2.6

Si autem questio intelligatur secundo modo, scilicet utrum distinctio talium attributorum possit esse in Deo absque operatione intellectus comparantis Deum ad creaturas, sic est triplex opinio. Vna que ponit quod ista 1 attributa differunt in Deo formaliter et quiditatiue ex natura rei ante omnem operationem intellectus. Et ista differentia non est realis cum omnia attributa sint una res simplicissima, nec rationis tantum cum precedat omnem operationem intellectus; set est media inter utramque et potest uocari formalis. Confirmatur autem hec opinio quatuor rationibus. Prima talis est: que differunt diffinitione differunt formaliter et quiditatiue ex natura rei, quia diffinitio 2 indicat quid est res; set attributa, puta sapientia, bonitas, differunt diffinitione (si enim diffinirentur, alia diffinitio daretur de sapientia, alia de bonitate); ergo differunt formaliter et quiditatiue ex natura rei. Secunda talis est: per idem simplex non potest aliquid conuenire cum alio et differre ab eodem nisi sit aliquo modo diuersificatum; set brutum per eandem simplicem essentiam anime, inquantum est uegetatiua, conuenit cum planta, et inquantum est sensitiua, differt ab eadem; ergo una et eadem essentia anime aliquo modo diuersificatur per uegetatiuam et sensitiuam, set non realiter, ergo formaliter. Exemplificatur etiam de albedine, que inquantum color est, conuenit cum nigredine, et inquantum albedo, differt ab eadem, cum tamen sint una res simpliciter albedo et color; oportet ergo quod differant saltem formaliter. Tertia talis est: entitas et bonitas differunt formaliter licet sint una res; set hec differentia non est ex parte intellectus cum formalis ratio obiecti precedat actum potentie, entitas 3 autem est obiectum intellectus; ergo talis differentia est ex parte rei. Quarta talis est: illud quod de se est communicabile differt ex natura rei ab eo quod de se est incommunicabile; set essentia diuina de se est communicabilis, paternitas autem de se incommunicabilis; ergo essentia et paternitas differunt ex natura rei; set non differunt realiter, cum sint una res; ergo formaliter. Et idem uidetur de attributis.


  1. ista … omnem operationem intellectus] cf. Duns Scot., Lect., I, 8, 1, 4, 172 (62,7-11); Ord., I, 8, 1, 4, 185 et 192 (252,5-9 et 261,3-5); • • • Decker, Die Gotteslehre des Jakob von Metz (86-87) ↩︎

  2. diffinitio … quid est res] cf. Arist., Top., VII, 3, 153a15-16 ↩︎

  3. entitas … est obiectum intellectus] cf. Thom., S.th., I, 5, 2, resp. ↩︎

[B.I.2.2.13] I.2.2.7

Ista autem opinio non uidetur uera, quia non est possibile aliquam differentiam esse mediam inter differentiam rei et differentiam rationis. Quod patet, primo quia unum et multa, idem et differens sunt passiones entis; set nullum ens est nec esse potest nisi ens reale, quod habet esse preter operationem intellectus uel anime, uel ens rationis, quod habet esse per solam operationem anime; ergo nulla est uel esse potest idemptitas uel differentia nisi realis uel secundum rationem. Secundo, quia quidquid conuenit rei secundum se et ex eius natura, circumscripta operatione intellectus, est uere reale. Si ergo in eadem re simplici, puta diuina essentia uel alia, inueniatur aliqua differentia ex natura rei, circumscripta omni operatione intellectus, oportet quod illa sit realis (quod est impossibile, et IPISMET hoc negant); ergo in nulla re simplici potest ex natura rei aliqua differentia inueniri. Tertio, quia diffinitio 1 indicat quid est res; ergo que differunt diffinitione differunt re; set attributa diuina secundum ISTOS differunt diffinitione; ergo differunt re, quod est impossibile. Quarto, quia nichil plus est nunc in albedine ex natura rei quam si non esset nec esse posset alius color; set si non posset esse alius color, albedo et color non differrent formaliter ex natura rei, ergo nec modo.


  1. diffinitio … quid est res] cf. Arist., Top., VII, 3, 153a15-16 ↩︎

[B.I.2.2.14] I.2.2.8

Ad rationes in oppositum: ad primam 1 dicendum quod si diffiniatur bonitas et sapientia in communi, alia daretur diffinitio de bonitate, alia de sapientia pro eo quod sub utraque continentur aliqua que differunt realiter; set si non esset bonitas aut sapientia nisi in Deo et diffinirentur, eadem esset diffinitio utriusque, et idem est si diffinirentur nunc, prout sunt unum in Deo, quia idem est quid utriusque.


  1. primam] cf. Dur., Super Sent., I, 2, 2 (132,126-131) ↩︎

[B.I.2.2.15] I.2.2.9

Ad secundam 1 dicendum quod maior uera est loquendo de differentia et conuenientia reali, et tunc ad minorem per interemptionem, quia licet brutum per essentiam anime, inquantum est sensitiua, realiter differat a planta, tamen per eam, inquantum est uegetatiua, non conuenit realiter cum planta, set secundum rationem tantum. Quod patet, quia conuenientia plurium est secundum aliquid unum; per plura enim, ut plura sunt, non est conuenientia set disconuenientia; igitur non est realis conuenientia nisi per unum realiter. Set in bruto et planta uel in quibuscumque specie aut numero differentibus non est aliquid unum reale; ergo nulla conuenientia realis, set solum secundum rationem, quia unitas speciei aut generis, secundum quam attenditur talis conuenientia, est solum unitas rationis, secundum quam aliqua possunt conuenire plus uel minus, sicut secundum realem differentiam aliqua differunt plus uel minus. Per idem patet ad exemplum de albedine et colore.


  1. secundam] cf. Dur., Super Sent., I, 2, 2 (132,131-141) ↩︎

[B.I.2.2.16] I.2.2.10

Ad tertiam 1 dicendum quod entitas et bonitas in eodem differunt solum secundum rationem et non ex natura rei. Et cum dicitur quod formalis ratio obiecti presupponitur actui potentie, concedatur. Et ideo bene sequitur quod entitas et bonitas sunt in rebus ante operationem intellectus, set indifferentia omnino ex natura rei. Differunt autem per intellectum hoc modo: intellectus enim apprehendens entitatem alicuius rei, uidens quod est alteri conueniens, alteri uero disconueniens, ponit differentiam rationis inter entitatem rei et eius bonitatem seu conuenientiam, quia res est ens per comparationem ad omnem aliam rem, set non est conueniens uel bona per comparationem ad omnem aliam rem, set ad aliquam tantum, sicut calor in tali gradu est bonus et conueniens igni, non autem manui, est tamen ens respectu cuiuslibet.


  1. tertiam] cf. Dur., Super Sent., I, 2, 2 (132,141-144) ↩︎

[B.I.2.2.17] I.2.2.11

Ad quartam 1 dicendum quod non est simile de attributis absolutis inter se et de essentia respectu paternitatis uel cuiuscumque alterius relationis, ut patebit inferius.


  1. quartam] cf. Dur., Super Sent., I, 2, 2 (133,144-149) ↩︎

[B.I.2.2.18] I.2.3.12

Tenendum est igitur quod attributam 1 diuina solum differunt secundum rationem et per operationem intellectus. De modo autem istius differentie adhuc sunt due opiniones. Vna 2 est quod differentia talium attributorum secundum rationem potest concipi in Deo absque comparatione ad creaturas. Quod probant multipliciter, primo sic: quod non supponitur a posteriore non supponitur a priore; set distinctio 3 personarum secundum rem est posterior distinctione attributorum secundum rationem; cum igitur distinctio personarum diuinarum secundum rem non supponat distinctionem realem in creaturis entem aut possibilem, uidetur quod distinctio attributorum non supponat eam, et ita non sumitur in comparatione ad realem distinctionem creaturarum. Maior de se patet. Minor probatur, scilicet quod distinctio attributorum secundum rationem sit prior distinctione personarum, que est secundum rem, quia distinctio uoluntatis et intellectus secundum rationem est causa distinctionis emanationum diuinarum, que est per relationes disparatas (quedam enim est per modum intellectus et alia per modum uoluntatis); hec autem est causa distinctionis personarum, que est secundum relationes oppositas; causa 4 autem precedit effectum, et uniuersaliter principium preintelligitur ei quod est ex principio; igitur distinctio attributorum secundum rationem prior est distinctione emanationum et personarum.


  1. attributa … per operationem intellectus] cf. Heru. Nat., Super Sent., I, 2, 2 (26bC-27aA): «Quarta talis est: quia si Deus non potest se intelligere sub diversis rationibus nisi per comparationem ad extra, tunc sequitur quod Deus secundum attributa ratione differentia, ut ratione differunt, non possit se intelligere nisi quia intelligit diversas creaturas extra, sed hoc est inconveniens, quia Deus non intelligit se et ea quae in eo sunt quia intelligit creaturas, sed potius et caetera. Ergo et caetera. Quinta talis est: non minor est differentia rationis inter essentiam et sapientiam quam inter paternitatem et essentiam, sed circumscripta omni creatura etiam possibili adhuc differt in Deo paternitas et essentia: ergo et caetera. Maior patet, quia sicut sapientia in Divinis transit in substantiam, ita et paternitas comparata ad essentiam transit in ipsam: Minor etiam patet quod stante hipothesi non cuicunque convenieret essentia, ei convenieret paternitas quod non posset esse si non different saltem ratione. Sexto ratio talis est, ciorcumscripto omni diverso a Deo adhuc differret ratione intelligens et intellectum quia stante hipothesi pater respicit aliquid ut obiectum intellectum et volitum, quod non respicit ut intelligere vel velle quo formaliter velit vel intelligat: sicut pater de filio et spiritu sancto qui se habent ad patrem et amtum et volitum: non autem ut actus quo pater formaliter vult et intelligit: producere etiam differt ratione ab intelligere, quia pater aliquid respicit ut intellectum, quod non espicit ut productum; et eadem ratione etiam ut videtur distinguerentur alia attributa, stante dicta hipothesi. Ergo et caetera.» ↩︎

  2. Vna … comparatione ad creaturas] cf. Henr. de Gand., Quodl. V, 1 (praesertim 152rP-153vZ) ↩︎

  3. distinctio … attributorum secundum rationem] cf. Dur., Super Sent., I, 31, 3 (π, 87rb, [6]) ↩︎

  4. causa autem precedit effectum] cf. Thom., S.th., I, 25, 1, ad 4; I, 70, 1, arg. 4 ↩︎

[B.I.2.2.19] I.2.3.13

Ad huius autem maiorem declarationem facit hoc quod debemus ymaginari circa Deum, sicut circa totum uniuersum, ut sicut omnia 1 procedunt ab uno et tanto cedunt in maiorem compositionem et diuersitatem quanto plus recedunt ab ipso, sic illud quod primo consideramus in Deo est maxime unum et quasi quoddam 2 pelagus infinitum, continens unitissime omnes perfectiones diuinas, et hoc est esse; post quod consideramus in Deo quod est intelligens et uolens, que iam differunt ratione, que est minima differentia; deinde elongando plus ab esse, quod est summe unum, inuenimus realem distinctionem aliquorum, scilicet processionum, per modum nature et intellectus et per modum uoluntatis, que est solum per relationes disparatas; ultimo autem et quasi in maxima distantia est distinctio realis personarum per relationes non solum disparatas, set oppositas. Ex quo patet quod distinctio personarum tamquam maxima in diuinis supponit distinctionem processionum, et utraque distinctionem attributorum, que minima est eo quod est solum secundum rationem. Cum igitur distinctio personarum, que est ultima, non sumatur per comparationem ad creaturas, uidetur quod nec alie, que sunt priores. Et hec est prima et principalis ratio.


  1. omnia … 232 ipso] cf. Wippel, “Possible Sources for Godfrey” (praesertim 236) ↩︎

  2. quoddam pelagus infinitum] cf. Ioh. Dam., De fide orth., I, 9 (49,17); Thom., Super Sent., I, 8, 1, 1, arg. 4 et ad 4 (194 et 196); S.th., I, 13, 11, resp. ↩︎

[B.I.2.2.20] I.2.3.20'

Secunda ratio talis est. Quod aliquid distinguatur ratione per comparationem ad diuersa re, non est nisi quia in eius ratione includitur habitudo ad illa diuersa, sicut patet de dextro et sinistro in columpna, que includunt in sua ratione habitudinem ad dextrum et sinistrum in animali; set ratio attributorum non includit habitudinem ad creaturas, quia si non esset nec possibilis esset aliqua creatura, Deus esset sapiens, bonus et huiusmodi; ergo etc. Est etiam ad hoc ratio: nichil enim realiter differt ab alio nisi per illud quod aliquo modo intrat eius diffinitionem uel realitatem; set habitudo ad creaturam non intrat rationem attributorum, alioquin cum habitudo Dei ad creaturam sit habitudo cause ad effectum uel methaforica similitudo, sequeretur quod sapientia et huiusmodi dicerentur de Deo solum causaliter, quia est causa sapientie nostre, sicut sol dicitur calidus, quia est causa caloris, uel methaforice, sicut dicitur turbatus 1 uel iratus, quod falsum est cum dicantur de Deo proprie et formaliter; ergo distinctio eorum non sumitur per comparationem ad creaturas.


  1. turbatus vel iratus] cf. Ps., 17, 8; 73, 1; 105, 40; Ioh., 13, 21 ↩︎

[B.I.2.2.21] I.2.3.14

Tertia ratio talis est. Quod est causa maioris distinctionis est uel esse potest causa minoris distinctionis; set perfectio et fecunditas essentie diuine est sufficiens causa distinctionis personarum absque habitudine ad creaturas; ergo eadem potest esse sufficiens causa distinctionis attributorum, que est minor cum sit solum secundum rationem, alia autem secundum rem.

[B.I.2.2.22] I.2.3.15

Quarta ratio talis est. Licet 1 in Deo non sit actus intelligendi compositus aut reflexus, set unicus, simplex et rectus, tamen Deus unico actu suo intelligit obiectiue quidquid nos intelligimus per actum componentem et per actum reflexum. Tunc arguitur sic: obiectum actus componentis aut reflexi includit ex necessitate duo diuersa secundum rem uel secundum rationem; set in Deo est dare actum intelligendi correspondentem quo ad obiectum actui componenti et reflexo, dato per impossibile quod nulla creatura esset nec esse posset; ergo dato quod nichil creatum esset nec esse posset, Deus posset intelligere plura differentia re uel ratione; set attributa non differunt re; ergo etc. Maior patet: obiectum enim actus componentis includit plura ex necessitate; compositio 2 enim non est nisi plurium. De obiecto autem actus reflexi idem est; includit enim illud ad quod terminatur actus rectus et illud super quod fit reflexio, ut cum intelligo me intelligere lapidem. Et sic patet maior. Minor similiter patet: Deus enim, circumscripto quocumque alio, intelligeret se esse, quod pertinet ad obiectum intellectus componentis; intelligeret etiam se hoc intelligere, quod pertinet ad obiectum actus reflexi. Et hec fuit minor; sequitur ergo conclusio. Plures autem alie rationes possent adduci, set hee sufficiunt.


  1. Licet … per actum reflexum] cf. Dur., Super Sent., I, 35, 1 (π, 94rb va, [12]-[16]) ↩︎

  2. compositio … est nisi plurium] cf. Thom., In Metaph., VI, 4, 1227 (310a) ↩︎

[B.I.2.2.23] I.2.3.16

Alia 1 est opinio quod distinctio 2 attributorum secundum rationem non potest sumi nisi per comparationem ad aliquam realem diuersitatem existentem in creaturis uel possibilem. Quod probatur primo sic: differentia 3 rationis, nisi sit falsa et uana, licet 4 sit completiue ab intellectu, oportet tamen quod habeat fundamentum in re; set differentia attributorum secundum rationem non potest habere sufficiens fundamentum in natura diuina absolute accepta nisi comparetur ad realem diuersitatem que in creaturis est uel esse potest; ergo differentia attributorum diuinorum secundum rationem non potest uere sumi nisi per comparationem ad creaturas. Maior patet: ratio enim quam intellectus format, nisi fundetur aliqualiter in re, ficta est et uana. Minor probatur, quia illud quod est unitissime unum et nullo modo plura, neque actu et formaliter neque potentia seu uirtualiter, non potest esse fundamentum plurium rationum. Vnde enim fingeret intellectus ibi pluralitatem, quia nullum apparens habet ex parte rei ex quo pluralitatem concipere possit? Oportet 5 enim causam continere effectum, et fundamentum illud cuius est fundamentum, aliquo modo, uel formaliter uel saltem uirtualiter. Set natura diuina et eius attributa absolute considerata absque omni habitudine ad creaturam entem uel possibilem sunt unitissime unum et nullo modo plura, neque formaliter neque uirtualiter. Si enim nichil preter Deum esset nec esse posset, sicut attributa diuina non sunt plura formaliter, ita nec essent plura uirtualiter. Comparando autem ea ad creaturas iam sunt plura uirtualiter, quia perfectiones que diuiduntur in creaturis continentur uirtualiter in creatore. Ergo natura diuina et eius attributa absolute accepta absque omni habitudine ad creaturas entes uel possibiles non possunt esse sufficiens fundamentum pluralitatis rationum. Et sine dubio omnino uidetur rationabile quod illud quod est simpliciter et omnino unum re, si apprehendatur solum secundum rationem que competit ei secundum se et absolute, quod apprehendatur unica ratione; sic autem est de diuina essentia et eius attributis; ideo etc.


  1. Alia … creaturis uel possibilem] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 2, 1-2 (335,8-10; 337,7-11); • • • Heru. Nat., Super Sent., I, 2, 2 (29bA-30aA): «Et ideo est tertia opinio quam credo esse veram, scilicet quod ista distinctio non ab intra accipitur, sed ab extra, sive per comparationem ad extra, modo quo exponetur. Ad cuius evidentiam, sciendum quod dupliciter potest intelligi istam differentiam accipi per comparationem ad extra: uno modo quod ipsa comparatio vel habitudo ad extra sit de ratione attributorum differentium; vel secundum causalitatem, sicut de ratione creatoris est habere habitudinem ad creaturam; vel secundum similitudinem, sicut de ratione leonis prout de Deo dicitur, est habere similitudinem cum leone: et sic non dicuntur ista attributa bonus et sapiens, et consimilia distingui per comparationem ad extra. Quia sicut probat una ratio superius facta, Deus non diceretur sapiens; nisi vel quia facit in nobis sapientiam; vel quia ad similitudinem sapientis se habet: et hoc est inconveniens. Alio modo potest hoc intelligi, scilicet quod ista differentia accipiatur per comparationem ad extra, quia illud in quo attributa praedicta assimilantur analogice eis quae sunt ad extra, includitur in ratione attributorum: sicut in ratione iustitia quae in Deo est includitur quod essentia divina ex hoc habet quod est iustitia, quia est rectitudo voluntatis in iis quae sunt ad alterum; et in hoc convenit analogice iustitia divina cum creata : et sic etiam potest dici de sapientia et de aliis. Et huiusmodi ratio patet ex dictis. Nam prout patet ex dictis, differentiam rationis prout se tenet ex parte rei intellectae oportet reducere ad diversitatem aliquam realem; vel quia illa quae sic differunt, important habitudinem ad diversas res; vel quia absolute accepta, nata sunt esse diversa re: ex quod seuquitur quod unum eorum unde reale, non est necessario aliud: sicut iustitia unde iustitia, non habet necessario quod sit sapientia, licet hoc habeat unde divina essentia: non possunt autem praedicta reduci ad diversas res in Deo, nec ad diversas habitudines ad diversas res , quae includantur in ratione eorum, sicut patet de iustitia et sapientia, vel saltem de iustitia et bonitate. Et ideo oportet quod illa differentia reducatur ad diversas res in creatura cum quibus habent attributa similitudinem analogicam quantum ad id quod includunt in sua ratione absoluta, exceptis illis quae possunt reduci ad diversitatem realem personarum, de quo patebit in solutione cuiusdam argumenti facti; ita quod ipsa differentia attributorum reducatur ad differentiam realem correspondentem in creaturis; non autem quod ipsa attributa reducantur ad creaturas. Est autem sciendum quod non est idem aliquid includere in sua ratione similitudinem ad alterum, et includere illud in quo est similitudo ad alterum. Nam constat quod homo includit in sua ratione illud in quo assimiliatur equo vel asino similitudine quadam, in quantum scilicet animal, non tamen includit in sua ratione similitudinem ad illa, quia homo non dicitur animal, quia se habeat sicut equus vel asinus, quia non diceretur tunc proprie animal. Sic etiam licet attributa divina non includant in suam ratione similitudinem ad creaturam, includunt tamen illud in quo est assimilatio. Et ideo non oportet quod dicantur de Deo metaphorice, imo dicuntur de eo proprie.»; • • • Decker, Die Gotteslehre des Jakob von Metz (135-150) ↩︎

  2. distinctio … creaturis uel possibilem] cf. Thom., De uerit., 3, 2, ad 2 (105,229-236) ↩︎

  3. differentia … attributis ideo etc] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 2, 2 (337,12-338,3) ↩︎

  4. licet … fundamentum in re] cf. Thom., Super Sent., I, 19, 5, 1, sol. (486); • • • Kobusch, “Begriff und Sache” (praesertim 141-147) ↩︎

  5. Oportet … causam continere effectum] cf. Thom., S.th., I, 105, 1, ad 1 ↩︎

[B.I.2.2.24] I.2.3.17

Secundo 1 patet idem sic: nichil imperfectionem includens est in diuinis absolute, set solum in comparatione ad creaturas; set omnis distinctio per absoluta, siue sit rei siue rationis, includit semper aliquam imperfectionem; ergo talis distinctio uel differentia non potest esse in diuinis absque comparatione ad creaturas. Maior patet, quia omnis imperfectio relegatur a Deo; quod si aliqua ei attribuitur, hoc est inquantum accipitur ut terminus habitudinis creature ad ipsum. Sic enim dicimus essentiam 2 diuinam habere rationem ydee, hoc est imitabilis in limitato gradu, quia est terminus habitudinis creature finite et limitate imitantis diuinam essentiam; et similiter est in aliis. Minor similiter declaratur, quia ubicumque est distinctio per absoluta, oportet quod utrumque uel alterum sit finitum et ut finitum apprehendatur, quia non possunt esse plura infinita secundum essentiam uel perfectionem essentialem. Dico autem de distinctione per absoluta, quia distinctio per relationes nullam imperfectionem arguit; omnis enim perfectio attenditur secundum aliquid absolutum.


  1. Secundo … secundum aliquid absolutum] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 2, 2 (338,4-16) ↩︎

  2. essentiam …  hoc est imitabilis] cf. Thom., Super Sent., I, 36, 2, 2, sol. et ad 1 (842) ↩︎

[B.I.2.2.25] I.2.3.18

Tertio 1 apparet idem ex hiis que uidemus in creaturis, de quibus certius iudicamus. Minus enim uel saltem non plus differunt perfectiones diuine quam create; set perfectiones create, que sunt unum re, nullo modo concipiuntur ut diuerse secundum rationem nisi per comparationem ad aliquam diuersitatem realem; ergo etc. Maior patet. Minor 2 probatur inducendo in aliquibus et idem intelligendo in omnibus. Albedo enim et color sunt idem re, similiter intelligere et cognoscere, et uniuersaliter omnis species cum suo genere. Nunc est ita quod si preter albedinem non esset nec esse posset alius color realiter differens ab albedine, numquam posset iudicari quod albedo et color differrent ratione; non enim cognosceremus colorem nisi albedinem. Similiter si non esset aliqua cognitio realiter differens ab intelligere, non possemus aliquam differentiam apprehendere inter intelligere et cognoscere. Set per hoc quod color inuenitur in aliquo alio quam in albedine et genus potest reperiri in aliquo alio quam in una specie, ideo iudicamus genus et speciem saltem differre ratione, ita quod omnis differentia rationis in creaturis sumitur ex aliqua differentia reali. Igitur idem ponendum est in diuinis. Et huic opinioni magis assentio.


  1. Tertio … quibus certius iudicamus] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 2, 2 (338,17-25) ↩︎

  2. Minor …  est in diuinis] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 2, 2 (339,7-31) ↩︎

[B.I.2.2.26] I.2.3.19

Ad rationes alterius opinionis respondendum est: ad primam per interemptionem minoris. Non enim distinctio personarum est posterior distinctione intellectus et uoluntatis. Et quod dicitur quod distinctio uoluntatis et intellectus est causa distinctionis personarum, quarum una procedit per modum nature uel intellectus, altera autem per modum uoluntatis, dicendum quod falsum est. Et 1 hoc magis patebit quando agetur de emanationibus diuinarum personarum; tunc enim patebit quod Filius non dicitur procedere per modum nature uel intellectus nec Spiritus Sanctus per modum uoluntatis nisi per quandam similitudinem ad emanationes que sunt in creaturis, nec natura et uoluntas, ut distincta ratione, sunt principia distinctarum emanationum, ut infra declarabitur. Illud autem quod additur quasi pro confirmatione, scilicet quod prius est considerare in Deo esse etc., cum non probetur, equa facilitate potest negari.


  1. Et … emanationibus diuinarum personarum] cf. Dur., Super Sent., I, 6, 2 (C, 35ra-vb = π, 31ra-32ra); I, 10, 1 (107,17-114,157) ↩︎

[B.I.2.2.27] I.2.3.27'

Ad secundam rationem dicendum quod maior est falsa; non enim oportet quod si differentia attributorum sumatur in Deo per habitudinem ad creaturas, quod propter hoc habitudo ad creaturas sit de ratione attributorum. Nec est simile de dextro et sinistro in columpna et de attributis, quia non solum differentia inter dextrum et sinistrum columpne uerum etiam ipsum dextrum et sinistrum non sunt in columpna nisi in habitudine ad dextrum et sinistrum hominis uel animalis, immo forte non sunt aliud quam tales habitudines, set aliqua attributa sunt in Deo absque habitudine ad creaturam, ut dictum est, licet differentia eorum secundum rationem non possit sumi nisi in habitudine ad creaturas. Propter quod licet de ratione dextri et sinistri in columpna et differentie eorum sit habitudo ad aliud, tamen non sequitur quod talis habitudo sit de ratione attributorum, set solum quod sit de ratione differentie ipsorum, quod utique potest concedi, quia differentia rationis in attributis diuinis includit habitudinem ad differentiam realem in creaturis. Et quod arguitur quod immo, quia nichil differt realiter ab alio nisi per aliquid quod intrat eius realitatem et simile uidetur de differentia rationis, dicendum quod non est simile, quia differentia realis conuenit rebus secundum se et ideo per aliquid quod est in ipsis essentiale uel accidentale iuxta modum differentie rerum, set differentia rationis competit rebus per negotiationem intellectus circa res et non per aliquid quod sit in rebus aut de ratione diffinitiua rerum; et quia intellectus negotiatur circa rem unam ex hiis que uidet in alia propter aliquam habitudinem rerum, licet illa habitudo non sit intrinsice de intellectu diffinitiuo huius uel illius rei, ideo intellectus noster uel diuinus licet sumat differentiam rationis attributorum diuinorum solum ex reali differentia quam uidet in similibus attributis, ut sunt in creaturis, non oportet tamen illam habitudinem esse de ratione diffinitiua attributorum. Adhuc in argumento uidetur esse equiuocatio de ratione; aliter enim sumitur ratio cum dicimus attributa differre ratione et cum dicitur quod de ratione attributorum est talis habitudo; hic enim sumitur ratio pro diffinitione, inibi autem non, set tantum pro quadam habilitate apprehensa circa rem et tamen unum ex alio concluditur et ideo non ualet.

[B.I.2.2.28] I.2.3.20

Ad tertiam rationem dicendum quod non oportet quod illud quod est causa maioris distinctionis sit causa minoris, nisi sint unius rationis uel nisi maior includat minorem. Non 1 enim oportet uniuersaliter quod illud 2 quod potest maius possit minus; homo enim potest intelligere et non potest uolare, quod est minus. Nunc est ita quod realis distinctio personarum et distinctio attributorum secundum rationem non sunt unius rationis nec maior includit minorem; ideo illud quod est sufficiens causa maioris non oportet quod sit sufficiens causa minoris. Aliter potest dici quod licet distinctio personarum sit maior quam distinctio attributorum quo ad hoc quod illa est realis, hec autem rationis tantum, tamen distinctio attributorum coexigit maiorem distinctionem entem uel possibilem, scilicet aliquam distinctionem realem per absoluta, que nec est nec esse potest in diuinis. Et ideo oportet habere respectum ad realem distinctionem attributorum in creaturis ut ex ea sumatur distinctio rationis in diuinis.


  1. Non … maius possit minus] cf. Bonau., Super Sent., I, 41, 1, 1, ad 6 (730b) ↩︎

  2. illud … maius possit minus] cf. Thom., Super Sent., I, 17, 2, 3, arg. 2 (418); S.th., II-II, 24, 6, arg. 1; • • • Arist., De an., III, 4, 429b3-4 ↩︎

[B.I.2.2.29] I.2.3.21

Ad quartam rationem dicendum | quod obiectum actus componentis uel reflexi semper includit duo diuersa secundum rem uel secundum rationem, differenter tamen, quia quando sunt diuersa secundum rem, ex natura obiecti est talis diuersitas (unde per intellectum apprehenditur, non efficitur); set quando sunt diuersa secundum rationem tantum, ut cum apprehendimus intellectu componente quod Deus est Deus, diuersificantes secundum rationem unum et idem in loco subiecti et predicati, tunc hec diuersitas non solum apprehenditur, set efficitur ab intellectu, non ex sola apprehensione, set ex modo apprehendendi. Quod patet: ille enim qui simplici intelligentia apprehendit Deum tantum apprehendit de Deo quantum ille qui componendo dicit: “Deus est Deus”; et tamen primus non apprehendit aliquam diuersitatem secundum rationem, set secundus; ergo hec diuersitas non est ex apprehensione, set ex modo apprehendendi, qui est componendo subiectum cum predicato. Et hec diuersitas rationis ex necessitate originem habet ex aliqua diuersitate reali, et hoc quia intellectus componens et dicens quod Deus est Deus, similem compositionem fecit in realiter differentibus, ut dicendo: “homo est albus”. De obiecto autem intellectus reflexi in nobis certum est quod semper includit diuersa re. Reflexio enim intellectus est super se et suum actum; primum autem apprehensum ab intellectu actu recto non potest esse intellectus noster nec actus eius, set aliqua res extra; et ideo obiectum actus reflexi in nobis, cum includat principale obiectum, quod est res extra, et actum intellectus uel ipsum intellectum, ex necessitate includit diuersa re. Ex qua diuersitate reali potest colligere in aliis diuersitatem rationis, puta inter se ipsum ut est intelligens et ut est intellectus, per hoc quod uidet quod aliquid est ab eo intellectum, quod tamen non est intelligens. Si autem solum intelligeret se, impossibile esset quod poneret differentiam rationis inter se intellectum et intelligentem; non enim haberet unde hanc differentiam sumeret. Licet igitur obiectum intellectus diuini sit illud idem quod est obiectum intellectus nostri componentis aut reflexi, tamen si nichil aliud a se intelligeret, nullo modo posset ponere differentiam rationis inter illa que sunt realiter id ipsum quod Deus, quia nec hoc posset facere quicumque intellectus, quantumcumque componens aut reflexus.

[B.I.2.2.30] I.2.3.22 I.2.3.23

Ad rationes principales: ad primam dicendum quod ea que sunt diuersa realiter non concipiuntur ut unum secundum rationem nisi per comparationem ad unitatem realem; quia enim intellectus considerat quod Sortes et homo sunt idem realiter et similiter Plato et homo, ex consequenti intellectus concipit quod Sortes et Plato, quia sunt idem cum homine absolute et non in aliquo indiuiduo, quod sint idem secundum rationem.

[B.I.2.2.31] I.2.3.24

Ad secundum dicendum est quod in relatione eiusdem ad se ipsum unum secundum rem accipitur ut plura secundum rationem per comparationem ad plura secundum rem, dupliciter ad presens: uno modo, quia intellectus considerans in relatione diuersitatis quod extrema realiter differentia referuntur adinuicem sub replicatione eiusdem nominis, ut diuersum a diuerso diuersum, concipit idem in suo opposito, ut dicat idem eidem idem, utens uno realiter tamquam duobus; alio modo, quia intellectus considerans quod ea que sunt diuersa secundum rem dicuntur unum et idem, ut duo alba dicuntur unum in qualitate et duo equalia unum in quantitate, considerat quod uerior est unitas cuiuslibet rei in se ipsa, et ideo dicit quamlibet rem eandem sibi, utens una ut duabus.

[B.I.2.2.32] I.2.3.25

Ad tertium dicendum est, ut prius, quod non est idem iudicium de attributis inter se et de essentia et paternitate seu quacumque alia relatione, an sint idem re uel non. Set dato quod essent idem re ut attributa, tamen quo ad propositum non esset simile, quia in diuinis non est aliqua diuersitas realis ex qua possit sumi differentia attributorum essentialium, eo quod quodlibet eorum equaliter se habet ad omnia que sunt in diuinis; set quia persone diuine, que differunt realiter, non equaliter se habent ad essentiam et paternitatem seu alias relationes, eo quod essentia communis est omnibus, non autem relationes, ideo ex reali differentia personarum potest sumi differentia rationis inter essentiam et quamcumque relationem.

Distinctio tertia

<Questio prima: An Deus sit cognoscibilis a nobis ex creaturis>

[B.I.3.1.1] I.3'.1.1'

APOSTOLVS 1 namque etc. Circa distinctionem istam primo queritur an 2 Deus sit cognoscibilis a nobis ex creaturis. Et arguitur 3 quod non, quia nichil 4 possumus cognoscere naturaliter nisi mediante fantasmate; set nullum fantasma potest esse de Deo cum sit incorporeus; ergo etc.


  1. Apostolus namque] Lomb., Sent., I, 3, 1 (68,21-22) ↩︎

  2. an ... nobis ex creaturis] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 1, 3 (95-97); S.th., I, 2, 3; • • • Ioh. Par., Super Sent., I, 3, 1 (43,1-45,78); • • • Guill. P. God., Lect. Thom., I, 3, 1 (49-59); • • • Iac. Met., Super Sent., I, 3, 1 (34vb-35ra); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 3, 2 (28ra-va) ↩︎

  3. arguitur … incorporeus ergo etc.] cf. Aeg. Rom., Ord., I, 3, 1, 1, arg. 4 (21raB): «Praeterea: nostrum intelligere aut est phantasia, aut non est sine phantasia: ut potest haberi ex 1. de Anim. et ex 3. non ergo intelligimus, quod non habet phantasma, Deus caret phantasmate, ergo caetera»; • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 3.1, 1, 1, arg. 5 (28a): «Dicit Philosophus lib. de anima, quod sicut se habent colores ad visum, ita fantasmata ad intellectum: sed visus non apprehendit sine colore: ergo nec intellectus sine fantasmate: sed de Deo non potest formari fantasma, cum sit incorporeus: ergo et caetera.»; • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 3.1, 1, 1, arg. 4 (39b): «Item Philsoph. 3. de anima. vult quod intellectus noster nihil cognoscat sine phantasmate: sed Deus cum sit natura pure intellectualis, nullum habet fantasma: ergo Deus non potest a nostro intellectu cognosci.» ↩︎

  4. nichil … nisi mediante fantasmate] cf. Arist., De an., III, 8, 432a8-9 ↩︎

[B.I.3.1.2] I.3.1.2

Item 1 plus distat Deus ab intellectu nostro quam res spiritualis a sensu; set sensus nullo modo potest cognoscere rem spiritualem; ergo nec intellectus noster Deum.


  1. Item … intellectus noster Deum] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 3, 1 (34vb): «Item plus distat Deus ab intellectu nostro, quam sensus ab intellectu, sed sensus non potest intelligibilia cognoscere, ergo et caetera.»; • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 3.1, 1, 1, arg. 1 (27b): «Plus distat, intelligibile increatum ab intellectu nostro, quam intelligibile quodcumque creatum a sensu: sed nullum intelligibile creatum potest cognosci a sensu: ergo et caetera»; • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 3.1, 1, 1, arg. 3 (39a-b): «Item plus distat intelligibile increatum ab intellectu creato: quam intellegibile creatum a sensu: sed intelligibile cretatum non potest cognosci a sensu: ergo intelligibile increatum non potest cognosci a creato intellectu.» ↩︎

[B.I.3.1.3] I.3.1.3

In contrarium est quod dicit APOSTOLVS Rom. 1 quod inuisibilia 1 Dei a creatura mundi, id est ab homine, per ea que facta sunt, hoc est per creaturas, intellecta conspiciuntur.


  1. inuisibilia … creaturas intellecta conspiciuntur] Paul., Rom., 1, 20; • • • cf. Lomb., Sent., I, 3, 1 (68,22-69,9); Glossa ord., Rom., 1, 20 (276a) ↩︎

[B.I.3.1.4] I.3.1.4

Responsio. Dicendum quod per 1 creaturas possumus deuenire in cognitionem Dei tripliciter secundum tria que possunt considerari circa creaturam (creatura 2 enim est ens productum ab alio de nichilo), quia ens perfectionem aliquam importat, quia producta ab alio causam efficientem habet, quia de nichilo uertibilis est in nichil substracta influentis conseruantis. Et secundum 3 ista tria est triplex uia inuestigandi Deum ex creaturis, scilicet uia eminentie quantum ad primum, uia causalitatis quantum ad secundum, uia remotionis quantum ad tertium.


  1. per … quantum ad tertium] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 3, 1 (34vb): «Dicendum quod de Deo non possumus cognoscere per creaturas quid est in speciali, sed solum in confuso vel communi. Primum, probatur, non plus potest recipere potentia passiva, quam possit efficere potentia activa, quia cuilibet potentie passive respondet potentia activa, Commentator VIII Philosophorum. Intellectus agens in [an non scrib.?] agit nisi circa obiectum materiale, ergo et caetera. Item effectus non ducit in perfectam cognitionem cause, qui non adequat virtutem sue cause vel simpliciter vel aliquo modo. Nulla creatura est huiusmodi, ergo caetera. Secundum probatur, quia creatura non est aliud nisi ens limitatum productum ex nihilo. Secundum hoc tripliciter probatur per crreaturam Deus esse: primo, quia creatura est ens limitatum; secundo, quia ens productum; tertio, quia nihilo. Prima via sumitur per modum preminentie, secunda per modum causalitatis, tertia per modum remotionis Primo sic: omne ens per participationem reducitur ad ens per essentiam. Omnis creatura est ens participatum, quia limitatum secundum essentiam. Licet enim linea forte possit esse infinita, secundum lungitudinem essent tamen de genere quantitatis finita, sed genus suus, id est secundum essentiam sui generis alioquin includeret essentiam cuiuslibet generis quod falsum est, ergo et caetera. Secundo sic, ubi est reperire ordinem producentis ad productum, ibi est reperire sic: ubi est reperire ordinem producentis non productum [ordinem ... reperire om. sed. add. i. m. inf. cod.] sic est in entibus, ergo et caetera. Maior patet quod ordinatis essentialiter, secundum ordinem producentis et producti primum et generaliter omnia priora influunt in posterius ut ad percussionem agit cor, manus et baculus. Unde non existente non producto non sunt posteriora. Tertio sic, quod de nihilo vertibile est in nihil, nisi conservetur ab ente nullo modo vertibili. Creatura est huiusmodi, et caetera.»; • • • cf. Decker, Die Gotteslehre des Jakob von Metz (111-113) ↩︎

  2. creatura … alio de nichilo] cf. Thom., S.th., I, 32, 1, ad 2; I, 45, 2, resp. ↩︎

  3. secundum … quantum ad tertium] cf. Thom., Super Sent., I, 3, diu. textus (88-89); • • • Aeg. Rom., Ord., I, 3, 1, 3, resp. (22raA): "Id autem, quod importatur per hoc nomen Deus, tripliciter cognoscitur, per excellentiam, per causalitatem, et remotionem: ut dicitur 5. de Div. nom. Excellit autem Deus quantum ad praesens quadrupliciter creaturas. Primum quantum ad eminentiam potentiae. Secundo quantum ad pulchritudinem perfectionis. Tertio quantum ad excellentiam bonitatis. Quarto quantum ad pulchritudinis plenitudinem. Et secundum haec sunt, quatuor demonstrationes in littera posite, per quas declaratur Deum esse."; • • • Ps.-Dionys., De diu. nom., 7 (403a-d) ↩︎

[B.I.3.1.5] I.3.1.5

Prima 1 uia tacta fuit in precedenti distinctione et ideo alie uie sunt nunc tangende, et primo uia causalitatis, ex qua possumus probare Deum esse, hoc modo.


  1. Prima … in precedenti distinctione] cf. Dur., Super Sent., I, 2, 1-2 (119,46-121,79 et 128,50-129,70) ↩︎

[B.I.3.1.6] I.3.1.6

In causis finitis in quibus non est circulatio est dare primam; set cause efficientes per se ordinate finite sunt nec inter eas est circulatio; ergo inter causas efficientes est dare primam; hanc dicimus Deum; quare etc. Maior de se patet; sola enim circulatio impedit ubi sunt aliqua finita quod non sit inter ea dare primum, sicut si A esset a B et B esset a C et C esset a D et rursus D esset ab A, non esset signare primum 1 sicut nec in circulo. Minor probatur quantum ad utrumque membrum, et primo quod inter causas efficientes per se ordinatas non sit circulatio, quia cause efficientes per se ordinate se habent ut effectus et causa; semper enim posterius est effectus prioris et ab eo dependet ut a causa. Si ergo esset circulatio, aliqua causa esset ab effectu immediate et idem a se ipso mediate; quorum utrumque est impossibile. Ergo inter causas non est circulatio.


  1. primum … nec in circulo] cf. Auct. Ar., 2, 223 (158,62) ↩︎

[B.I.3.1.7] I.3.1.7

Quod etiam sint finite, patet, quia in hoc differunt cause per se ordinate ab ordinatis per accidens, quia ordinate per accidens non sunt simul in productione cuiuslibet effectus, cause 1 autem per se ordinate simul concurrunt, ut ad generationem hominis concurrunt homo et sol, et si quid est aliud superius agens, et hoc patet ex VII Phisicorum. Si ergo cause efficientes per se ordinate essent infinite, oporteret ad productionem cuiuslibet effectus infinitas causas actu concurrere, quod est impossibile. Item inter infinitas aut esset aliqua infinita perfectione aut non. Si esset aliqua infinita perfectione, illa esset prima, quia infinitum perfectione a nullo dependet, omne autem quod habet causam priorem se dependet ab ea. Si autem esset prima, iam non essent infinite, quia in infinitis non est dare primum. Et ideo ex ipsa positione infinitatis in causis sequitur oppositum eius. Si uero nulla esset infinita, non esset processus in infinitum, quia procedendo 2 augetur perfectio, ut supra dictum fuit. Si ergo nulla causa esset infinita perfectione, non esset processus in infinitum actu in causis, et sic semper sequitur oppositum positionis. Necesse est ergo quod in causis efficientibus per se ordinatis sit status in aliqua que sit simpliciter prima, quam uocamus Deum.


  1. cause … ex VII Phisicorum] cf. Arist., Phys., II, 2, 194b13; VII, 1, 242a20-28; • • • Auerr., Phys., VII, 4 (309rA-B); • • • Thom., In Phys., VII, 2, 2 (326a-b); • • • Auct. Ar., 2, 65 (145,19) ↩︎

  2. procedendo augetur perfectio] cf. Dur., Super Sent., I, 2, 1 (121,75-78) ↩︎

[B.I.3.1.8] I.3.1.10

Idem potest probari per uiam remotionis sic: omne quod est ab alio, quantum est de se, potest non esse substracta influentia sue cause; set non omne quod est potest non esse per substractionem cuiuscumque influentie; ergo non omne quod est est ab alio, set est aliquid quod non est ab alio nec potest non esse, set est de se necesse esse; et hoc dicimus Deum; ergo etc. Maior patet: omne enim quod est ab alio sicut a causa, substracta influentia sue cause potest non esse, qualiscumque causa sit illa, siue in fieri siue in esse, quia si est causa tantum in fieri, substracta eius influentia effectus non fieret; si autem in esse, non maneret in esse substracta influentia illius cause. Minor probatur, scilicet quod non omne ens possit non esse, quia possibile 1 est quo posito in esse nichil sequitur impossibile; set posito in esse quod nichil sit, sequitur impossibile, scilicet quod nichil possit esse, nec Deus nec aliquid aliud; quare etc. Quod autem illud sequeretur, patet, quia si nichil esset, tunc si aliquid fieret, aut fieret a se ipso aut ab alio: non a se ipso, quia nichil 2 est impossibilius quam quod aliquid producat se ipsum, ut habetur I De Trinitate 1 cap.°; nec ab alio, quia nichil aliud esset; omne autem quod fit fit ab ente actu; quare etc. Patet igitur quod Deum esse possumus conuincere ex creaturis uia causalitatis et uia remotionis.


  1.  possibile … nichil sequitur impossibile] cf. Auct. Ar., 2, 213 (157,45); • • • Arist., Phys., VIII, 5, 256b10-11 ↩︎

  2. nichil … producat se ipsum] cf. Aug., De Trin., I, 1, 1 (28,32 36) ↩︎

[B.I.3.1.9] I.3.1.9

Set posset 1 ALIQVIS dicere quod iste rationes non concludunt Deum esse, quia Deus est id quod est primum simpliciter et perfectissimum in entibus; primum autem efficiens licet sit primum in genere causarum efficientium, non tamen est primum simpliciter, set potest habere aliquid prius se quod erit eius causa, non quidem efficiens, quia tunc non esset primum efficiens, set finalis (nam causa 2 finalis est prima causarum; propter quod aliquid potest habere causam finalem quod non habet causam efficientem); igitur per causalitatem efficientie non probatur Deus esse.

Item nec per secundam uiam, per eandem rationem, quia non omne quod necesse esse est primum est simpliciter primum, quod uocamus Deum, quia omne quod non habet causam efficientem est de se necesse esse; non enim potest non esse per substractionem cuiuscumque influentie; tale autem potest habere causam priorem se, saltem finalem, ut dictum est; ideo etc.


  1. posset …  se saltem finalem] cf. Duns Scot., De primo princ., 3, 46 (130) ↩︎

  2. causa …  est prima causarum] cf. Arist., Phys., II, 3, 195a23-25; • • • Auerr., Metaph., III, 3 (41vI-K); • • • Auct. Ar., 1, 85 (122,30); • • • Thom., S.th., I II, 1, 2, resp. ↩︎

[B.I.3.1.10] I.3.1.8

Ad istud respondetur quod illud quod non habet causam efficientem nullo modo potest habere causam finalem et ideo quod est primum efficiens est primum simpliciter. Assumpta probatur, quia omne quod secundum suum esse dependet ab alio, quantum est de se, potest non esse nec est necesse esse; set omne causatum dependet secundum suum esse a sua causa, quecumque sit illa; ergo omne quod habet causam quamcumque, puta solam finalem, quantum est de se, potest non esse substracto eo a quo dependet; omne autem tale quod de se non esset uel posset non esse indiget causa precedente ipsum natura uel tempore que reducat ipsum de non esse ad esse; hec autem est sola causa efficiens; ergo omne quod habet aliquam causam finalem uel aliam habet etiam efficientem.

[B.I.3.1.11] I.3.1.8

Set ad hoc posset dici per interemptionem minoris, quia non omne quod habet causam, saltem finalem, dependet ab ea secundum suum esse; dependentia enim effectus ad quamcumque causam est secundum rationem causalitatis illius cause; causalitas autem efficientis est ut a qua est effectus, materie uero et forme ut ex quibus est compositum, finis uero ut ad quam uel cuius gratia aliquid est; ergo dependentia ad causam finalem solum est ut ad quam uel cuius gratia res est et non ut a qua uel ex qua res habet esse; ergo substracta causa finali non propter hoc tollitur esse rei, set tollitur ordo ad causam cuius gratia res erat. Et ex hoc bene sequitur quod talis res frustra est, set non sequitur quod desinat esse absolute uel desinere possit; illud 1 autem est inconueniens, scilicet quod res frustra sit; quod sequitur alio inconuenienti posito, scilicet si finis rei substrahatur, set non sequitur quod impossibile sit rem esse.


  1. illud … res frustra sit] cf. Auct. Ar., 3, 18 (161,16); • • • Arist., De caelo, I, 4, 271a33 ↩︎

[B.I.3.1.12] I.3.1.8

Puto tamen quod siue precedens ratio concludat siue non, quod impossibile sit primum simpliciter non esse primum efficiens et econuerso. Cuius ratio est quia perfectissimo 1 simpliciter non potest deesse aliqua perfectio simpliciter quam melius 2 sit esse quam non esse, habere quam non habere; set primum simpliciter est perfectissimum simpliciter, causalitas autem effectiua est perfectio simpliciter quam melius et dignius est habere quam non habere (perfecti 3 enim est agere); ergo primum simpliciter est primum efficiens et econuerso. Sic igitur patet quod predictis uiis potest ex creaturis Deus cognosci quantum ad id quod ad essentiam diuinitatis pertinet et eius unitatem.


  1. perfectissimo … quam non habere] cf. Anselm., Prosl., 5 (104,14-16); • • • Thom., Super Sent., I, 2, 1, 2, sed contra 2 (62); • • • Duns Scot., De primo princ., 4, 53 (140) ↩︎

  2. melius … quam non esse] cf. Auct. Ar., 4, 48 (170,12); • • • Arist., De gen. et corr., II, 10, 336b28-29; • • • Ambrosiaster, Qu. uet. et noui test., 2, 1 (17,19-21) ↩︎

  3. perfecti enim est agere] cf. Auct. Ar., 3, 6 (160,99 1); • • • Arist., Meteor., IV, 3, 380a14-15 ↩︎

[B.I.3.1.13] I.3'.1.13'

Ex 1 hiis tamen non potest Trinitas uel distinctio personarum cognosci, sicut uidere possumus in rationibus adductis. Per primam enim, que sumitur ex uia eminentie, concluditur in Deo esse omnem perfectionem, per secundam primam causalitatem, per tertiam remouemus ab eo imperfectionem et possibilitatem deficiendi. Constat autem quod quidquid causalitatis uel perfectionis est in una persona, totum est in alia, et quidquid imperfectionis remouetur ab una, remouetur ab alia; quare et manifestum est quod ex creaturis non deuenimus in cognitionem Dei quantum ad ea quibus persone distinguntur, set solum quantum ad illa in quibus conueniunt. Et sic patet primum.


  1. Ex … in quibus conueniunt] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 1, 4 (98) ↩︎

[B.I.3.1.14] I.3.2.8

Quantum ad secundum dicendum est quod de aliquo possumus habere duplicem cognitionem, scilicet quia 1 est et quid est, et rursus quid est dicitur dupliciter: uno modo in generali et in potentia, sicut cognoscimus hominem cognoscendo animal, uel in speciali et sub propria forma, sicut res cognoscitur per propriam diffinitionem.


  1. quia … et quid est] cf. Arist., An. post., II, 1, 89b24-25; • • • Thom., Super Sent., III, 23, 1, 2, sol. (701-702) ↩︎

[B.I.3.1.15] I.3.2.9

Dicendum ergo quod per 1 creaturas possumus deuenire in cognitionem Dei quia est et quid est in generali, non autem in speciali. Primum patet sic: tantum potest de Deo per creaturas cognosci quantum potest de Deo ex creaturis concludi; set de Deo potest ex creaturis concludi quia est (quod 2 enim non est nullius est causa); et ideo cum ex creaturis consurgamus in cognitionem Dei sicut in cognitionem cause per suos effectus, patet quod entitas creaturarum arguit Deum esse, item quod est substantia, que pertinet ad quod quid est, saltem in generali, quia causa est prior effectu saltem ordine nature, accidens autem non potest esse prius omni substantia; et ideo quod est prima causa non est accidens, set substantia. Et sic ex creaturis cognoscimus de Deo quia est et quid est in generali.


  1. per …  autem in speciali] cf. Thom., Super Sent., IV, 49, 2, 1 (479-487); S.th., I, 12, 1-5; • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 3.1, 2, 1, resp. (42b): "Respondeo quod cognoscere per creaturas aliquo modo quid est deus potest intelligi dupliciter. Uno modo de cognitione que est in speciali clara et immediata: et ad talem cognitionem habendam de deo non potest intellectus attingere per creaturas. Alio modo potest intelligi de cognitione in generali obscura et discursiuia siue mediata: et sic per creaturas possumus inuestigando deuenire aliquo modo in cognitionem quid est deus cum adiutorio illius luminis: quod de lege communi nostro intellectui a sua creatione est impressum: et hoc declaro sic. Aug. 8. De trini. c. 6. Non potest diligere quod iustum esse credit ob hoc ipsum quod iustum esse credit. Si quid sit iustus ignorat: cum ergo per creaturas possimus excitari ad intelligendum deum cum ipsum diligere non possemus credendo ipsum esse deum. si quid sit Deus omnino ignoraremus: videtur quod per creaturas aliquo modo cognoscere possimus quid est Deus."; • • • God. de Font., Quodl. VII, 11 (377-387, praesertim 384-385);  • • • Heru. Nat., Super Sent., I, 3, 1 (33bC-34aD); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 3, 2 (28vb-29va); • • • Aertsen, “«Von Gott kann man nichts erkennen, außer daß er ist»” (22-37) ↩︎

  2. quod … nullius est causa] cf. Thom., S.th., I-II, 76, 1, arg. 1 ↩︎

[B.I.3.1.16] I.3.2.11

Secundum patet, scilicet quod per creaturas non possumus cognoscere de Deo quid est in speciali, quod est quid rei simpliciter, et hoc sic. Ex effectu numquam possumus deuenire in perfectam cognitionem cause quantum ad suum quod quid est in speciali, nisi dupliciter: uno modo ratione similitudinis, quando effectus est eiusdem speciei cum sua causa; alio modo ratione uirtutis, quando scilicet effectus demonstrat totam uirtutem cause (tunc enim per uirtutem cognoscimus essentiam). Nunc est ita quod creature non sunt eiusdem speciei cum Deo nec demonstrant totam uirtutem Dei; ergo impossibile est quod per creaturas deueniamus in perfectam cognitionem Dei quid sit in speciali.

[B.I.3.1.17] I.3.2.1

Set contra hoc potest sic argui: ille qui cognoscit rem quantum ad ea que sunt soli rei propria et essentialia habet de re perfectam et propriam cognitionem quid sit; set ex creaturis cognoscimus de Deo quedam que sunt ei propria et nulli alii conueniunt, sicut quod Deus est creator, omnipotens, infinitus, eternus et similia que nulli alii conueniunt (hec etiam, ut uidetur, dicunt ipsammet essentiam diuinam); ergo per creaturas potest cognosci de Deo quid sit in speciali.

[B.I.3.1.18] I.3.2.12

Dicendum ad hoc quod maior propositio est uera si propria et essentialia uocentur illa que soli rei conueniunt et dicunt essentiam rei absolute et non habitudinem essentie ad extra; sola enim intrinseca proprie dicunt quid est res, nec sine eis potest dici quid rei. Et 1 ideo si illa que sunt Deo propria non dicunt essentiam diuinam absolute, set potius habitudinem essentie ad creaturas, per talia, quantumcumque sint propria, nescitur in speciali quid est Deus, set solum quid non est, si sint nomina a Deo remouentia imperfectiones creaturarum, ut esse infinitum, per quod remouetur a Deo limitatio que inuenitur in creaturis, uel esse eternum, per quod ab ipso remouetur possibilitas deficiendi, aut per talia scitur quod habitudo eius ad creaturas est eminentior quam habitudo causarum inferiorum ad suos effectus, ut cum dicitur creator uel omnipotens; nullam autem perfectionem absolutam que sit Deo propria nouimus de Deo ex creaturis; et ideo sequitur idem quod prius, scilicet quod per creaturas non possumus de Deo cognoscere quid sit in speciali.


  1. Et … sit in speciali] cf. Heru. Nat., Super Sent., I, 3, 1 (33aD-bC): "Et ulterius est sciendum quod nullam proprietatem absolutam Dei quae sit eius propria quantum ad id quod absolute dicit, novimus via rationis naturalis, licet sit ei propria quantum ad modum habendi, sicut esse substantiam, spiritum, iustum, sapientem, vel aliquid tale non est proprium Deo sicut proprium est homini esse risibilem, vel equo hinnibilem: sed quantum ad modum habendi novimus ea esse propria Dei, sicut esse summe vel supereminenter bonum et iustum et consimilia. Alia autem nobis nota quae important vel habitudinem, ut creator, omnipotens, quantum ad aliqua sunt ei propria, sicut patet in exemplis datis scilicet de omnipotente et creatore; quaedam autem communia, sicut potens, agens, causa et consimilia: ea autem quae dicunt remotionem imperfectionum, quaedam dicunt remotionem imperfectionis generaliter inventae in omni creatura, sicut immensum, aeternum et immortale, prout immortale importat qualitercunque immutabile et invariabile, et ista sunt propria Dei: quaedam dicunt autem remotionem imperfectionis convenientis determinatis creaturis, sicut incorporeum vel aliquid tale, et istud non est proprium eius: Sic ergo in absolutis perfectionibus via naturae nihil est nobis notum quod sit ei proprium nisi quantum ad modum habendi: in aliis autem novimus aliqua quae ipsi soli sunt propria. Cuius ratio est, quia cum Deum non nisi ex creaturis cognoscamus, nihil possumus ei attribuere nisi ea quae possunt innotescere ex creaturis. Et ideo non attribuimus ei aliquam perfectionem absolutam; quod autem in creatura reperitur non potest esse proprium Dei nisi quantum ad modum habendi: Et ideo non possumus viam naturae scire de Deo aliquam proprietatem absolutam, vel etiam relatam relatione quae est ad intra nisi quantum ad modum habendi. Scimus enim quod sibi soli convenit esse summe bonum: Ea autem quae important habitudinem ad creaturas, licet cognoscantur ex creaturis, non tamen cognoscimus esse in Deo tantum, quia videmus ea in creaturis, immo ex conditione creaturae videmus ae convenire Deo in quantum superat omnem creaturam: Sicut creare, saltem prout importat nihil praesupponere ex parte agentis et omnipotentis, et consimilia. Remotionem etiam imperfectionum convenire Deo licet cognoscamus ex creaturis, non tamen eam cognscimus esse in Deo, quia videamus eam in creaturis: immo ex hoc quod aliquam imperfectionem videmus consequi omne creatum: unde tale concludimus quod est dare aliquid a quo oportet removere talem imperfectionem quod sit aliud ab omni creatura, et ideo concludimus hoc soli sibi convenire: et idem posset concludi de modo habendi illa quae perfectionem important absolutam, unde ea quae soli Deo conveniunt et quantum ad perfectionem habitam simul et modum habendi, ita quod nullam habitudinem importet ad creaturam quae sit relatio ad intra sibe aliquid aliud via naturalis rationis, impossibile est scire: et haec quantum ad praesens de secundo sufficiat." ↩︎

[B.I.3.1.19] I.3'.2.12'

Ad rationes: ad primam dicendum quod licet intellectus quantum ad illud quod primo intelligit indigeat fantasmate representante, tamen postquam 1 factus est in actu primo, potest per discursum rationis multa cognoscere quorum non est fantasma, scilicett Deum et substantias separatas.


  1. postquam … et substantias separatas] cf. Thom., S.th., I, 84, 7, ad 3 ↩︎

[B.I.3.1.20] I.3.1.12

Ad secundam rationem dicendum quod cognitio 1 non fit per realem assimilationem in natura, sicut QVIDAM dixerunt quod ignem igne cognoscimus, set fit per proportionem 2 inter potentiam cognitiuam et rem cognitam, talem quidem proportionem ut res cognita cadat sub formali ratione obiecti potentie cognitiue. Nunc est ita quod res spiritualis non cadit nec cadere potest sub formali ratione obiecti cuiuscumque sensus, quia qualitates 3 sensibiles, que sunt propria obiecta sensuum, in re spirituali inueniri non possunt; propter quod sensus non est perceptiuus rei spiritualis. Deus autem cadit sub ratione entis 4, que est formalis ratio obiecti intellectus, et ideo ab intellectu apprehendi potest non obstante maiori distantia quo ad gradum nature inter Deum et intellectum nostrum quam inter sensum et angelum, quia talis distantia aut propinquitas nec promouet nec impedit per se.


  1. cognitio … ignem igne cognoscimus] cf. Arist., De an., I, 2, 404b10-18; II, 12, 424a17-24; • • • Thom., S.th., I, 50, 2, ad 2 (de Empedocle) ↩︎

  2. proportionem] cf. Thom., Sent. De an., II, 24 (170,94-103) ↩︎

  3. qualitates … propria obiecta sensuum] cf. Thom., S.c.g., II, 66, 1439 (201) ↩︎

  4. entis …  ratio obiecti intellectus] cf. Thom., S.th., I, 5, 2, resp. ↩︎

<Questio secunda: Vtrum uestigium Trinitatis sit in omni creatura>

[B.I.3.2.1] I.3.4.1

Secundo queritur de uestigio, utrum 1 scilicet uestigium Trinitatis sit in omni creatura. Videtur quod non, quia uestigium 2 rei est per quod res inuestigatur; set ex 3 creaturis non potest inuestigari Trinitas personarum, ut supra ostensum est; ergo etc.


  1. utrum ... in omni creatura] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 2, 3 (103-105); S.th., I, 45, 7; • • • Ioh. Par., Super Sent., I, 3, 4 (53,1-15); • • • Iac. Met., Super Sent., I, 3, 3 (35ra-b) ↩︎

  2. uestigium … quod res inuestigatur] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 2, 1, arg. 1 (99); • • • Isid., Etym., XV, 16, 13 ↩︎

  3. ex … inuestigari Trinitas personarum] cf. Dur., Super Sent., I, 3, 1 (155,131-156,141) ↩︎

[B.I.3.2.2] I.3.4.2

Item 1 secundum AVGVSTINVM uestigium 2 attenditur secundum modum, speciem et ordinem; set modi non est modus nec ordinis ordo etc.; cum ergo hec sint quedam creature, uidetur saltem quod non in omni creatura sit uestigium.


  1. Item … creatura sit uestigium] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 2, 3, arg. 3 (104); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 3.1, 3, 1, arg. 4 (31a): "Vestigium Trinitatis consistit in modo, specie, et ordine rerum, seu numero, pondere, et mensura: haec autem tria in omnibus creaturis est reperire: nam, vt ait Augustinus, vbi haec nulla sunt, ergo nulla bona sunt. Ergo et caetera"; • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 3.1, 3, 1, arg. 2 (45b): "Item vestigium consistit in modo specie et ordine: quorum quodlibet est creatura: et tamen in neutro eorum per se videtur esse vestigium: quia sic esset vestigii vestigium sine fine." ↩︎

  2. uestigium ... speciem et ordinem] cf. Aug., De nat. boni, 3 (856,19-26); De ciu. Dei, V, 11 (141,1-142,25); De Trin., VI, 10, 12 (242,39-46) ↩︎

[B.I.3.2.3] I.3.4.3

Preterea AMBROSIVS dicit in Exameron quod natura 1 lucis non est creata in numero, pondere et mensura; et tamen secundum hec attenditur uestigium; ergo non in omni creatura est uestigium.


  1. natura …  pondere et mensura] cf. Ambr., Exam., I, 9, 34 (37,2 4); • • • Thom., Super Sent., I, 3, 2, 3, arg. 4 (104); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 3.1, 3, 1, contra. 5 (31b): "Ambros. in Hexameron, lucis natura est, vt non in numero, pondere, et mensura sit, et sicut caetera creata: ergo non est vestigium."; • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 3.1, 3, 1, arg. 3 (45b): "Item Ambro. in examer. libro primi versus finem. Natura lucis est vt non sit numero pondere et mensura: sicut cetera creata: Sed in illis tribus consistit dei vestigium ergo luxnon est vestigium dei." ↩︎

[B.I.3.2.4] I.3.4.4

Contra: Sap. II dicitur: Omnia in numero etc.

[B.I.3.2.5] I.3.4.5

Item AVGVSTINVS in libro De natura boni loquens de modo, specie et ordine dicit: Vbi 1 hec 2 tria magna sunt, magnum bonum est, ubi parua paruum, ubi nulla nullum; set in omni creatura est aliquod bonum; ergo in omni creatura est uestigium.


  1. Vbi … ubi nulla nullum] cf. Aug., De nat. boni, 3 (856,19-26) ↩︎

  2. Vbi hec … aliquod bonum ergo] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 2, 3, sed contra (104) ↩︎

[B.I.3.2.6] I.3.4.6

Responsio. Videndum est primo quid sit uestigium et secundum quas partes attenditur. In quo etiam apparebit an uestigium sit in omnibus creaturis. Et secundo uidebitur utrum partes uestigii addant aliquid reale super rem que est earum fundamentum.

[B.I.3.2.7] I.3.4.7

Quantum 1 ad primum sciendum est quod uestigium nunc translatiue sumitur ad similitudinem uestigii proprie dicti, quod est impressio ducens confuse in cognitionem eius cuius est, sicut uestigium hominis dicitur impressio pedis derelicta in puluere que ducit in cognitionem hominis cuius est impressio, non tamen determinate in cognitionem huius, set confuse 2 in cognitionem alicuius. Ex hoc sic: ubicumque est aliqua representatio Trinitatis ducens nos saltem confuse in aliquam Trinitatis notitiam, ibi est uestigium Trinitatis; set in 3 omni creatura est aliqua representatio Trinitatis ducens in aliqualem Trinitatis notitiam, licet confusam; ergo etc. Maior patet ex dictis. Minor declaratur, quia in Trinitate diuina est unitas essentie et quedam tria que aliqualiter correspondent tribus personis, licet confuse. Omnis enim creatura procedit a Deo per potentiam, secundum ordinem sapientie et propter bonitatem diuinam, que 4 tria appropriantur tribus personis. Ea autem que in creaturis hiis tribus respondent sunt secundum AVGVSTINVM modus 5*, species et ordo*. Omnis 6 enim creatura habet esse limitatum et non infinitum, et hoc pertinet ad modum; item habet esse determinatum ad certam speciem, quod pertinet ad speciem; habet etiam inclinationem ad aliquid aliud, et hoc pertinet ad ordinem. Ducunt 7 autem hec in cognitionem appropriatorum et per consequens in cognitionem confusam personarum hoc modo: ex 8 hoc 9 enim quod quelibet res habet substantiam modificatam et finitam, demonstratur quod sit ab aliquo principio, et ita ducit in cognitionem potentie 10, que nominat principium et appropriatur Patri; species uero demonstrat Verbum Patris, sicut forma domus conceptionem artificis; ordo uero demonstrat amorem producentis quo effectus ordinatur in bonum, amor 11 autem appropriatur Spiritui Sancto; ideo etc.


  1. Quantum … in cognitionem alicuius] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 3, 3 (35ra): "Vestigium est impressio ducens in cognitionem confusam imprimentis secundum esse specificum, ut patet in impressione pedis in nive. Unde ad hoc quod aliquid sit vestigium requiritur primo quod sit similitudo remota, unde dicitur impressio; secundo, quia remota, ideo ducit in cognitionem confusam; tertio, quia manifestat imprimens non solum secundum suum genus nec tamen secundum esse individuale, dicitur: secundum esse specificum."; • • • Thom., Super Sent., I, 3, 2, 1, sol. (100); • • • Alb., Super Sent., I, 3 (84,57-65); • • • Decker, Die Gotteslehre des Jakob von Metz (286) ↩︎

  2. confuse in cognitionem alicuius] cf. Thom., In Phys., I, 1, 7 8 (5b-6a) ↩︎

  3. in … notitiam, licet confusam] cf. Thom., S.th., I, 45, 7, resp.; • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 3.1, 3, 1, resp. (45b): "Respondeo quod vestigium dei est in omni creatura: ad cuius altiorem intelligentiam." ↩︎

  4. que … appropriantur tribus personis] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 1, 4, sol. (98); • • • Ioh. Par., Super Sent., I, 3, 2 (45,4-48,86) ↩︎

  5. modus … species et ordo] cf. Aug., De nat. boni, 3 (856,19-26) ↩︎

  6. Omnis … pertinet ad ordinem] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 2, 2, sol. (102-103) ↩︎

  7. Ducunt … cognitionem confusam personarum] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 2, 1, ad 3 (100); • • • Iac. Met., Super Sent., I, 3, 3 (35ra-b): ""; • • • Decker, Die Gotteslehre des Jakob von Metz (286-287): "Tertio in divinis inveniuntur aliqua appropriata, ut esse sapientem etc., penes quae accipitur vestigium. Quod probatur dupliciter. Primo, quia sicut appropriata ducunt in cognitionem personarum confusam vel imperfectam, sic vestigium. Secondo, quia omne agens ad effectum suum producendum requirit tria. Primum est quod agit per potentiam aliquam seu virtutem aliquam activam; secundum est quod agit per artem seu sapientiam aliquam, per quam limitat effectum suum ad speciem determinatam; tertium est quod agit propter bonum aliquod, per quod ordinat effectum suum ad finem. Haec autem tria sunt attributa seu appropriata divinarum personarum. Ergo si in creaturis reperiatur vestigium, penes ista accipietur. - Tertio videndum quod in qualibet creatura reperitur vestigium trinitatis sic. Ubicumque est reperire essentiam limitatam ad esse determinatum [coni.: determinantium T] et ad speciem determinatam et ordinatam in finem, ibi est [sequitur lacuna] reperire vestigium trinitatis. Quia enim est substantia esse participans, repraesentat patrem, cui attibuitur potentia. Ipse enim est principium non de principio, non habens ab alio potentiam. Sed in quantum habet formam determinatam ad speciem, representat filium, cui appropriatur sapientia, per quam artifex dat formam et speciem operi suo. In quantum vero habet ordinem in finem, repraesentat spiritum sanctum, cui appropriatur bonitas, quae habet rationem finis. Sed omnis creatura habet haec tria, scilicet esssentiam limitatam, formam determinatam ad speciem et ordinem in finem, quia in omni creatura secundum Agustinum De natura boni in creaturis reperiuntur modus, species, ordo: modus, per quem habet essentiam limitatam; species, per quam formam determinatam; ordo in finem. Ad quae reducuntur illa tria: pondus, numerus et mensura. Ergo etc." ↩︎

  8. ex … ordinatur in bonum] Thom., S.th., I, 93, 6, resp. ↩︎

  9. ex hoc … appropriatur Spiritui Sancto] cf. Thom., S.th., I, 45, 7, resp. ↩︎

  10. potentie … que nominat principium] cf. Arist., Metaph., IX, 1, 1046a9-11; • • • Auct. Ar., 1, 219 (133,85-86); • • • Thom., S.th., I, 19, 4, ad 4 ↩︎

  11. amor … appropriatur Spiritui Sancto] cf. Thom., Super Sent., I, 10, 1, 1, ad 4 (263) ↩︎

[B.I.3.2.8] I.3.4.8

Hec autem assignatio eadem est cum illa quam ponit beatus AVGVSTINVS Libro 83 questionum: Quod 1 constat, quo discernitur, quod congruit. Est etiam eadem cum illa que ponitur Sap. II: Omnia2 in numero, pondere et mensura disposuisti. Vnde AVGVSTINVS IV Super Genesim cap.° 5 dicit quod Deus est mensura 3 omni rei modum prefigens, numerus omni rei speciem prebens, pondus omnem rem ad stabilitatem trahens. Vnde pro eodem accipit mensuram et modum, numerum et speciem, pondus et ordinem uel hec adinuicem coaptat. Et sic patet primum.


  1. Quod … discernitur quod congruit] cf. Aug., De diu. quaest. 83, 18 (23,1-2); • • • Thom., Super Sent., I, 3, 2, 2, sol. (102); S.th., I, 45, 7, resp.; • • • Rob. de Orf., Reprob. Egid. (70) ↩︎

  2. Omnia … et mensura disposuisti] Sap., 11, 21; • • • cf. Thom., Super Sent., I, 3, 2, 3, sed contra (104); S.th., I, 45, 7, resp. ↩︎

  3. mensura … ad stabilitatem trahens] cf. Aug., De Gen. ad litt., IV, 3 (99,15-17); • • • Thom., S.th., I, 5, 5, arg. 1 ↩︎

[B.I.3.2.9] I.3.4.9

Quantum ad secundum dicendum quod partes 1 uestigii non addunt super rem aliquid faciens compositionem. Quod patet primo ex eorum communitate sic: que sunt communia omni enti nichil addunt super ens; set partes uestigii sunt communes omni enti cum in omnibus inueniatur uestigium; ergo nichil addunt super ens; set ens nichil additum dicit super quamlibet rem; ergo nec partes uestigii. Minor iam patet, set maior declaratur, quia preter 2 ens nichil est; et ideo que conueniunt enti secundum quod ens, qualia sunt illa que omni enti conueniunt, nichil possunt addere super ens; exemplum de uno quod conuertitur cum ente et de consimilibus.


  1. partes …  aliquid faciens compositionem] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 2, 2, ad 2 (103); I, 3, 2, 3, sol. et ad 3 (104-105); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 3.1, 3, 1, resp. (46a): "Quantum ad tertium sciendum quod ista tria inquantum sunt partes vestigii super creaturam, in qua non sunt, non addunt rem aliquam absolutam. ipsa enim essentia creata seipsa limitata est: ita quod ille ablatiuus non importat habitudinem cause efficientis: sed habitudinem per modum cause formalis ita quod limitatio create essentie super ipsam creatam essentiam non addit nisi relationem ad causam efficientem: et sua pulchritudo relationem ad causam exemplarem: et eius ordo relationem ad causam finalem. aliter enim esset modus modi: pulchritudo pulchritudinis: ordo ordinis in infinitum: aut non reperiretur in qualibet creatura vestigium dei. Et sic patet solutio ad questionem secundam." ↩︎

  2. preter … ens nichil est] cf. Arist., Metaph., I, 5, 986b28-29 ↩︎

[B.I.3.2.10] I.3.4.10

Secundo patet idem sic: si modus rei de quo nunc loquimur, qui est una pars uestigii (et idem est intelligendum de aliis), esset res addita super illud cuius est modus, faciens cum ipsa compositionem, cum in omni creatura sit uestigium, ut probatum est, in tali modo esset assignare uestigium et partes uestigii, que sunt modus 1*, species* et ordo, et ita modi 2 esset modus. Tunc quererem de isto secundo modo utrum diceret aliquid additum aut non. Si non, eadem ratione sistendum fuit in primo; si sic, erit processus in infinitum querendo, ut prius; hoc est inconueniens; ergo partes uestigii non dicunt aliquid additum super rem cuius sunt. Hoc etiam competit eorum representationi; representant enim appropriata personis uel personas quantum ad appropriata, que non dicunt rem additam essentie uel persone. Intelligendum est etiam quod licet in omni creatura possit assignari uestigium, magis tamen in per se subsistentibus, cuiusmodi sunt indiuidua substantie, quam in accidentibus, et adhuc in materia minus.


  1. modus … species et ordo] cf. Aug., De nat. boni, 3 (856,19-26) ↩︎

  2. modi … esset modus] cf. Thom., Lect. rom. in I Sent., 3.2.1 (111,10-13) ↩︎

[B.I.3.2.11] I.3.4.11

Ad rationes in oppositum: ad primam dicendum quod licet in creaturis non inuestigetur Trinitas personarum per modum demonstrationis ex necessitate concludentis, tamen inuestigatur per modum cuiusdam adaptationis, et hoc sufficit ad rationem uestigii cum sit representatio imperfecta.

[B.I.3.2.12] I.3.4.12

Ad secundam dicendum quod procedit ex falso intellectu, scilicet quod modus rei sit res aliqua creata alia ab ea cuius est modus, faciens cum ipsa compositionem, quod non est uerum, ut fuit declaratum in corpore solutionis.

[B.I.3.2.13] I.3.4.13

Ad tertiam dicendum quod pro 1 tanto lucis natura non dicitur fuisse creata in numero, pondere et mensura, quia effectus eius est minus limitatus quam aliarum rerum simpliciter, tamen in luce sunt illa tria.


  1. pro … sunt illa tria] cf. Ambr., Exam., I, 9, 34 (37,2-4); • • • Thom., De uerit., 21, 6, ad 11 (610,232-240) ↩︎

<Questio tertia: Vtrum potentie anime sint idem quod essentia anime uel aliquid additum>

[B.I.3.3.1] I.3.2.1

Postea queritur de partibus ymaginis, que sunt quo ad potentias memoria, intelligentia et uoluntas, et queritur primo de habitudine earum ad essentiam anime et deinde de habitudine earum inter se. Quantum ad primum queritur utrum 1 potentie anime sint idem quod essentia anime uel aliquid additum. Et uidetur quod sint idem, primo quia partes uestigii non dicunt aliquid realiter differens a re in qua est uestigium; ergo nec partes ymaginis, que sunt potentie anime, dicunt aliquid realiter differens ab anima in qua est ymago. Antecedens patet ex precedentibus; consequentia tenet per simile, ut uidetur.


  1. Vtrum ... uel aliquid additum] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 4, 2 (115-117); S.th., I, 77, 1; • • • Aeg. Rom., Ord., I, 3, 3.1, 2 (27vb-28rb); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 3.2, 2, 1 (52a-54a); • • • Ioh. Par., Super Sent., I, 3, 6 (55,2-63,259); • • • Corr. Corrupt. “Quare”, In Im Sent., 1 (412-417); • • • Thom. Sutt., Quaest. ord., 4 (praesertim 104,376-125,917); • • • Guill. P. God., Lect. Thom., I, 3, 2 (59-66); • • • Iac. Met., Super Sent., I, 3, 4 (35rb-36ra); • • • Piana, “La controversia” (praesertim 101-103); • • • Wéber, La personne humaine (260-286) ↩︎

[B.I.3.3.2] I.3.2.2

Secundo sic: essentia anime aut est per se intellectiua, sensitiua et uegetatiua aut per accidens; non per accidens, quia rationale uel intellectiuum, similiter sensitiuum et uegetatiuum sunt differentie in predicamento substantie, que sumuntur per se a forma (alioquin si conuenirent forme rei uel rei per formam secundum accidens, non ponerentur in diffinitione 1 indicante quid est res); conueniunt ergo anime per se. Ex hoc sic: quod est intellectiuum per se potest habere actum intelligendi sine quocumque addito, sicut quod est calidum per se potest habere actum calidi sine quocumque addito; set essentia anime est per se intellectiua; ergo potest in actum intelligendi sine quocumque addito; non potest autem sine potentia; ergo potentia non est aliquid additum essentie.


  1. diffinitione … quid est res] cf. Auct. Ar., 1, 163 (129,80); • • • Arist., Metaph., VII, 5, 1031a12-13 ↩︎

[B.I.3.3.3] I.3.2.3

Tertio sic: omnis forma que est ratio agendi, si per se subsisteret, posset elicere actum, sicut si calor per se subsisteret, posset calefacere. Si ergo intellectus addit aliquam naturam absolutam super essentiam anime, poterit per potentiam diuinam ab ea separari et per se subsistere et sic poterit elicere actum intelligendi. Hoc autem est impossibile, quia tale accidens posset beatificari; ergo etc.

[B.I.3.3.4] I.3.2.4

Quarto, quia materia 1 est sua potentia passiua, forma accidentalis est sua potentia actiua, ut calor, ergo pari ratione anima erit idem cum sua potentia, qualiscumque sit illa, actiua uel passiua. Consequentia patet ex utroque antecedente. Ex primo sic: forme 2 est agere sicut materie est pati, et iterum secundum COMMENTATOREM transmutatio 3 fecit scire materiam et actio formam; set materia per essentiam patitur et non per aliquid additum (si enim materia per essentiam suam non subiceretur immediate transmutationi, set per aliquid additum, transmutatio non demonstraret materiam, set illud additum); ergo similiter si forma non ageret per essentiam suam immediate, set per aliquid additum, actio non demonstraret formam, set illud additum. Ex secundo sic: magis appropinquat ad primum 4 et purum actum, qui est Deus, forma substantialis quam accidentalis; si 5 ergo forma accidentalis in hoc participat naturam primi actus, quod ipsa est sua potentia per quam agit, uidetur quod fortiori ratione hoc habeat forma substantialis.


  1. materia … actiua uel passiua] cf. Petr. de Tarant., Super Sent., I, 3.2, 5, 2, arg. 4 (36b): "Sicut se habet potentia passiua ad materiam, sic actiua ad formam; sed potentia, passiua idem est cum materia: nam potentia primae materiae est idem cum ipsa, alias non esset simplex, sed coposita ex materia et forma. Ergo potentia actiua erit idem cum forma: anima vero est vltima forma naturalis: ergo potentiae eius sunt idem cum ipsa."; • • • Iac. Met., Super Sent., I, 3, 4 (35rb): ""; • • • Heru. Nat., Super Sent., I, 3, 4 (38aD-bA): "Praeterea si forma accidentalis posset esse principium immediatum suae operationis, multo fortius forma substantialis. Praeterea, forma substantialis ignis est principium immediatum igniendi, quia ipsa est principium immediatum formae substantialis in igne generato, licet alterationis precedentis calor fuerit causa. Ergo forma substantialis ignis est potentia ignitiva sive igniendi, et eadem ratione aliae formae substantiales poterunt esse potentiae quibus exercentur propriae operationes earum." ↩︎

  2. forme … materie est pati] cf. Auct. Ar., 4, 39 (170,00); • • • Arist., De gen. et corr., II, 9, 335b29-35 ↩︎

  3. transmutatio … et actio formam] cf. Auerr., Metaph., VIII, 12 (220vG); • • • Auct. Ar., 1, 216 (133, 80) ↩︎

  4. primum … qui est Deus] cf. Auct. Ar., 1, 255 (136,47-48); • • • Auerr., Metaph., X, 7 (257rA-B); • • • Thom., Super Sent., I, 35, 1, 1, sol. (809) ↩︎

  5. si … habeat forma substantialis] cf. Ioh. Par., Super Sent., I, 3, 6 (55,14-56,16) ↩︎

[B.I.3.3.5] I.3.2.5

In contrarium est quia potentia 1 actiua 2 et passiua continentur sub secunda specie qualitatis; set nichil tale potest esse substantia; ergo potentia tam actiua quam passiua dicit aliquid additum super substantiam; anima 3 autem est substantia; ergo etc.


  1. potentia … secunda specie qualitatis] cf. Arist., Praed., 8, 9a14 27;  • • • Thom., S.th., I, 77, 1, ad 5 ↩︎

  2. potentia actiua … substantia; ergo etc] cf. Petr. de Tarant., Super Sent., I, 3.2, 5, 2, contra 3 (36b): "Quae differunt genere, differunt essentia: Anima est in genere substantiae, cum sit forma substantialis; potentia vero naturalis est in secunda specie qualitatis: ergo differunt genere, et per consequens essentia" ↩︎

  3. anima … autem est substantia] Auct. Ar., 6, 42 (177,59); • • • cf. Arist., De an., II, 1, 412a19 20 ↩︎

[B.I.3.3.6] I.3.2.6

Item quecumque 1 uni 2 et eidem sunt eadem inter se sunt eadem; si ergo potentia intellectiua est eadem cum essentia anime et similiter potentia sensitiua et uegetatiua, sequitur quod hee potentie erunt eedem inter se; hoc autem est impossibile, quia tunc esset uerum dicere quod sensus esset intellectus et quod potentia nutritiua esset intellectiua, quod est absurdum dicere.


  1. quecumque … se sunt eadem] Auct. Ar., 2, 11 (140,17); • • • cf. Thom., In Phys., I, 3, 3 (12b); • • • Eucl., Elem., I, comm. an. conc., 1 (transl. Ger. Crem., 3,32-33) ↩︎

  2. quecumque uni… est absurdum dicere] cf. Petr. de Tarant., Super Sent., I, 3.2, 5, 2, arg. 1 (36b): "Quaecumque vni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem: ergo si potentiae omnes animae essent idem cum animae essentia, omnes potentiae essent, eadem potentia." ↩︎

[B.I.3.3.7] I.3.2.7

Item potentiarum anime quedam sunt actiue, ut intellectus agens et potentie uegetatiue, quedam passiue, ut intellectus possibilis et sensus; set idem per essentiam non potest esse actiuum et passiuum (alioquin opposite relationes possent fundari in eadem natura creata simplici, quod est impossibile cum illud sit solum priuilegium nature diuine propter suam illimitationem); ergo potentie actiue anime differunt a passiuis per essentiam, quod non posset esse si non dicerent aliquid absolutum additum super essentiam anime; quare etc.

[B.I.3.3.8] I.3.2.8

Responsio. Potentiarum anime quedam sunt pure naturales, ut uegetatiue, quedam cognitiue, ut sensitiue et intellectiue. Et in utrisque deducetur questio, primo in uegetatiuis et secundo in aliis.

[B.I.3.3.9] I.3.2.9

Quantum ad primum dicunt QVIDAM 1 quod potentie uegetatiue non differunt realiter ab essentia anime. Quod probant de potentia nutritiua idem intelligentes de aliis; et est EORVM ratio talis.


  1. quidam] cf. Henr. de Gand., Quodl. III, 14 (praesertim 67rS-68rY et 71rF): "Dicendum igitur: quod licet potentiae actiuae non sunt in anima per determinationem alicuius informantis eas: sunt tamen in anima per naturalem determinationem ad subiectum et materiam, circa quam habent operari. sicut caliditas separata si esset calefactiua in se, non esset nisi qualitas per essentiam, et non esset potentia quaedam nisi ex naturali determinatione et respectu ad actum calidi: ita quod iret in actum quandocumque approximaretur calefactibili: et cessaret ab actu absente calefactibili. Similiter in proposito dicendum quod voluntas est potem tia naturalis in anima: et non est nisi substantia animae: sed ex naturali determinatione et respectu ad actum volendi bonum vt bonum, siue simpliciter, siue apparens: quod necesse habet velle naturaliter: cum ei praesentetur in cognitione, licet non de necessitate velit hoc bonum, vel illud: et cum bonum vt obiectum et materia ei non praesentetur: velle secundum actum omnino non potest. Similiter intellectus agens potentia naturalis est in animae: et non est nisi substantia animae: sed ex naturali determinatione et respectu ad actum abstrahendi species intelligibiles a phantasmate, cum ei proponuntur: ita quod non potest illas non abstrahere: sicut lux non potest non abstrahere species colorum a pariete super quem lucet. Est autem agens in anima quodammodo sicut lux in diaphano, vt vult philosophus. Cum autem species phantasmatum ei non proponuntur, absque actio ne necesse est eum manere. et sic in anima determinantur alitur potentiae actiuae: aliter vero passiuae. Actiuae naturaliter, et naturali respectu, quia sunt ad vnum tantum, et ad vnam rationem agendi specie circa bonum. Passiuae vero non nisi per alicuius determinationem: quia sunt ad plura per indeterminationem. Sed aliter intellectiuae: aliter vero sensitiuae, quia illae sunt in anima secundum se per indeterminationem specierum intelligibilium ad intelligendum verum secundum diuersos modos intelligendi differentes specie. Istae vero sunt in composito per indeterminationem dispositionis organorum ad sentiendum diuersa sensibilia differentia genere secundum diuersas operationes sentiendi genere differentes, secundum quod expositum est"; • • • Vital. Fur., Quodl. I, 12 (28); • • • Duns Scot., Ord., I, 3, 3, 4 (343,3-20); Rep. Par., II, 16, 1, 10-17 (72a-74b); In Sent., II, 16, 1 (38b-40a) ↩︎

[B.I.3.3.10] I.3.2.10

Simile iudicium est de nutritione in uiuentibus et de generatione in omnibus; set immediatum principium 1 generationis, prout dicit introductionem forme substantialis, est forma substantialis generantis; ergo immediatum principium nutritionis est forma substantialis rei uiuentis. Vtraque propositio probatur. Et primo maior: sicut enim in generatione materia corrupti accipit formam substantialem quam prius non habebat, sic et in nutritione, hoc excepto quod forma que est terminus generationis prius omnino non erat, set forma sub qua fit materia alimenti per nutritionem prius erat; in utroque tamen, scilicet tam in generatione quam in nutritione, fit materia corrupti sub aliqua forma substantiali quam prius non habebat; ergo illa uirtus que sufficit ad generationem sufficit ad nutritionem. Et sic patet maior. Minor probatur, quia cum ignis generat ignem ex aere corrupto, aut forma substantialis ignis geniti est immediate a forma substantiali ignis generantis aut a calore. Si primum detur, habetur propositum; si secundum, contra, quia aut calor ignis introducit formam substantialem uirtute propria aut uirtute alterius; non in uirtute propria, quia tunc ageret ultra suam speciem, nec in uirtute forme substantialis, quia nichil agit in uirtute alterius nisi sit motum ab eo, sicut securis mouetur a carpentatore, uel nisi recipiat aliquam uirtutem ab eo, sicut agentia 2 naturalia dicuntur agere in uirtute Dei, quia recipiunt ab eo suas formas et uirtutes per quas agunt; calor autem non recipit a forma ignis motionem uel uirtutem aliquam, quia de uirtute illa, cum esset accidens, quereretur sicut de calore et procederetur in infinitum; ergo calor in uirtute forme substantialis nichil agit, set ipsa forma substantialis generantis inducit formam substantialem geniti. Et sic patet minor; sequitur ergo conclusio.


  1. principium … forma substantialis generantis] cf. Thom., S.c.g., III, 69, 2450 (97) ↩︎

  2. agentia … in uirtute Dei] cf. Thom., S.c.g., III, 70, 2464-2466 (99) ↩︎

[B.I.3.3.11] I.3.2.11

Non teneo ad presens istam opinionem propter duo. Primum est quia falsum est quod assumitur, scilicet quod forma substantialis generantis sit immediatum principium inducens formam substantialem in materia geniti. Secundum est quia non est simile quod adducitur pro simili de nutritione et generatione. Primum patet, quia secundum PHILOSOPHVM libro De sensu et sensato ignis 1 et terra et quodcumque aliud secundum illud quod est essentialiter non est natum agere uel pati, set secundum quod habent contrarietatem; set ignis et terra et unumquodque 2 est id quod est essentialiter per suam formam substantialem, habent autem contrarietatem secundum formas accidentales; ergo secundum illas solum agunt et patiuntur, et non secundum formas substantiales.


  1. ignis … secundum formas accidentales] cf. Arist., De sensu, 4, 441b11-15; • • • Auct. Ar., 7, 17 (197,61); • • • Thom., Sent. de sensu, I, 9 (54,141-157 et 55,177-189) ↩︎

  2. unumquodque … per suam formam] cf. Thom., S.th., I, 5, 5, resp.; • • • Boeth., Quomodo substantiae, 2 (187,27-28) ↩︎

[B.I.3.3.12] I.3.2.12

Secundum patet, quia ad perfectiorem actum concurrunt plura principia; set nutritio est actus perfectior generatione in rebus inanimatis, quia actus proprius animatorum perfectior est actu qui est communis animatis et inanimatis. Et ideo dato quod sola forma substantialis sufficeret ad immediate introducendum formam substantialem in generatione inanimatorum, non oportet tamen quod sufficiat ad introducendum formam substantialem in nutritione, set requiritur aliquod principium superadditum, quod uocamus potentiam nutritiuam.

[B.I.3.3.13] I.3.2.13

Ad rationem EORVM, cum dicitur quod calor aut introducit formam substantialem uirtute propria aut in uirtute forme substantialis, dicendum est quod in uirtute forme substantialis, non quidem recipiendo a forma substantiali motionem aliquam uel uirtutem, set quia forma substantialis et calor concurrunt ut unum perfectum agens ad causandum talem effectum ita quod nullum eorum secundum se sufficeret, sicut durities et acuties concurrunt in cutello ad hoc ut possit scindere, non tamquam duo principia, set tamquam unum perfectum uel supplentia uicem unius perfecti, et tamen quia acuties supponit duritiem, dicitur in uirtute eius agere uel scindere, quia per se non sufficeret; similiter quamuis calor et forma substantialis sint unum perfectum agens, quia tamen calor supponit formam substantialem et non econuerso, ideo calor dicitur agere in uirtute forme substantialis, quia sine ea non ageret, forma autem substantialis non dicitur agere in uirtute caloris, quamuis sine calore non ageret, quia non supponit calorem sicut nec durities acutiem.

[B.I.3.3.14] I.3.2.24

Nunc uidendum est de potentiis cognitiuis, ut sunt sensus et intellectus, utrum differant realiter ab essentia anime. Et dicunt QVIDAM quod non. Quorum rationes precipue tacte sunt in arguendo, scilicet in 1 secundo et tertio argumento. Declarant 2 autem hanc positionem per modum istum. Supponunt ISTI primo quod forma substantialis potest esse immediatum principium alicuius operationis; tenent enim opinionem que prius fuit posita de potentiis uegetatiuis. Secundo supponunt quod quanto forma est eleuatior, tanto potentia eius est eleuatior, et hoc quia potentia correspondet forme. Tertio supponunt quod ea que sunt diuisim in inferioribus possunt esse unite in superioribus; uidemus enim quod in generatione animarum uegetatiua tamquam infima dat solum unicum esse uite, scilicet esse uegetatiuum, sensitiua autem tamquam perfectior dat duplex esse uite, set unite, scilicet esse uegetatiuum et esse sensitiuum, que sunt unum esse in animali, sicut anima uegetatiua et sensitiua sunt una essentia, intellectiua uero tamquam perfectissima dat triplex esse, unite tamen, scilicet esse uegetatiuum, sensitiuum et intellectiuum per rationem eandem.


  1. in … et tertio argumento] cf. Dur., Super Sent., I, 3, 3 (165,15-166,32) ↩︎

  2. Declarant … [par. 15] suum propositum sic] cf. Rich. de Mediau., Super Sent., I, 3.2, 2, 1, resp. (52b-53a): "Respondeo quod potentiae anime non sunt accidentia nec addunt aliquam rem absolutam super animae essentiam: sed tantummodo respectus ad actus et obiecta. Quod autem non sint accidenti a patet. dicit enim Philosophus 2. de anima: quod si oculus esset animal anima eius esset visus: et vocat ibi visum potentiam visiuam quod veritatem non haberet si potentia visiua esset accidens, quia nullum accidens posset esse anima alicuius animalis. Item Augustinus 9 de trinitate. c. 4. probat ex intentione quod potentiae animae non sunt accidentia, loquens de istis potentiis sub nomine notitiae et amoris. Item substantia aliquod accidens potest recipere non mediante aliquo accidente inquantum ipsa est passiua: aliter enim esset procedere in infinitum. Item aliquid potest agere non mediante aliquo accidente inquantum ipsa est actiua: ergo et substantia ipsius anime similiter. Sed passio que competit animae inquantum est natura intellectualis, passiua, est speciem intelligibilem recipere, ergo ipsa potest recipere per seipsam non mediante aliquo accidente, actio etiam que maxime competit animae inquantum est natura intellectualis actiua, speciem intelligibilem a phantasmatibus abstrahere vel se ad actum intelligendi mouere et velle, ergo hic potest per seipsam non mediante aliquo accidente alio, quam intelligi specie de qua constat quod non est animae potentia: restat ergo quod potentia animae, per quam speciem intelligibilem potest recipere, et per quam speciem intelligibilem potest a phantasmatibus abstrahere: et per quam se potest ad actum intelligendi mouere, et potentia per quam potest velle, non sunt accidentia ipsius anime."; • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 4, 1 (33vb-35rb); • • • Veuthey, Alexandre d’Alexandrie (75-83) ↩︎

[B.I.3.3.15] I.3.2.25

Hiis suppositis concludunt suum propositum sic: si essentia anime necessario differt realiter a suis potentiis, hoc est aut quia non potest esse immediatum principium alicuius operationis, aut quia non potest esse immediatum principium plurium operationum. Primum est exclusum per primam suppositionem, secundum excluditur per secundam et tertiam sic: quanto aliqua forma est eleuatior, tanto potentia eius est eleuatior, ut dicit secunda suppositio; set forma que est eleuatior, ut anima sensitiua et intellectiua, unita existens dat immediate plura esse, ut patet ex tertia suppositione; ergo potentia talis forme unita existens et unum cum essentia potest se ad plures operationes extendere immediate. Cum 1 ergo frustra 2 et sine ratione ponantur plura ubi unum sufficit, et essentia anime potest esse immediatum principium operationis, non unius tantum, set plurium, frustra, ut uidetur, adderentur potentie ad essentiam anime.


  1. Cum … ad essentiam anime] cf. Duns Scot., In Sent., II, 16, 1 (38b-39a) ↩︎

  2. frustra … ubi unum sufficit] cf. Auct. Ar., 2, 26 (141,39-40); Arist., Phys., I, 4, 188a17-18 ↩︎

[B.I.3.3.16] I.3.2.26

Quidquid sit de conclusione, ratio tamen ista non ualet, quia cum dicitur quod forma perfectior unita existens dat plura esse immediate, ergo potentia talis forme unita existens et unum cum essentia potest immediate principiare plures actus, constat quod non est simile, quia illa plura esse que dat forma perfectior non sunt plura realiter, set unum tantum includens unite perfectiones plurium; propter quod potest esse ab una forma perfecta includente perfectiones plurium; set actus anime sunt plures realiter et quidam eorum nullum ordinem habentes adinuicem, et ideo non possunt immediate causari ab una natura realiter.

[B.I.3.3.17] I.3.2.38

Alia 1 est opinio quam teneo ad presens quod potentie anime cognitiue differunt realiter ab eius essentia. Quod patet tripliciter, primo ex diuersitate actuum sic: illud quod de se non dicit ordinem ad actum, set est indifferens ad diuersos actus oportet quod per aliquid determinetur ad quemlibet eorum si aliquem debet producere; set essentia anime de se non dicit aliquem ordinem ad actum hunc uel illum, set est indifferens ad quemlibet illorum (alioquin cum essentia anime sit una et actus sint plures et realiter diuersi, unum et idem et secundum idem esset simul determinatum ad plura et realiter diuersa, quod est inconueniens); ergo oportet quod essentia anime determinetur per aliquid ad hunc actum uel ad illum. Illud autem quo essentia determinatur ad actum uocamus potentiam; ergo potentia est aliquid additum super essentiam.


  1. Alia est opinio] cf. Iac. Viterb., Quodl. II, 14 (159,36-161,103) ↩︎

[B.I.3.3.18] I.3.2.39

Et si dicatur quod illud additum est solus respectus et non aliquid absolutum, contra: respectus et habitudo numquam est causa determinationis, set potius determinatus respectus sequitur et causatur a principio determinationis; uerbi gratia ignis non est determinatus ad calefaciendum per hoc quod habet talem habitudinem uel respectum, set calor determinat ignem ad calefaciendum et per calorem habet determinatum respectum, et hoc rationabiliter; sicut enim respectus supponit fundamentum ex quo oritur, sic determinatus respectus determinatum fundamentum. Igitur determinatio anime ad hunc actum uel illum non est per solum respectum, set fit necessario per aliquid absolutum quod est immediatum principium actus, et illud dicimus potentiam.

[B.I.3.3.19] I.3.2.40

Secundo probatur idem ex communi dicto, quod etiam habetur ex doctrina ARISTOTILIS in pluribus locis libri De anima, scilicet quod potentiarum 1 anime quedam sunt organice, que utuntur corpore ut subiecto, sicut omnes potentie sensitiue, uisus oculo, auditus aure, et sic de ceteris, quedam uero non sunt organice, quia non utuntur corpore ut subiecto, licet indigeant 2 corpore ut obiecto, sicut intellectus et uoluntas. Ex hoc sic arguitur: ille potentie que equaliter perficiunt corpus non possunt distingui secundum organicum et non organicum; set si potentie anime non differunt realiter ab anima et re absoluta, tunc omnes equaliter perficiunt corpus uel indigent corpore; ergo inter potentias anime non esset distinguere quod quedam essent organice et quedam non organice, quod est contra PHILOSOPHVM et contra commune dictum. Maior de se patet; minor declaratur. Essentia enim anime secundum se equaliter perficit totum corpus et quamlibet partem corporis; respectus autem nichil perficit nisi ratione sui fundamenti; si igitur potentie non dicant nisi essentiam anime cum respectu, sequitur quod omnes equaliter perficient corpus. Et hec fuit minor.


  1. potentiarum … intellectus et uoluntas] cf. Arist., De an., II, 1, 412a27-b6; III, 4, 429a24-26; 429b5; • • • Thom., S.th., I, 75, 2, ad 3; I, 78, 1, resp.; • • • De un. intell., 1 (296,458 465) ↩︎

  2. indigeant corpore ut obiecto] cf. Thom., Super Sent., III, 1, 1, 1, ad 5 (11) ↩︎

[B.I.3.3.20] I.3.2.41

Tertio patet idem ex separatione potentie ab essentia uel econuerso sic: illa non sunt idem quorum unum manet altero corrupto; set essentia anime manet corrupta potentia; ergo etc. Maior patet, set minor probatur. Homo enim qui uiuit per animam uiuens efficitur; cecus homo autem est uel per solam priuationem actus uidendi uel per priuationem principii uisiui; primum non potest dici, quia dormiens diceretur cecus, quod non est uerum; oportet ergo secundum, scilicet quod homo fiat cecus per priuationem principii uidendi; set principium uidendi non est solus respectus, quia solus respectus nichil principiat aut terminat; ergo preter animam, que manet in ceco, est aliquid absolutum quod est principium uidendi et quod per cecitatem corrumpitur. Et hec fuit minor; sequitur ergo conclusio, scilicet quod potentie dicunt aliquid absolutum additum essentie anime. Et hec est opinio.

[B.I.3.3.21] I.3.2.43

Ad rationes in oppositum dicendum: ad primam quod non est simile de partibus uestigii et de partibus ymaginis, quia partes uestigii attenduntur secundum ea que sunt communia toti enti creato, et ideo non dicunt aliquid additum, sicut nec ens; partes autem ymaginis attenduntur secundum ea que sunt propria intellectuali nature, et talia possunt super fundamentum aliquid reale addere.

[B.I.3.3.22] I.3.2.44

Ad secundam dicendum est quod essentia anime est intellectiua et sensitiua per se nec propter hoc sequitur quod ipsa sine addito possit in actum sentiendi uel intelligendi, quia dicitur intellectiua et sensitiua per se ex eo quod de natura sua habet per se ordinem ad tales actus, non oportet tamen quod immediatum.

[B.I.3.3.23] I.3.2.45

Ad tertiam dicendum quod forma que est principium alicuius actus transeuntis in materiam exteriorem, forte si separaretur, posset in actum illum, sicut calor si separaretur, calefaceret, set forma que est principium actus manentis in se et quem recipit, si separaretur, non reciperet talem actum. Verbi gratia dyafanitas 1 aeris est immediata ratio recipiendi lumen; et tamen si separaretur, absque quantitate non posset lumen recipere. Et similiter potest esse de potentia intellectiua respectu actus intelligendi.


  1. dyafanitas … ratio recipiendi lumen] cf. Auct. Ar., 6, 67 (180,10-11) ↩︎

[B.I.3.3.24] I.3.2.46

Ad quartam dicendum quod materia est sua potentia respectu eius quod primo recipit, scilicet respectu forme substantialis. Similiter anima per suam essentiam est potentia receptiua eorum que sibi primo insunt, ut sunt potentie; set sicut materia non est sua potentia respectu formarum accidentalium, set eas recipit mediante forma substantiali, sic anima non est sua potentia respectu actuum intelligendi et sentiendi, set recipit tales actus mediantibus potentiis superadditis, scilicet intellectu et sensu. Quod dicitur de forma accidentali, quod similiter est sua potentia, non est simile de ipsa et de substantiali, quia per formam substantialem constituitur suppositum 1, cuius est esse et agere; et primum 2 quidem habet a forma substantiali, secundum 3 autem a forma accidentali, que est potentia per quam agit, sicut forma substantialis est primus actus per quem existit.


  1. suppositum … esse et agere] cf. Thom., S.th., II-II, 58, 2, resp.; III, 20, 1, ad 2; • • • Arist., Metaph., I, 1, 981a16-17; Eth. Nic., III, 1, 1110b6-7; • • • Cross, “Accidents, Substantial Forms, and Causal Powers” (133-135) ↩︎

  2. primum … a forma substantiali] cf. Auct. Ar., 1, 186 (130,14); • • • Thom., S.th., I, 76, 4, resp. ↩︎

  3. secundum …  per quam agit] cf. Thom., De spir. creat., 11, ad 10 (122,394-396) ↩︎

<Questio quarta, articulus primus: Vtrum memoria et intelligentia sint una potentia an diverse>

[B.I.3.4'.1] I.3''.3.1

Deinde queritur 1 de partibus ymaginis, memoria, intelligentia et uoluntate, utrum realiter differant inter se uel sint idem. Et arguitur quod realiter differunt, quia illa quorum unum oritur ex altero realiter differunt, quia nichil 2 oritur a se ipso; set partes ymaginis sic se habent quod una oritur ex alia, intelligentia 3 quidem ex memoria secundum AVGVSTINVM et pari ratione uoluntas 4 ab utraque; ergo ista realiter differunt.


  1. queritur ... uel sint idem] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 4, 1 (112-114); S.th., I, 79, 7; • • • Aeg. Rom., Ord., I, 3, 3.2, 2 (29va-b); • • • Iac. Viterb., Quodl. II, 15 (163,2-167,145) ↩︎

  2. nichil … a se ipso] cf. Aug., De Trin., I, 1, 1 (28,32-36) ↩︎

  3. intelligentia … quidem ex memoria] cf. Aug., De Trin., XI, 7, 11 (347,1-12); • • • Bonau., Itin. mentis, 3, 5 (305a); • • • Thom., S.th., I, 79, 7, ad 3 ↩︎

  4. uoluntas ab utraque] cf. Aug., De Trin., XI, 7, 12 (349,54-57) ↩︎

[B.I.3.4'.2] I.3''.3.2

Item ymago 1 attenditur secundum tres potentias anime, que sunt memoria, intelligentia et uoluntas secundum AVGVSTINVM set non essent tres nisi quelibet differret ab alia realiter; quare etc.


  1. ymago … intelligentia et uoluntas] cf. Aug., De Trin., X, 12, 19 (332,1-12) ↩︎

[B.I.3.4'.3] I.3''.3.3

In contrarium est quia respectu eiusdem actus est eadem potentia; set eundem actum 1 quem attribuimus memorie, scilicet tenere species, PHILOSOPHVS attribuit intellectui III De anima, ubi dicitur quod anima 2 est locus specierum, non tota set intellectus; ergo memoria et intellectus seu intelligentia sunt eadem; et pari ratione intellectus et uoluntas cum ex equo connumerentur inter partes ymaginis.


  1. actum … scilicet tenere species] cf. Aug., De Trin., XI, 7, 11 (347,1-12) ↩︎

  2. anima … tota set intellectus] Arist., De an., III, 4, 429a27-28; • • • cf. Thom., S.th., I, 79, 7, sed contra ↩︎

[B.I.3.4'.4] I.3''.3.4

Responsio. Ista questio continet duos articulos: primus est de comparatione memorie ad intellectum; secundus est de comparatione intellectus ad uoluntatem. Quantum ad primum articulum est duplex modus dicendi. Primus est quod memoria, prout est pars ymaginis, nominat potentiam realiter ab intellectu et uoluntate distinctam, quam 1 quidem potentiam dicunt esse intellectum agentem.


  1. quam … esse intellectum agentem] cf. God. de Font., Quodl. V, 8 (29-32) ↩︎

[B.I.3.4'.5] I.3''.3.5

Duplex autem motiuum habent. Primum est quia quecumque attribuimus memorie conueniunt intellectui agenti. Duo enim conueniunt memorie que est pars ymaginis: primum est quod continet species; secundum est quod ex ea gignitur uel oritur intelligentia. Primum conuenit intellectui agenti; continet enim uirtualiter omnes species intelligibiles; est 1 enim illud quo est omnia facere, ut dicitur III De anima. Item secundum ei conuenit, quia intellectus 2 agens est qui causat uniuersale, quod est motiuum intellectus. Et ideo secundum 3 ISTOS AVGVSTINVS nomine memorie uocauit intellectum agentem. Addunt etiam quod hoc modo habetur expressius ratio ymaginis si dicatur quod intellectus agens tenet locum memorie, quia ratio parentis et gignentis uerissime competit intellectui agenti; ipse enim format uerbum 4, quod est notitia genita.


  1. est … est omnia facere] cf. Arist., De an., III, 5, 430a14-15 ↩︎

  2. intellectus … qui causat uniuersale] cf. Auct. Ar., 6, 27 (176,27); • • • Auerr., De an., I, 8 (12,25 26) ↩︎

  3. secundum … uocauit intellectum agentem] cf. God. de Font., Quodl. V, 8 (30-31); • • • Ioh. Pech., Qu. de an., 7, 16 (415,13-16); • • • Theod. Teut., De visione beat., 1, 2, 1, 3 (46,49-50); De intell. et intell., I, 8, 2 (141,57-62) et II, 37, 6 (175,21-176,29) ↩︎

  4. uerbum … est notitia genita] cf. Thom., S.th., I, 34, 1, ad 2 ↩︎

[B.I.3.4'.6] I.3''.3.6

Secundum motiuum est quia ymago 1 Trinitatis querenda est in suprema parte anime secundum AVGVSTINVM; intellectus autem agens est aliquid simpliciter supremum inter partes anime; et ideo inconueniens est ipsum secludere ab ymagine; secluderetur autem nisi teneret locum memorie; ergo etc.


  1. ymago … anime] cf. Aug., De Trin., XIV, 8, 11 (436,5-7) ↩︎

[B.I.3.4'.7] I.3''.3.7

Istud autem uidetur ualde extortum, scilicet quod intellectus agens uocetur memoria, et applicationes extorte, quia si utraque, scilicet memoria et intellectus, contineant species, equiuoce tamen, quia intellectus agens continet solum uirtualiter et effectiue, memoria autem continet eas formaliter et se habet ad eas subiectiue; propter quod cum continere utriusque equiuoce dicatur, nomen unius transfertur ad alium equiuoce, quomodo facile est nomen unius alteri imponere.

[B.I.3.4'.8] I.3''.3.8

Item ymago non solum ponitur in homine quantum ad has potentias, set etiam in angelo; in angelo autem non ponimus intellectum agentem qui teneat locum memorie; ergo nec in homine.

[B.I.3.4'.9] I.3''.3.9

Secundum etiam motiuum non ualet, quia nondum 1 est certum quod intellectus agens inter partes anime teneat supremum locum uel aliquem locum; nec AVGVSTINVS umquam fecit de eo mentionem, nec forte oportet aliquem intellectum agentem ponere, ut postea patebit.


  1. nondum … ut postea patebit] cf. Dur., Super Sent., I, 3, 2a pars, 5 (C, 30va-31vb = π, 27ra 28ra); • • • Jeschke, “Die Ablehnung des tätigen Intellekts” (präsentem 277-286) ↩︎

[B.I.3.4'.10] I.3''.3.10

Alius 1 modus dicendi est quod memoria et intelligentia sunt realiter una et eadem natura absoluta sub diuersis officiis uel actibus, qui sunt tenere speciem uel habitualiter cognoscere et uti speciebus et actualiter cognoscere. Quod patet, quia eiusdem 2 potentie est habere habitum et uti habitu et non alterius; eiusdem ergo potentie est habere speciem uel habitualiter cognoscere et uti specie seu actualiter cognoscere; set primum pertinet ad memoriam, secundum uero ad intelligentiam; ergo memoria et intelligentia sunt una natura et una potentia quo ad id quod absolute dicunt. Quod autem hec diuersitas actuum uel officiorum sufficiat ad diuersitatem partium ymaginis, declaratur sic: secundum potentias ut sunt sub actibus attenditur ymago maxime, et non secundum potentias nudas nisi secundum quid et imperfecte, ut 3 dictum fuit supra;set esto quod sit una natura cuius sunt duo officia uel actus, ipsa tamen habet duos respectus subordinatos secundum ordinem et originem actuum; pluralitas autem respectuum ordinatorum in eadem natura maxime representat diuinam Trinitatem, in qua est una natura absoluta sub pluribus respectibus originis; et ideo talis pluralitas respectuum sufficit ad pluralitatem partium ymaginis. Sic igitur patet quod memoria et intelligentia sunt una natura absoluta, que dicitur memoria ut tenens speciem uel habens habitum, et dicitur intelligentia ut est eliciens actum.


  1. Alius … et actualiter cognoscere] cf. Aeg. Rom., Ord., I, 3, 3.2, 2, resp. (29vaL-bN):"Respondeo dicendum, quod potentiae distinguuntur in affectivam, et cognoscitivam, et hoc tam ex parte sensitivae, quam ex parte intellectivae. cognitio autem, et affectus non plurificatur, nisi ex eo quod particulariter respiciunt obiectum, et ideo sensus particulares plurificantur: quia sub particularibus rationibus respiciunt obiecta sua: sensus autem communis remanet indivisus: quia magis sub universali ratione aspicit, quod aspicit: et propter hoc in se unus potest in omnia, in quae possunt particulares sensus, et adhuc amplius: quia potest cognoscere actus eorum, et sicut est in cognitione, ita est etiam in affectu. videmus enim affectum sensitivum, propter hoc, quod inclinatur ad particulure bonum: quia sequitur particularem apprehensionem, scilicet sensitivam, distiniguitur, et plurificatur; et ideo in affectu sensitivo reperiuntur duo genera affectus, scilicet, irascibilis et concupiscibilis. Voluntas autem, sive appetitus intellectivus: quia habet inclinationem ad universalem bonum: propter universalem formam apprehensam ab intellectu, remanet indivisus, ita quod in eo non distinguitur irascibile, et concupiscibile: igitur sicut distinctio appetitus sensitivi arguit distinctionem particularium virtutum sensitivarum, sic appetitus intellectivus propter sui unitatem arguit unitatem intellectivae potentiae: et ideo bene concludebatur in arguendo: quod potentia intellectiva est una, quia voluntas est una. Dicendum est ergo, quod memoria et intelligentia non sunt duae potentiae secundum veritatem, sive secundum rem; sed secundum rationem. Propter hoc aliqui dicunt eas esse duas vires: volunt enim, quod sufficiat ad distinctionem virium diversitas officiorum: eadem enim est potentia memoria, et intelligentia, sed prout meminit dicitur memoria, prout intelligit, intelligentia. Si volumus tamen secundum quamdam appropriationem loqui, possumus dicere, quod in anima aliquado ponitur distinctio potentiarum, aliquando virium, aliquando potestatum, aliquando portionum. Prima distinctio accipitur penes distinctionem actuum. Secunda penes diversitatem officiorum. Tertia penes diversitatem motuum. Quarta penes diversitatem graduum. Primum sic patet: quia ipse potentiae per actus distinguuntur, sicut actus per obiecta: ut vult Phil. in libro de Anim. Secundum sic est videre: quia memoria habet aliud officium, quam intelligentia: quia illa retinet, ista speculatur, dicimus memoriam, et intelligentiam esse duas vires, cum tamen sint una potentia. Tertium sic ostenditur: dicimus enim synderesim esse aliam potestatem a libero arbitrio, eo quod synderesis est determinata ad unum, et ita videtur habere motum naturalem: liberum arbitrium ad opposita se habet et ita videtur habere motum voluntarium. Quartum etiam patet: quia secundum quod ratio vertit se ad superiora respicit graduam, superiorum, et dicitur superior: secundum quod se vertit ad gradum inferiorum, dicitur portio inferior rationis. Ad primum dicendum, quod retinere speciem, et intelligere, sive speculari propter speciem retentam non faciunt diversas potentias: videmus enim unam, et eadem virtutem ut virtutem visiva retinere speciem, et videre. Quod autem retineat speciem patet per Aug. qui dicit non omnino esse simile de sigillo impresso in aqua, et de forma impressa in oculo: vult enim, quod forma in oculo aliquam permanentiam habeat, quod etiam ostendit Auctor Perspective in principio perspectivae suae. Ad formam arguendi dicendum, quod non quaelibet diversitas facit diversitatem potentiae nisi formalis, cuiusmodi non est diversitas facta. Ad secundum dicendum, quod intelligentia non gignitur a memoria proprie loquendo. Sed species, quae est in intelligentia, gignitur a specie, quae est in memoria. Quod si quaeratur quomodo poterunt esse duae species in eadem potentia numero: dicendum, quod illae duae species non sunt eiusdem rationis, ut patebit cum disputabitur de verbo. Ad tertium dicendum, quod omnis similitudo non currit per omnem modum. Et ideo poterit esse repraesentatio Trinitatis absque eo, quod memoria, et intelligentia sint diversae potentiae, sed solum diversae vires. Vel possumus dicere, quod distinctio virium magis representat distinctionem Personarum quam distinctio potentiarum: quia distinctio virium est magis distinctio secundum relationem, cuiusmodi distinctio potissime Personis Divinis convenit."; • • • Ioh. Par., Super Sent., I, 3, 7 (69,165-169) ↩︎

  2. eiusdem … et non alterius] cf. Thom., De uerit., 10, 3, arg. 4 (303,46-48) ↩︎

  3. ut … dictum fuit supra] ubi hoc explicatum sit, incertum est (forsan in priore redactione) ↩︎

<Questio quarta, articulus secundus: Vtrum intellectus et uoluntas sint eadem potentia>

[B.I.3.4''.1] I.3''.4.5

Quantum ad secundum articulum, scilicet de 1 intellectu et uoluntate, an sint idem aut differant realiter, est duplex modus dicendi. Primus est quod intellectus et uoluntas differunt realiter, non solum respectibus, set in absoluto 2. Cuius ratio est duplex.


  1. de ... realiter] cf. Thom., De uerit., 22, 10 (634-636) ↩︎

  2. in absoluto] cf. Duns Scot., Rep. Par., II, 16, 1, 22 (77b); • • • Heru. Nat., Super Sent., I, 3, 4 (40aA-B) ↩︎

[B.I.3.4''.2] I.3''.4.6

Prima est quia potentia 1 dicit principium actus; set solus respectus non potest actum principiare; ergo que sunt principia diuersorum actuum non differunt solum secundum respectum, set per aliquid absolutum; intellectus autem et uoluntas sunt principia diuersorum actuum, qui sunt intelligere et uelle; ergo etc.


  1. potentia dicit principium actus] cf. Arist., Metaph., V, 12, 1019a15-16; • • • Thom., Super Sent., II, 26, 1, 3, 2 (673) ↩︎

[B.I.3.4''.3] I.3''.4.7

Secunda est quia si sola diuersitas respectuum sufficeret ad diuersitatem potentiarum, tunc sicut intellectus et uoluntas sunt due potentie propter duos respectus ad duos actus, ita memoria et intelligentia essent due potentie propter duos respectus ad duos actus, qui sunt habere speciem et intelligere; hoc autem non dicimus; ergo etc.

[B.I.3.4''.4] I.3''.4.8

Alius 1 est modus dicendi et est talis quod una res absoluta, siue essentia anime siue aliquid additum essentie, est fundamentum duarum potentiarum que sunt intellectus et uoluntas, que sub duobus respectibus habent rationem duarum potentiarum, et isti duo respectus habent ordinem adinuicem ita quod secundus supponit primum, sicut actus uoluntatis supponit actum intellectus, et secundum hoc intellectus et uoluntas in nullo absoluto differunt, set differentia eorum est per respectus.


  1. Alius … fundamentum duarum potentiarum] cf. Henr. de Gand., Quodl. III, 14 (71rF-E); • • • Rich. de Mediau., Quaest. disp., 9 (32-34) ↩︎

[B.I.3.4''.5] I.3''.4.9

Confirmatur autem hec positio tribus rationibus et auctoritate. Prima ratio talis est: omnis uirtus separata ab organo corporeo est per essentiam intellectus; set uoluntas est separata ab organo corporeo; ergo ipsa est per essentiam intellectus; non differunt ergo in aliquo absoluto. Minor de se patet, set maior probatur, quia esse 1 separatum a corpore uel materia corporea est causa intellectualitatis, et ideo non est intelligibile quod aliqua uirtus sit separata ab organo corporeo et quod ipsa non sit intellectus. Secunda ratio talis est: sicut se habet cognoscens ad uiuens, sic liberum ad cognoscens, quia sicut cognoscens perfectius est et nobilius uiuente non cognoscente, sic liberum nobilius et perfectius est cognoscente non libero; nunc est ita quod omne cognoscens est uiuens et secundum eandem potentiam qua cognoscit uiuit; ergo similiter omne liberum est cognoscens et secundum potentiam secundum quam est liberum secundum eandem cognoscit; sumus autem liberi secundum uoluntatem; ergo secundum eandem sumus cognoscentes, quod non esset nisi uoluntas per essentiam esset intellectus.

Tertia ratio talis est: NOS distinguimus duplicem 2 appetitum, naturalem, qui non sequitur cognitionem, et animalem, qui sequitur cognitionem, comprehendendo sub animali appetitum sensitiuum et intellectiuum. Ex hoc sic arguitur: appetitus naturalis non differt per essentiam a natura quam sequitur, sicut appetitus materie non differt a materia et appetitus 3 grauis non differt realiter a grauitate; ergo appetitus animalis, siue sensitiuus siue intellectiuus, qui dicitur uoluntas, non differt realiter a potentia cognitiua quam sequitur. Antecedens patet, consequentia autem tenet per simile.


  1. esse … est causa intellectualitatis] cf. Arist., De an., III, 4, 429a18-27; • • • Thom., S.th., I, 105, 3, resp. ↩︎

  2. duplicem … non sequitur cognitionem] cf. Thom., S.th., I, 80, 1-2, resp.; I-II, 17, 8, resp. ↩︎

  3. appetitus … realiter a grauitate] cf. Duns Scot., Super Metaph., I, 2 (80,9-10); In Sent., IV, 49, 10, 2-3 et 11 (318a-319a et 379a) ↩︎

[B.I.3.4''.6] I.3''.4.20

Ad idem est expressa auctoritas beati AVGVSTINI X De Trinitate cap.° 10, ubi dicit sic: Hec 1 tria, memoria, intelligentia et uoluntas, non sunt tres uite, set una uita, nec tres mentes, set una mens, nec tres substantie, set una substantia. Memoria quippe quod uita, mens et substantia dicitur ad se ipsam dicitur; quod uero memoria dicitur ad aliquid relatiue dicitur. Hoc de intelligentia quoque et uoluntate dixerim; intelligentia quippe et uoluntas ad aliquid dicitur. Vita autem unaqueque ad se ipsam et mens et essentia. Quocirca hec tria sunt unum quo una uita, una mens, una essentia, et quidquid aliud ad se ipsa singula dicuntur, etiam simul singulariter, non pluraliter dicuntur; eo uero tria quo ad se inuicem referuntur. Ex hiis expresse apparet quod hec tria in nullo absoluto differunt, set solum respectibus. Quod si uerum est, multo expressior est in eis ymago Trinitatis quam secundum oppositam opinionem. Hiis tamen non obstantibus prior opinio potest sustineri.


  1. Hec … se inuicem referuntur] Aug., De Trin., X, 11, 18 (330,29 331,40) ↩︎

[B.I.3.4''.7] I.3''.4.7'

Et ad rationes istius opinionis potest responderi, ad primam per interemptionem maioris; et cum dicitur quod separatio a materia uel ab organo corporeo est causa intellectualitatis, uerum est, set non solius, immo intellectualitatis et proprietatum consequentium; et quia uoluntas sequitur intellectum per se et naturaliter, ideo separatio a materia utrumque causat et non alterum tantum.

[B.I.3.4''.8] I.3''.4.8'

Ad secundum dicendum quod aliter se habet cognoscens ad uiuens et aliter liberum ad cognoscens, quia cognoscens per se est sub uiuente sicut inferius sub superiore; propter quod non solum omne cognoscens est uiuens, set etiam secundum omne quod cognoscit uiuit; set liberum non est per se sub cognoscente, set est denominatio a proprietate consequente illud quod est per se sub cognoscente; est enim proprietas intelligentis, intelligens autem per se est sub cognoscente et ideo bene sequitur quod omne liberum sit cognoscens, quia esse liberum conuenit soli intelligenti et omne intelligens est cognoscens; set non sequitur quod secundum illud secundum quod aliquid est liberum, sit cognoscens, quia ut dictum est, liberum non est per se sub cognoscente, set proprietas concomitans.

[B.I.3.4''.9] I.3''.4.10

Ad tertium dicendum quod non est simile de appetitu naturali et de appetitu cognitiuo, quia ad perfectiorem actum plura requiruntur quam ad imperfectum, et quia appetere perfectior actus est in cognoscentibus quam in rebus naturalibus, ideo non oportet, si forma naturalis sufficiat ad principiandum talem actum in naturalibus, quod potentia cognitiua sufficiat ad principiandum perfectiorem actum, set oportet addere specialem potentiam appetitiuam.

[B.I.3.4''.10] I.3''.4.10'

Ad 1 auctoritatem AVGVSTINI potest dici quod forte illa fuit intentio eius, quam DOCTORES communiter non secuntur.


  1. Ad … communiter non secuntur] cf. Aug., De Trin., X, 11, 18 (330,29 331,40); • • • Thom., S.th., I, 77, 1, ad 1 ↩︎

[B.I.3.4''.11] I.3''.4.11'

Ad rationes principales dicendum quod illa tria secundum illud quod sunt non oriuntur ex se inuicem, quia uel sunt una natura, ut memoria et intelligentia, uel dato quod non sint una natura, ut intellectus et uoluntas, tamen una secundum id quod est non est ab alia; set secundum actus earum est ibi quidam modus originis, inquantum secundus dependet a primo et tertius ab utroque.

[B.I.3.4''.12] I.3''.4.12'

Ad secundum dicendum quod illa tria differunt uel in absoluto, ut intellectus et uoluntas, uel secundum diuersos respectus subordinatos, ut memoria et intelligentia, et quodlibet istorum sufficit ad hoc ut sint distincte partes ymaginis, quia nec persone Trinitatis increate differunt nisi solis respectibus.

[B.I.3.4''.13] I.3''.4.13'

Ad argumentum in oppositum dicendum est quod non est simile de memoria respectu intelligentie et de intellectu respectu uoluntatis, quia tenere speciem et uti ea magis possunt pertinere ad eandem potentiam quam intelligere et uelle.

Distinctio quarta

<Questio unica: Vtrum generatio sit in diuinis>

[B.I.4.un.1] I.4.E.1

Hic 1 oritur questio etc.


  1. Hic oritur questio etc] Lomb., Sent., I, 4, 1, n.1 (77,21-22) ↩︎

[B.I.4.un.2] I.4.1.1

Circa distinctionem istam primo queritur utrum generatio sit in diuinis, secundo de ueritate propositionum exprimentium hanc generationem.

[B.I.4.un.3] I.4.1.2

Ad primum sic proceditur, et uidetur quod in diuinis non sit generatio, quia a 1 quo remouetur superius, et inferius; set mutatio 2 superior est ad generationem; ergo, cum 3 in diuinis non sit mutatio, uidetur quod nec generatio.


  1. a … superius et inferius] cf. Petr. Hisp., Tract., XII, 24 (225,16-18) ↩︎

  2. mutatio … est ad generationem] cf. Arist., Metaph., XI, 11, 1067b14-25; Phys., V, 1, 225a1-20 ↩︎

  3. cum … mutatio] cf. Iac., 1,17 ↩︎

[B.I.4.un.4] I.4.1.3

Item, si in diuinis esset generatio, illa esset equiuoca 1 uel uniuoca; set non est equiuoca nec uniuoca; ergo etc. Probatio minoris, et primo quod non sit ibi generatio equiuoca, quia, secundum AVGVSTINVM, in 2 Filio est perfecta ratio ymaginis, quia in eo nulla est dissimilitudo; set ratio equiuoca excludit perfectam similitudinem; ergo etc. Item, nec uniuoca, quia tantum differunt gignens et genitum quantum proprietates eorum constitutiue; set paternitas et filiatio, que constituunt Patrem gignentem et Filium genitum, sunt diuersarum rationum; ergo gignens et genitum sunt diuersarum rationum; set tunc non est generatio uniuoca; ergo etc.


  1. equiuoca uel uniuoca] cf. Arist., Metaph., VII, 8, 1033b29-32; 9, 1034a21-25 • • • Thom., In Metaph., VII, 8, 1443-1447 (353a-b); In Phys., VIII, 10, 1053 (553b) ↩︎

  2. in … nulla est dissimilitudo] cf. Aug., In Ioh. eu., XXXVI, 9 (329,17-21); De Gen. ad litt. inperf. lib., 16 (501,10-16); De diu. quaest. 83, 74 (214,38-42) ↩︎

[B.I.4.un.5] I.4.1.3'

Item, si generatio esset in diuinis, cum 1 in Deo nichil sit preter Deum, hec esset uera: “Deus genuit Deum”; set contra, hec non est uera: “Deus genuit deitatem”; ergo nec ista: “Deus genuit Deum”. Antecedens conceditur ab omnibus. Probatio consequentie. Quando aliqua sunt idem re, quidquid reale conuenit uni, conuenit et alteri; set Deus et deitas sunt penitus idem re; ergo, si generare uel generari competit Deo, competit et deitati.


  1. cum … Deus genuit Deum] cf. Abael., Theol. ‘Summi boni’, II, 62 (134,527-529); Theol. christ., III, 109 (235,1287-1290) ↩︎

[B.I.4.un.6] I.4.1.4

In contrarium est quod dicitur Is. ultimo: Ego, 1 qui aliis generationem tribuo, numquid sterilis ero? Et arguitur per rationem sic: paternitas et filiatio sequuntur generationem; set in diuinis est paternitas et filiatio, ut patet ex multis locis Scripture 2; ergo in diuinis est generatio.


  1. Ego ... numquid sterilis ero?]Is., 66,9 ↩︎

  2. Scripture] cf. Matth., 3,17; Ioh., 14,16; Eph., 3,15; I Ioh., 5,20 ↩︎

[B.I.4.un.7] I.4.1.4'

Responsio. Circa questionem istam uidenda sunt duo. Primum est de generatione an sit in diuinis, secundum est de ueritate propositionum exprimentium diuinam generationem.

[B.I.4.un.8] I.4.1.5

Quantum ad primum dicendum 1 quod 2 generationem esse in diuinis non potest per rationem naturalem efficaciter probari, sicut 3 prius dictum fuit de articulo Trinitatis; supposito tamen quodam potest probari in diuinis esse generationem; set quia primum non OMNES concedunt, immo dicunt 4 quod per rationes eque efficaces potest probari generationem esse in diuinis sicut potest probari quecumque conclusio naturalis, ideo primo ponentur rationes EORVM et ostendetur quod non concludunt, deinde quodam supposito probabitur principale intentum.


  1. dicendum ... probari] cf. Thom., Super Sent., I, 4, 1, 1, sol. (131) ↩︎

  2. dicendum quod … [par. 10] essentia ergo etc.] cf. Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 4, 1, resp. (67,10-73,126) ↩︎

  3. sicut ... fuit] cf. supra, Prol., 1, resp., nn.39-40 (4va) ↩︎

  4. dicunt ... naturalis] cf. Henr. de Gand., Summa, 13, 6, resp. (94rC-vD) ↩︎

[B.I.4.un.9]

Rationes 1 EORVM sunt due. Prima talis est. Omnis perfecta operatio terminatur ad aliquod operatum; set in Deo sunt intelligere et uelle operationes perfectissime; ergo terminantur ad aliqua operata: intelligere quidem ad uerbum productum, uelle autem ad amorem; set producens aliquid per quamcumque operationem et productum necessario differunt; ergo talis differentia est in diuinis, cum illa productio sit ad intra; set non potest esse quoad essentiam, que est una; ergo est quoad Personas.


  1. Rationes ... [par. 10] una diuina essentia] cf. Henr. de Gand., Quodl., VI, 1, sol. (11,30sqq.) • • • Cf. etiam Ioh. Paris., Super Sent., I, 4, 1, resp. (91,9-92,43) ↩︎

[B.I.4.un.10]

Secunda talis est. Quidquid perfectionis est in creaturis, totum est Deo attribuendum exclusa imperfectione; set naturam reperiri in pluribus suppositis est perfectionis, licet plurificari in eis sit imperfectionis, ut 1 dictum fuit supra; ergo primum est Deo attribuendum excluso secundo; hoc autem solum fit ponendo plures Personas in una diuina essentia; ergo etc.


  1. *ut dictum fuit supra]** cf. *supra*, I, 2, 1, ad 2 (17rb) ↩︎

[B.I.4.un.11]

Ad confirmationem huius addunt quod natura 1 que non est nisi tantum in uno supposito uidetur arctata et limitata, quod non competit nature diuine.


  1. natura … competit nature diuine] cf. Henr. de Gand., Quodl., VI, 7, sol. (75,47-76,76) ↩︎

[B.I.4.un.12]

Hee autem rationes, ut ISTI dicunt, eque bene concludunt sicut quecumque demonstratio in naturalibus; set quia in 1 I quest. huius libri satis efficaciter fuit probatum quod articulus, potissime Trinitatis, demonstrari non potest, et idem iudicium est de generatione et pluralitate Personarum, quia nichil 2 se ipsum gignit, ideo, non replicando rationes prius positas, solum restat soluere ad rationes eorum.


  1. in … quest. huius libri] cf. supra, Prol., 1, resp., nn.39-40 (4va) ↩︎

  2. nichil se ipsum gignit] cf. Aug., De Trin., I, 1, 1 (28,35-36); ap. Lomb., Sent., I, 3, 4 (77,17-18) et 4, 1, n.1 (78,9-14) ↩︎

[B.I.4.un.13]

Cum enim primo dicunt quod intelligere et uelle, cum sint operationes perfecte in Deo, habent aliquem terminum per ipsas productum, constat quod istud est contra philosophiam et theologiam. Contra philosophiam IX Metaphisice et I Ethicorum, ubi dicitur quod per 1 operationes que manent in operante nichil alterum constituitur, immo ipse sunt finis et non aliquid per eas operatum, quia nullum est.


  1. per ... per eas operatum] cf. Arist., Metaph., IX, 8, 1050a23-b1; Eth. Nic., I, 1, 1094a3-6; 8, 1098b15-20 ↩︎

[B.I.4.un.14]

Est etiam contra theologiam. Primo, quia, si per intelligere et uelle aliquid produceretur productione ad intra, de qua loquimur, sequeretur quod hee operationes non possent conuenire Persone non producenti; constat autem quod conueniunt Spiritui Sancto, qui non producit aliquam aliam Personam; ergo non est de ratione intelligendi et uolendi, quantumcumque sint perfecte operationes, quod per eas aliquid producatur. Secundo, quia in Deo intelligere et uelle sunt unica et simplicissima operatio; igitur, si per eas aliquid produceretur, illud esset unicum et simplicissimum productum, et non multa, et ita non essent in diuinis nisi due Persone, unica producens et unica producta, quod fides renuit. Quod ergo assumitur, quod omnis operatio perfecta habet aliquid productum pro termino iuxta uiam naturalis rationis cui demonstrationes innituntur, solum habet ueritatem in operationibus que transeunt in materiam exteriorem, que proprie dicuntur ‘factiones’, de quarum numero non sunt uelle et intelligere.

[B.I.4.un.15]

Quod autem secundo dicitur, quod perfectionis est quod una essentia sit in pluribus suppositis (nam imperfectioni et arctationi nature attestatur quod ipsa sit tantum in uno supposito), dicendum quod quantum habet uia naturalis inquisitionis sufficit ad ponendam naturam esse perfectissimam et illimitatam quod ipsa sit in unico supposito perfectissimo et illimitato, nec oportet quod ponatur in pluribus; nec philosophi, qui ductu naturalis rationis sciuerunt naturam diuinam esse perfectissimam, posuerunt quod eius perfectio requireret plura supposita, set tantum unum perfectissimum.

[B.I.4.un.16]

Sic igitur patet quod iste rationes nullo modo demonstrant articulum Trinitatis, quia omnino demonstrari non potest, nec generationem seu quamcumque emanationem in diuinis.

[B.I.4.un.17] I.4.1.6

Supposito tamen quodam potest satis efficaciter probari quod generatio sit in diuinis.

[B.I.4.un.18] I.4.1.7

Ad quod primo probandum, ostendetur quod Persone diuine distinguuntur relationibus originis, secundo ostendetur quod aliqua origo habet rationem generationis.

[B.I.4.un.19] I.4.1.8

Primum patet sic. Si sint plures Persone in diuinis, aut differunt in absolutis aut solis relationibus. Non in absolutis, quia, cum illud absolutum non sit essentia, que in diuinis est una, nec distinguit nec distinguitur, oporteret quod esset additum essentie diuine; set absolutum additum alii absoluto facit compositionem; ergo in diuinis esset compositio, quod est impossibile; quare est impossibile distinctionem diuinarum Personarum fieri per absoluta.

[B.I.4.un.20] I.4.1.9

Fit igitur per relationes, et per relationes reales, quia relationes rationis non distinguerent nisi secundum rationem. Relationum autem est triplex genus, ut patet ex V Metaphisice: quedam 1 enim fundantur super unum et multa, ut equalitas et similitudo, quedam super rationem mensure et mensurati, ut scientia et scibile, quedam super actionem et passionem siue super originem, ut paternitas et filiatio; oportet ergo quod Persone distinguantur per aliquod genus harum relationum. Set non possunt distingui per relationes fundatas super unum in quantitate uel qualitate, ut sunt similitudo et equalitas; primo, quia tales relationes aut non sunt reales omnino aut saltem in diuinis, ut 2 patebit infra dist. 31; secundo, quia relatio non distinguit Personas, nisi includat oppositionem; set oppositio relationum equalitatis et similitudinis supponit distinctionem suppositorum (equale enim supponit aliquid iam constitutum cui equalitas attribuitur); ergo talis oppositio non facit distinctionem. Item, nec distinguuntur per secundum genus relationum, quia ratio mensure et mensurati omnino non sunt in diuinis, et item, si essent, mensura non refertur ad mensurabile nisi secundum rationem; ratio autem non distinguit realiter. Relinquitur ergo quod distinguuntur per tertium genus relationum, que sunt relationes originis. Et hoc est primum.


  1. quedam ... paternitas et filiatio] cf. Arist., Metaph., V, 15, 1020b26-1021a30 • • • Thom., In Metaph., V, 17, 1001-1003 (266a) ↩︎

  2. ut … infra dist. 31] cf. infra, I, 31, 1 (86rb-vb) ↩︎

[B.I.4.un.21] I.4.1.10

Secundum sic patet. Illud 1 quod accipit ab alio esse et naturam et modo nature, dicitur ab illo generari; set prima Persona producta in diuinis accipit a Persona producente esse et naturam et modo nature; ergo generatur ab ea. Maior patet, quia generatio 2 est 3 uia in naturam, terminatur etiam ad aliquod esse, sicut corruptio ad non esse, dicitur etiam a DAMASCENO ‘opus 4 nature’; et ideo, ubi aliquid accipit ab alio esse et naturam et modo nature, dicitur ab illo generari. Minor declaratur, quia Persona diuina producta ab alia accipit ab ea esse et naturam non solum eandem genere, sicut in generatione equiuoca, aut specie, sicut in generatione uniuoca, set eandem numero; prima etiam Persona producta hoc accipit modo nature, quia procedit ab una Persona tantum; hoc 5 autem est modus nature, ut 6 infra dicetur quod unum 7 fit ab uno tantum modo quo exponetur. Est igitur generatio in diuinis. Et sic patet primum.


  1. Illud ... ab illo generari] cf. Thom., S.c.g., IV, 16, 3523 (277b) ↩︎

  2. generatio ... uia in naturam] Thom., In Phys., II, 2, 155 (80a) ↩︎

  3. generatio est ... ad non esse]Auct. Ar., 2, 152-153 (152,54-55)  •  •  •  cf. Arist., Phys., V, 1, 225a12-20 ↩︎

  4. opus nature] Ioh. Dam., De fide orth., I, 8, 4 (32,78)  •  •  •  cf. Alb., Super Sent., I, 4, A, 2, arg. 1 (156a) •  •  •  Thom., Super Sent., I, 4, 1, 1, ad 1 (132) ↩︎

  5. hoc ... tantum] cf. Thom., Super Sent., I, 10, 1, 5, ad 1 (271); 11, 1, 1, ad 8 (279); 13, 1, 2, sol. (304); De pot., 10, 2, ad 11 (261b) ↩︎

  6. ut infra dicetur] cf. infra, I, 10, 1, resp. (113,126-137) ↩︎

  7. unum fit ab uno tantum] cf. Auic., Metaph., IX, 4 (481,50-51) •  •  • Auerr., Metaph., XII, 44 (327vI) •  •  •  A. de Libera, Ex uno non fit nisi unum, 543-560 ↩︎

[B.I.4.un.22] I.4.2.5

Quantum ad secundum uidendum est quomodo differunt ‘Deus’ et ‘deitas’, ut ex hoc appareat quare hec sit uera: “Deus genuit Deum”, et non ista: “Deitas genuit deitatem”.

[B.I.4.un.23] I.4.2.6

Est ergo notandum quod quantum 1 ad significatum et modum significandi, ita se uidentur habere ‘Deus’ et ‘deitas’, sicut ‘homo’ et ‘humanitas’. ‘Humanitas’ autem significat naturam absque habitudine ad supposita, ‘homo’ autem in suo significato includit suppositum. Quod patet sic. Quidquid 2 predicatur per se de aliquo in primo modo in quid et non denominatiue, includit illud in suo significato saltem indeterminate, sicut ‘animal’ includit ‘hominem’; ‘album’ autem uel ‘rationale’ non sic, quia utrumque predicatur denominatiue, licet utrobique sit alia et alia denominatio, et ideo neutrum eorum in suo significato includit suppositum, set tantum dat ipsum intelligere ex suo modo significandi; set ‘homo’ et uniuersaliter concreta substantie et substantiua predicantur de suppositis per se et in quid, ut “Sortes est homo” uel “animal”; ergo includunt ea in suo significato saltem indeterminate. Ex quo patet quod inuenitur triplex concretum: quoddam accidentale, ut ‘album’; quoddam substantiale set denominatiuum, ut ‘rationale’; quoddam substantiale quod non est denominatiuum, ut ‘homo’, ‘animal’. Omnibus autem concretis commune est quod dant intelligere suppositum et pro supposito reddunt locutionem ueram, ut “album currit” pro “Sorte currente”, “rationale disputat” uel “homo mouetur”. In hoc tamen est differentia, quod concretum accidentale dat intelligere suppositum non ex significato, set ex modo significandi solum (album 3 enim solam qualitatem significat, ut dicitur in Predicamentis); concretum autem substantiale denominatiuum dat intelligere suppositum partim ex significato, quia significat aliquid quod pertinet tamquam pars ad intraneitatem suppositi, ut ‘animatum’, partim uero ex modo significandi; concretum uero substantiale et non denominatiuum per se et directe significat suppositum in communi, ut ‘homo’ significat suppositum habens humanitatem.


  1. quantum ... significato includit suppositum] cf. Thom., S.th., I, 39, 4, resp. ↩︎

  2. Quidquid ... suo modo significandi] cf. ps.-Thom., Summa tot. Log. Arist., I, 2 (56a); II, 1 (61a-b) ↩︎

  3. album ... solam qualitatem significat] cf. Arist., Cat., 5, 3b19 ↩︎

[B.I.4.un.24] I.4.2.7

Ex hoc patet quod hec est uera: “Deus genuit Deum”, non autem ista: “Deitas genuit deitatem”, quia actiones 1 que important distinctionem in diuinis non possunt conuenire nature, set tantum suppositis, quia natura est una, supposita uero plurificantur et distinguuntur; set generatio est actio que importat distinctionem (nichil 2 enim se ipsum gignit, AVGVSTINVS I De Trinitate); ergo in diuinis non potest competere nature, set tantum suppositis. ‘Deitas’ autem importat solam naturam absque habitudine ad supposita, ‘Deus’ autem importat suppositum; ergo hec potest uerificari pro supposito generante et genito: “Deus genuit Deum”, quia Pater genuit Filium, non autem “Deitas genuit deitatem”. Per idem patet quod essentia 3 non est id quod generat uel quod generatur, quia generans et genitum semper supposito distinguuntur, essentia autem diuina a nullo distinguitur secundum suppositum, et ideo nec generat nec generatur. Vtrum autem sit illud quo generans generat uel quo genitum generatur seu generationem terminat, idem est querere ac si quereretur utrum potentia generandi dicat quid uel ad aliquid, de quo queretur 4 infra dist. 7.


  1. actiones ... se tantum suppositis] cf. Alb., Super Sent., I, 4, A, 6, ad 2 (163a-b) •  •  •  Thom., Super Sent., I, 4, 1, 2, ad 1 (134) •  •  •  Bonau., Super Sent., I, 9, 2, ad 3 (183b) • •  • Aeg. Rom., Ord., I, 5, princ. 1, 2, 1, sed contra et resp. (36vbP-37raC): «In contrarium est quia generans et genitum, quia conueniunt in forma, sunt unus in nomine; ergo si essentia generat, generabit essentiam; ergo uel ipsa uel alia. Seipsam non, quia, ut scribitur I De Trin. cap. 1: Nulla enim res est que seipsam gignat ut sit. Alias non, quia in Deo non est pluritas essentiarum. — Respondeo dicendum quod ad hoc sic respondetur quod in creaturis ispa naturam existens in supposito non est omnino idem ipsi supposito et differt ab esse, quod habet in ipso; et ideo ita est ratio agendi quod non agit. In diuinis autem etiam agere competit ipsi nature, ut possimus uere dicere essentia creat / essentia conseruat. Solum autem in his, quibus essentia a supposito distinguitur, non est uera attribuitio ad essentiam, et quia essentia et suppositum distinguuntur penes absolutum et respectiuum ea, que competunt supposito ratione respectus essentie, non possunt attribui; et ideo generare, spirare, non vere dicuntur de essentia. Sed istud non uidetur sufficienter dictum. Nam quando aliquid predicatur de aliquo, etiam ea, que competunt subiecto in eo quod a predicato distinguitur, competunt predicato, licet non adeo proprie. Nam cum dicitur edificator est musicus – licet musicus ab edificatore distinguatur in eo quod edificatoris est edificare, musici autem cantare – possumus tamen concedere quod musicus edificat. Ita ex parte ista conceditur quod essentia generaret, licet non inquantum essentia, quod tamen non conceditur. Et propter hoc uidendum que sit causa quare, que conueniunt subiecto non conueniunt predicato. Et ideo aduertendum quod ea, que conueniunt subiecto, uel dicunt quod rationis uel dicunt quod rei. Si dicunt quod rationis prout a predicato distinguitur, ipsum subiectum numquam predicato conueniunt; et appello quod rationis ea que significant habitudinem terminorum uel secundas intentiones uel reduplicationem, quia omnia ista uidentur remote fundari super rem. Quantum ad primum modum cum dico homo est musicus, non ualet homo est substantiuum, ergo musicus est substantiuum; nam ille est quedam modus se habendi, in quo distinguitur homo a musico. Nec ualet cum dico homo est Pater, homo est quid absolutum, ergo pater est quid absolutum; nam absolutum et respectiuum sunt quantum ad aliquod quedam habitudines terminorum. Quantum ad secundum modum, non ualet homo est substantia, homo est species, ergo substantia et species: natura, species et genus secundas intentionem nominant. Quantum ad tertium, non ualet triangulus cum reduplicatione sui habet tres. Et sicut istis tribus modis, que conueniunt subiecto, in istis inferioribus remouentur a predicato. Ita et in diuinis. Vnum non ualet; Pater est Deus, Pater est relatiuum, ergo et Deus; et hoc quantum ad primum modum. Nec ualet Pater est essentia, Pater est incommunicabile quid, ergo et essentia; nam communicabile et incommunicabile secundas intentiones important, sicut uniuersale et indiuiduum; et hoc quantum ad secundum. Quantum ad tertium non ualet Pater est Pater quia generat, Pater est Deus, ergo Deus est Deus, quia generat. Omnes autem isti modi ad res rationis reduci possunt. Causa autem quare res rationis, que competunt subiecto, ut est a predicato distinctum predicato, non competunt esse potest, quia ea que competunt subiecto prout a predicato distinguitur. Si competunt predicato hoc non est, nisi inquantum predicatum subiectum implicat. Sed quantucumque sit implicatio subiecti in predicato, semper predicatum remanet distinctum a subiecto secundum rationem, et ideo eorum, que ex parte rationis se tenent, non est communicatio subiecti ad predicatum. Si autem consideramus ea nomina, que dicunt quid rei, si competunt subiecto, utrum competant predicatum per se numquam competunt, cum sint talia in quibus subiectum a predicato distinguitur. Per accidens tamen competere possunt» • •  •  Rich. de Mediau., Super Sent., I, 5, 1, resp. (67a): «Respondeo, quod diuina essentia non generat, et ratio huius est, quia generans distinguitur a genito, quia secundum Augustinum I De Trin. cap. 1: Nulla omnino res est, que seipsam gignat, ut sit essentia autem non distinguitur neuqe a diuina essentia, quia non sunt plures diuinae essentiae, nec a persona, quia persona predicatur de essentia, et econtra. Et est essentia de ratione personae restat ergo quod diuina essentia non generat. Vnde et abbatem IOACHIM contrarium afferentem, reprehendit sancta Ecclesia et libellum siue tractatum, quem edidit contra Magistrum Petrum Lombardum, in quo asserebat duininam essentiam generare, damnauit» •  •  •  Duns Scot., Ord., I, 5, pars 1, q. unica, resp. (17,5-8) •  •  •  Cf. etiam A. de Libera, Les actions appartiennent aux sujets, 199-220  •  •  •  R. Cross, Accidents, Substantial Forms, and Causal Powers, 133-146 ↩︎

  2. nichil ... se ipsum gignit] cf. Aug., De Trin., I, 1, 1 (28,35-36); ap. Lomb., Sent., I, 3, 4 (77,17-18) et 4, 1, n.1 (78,9-14) ↩︎

  3. essentia ... uel quod generatur] cf. Lomb., Sent., I, 5, 1 (80,25sqq.) •  •  •  Greg. IX, Decretal., I, 1, 2 (6-7) ↩︎

  4. queretur infra dist. 7] cf. infra I, 7, 1 (27sqq.) ↩︎

[B.I.4.un.25] I.4.1.11

Ad primum argumentum dicendum quod mutatio non est de ratione generationis sicut superius est de ratione inferioris, loquendo absolute de generatione. Solum enim de ratione generationis est acceptio esse et nature ab alio, modo quo dictum est, ita tamen quod sit ibi aliquid communicatum, non productum, de quo dicitur genitum ‘generari’ alioquin non esset ‘generatio’ proprie, quia si homo produceret hominem de nichilo, non esset generatio, set creatio. Semper enim in generatione aliquid supponitur quod per generationem non producitur, set communicatur; set quia in creaturis illud quod communicatur et non producitur est materia sola, que cum sit pura potentia, omni forma carere non potest nec plures specificas simul habere, ideo generans non potest eam communicare genito sine omni forma, nec cum forma preexistente, quia super illam generans non habet aliquam actionem, nisi forte in corrumpendo; et ideo generans communicat eam cum forma noua per ipsum introducta et precedente expulsa, in quo est uera mutatio; omnis 1 ergo generatio in creaturis includit ueram mutationem; set hoc non est de absoluta ratione generationis, set contingit ex imperfectione eius quod communicatur et modi communicandi. In diuinis autem non sic est, quia essentia diuina, que communicatur per generationem et non producitur, est secundum se actu ens et potest communicari nichil amittens uel acquirens; propter quod non est ibi mutatio; nec credo quod generatio dicatur uniuoce in Deo et creaturis, set analogice 2.


  1. omnis ... et modi communicandi] cf. Thom., Super Sent., I, 4, 1, 1, sol. (131-132) et ad 2 (132) ↩︎

  2. analogice] cf. Thom., De pot., 2, 5, ad 6 (36a) ↩︎

[B.I.4.un.26] I.4.1.12

Ad secundum dicendum quod in 1 diuinis est generatio uniuoca propter unitatem nature in generante et genito, non obstante diuersitate proprietatum constituentium supposita, quia equiuocatio et uniuocatio generationis respicit naturam generantis et geniti magis quam proprietates sub quibus est natura. Et cum dicitur quod generans et genitum sunt diuersarum rationum secundum speciem, dicendum quod falsum est, quia concernunt unum et idem numero, quod est eis realiter commune; istud autem non inuenitur in suppositis differentibus specie. Nec sequitur: “Relationes differunt specie; ergo et supposita per relationes constituta”, quia aliquid aliud actuale quam relatio pertinet ad rationem suppositi, scilicet essentia; propter quod non tantum differunt supposita diuina secundum omne quod ad rationem suppositi pertinet, quantum differunt sole relationes; in creaturis autem tantum differunt supposita quantum ea que formaliter supposita constituunt, quia supposita nichil aliud actuale per se includunt. Vel dicendum aliter quod sicut in diuinis generatio non dicitur uniuoce cum generatione que est in creaturis, sic quoad naturam per generationem communicatam est ibi plus quam uniuocatio, set quoad proprietatem Personam constituentem formaliter est ibi quasi equiuocatio; nec oportet alterum tantum dare sicut in creaturis, quia altera ratio est in diuinis, altera autem in creaturis quantum ad ea que intrinsece supposita constituunt, ut statim dictum est.


  1. in ... quibus est natura] cf. Alex. Hal., S.th., I, n.296, sol. (419b-420a) •  •  •  Alb., Super Sent., I, 4, A, 2, sol. (157b)  •  •  •  Thom., Super Sent., I, 5, exp. text. (160) •  •  •  Petr. de Tarant., Super Sent., I, 4, 1, resp. (44a): «Respondeo. Omne, quod perfectionis est simpliciter in creaturis, Deo est attribuendum: quod autem imperfectionis remouendum. Est autem duplex generatio in creaturis. Vna secundum quid, que terminatur ad esse accidentale, quod, quia est esse non per se subsistens et incompletum inesse, non est huiusmodi generatio in Deo ponenda. Altera simpliciter, que terminatur ad esse substantiale, que scilicet terminatur ad hoc aliquid in genere substantie. Et hec dupliciter. Quedam equiuoca, qua generatur dissimile, quae non est in Deo ponenda, quia impefecta, eo quod non perfecte assimilat genitu generandi. Quedam uniuoca, et hec est duplex. Quedam de aliena substantia, ut ex aëre generatur ignis, et hec imperfecta est, quia non producit de se esse geniti: introducit enim speciem suam in alia materia, et ideo non est in Deo ponenda. Quedam de sua substantia et in hac aliquid est perfectionis, scilicet communicatio, aliquid impefectionis, scilicet diuisio et motus, quia natura termnata non potest esse tota in puribus simul. Remota ergo impefectione residuum conuenit ponere in Deo. Est ergo in diuinis eiusdem essentie totalis et perfecta sine motu communicatio. Non tamen quecumque communicatio sue substantie aooekkatur generatio, sed que est per actum nature, non uoluntatis. Sic ergo generatio in diuinis erit substantie diuine perfecta et eterna et naturalis communicatio» ↩︎

[B.I.4.un.27] I.4.1.12'

Ad tertium dicendum quod non est simile de hac: “Deus genuit Deum” et de hac: “Deitas genuit deitatem”. Et cum probatur quod immo, quia Deus et deitas sunt idem realiter, dicendum quod differunt sicut suppositum et natura. Quantum autem hec differant, patebit infra 1, set tantum nunc dictum sit quod suppositum et natura in tantum differunt in diuinis quod illa differentia sufficit ad hoc, ut aliquid reale attribuatur uni quod non attribuitur alteri.


  1. infra] cf. infra, I, 34, 1 (91vb); III, 1, 2, resp., n.7 (211rb-va) ↩︎

Distinctio quinta

<Questio unica: Vtrum Filius sit de substantia Patris>

[B.I.5.un.1] I.5.2.1 I.5.2.13

Secundo queritur utrum Filius sit de substantia Patris. Videtur quod non, quia ‘de’ dicit habitudinem materie uel quasi materie; set substantia uel essentia diuina non est materia nec quasi materia generationis Filii; ergo Filius non est nec generatur de substantia Patris. Maior patet, set minor probatur multipliciter.

[B.I.5.un.2] I.5.2.2

Primo sic. Illud quod est materia uel quasi materia in generatione est subiectum forme communicate genito a generante; set essentia uel substantia non est subiectum alicuius forme communicate Filio a Patre (nichil enim communicat Pater Filio per generationem nisi substantiam suam, que non subiicitur sibi ipsi); ergo essentia diuina non est subiectum in generatione.

[B.I.5.un.3] I.5.2.3

Secundo sic. Subiectum in generatione potest dici fieri hoc uel tale sicut in alteratione, que est generatio secundum quid, ut cum aqua calefit, aqua potest dici fieri calida, licet non dicatur absolute fieri. Similiter in generatione simpliciter materia potest dici fieri formata, licet non possit dici fieri simpliciter et absolute; set in generatione diuina essentia non potest dici fieri cum quacumque additione secundum quodcumque adueniens absolutum uel relatum; non absolutum, quia nullum tale est in diuinis adueniens essentie; nec relatum, quia essentia non dicitur fieri relata; ergo essentia nullo modo est subiectum in generatione diuina.

[B.I.5.un.4] I.5.2.4

Tertio sic. Quod principium producens requirat materiam uel quasi materiam, hoc est ex imperfectione eius; set Pater generans Filium est perfectissimum agens; ergo non requirit aliquid quod sit materia uel quasi materia.

[B.I.5.un.5] I.5.2.5

In contrarium arguitur, quia aut Filius generatur de aliquo aut de nichilo; non de nichilo, quia sic crearetur; ergo de aliquo; set non de natura uel substantia aliena, quia tunc Filius non esset uerus Deus; ergo de substantia propria.

[B.I.5.un.6] I.5.2.6

Item, quando aliquid est ab alio et est ei consubstantiale, potest dici esse de eius substantia; set Filius est a Patre et ei consubstantialis; ergo est de eius substantia.

[B.I.5.un.7] I.5.2.7

Responsio. In 1 modo loquendi sic consueuimus dicere quod esse de aliquo est esse de aliquo preexistente, permanente in re facta. Vnde cum in creaturis nichil preexistens permaneat in re facta nisi materia, in eis nichil proprie dicitur esse de aliquo, nisi materialiter accipiendo, sicut dicimus cultellum esse uel fieri de ferro, et sic in consimilibus. Propter quod in diuinis illud quod habet rationem materie uel quasi materie est illud de quo est generatio et res genita. Set aduertendum quod, cum generatio non sit uniuoce in diuinis et in creaturis, non est querenda uniuocatio totalis hic et ibi quantum ad illud de quo est generatio et etiam quantum ad alia que sunt in generatione, set sufficit inuenire similitudinem competentem quantum ad ea que imperfectionem non includunt. Et secundum hoc potest dici quod Filius generatur et est de substantia Patris, ita quod prepositio ‘de’ dicit circumstantiam materie uel quasi materie. Quod patet primo sic. Illud quod secundum nostrum modum intelligendi preexistit Filio producendo et inexistit iam producto, se habet ad Filium ut de quo Filius est (hoc patet ex precedentibus), quia hec est condicio materie que non pertinet ad aliquam imperfectionem; set substantia Patris secundum nostrum modum intelligendi preexistit Filio generando et inexistit genito; ergo etc.


  1. In ... uel quasi materie] cf. Thom., Super Sent., I, 5, 2, 1, sol. (155-156); S.th., I, 41, 3, resp. • • • Henr. de Gand., Summa, 54, 3, ad 5 (195,901-208,1182). • • • cf. etiam Alex. Hal., S.th., I, n.297, ad 4 (426a); n.300, sol. (433a) • • • Alb., Super Sent., I, 4, A, 2, ad 1 (157b); S.th., I, 7, 30, 3, 2, sol. (237,82-238,19) •  •  • Bonau., Super Sent., I, 5, 1, 2, resp. (115b) •  • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 5, 3, 1, resp. (56a): «Respondeo. Hac praepositio “de” multipliciter accipitur in creaturi: aliquando pure materialiter, ut cultelus de ferro, aliquando pure originaliter, ut lumen de sole, aliquando pure ordinaliter, ut de mane fiet meridies, aliquando vero mixtim, materialiter simul originaliter, ut Filius de substantia Patris. In Divinis vero non est materia, sed substantia divina, quae est purus actus. Unde proportionaliter loquendo in Divinis “de” aliquando accipitur substantialiter, ut filius de substantia diuina; aliquando ordinaliter, ut Christus factus est de aeterno temporalis; aliquando mixtim, substantialiter et originaliter, ut de substantia Patris. Nam, si tantum substantialiter acciperetur, sicut dicitur Filius de substantia Patris, ita Pater de substantia Filii» • • • Aeg. Rom., Ord., I, 5, 2, 1, resp. (38vaK-M): «Respondeo dicendum quod Filium esse de substantia Patris tripliciter venari possunt: primo ratione ipsius producentis, secundo ratione producti, tertio ratione modi producendi. Nam omne quod nascitur, procedit a quodam in quoddam secundum quod aptum natum est, ut dicitur II Physica, ita Filius precedit a Patre, ut persona subsistentes et secundum modum nature, prout aut procedit a Patre sive de Patre gignitur. Cum Pater ipse simplex sit et nichil sit in eo quod non sit substantia eius, oportet Filium esse genitum de substantia Patris. Istam rationem tangit AVGVSTINVS XV De Trinitate cap. 19 dicit: «Quia Pater existit natura ineffabiliter simplici, que nichil est aliud quam eius substantia Filius, non nisi de substantia eius est genitus». Secunda via est considerando ipsam persona Filii naturam Filius plus dicit quam genitus, quia, ad hoc quod aliquod gignatur ab aliquo, sufficit quod procedat ab ipso naturaliter secundum aliquem modum siilitudinis. Et secundum istum modum dicemus colorem generare sui similitudinem in aere sive in oculo; tamen similitudo coloris in aere non est filia coloris, quia ad hoc quod aliquos sit Filius oportet habere unitatem in natura et in substantia cum Patre. Et ideo dicit COMMENTATOR in VII Metaphysica quod Pater et Filius sunt unum in forma. Quia igitur de ratione filiationis est unitas in forma substantiali sive in natura cum Patre considerando persona Filii, quia Filius, oportet ipsum ponere eiusdem substantie cum Patre. Istam rationem tangit AVGVSTINVS II libro Contra Maximinum, et habetur in littera dicens: «Nullo modo Dei verum Filium cogitatis, si eum natum esse de substantia Patris negatis». Tertia via est ex modo procedendi: procedit enim a Patre per modum nature, non nature cuiuslibet, sed nature intellectualis, ut Verbum, scilicet a dicente. Ex hoc autem duo modi haberi possunt. Nam ex eo quod procedit a Patre per modum nature, oportet quod ei Patris natura communicetur, et ita de natura Patris, que substantia est, generabitur. Istam viam tangit DAMASCENVS I libro cap. 8, qui dicit generationem esse opus nature, que generatio Filium de substantia Patris producit. Alius modus est, quia Filius procedit per modum nature, non cuiuslibet intellectualis, et ideo gignitur de scientia Patris: sicut verbum intellectuale de scientia dicentis, sed scientia Patris est substantia Patris, oportet Filium de substantia Patris esse productum. Et istam rationem diffuse ponit AVGVSTINVS XV `De Trinitate cap. 13. Patet igitur Filium esse de substantia Patris, tum quia Filius, tum quia est a Patre simplici, tum quia procedit per modum nature, tum quia habet esse, ut Verbum, et per modum intellectus est genitus» • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 5, 3, ad 1 (69a): «Ad primum in oppositum cum dicitur, quod haec preapositio “de”, cum sit transitiva, importat aliquam diversitatem etc. dico quod non semper diversitatem importat realem respectu casus cui immediate adiungitur , sed vel respectu illius vel alterius, qui cum illo construitur, et oportet extendere nomen diversitatis ad distinctionem. Dico ergo quod respectu substantiae Patris notat differentiam secundum rationem, quia substantia divina et Filius ratione differunt, inter autem Patrem et Filium notat realem distinctionem notionalem» ↩︎

[B.I.5.un.8] I.5.2.8

Secundo sic. Quandocumque aliquid constituitur ex pluribus, oportet quod unum eorum se habeat secundum rationem materie et perfectibilis et alterum secundum rationem quasi actus perficientis; set Filius constituitur ex essentia et proprietate relatiua; ergo oportet quod alterum istorum se habeat quasi in ratione materie et alterum quasi in ratione actus; inter hec autem essentia magis uidetur se habere in ratione materie quam relatio, quia intelligitur quasi substare relationi et non econuerso; quod autem habet rationem materie est id de quo est generatio; quare etc.

[B.I.5.un.9] I.5.2.9

Tertio sic. Illud est subiectum uel quasi subiectum in generatione, quod recipit formam geniti; set essentia diuina recipit in se formam per quam constituitur genitum, scilicet proprietatem relatiuam; ergo ipsa est quasi subiectum et materia de qua est generatio.

[B.I.5.un.10] I.5.2.10

Sunt autem alique condiciones materie que nullo modo conueniunt diuine essentie, nec sunt in generatione diuina querende, quia pertinent ad imperfectionem, que omnino relegatur a diuinis, sicut quod ipsa 1 est pura potentia et fit actu per aliquam formam absolutam sibi aduenientem, item quod transmutatur de priuatione ad formam, et quod acquirendo 2 unam formam amittit aliam, et huiusmodi.


  1. ipsa … absolutam sibi aduenientem] cf. Arist., Phys., I, 9, 192a16-23; De an., II, 1, 412a9-10 • • • Auct. Ar., 2, 32 (142,51); 6, 38 (177,53) • • • Thom., In Metaph., VII, 7, 1423 (349b) ↩︎

  2. acquirendo ... formam ammittit aliam] cf. Arist., De gen. et corr., I, 3, 318a23 cum expositione Thomae, In De gen. et corr., I, 3, lect. 7, 57 (348b) • • • cf. etiam Thom., Super Sent., II, 12, 1, 4, sol. (313); IV, 17, 1, 3, 4 resp. (842) ↩︎

[B.I.5.un.11] I.5.2.11

Ad primum argumentum dicendum quod ad rationem materie uel quasi materie in generatione sufficit quod aliquo modo substet forme geniti, siue illa forma sit communis genito et generanti communitate rei uel rationis specifice, siue non; modo licet in generatione Filii Pater non communicet Filio formam sibi et Filio communem nisi essentiam, a Patre tamen est in Filio non solum essentia, set relatio, cui tamquam forme, large loquendo de forma, aliquo modo substat essentia.

[B.I.5.un.12] I.5.2.12

Ad secundum dicendum quod subiectum generationis dicitur fieri hoc uel tale, ubi terminus sub quo fit subiectum est aliquid absolutum; sic autem non est in diuinis.

[B.I.5.un.13]

Ad tertium dicendum quod imperfectionis est in agente quod requirat materiam extra se, set quod agens in se aliquid habeat quod alteri communicet et nichilominus aliqualiter teneat rationem materie, non est imperfectionis, set perfectionis; et sic Pater communicat Filio essentiam suam, que aliquo modo in generatione tenet locum materie.

[B.I.5.un.14] I.5.2.14

Argumenta alterius partis concedantur ratione conclusionis. Propter tamen primum aduertendum quod nullo 1 modo est dicendum quod Filius sit de nichilo, quia esse 2 de nichilo est non habere in se aliquid quod non sit ab alio productum, ita quod sibi derelictum caderet in nichil; in Filio autem est essentia diuina, que non est ab aliquo producta; Filius etiam nullo modo potest non esse, set est necesse esse. Et ideo non competit ei esse de nichilo, set est de substantia Patris modo quo dictum est.


  1. nullo ... esse de nichilo] cf. Lomb., Sent., I, 5, 2, n.1 (87,11-17) • • • Thom., Super Sent., I, 5, 2, 2, sol. (156-157); S.th., I, 41, 3, resp. •  • • Cf. etiam Alex. Hal., S.th., I, n.299, resp. (432a-b) • • • Alb., Super Sent., I, 5, M, 10, sol. (193b-194a); S.th., I, 7, 30, 3, 2, sol. (237,59-81) • • • Bonau., Super Sent., I, 5, dub. 11, resp. (123a-b) • • • Henr. de Gand., Summa, 54, 3, ad 5 (192,831-193,859) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 5, 3, 2, resp. (56b): «Respondeo. Esse de nichilo, secundum ANSELMVM in Monologio, tripliciter accipitur. Nam negatio inclusa in hoc termino, nichil, si explicetur, vel cadit super verbum, et sic accipitur negative, aut verbum super negationem, et tunc dupliciter potest accipi: aut materialiter aut ordinaliter. Primo modo quicquid non est de aliquo potest dici de nichilo esse, sicut homo tacens dicitur loqui de nichilo, sed non est modus usitatus in Scriptura Sacra; secundo modo de nichilo nichil fit; tertio modo omnis et sola creatura est de nichilo, et sic accipitur communiter. Nullo istorum modorum Filius potest dici esse de nichilo» • • • Aeg. Rom., Ord., I, 5, 2, 2, resp. (38vbO-39raB): «Respondeo dicendum quod secundum quod distinguit ANSELMUM Monologion 8 cap., esse ex nichilo tribus modis potest intelligi. Uno modo materialiter sive substantialiter, ita quod ipsum nichil sit materia vel substantia ipsius; et sic quod est ex nichilo, est nichil. Alio modo ordinaliter, et sic sunt ex nichilo, que sunt prius nichil. Tertio accipitur negative, ut dicatur aliquod esse ex nichilo, qui non est ex aliquo. Nullo istorum modorum proprie loquendo debemus concedere Filium esse ex nichilo. Repugnat enim primus modus generationi Filii, quia Filius procedit a Patre, ut verbum a dicente. Illud tamen verbum a verbo nostro in duobus differt. Primo quia verbum nostrum non semper gignitur de scientia, sed aliquando de ignorantia. Unde AVGVSTINVS XV De Trinitate cap. 15: «Numquid verbum nostrum de sola scientia nascitur? Nonne multa dicimus, que nescimus?», sed Verbum Dei semper gignitur de scientia Dei. Secunda differentia est, quia verbum nostrum non semper est verum, ut ibidem dicit AVGVSTINVS. Verbum autem Dei non solum est verum, sed etiam est ipsa veritas, et ideo, licet aliquo modo possemus concedere, aliquando verbum nostrum de nichilo esse et etiam nichil esse. Nam cum ignorantia dicat privationem quandam et privatio de se sit non ens, ut dicitur I Physica. Quando verbum nostrum de ignoratia gignitur, secundum quod privatio potest dici nichil, de nichilo est. Item cum verbum nostrum est falsum, aliquo modo potest dici nichil, quia falsum de se est non ens. Iuxta illud I Posteriorum: falsum non scitur, quia non est. Et ideo verbum nostrum cum falsum est et cum de ignorantia gignitur etiam substantialiter secundum quod privatio substantia habet, quia proprie non habet quidditatem, sed annitatem, nichil est et de nichilo est. Verbum autem divinum quod in his differt a verbo nostro, quia semper, quia semper est verum, et semper de scientia Patris oritur, non est nichil, nec ex nichilo dici potest, secundum quod ex nichilo accipitur primo modo. Nec etiam potest dici ex nichilo ordinaliter. Nam aliquod esse sic ex nichilo dupliciter potest intelligi. Uno modo immediate quando antequam esset nichil erat, et sic omne creatum immediate a Deo est ex nichilo; et sic esse ex nichilo accipitur simpliciter, quia quod sic est ex nichilo simpliciter erat nichil antequam esset. Alio modo quicquid aliquo modo hebet esse post non esse per viam generationis ex nichilo esse dicitur, et sic omnia generabilia et corruptibilia sunt ex nichilo, licet immediate loquendo non sint ex nichilo simpliciter, quia antequam esset leo erat aliquod, ut embrio; sunt tamen post nichil sive post non esse aliquo modo inquantum prius non erat leo quod nunc factus est leo, et ideo dicimus naturam leonis in leone esse genita per accidens inquantum aliquo modo habet esse post non esse. Nullus istorum modorum competit Filio. Nam cum non sit quid creatum, non est ex nichilo secundum quod esse ex nichilo dicit ordinem ad non ens simpliciter. Nec potest concedi esse ex nichilo secundo modo, ut dicatur esse ex nichilo, quia natura in eo accipit esse post non esse. Nam si natura ignis genitu per generationem accipit esse post non esse, hoc est, quia non est eadem natura ? in igne genito et gignente, et ideo quando habebat esse in igne gignente, modum habebat esse in igne genito, et aliud esse habet in utroque; et ideo incipit esse cum igne genito, sed si illud idem esse, et illa eadem naturam esset, in utroque tunc non acciperet esse ex eo quod non esset in genito, nec per generationem acciperet esse post non esse. Et ita nec generaretur per se, cum non differet ab hypostasi, nec per accidens, cum non acciperet esse ex eo quod esset in hypostasi ignis. Et tunc secundum quod isto modo dicitur aliquod esse ex nichilo ordinaliter natura ignis non esset ex nichilo, et quia sic est de natura Filii Dei, quia est eadem natura in Patre et Filio et idem esse natura in Filio nec generat per se nec per accidens nec potest dici esse ex nichilo ipse Filius aliquo modo secundum quod ex dicit ordinem. Item tertio modo non dicitur Filius esse ex nichilo, cum sit ex aliquo, quia est de substantia Patris. Pater autem quod non procedit vel divina essentia que nec gignitur nec gignit nec spirat. Potest aliquo modo concedi esse ex nichilo, licet non secundum usitatum modum loquendi, secundum quod concedit ANSELMVS Monologion 7 cap.» ↩︎

  2. esse ... caderet in nichil] cf. Auic., Metaph., VIII, 3 (396,21-30); ap. Thom., Super Sent., I, 5, 2, 2, arg. 2 (157); II, 44, 1, 1, sol. (1117); De pot., 3, 14, ad sed contra 7 (81b) • • • Cf. etiam Heru. Nat., Super Sent., I, 5, 3, resp. (54aA): «Respondeo dicendum quod Filius non debet dici ex nichilo. Cuius ratio est, quia illi proprie convenit esse de nichilo vel produci de nichilo, in quo non est aliquid quod non sit productum, sic quod actu fuerit quandoque nichil quod ipsum fuit vel terminatum fuit quandoque esse nichil bel omnino non ens. Sed hoc non convenit Filio, quia eius substantia non est producta nec nata quandoque fuisse nichil» ↩︎

Distinctio sexta

<Questio unica: Vtrum Pater genuerit Filium necessitate>

[B.I.6.un.1] I.6.E.1

Preterea 1 queri solet etc.


  1. Preterea queri solet] Lomb., Sent., I, 6, cap. unic., n.1 (89,4) ↩︎

[B.I.6.un.2] I.6.1.1

Circa distinctionem istam primo queritur utrum Pater genuerit Filium necessitate. Et uidetur quod non, quia quod 1 gratis datur, non necessario datur; set secundum RICHARDVM De Trinitate Pater 2 quidquid dat Filio uel Spiritui Sancto, dat secundum amorem gratuitum; ergo non necessario; set per generationem Pater dat Filio quidquid Filius habet; ergo Pater non necessario generat.


  1. quod ... ergo non necessario] cf. Bonau., Super Sent., I, 6, 1, arg. 4 (125b) ↩︎

  2. Pater ... secundum amorem gratuitum] cf. Rich. de S. Victore, De Trin., V, 17 (215,4-216,25) ↩︎

[B.I.6.un.3] I.6.1.2

Item AVGVSTINVS, Ad Orosium: Nec 1 necessitate nec uoluntate Pater genuit Filium. Et HILARIVS libro De synodis dicit quod non 2 naturali necessitate ductus Pater genuit Filium.


  1. Nec ... Pater genuit Filium] rectius ps.-Aug., Dialog. quaest. 65, 7 (344,2-4); ap. Lomb., Sent., I, 6, cap. unic., n.1 (89,6-7) ↩︎

  2. non ... Pater genuit Filium] Hilar., De synodis, 38 et 58 (512A et 520C); ap. Lomb., Sent., I, 6, cap. unic., n.5 (91,10-11) ↩︎

[B.I.6.un.4] I.6.1.3

In contrarium arguitur quia, si Pater non necessario genuit Filium, potuit non generare, et per consequens Filius potuit non esse; hoc autem est impossibile; ergo et primum. Consequentia patet, quia ‘non 1 necesse’ et ‘possibile non’ equipollent.


  1. non ... possibile non equipollent] cf. ps.-Thom., Summa tot. Log. Arist., VI, 13 (92a) ↩︎

[B.I.6.un.5] I.6.1.4

Responsio. Necessarium 1 dicitur multipliciter. Est enim necessitas uiolentie uel coactionis, ut cum lapis proiicitur sursum necessitatur ad ascensum, et est necessitas expedientie ex suppositione finis, sicut uolenti ire ultra mare necesse est habere nauem; et istis duobus modis ‘necessarium’ sumitur ex causis extrinsecis, que sunt agens et finis. Est tertia necessitas immutabilitatis, que sumitur ex causis intrinsecis uel ex aliquo quod est de essentia rei, sicut necesse est hominem esse rationalem ratione forme uel corruptibilem ratione materie. Principia autem intrinseca, ad que sequitur talis necessitas, quandoque sunt causata actiue ab alio, sicut est in omnibus citra Deum, et ideo, sicut in eis principia rei dependent ab alio, ita et necessitas consequens principia; propter quod in hiis non est necessitas secundum potissimum gradum necessitatis. In Deo autem nichil est quod ab alio dependeat, et ideo necessitas immutabilitatis que in Deo est, est summa et prima necessitas. Dicendum ergo quod, cum queritur utrum Pater genuerit Filium necessitate, quod, si loquamur de prima necessitate, que est coactionis, quod talis nullo modo cadit in Deo. Quod patet dupliciter. Primo, quia necessitas coactionis est a potentiore; set Deo nichil est potentius; ergo etc. Secundo, quia necessitas 2 talis non est in cognoscentibus sine tristitia, V Metaphisice; set tristitia non cadit in Deo; ergo nec talis necessitas.


  1. Necessarium ... et prima necessitas] cf. Thom.,* Super Sent.*, I, 6, 1, 1, sol. (166-167); S.th., I, 41, 2, ad 5 • • • de triplici specie necessitatis cf. Arist., Metaph., V, 5, 1015a20-b15, cum expositione Thomae, In Metaph., V, 6, 827-841 (225a-227b) • • • Auct. Ar., 1, 126-127 (125,00-6) • • • Cf. etiam Alex. Hal., S.th., I, n.301, ad 3 (435a-b) • • • Alb., Super Sent., I, 6, A, 1, sol. (198a-199a); S.th., I, 7, 30, 3, 2, sol. (236,83-237,45) • • • Bonau., Super Sent., I, 6, 1, resp. (125b-126a) • • • Ioh. Paris., Super Sent., I, 6, 1, resp. (108,19-109,48) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 6, 1, 1, resp. (59b): «Respondeo. Secundum Philosophum et Commentator 5 Metaph. Necessarium dicitur dupliciter, uno modo per se, secundum quod scilicet omnino per se est immutabile; alio modo per aliud, et haec necessitas accipitur quatuor modis secundum quatuor genera causarum; uno modo secundum rationem causae materialis, ut necessitas indigentiae, sicut homini ad vitam necessaria est respiratio et cibus; altero modo secundum rationem causae efficientis, ut necessitas violentiae seu coactionis seu proiectionis, ut lapidem iactum necesse est ferri sursum; tertio modo secundum rationem causae finalis, ut necessitas expedientiae seu utilitatis, ut medicina est necessaria ad consequendam sanitatem et navis ad eundem ultra mare; quarto modo secundum rationem causae formalis, quando est necessitas in essentia rei seu forma, ut necessitas immutabilis, sicut necese est Solem lucere et hoc dicitur per assimilationem ad id quod vere necessarium est in perpetuis. Huius divisionis ratio talis est, quia necessarium est impossibile aliter esse; hoc autem dupliciter: vel per ipsam rei essentiam, ut in causa prima, vel per aliud, scilicet per causam, aut ergo per comparationem ad causas intrinsecas aut extrinsecas. Si ad intrinsecas, aut ex parte materiae, sic est necessitas indigentiae, aut formae, sic est necessitas expedientiae. Accipiendo ergo necessitatem immutabilitatis per se et non per aliud , Deus necessitate genuit Filium; accipiendo aliis quatuor modis non, quia vero necessitas communiter magis sonat necessitatem coactionis vel indigentiae et sic accipiebant haeretici simpliciter nagant sancti quod Deus Pater genuit Filium necessitate» • • • Aeg. Rom., Ord., I, 6, 1, 2, resp. (40vaK-vbN): «Respondeo dicendum, quod cum causa sit, ad cuius esse sequitur aliud de necessitate, si volumus accipere modos necessarii, debemus eos accipere per comparationem ad causas: nam semper propter quid infert aliquem modum necessitatis: et ideo sicut ad propter quid potest responderi qualibet causa, ut dicitur II Phys. ita per necessarium possumus habere quamlibet causam: ut sicut cum quaeritur propter quid corrumpitur animal? Quia componitur ex contratiis: ita dicere possumus, necesse est corrumpi animal, quia ex contrariis componitur. Et secundum istam viam necessarium dicetur quadrupliciter per comparationem ad quadruplicem causam. Primo ad causam materialem et ista necessitas ab aliquibus appellatur indigentiae, quia corruptio et talia, quae sum necessaria necessitate materiae, ex privatione materiae, et ex quadam indigentia contingunt. Nam si esset totaliter appetius materiae satiatus non contingeret huiusmodi corruptio; sed quia indiget ulterius satiari, accidit talis necessitas. Secundo dicitur necessitas per comparationem ad formam et talem necessitatem quidam dicunt esse exigentiae: sicut necesse est ignem calefacere ex natura sua, cum habet calefactibile, quia sic natura sua exigit. Tertio est respectu efficientis: sicut necesse habet lapis ire sursum, cum impellitur et ista est necessitas coactionis. Quarto est respectu finis: sicut necesse habet aliquis habere navigium, si vult transfretare. Omne autem istos modos necessarii innuit Philosophus V Metaph. cap. 6. Isti autem modi, quia sumuntur per comparationem ad causas, in Deo proprie non reperiuntur? Sic sumpti, quia caret omni causa, proprie loquendo et ideo dicit Augustinus Ad Drosium quod in Deo nulla necessitas. Possumus tamem aliquem istorum modorum transferre ad divina, ut illum, ui sumitur per comparationem ad formam. Nam necessarium per comparationem ad materiam in Deo non est, qui est actus purus, ubi nulla materia. Et per comparationen ad efficiens non, quia talis necessitas est coactionis; Deus autem a nullo cogi potest. De hoc etiam necessatio scribitur V Metaph. quod omne necessarium est contristans; tale necesarium in Deo esse non potest, ubi nulla tristitia. Nec necessitas respectu finis ibi est. Nam aliquis potest operari propter finem dupliciter. Vel propter finem comunicandum, et sic nulla necessitas respectur unis in eo ponitur, quia sic non inciget his, quae sunt ad finem; sed ea, quae sunt ad finem eo indigent. Et isto modo operatur Deus propter finem, quia producit res, ut bonitatem suam rebus communicet. Et ideo rebus non indiget, sed in operaretur propter finem consequendum, tunc in eo esset necessitas sumpta respectu finis. Quarta autem necessitas, qua est per comparationem ad formam, ad divina transferri potes, quia huiusmodi necessitas dicitur immutabilitatis, quia sic exigit natura rei, et tanto magis est huiusmodi immutabilitas in Deo, quanto natura magis est immutabilis. Et isto modo necessarium dividitur contra per accidens, prout per accidens dicit mutabilitatem quadam. Et sic necessitatem potissime in Deo ponimus, ubi nihil per accidens. Ideo Augustinus cum V De Trinitate cap. 4. diffinivisset accidens, quod dicitur aliqua mutatione, concludit: Nihil itaque accidens in Deo, quia nihil mutabile aut amissibile. Et secundum istum modum Pater genuit Filium necessitate, quia immutabiliter se habet ad Filii generationem, cum sua natura exigat talem actum» • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 6, 1, resp. (71a-b): «Respondeo secundum quod potest trahi ex verbis Philosophus. V Metaph. aliquid est necessarium propter aliud, sicut illud quod est necessarium propter causam suam, et illud est necessarium quoquo modo; alio modo dicitur necessarium per se et simpliciter quod impossibile est, ut sit alio modo, ita quod non sit hoc necessitas per causam aliam. Prima necessitas est triplex, scilicet necessitas indigentie, qua indiget re aliqua ad consecutionem alicuius finis, secundum quam dicimus quod homini necessarius est cibus ad vitam; alia est necessitas coactionis seu violentie, secundum quam dicimus quod lapidem iactatum sursum necesse est sursum moueri; alia est necessitas immutabilitatis, secundum quam dicimus quod necesse est solem lucere. Dico ergo quod accipiendo necessitatem immutabilitatis, que est per se et non per causam aliam, que est necessitas simpliciter, ita quod nullo modo potest aliter se habere, sic dico quod Pater genuit Filium de necessitate, non autem accipiendo necessitatem aliis modis, et quia heretici accipiebant necessitatem pro necessitate indigentie vel coactionis, ideo dicunt sancti quod Pater non genuit Filium necessitate. Illa autem necessitas secundum quam dicimus quod Pater genuit Filium de necessitate, nullo modo repugnat libertati sed variabilitati» ↩︎

  2. necessitas ... in cognoscentibus tristitia] cf. Arist., Metaph., V, 5, 1015a28-30 • • • Thom., In Metaph., V, 6, 830 (226a) ↩︎

[B.I.6.un.6] I.6.1.5

Si autem loquamur de necessitate secundo modo dicta, que est necessitas exigentie ex suppositione finis, sic dicendum quod talis necessitas non est in Deo quoad actus interiores, qui non transeunt in creaturam, set solum quoad actus transeuntes. Primum patet sic. Si actus manentes in Deo, siue essentiales siue notionales, fierent ex suppositione alicuius finis, aut ille finis esset in diuinis aut in creaturis; set neutrum horum potest esse; ergo etc. Minor probatur, quia finis 1 est potior hiis que sunt ad finem; set nichil quod sit in creatura potest esse potius hiis que sunt in diuinis, immo nec eque bonum; in diuinis etiam non est gradus bonitatis, ut unum sit altero potius; ergo nichil est in diuinis nec in creaturis ad quod tamquam ad finem ordinentur actus diuini intra manentes. Cum igitur generatio Filii sit actus manens in diuinis, patet quod Pater non genuit Filium necessitate que est ex suppositione finis.

Secundum sic patet, quia, licet Deus et ea que in Deo sunt non ordinentur ad aliud tamquam ad finem, tamen actus diuini transeuntes in materiam exteriorem et res per eos producte habent inter se ordinem finis et eorum que sunt ad finem; propter quod inter hec inuenitur dicta necessitas, ut si dicamus quod si Deus uelit producere creaturam capacem beatitudinis, necesse est quod producat eam intellectualem; talis enim finis nullo modo potest haberi nisi a creatura habente talem formam. Et ideo in istis inuenitur necessitas suppositionis.


  1. finis ... sunt ad finem] cf. Arist., Top., III, 1, 116b22-23; Phys., II, 3, 195a24-25 • • • Auct. Ar., 36, 44 (324,50) ↩︎

[B.I.6.un.7] I.6.1.6

Loquendo autem de necessitate tertio modo dicta, que est necessitas immutabilitatis, dicendum quod Pater summa necessitate genuit Filium. Quod patet, quia productio que est per modum nature nec impediri potest, nec a contrario predominante nec a superiore principio influentiam subtrahente, est summe necessaria; set generatio Filii in diuinis fit per modum nature et a principio naturaliter agente, quia generatio 1 est opus nature nec impediri potest a contrario predominante nec a superiore principio influentiam subtrahente, quia Pater generans est primum principium simpliciter et uirtus eius infinita; ergo generatio Filii est summe immutabilis et necessaria. Minor patet, set maior declaratur, quia principium naturale agens modo nature agit quantum est de se ex necessitate nature; et ideo, si impediri non potest in agendo nec a contrario predominante nec a superiore causa subtrahente influentiam, actio eius erit simpliciter necessaria, maxime quando principium, quod sic agit, habet in se totum quod ad actionem requiritur, quia si non haberet, set requireret aliquid extrinsecum tamquam materiam uel aliquid tale, ex deffectu illius posset actio impediri, non obstante concursu omnium aliarum condicionum; set nichil tale extrinsecum requirit Pater in generatione Filii; ergo etc.


  1. generatio est opus nature] Ioh. Dam., De fide orth., I, 8, 4 (32,77-78) ↩︎

[B.I.6.un.8] I.6.1.7

Ratio autem per quam ALIQVI probant conclusionem predictam non uidetur michi ualere. Dicunt enim sic, quod actus 1 diuini sunt in duplici differentia: quidam enim transeunt in exteriorem materiam, sicut creare et gubernare, et contingentia uel libertas in hiis, puta quod Deus possit producere creaturam uel non producere, nullam mutabilitatem arguit in Deo, set solum in re creata; alii sunt actus intrinseci, de quorum numero est generatio, et contingentia in istis arguit possibilem mutationem in Deo. Igitur, cum mutatio sit in Deo impossibilis penitus, et contingentia in istis est omnino impossibilis, set est in eis mera necessitas.


  1. actus ... eis mera necessitas] Alex. de Alex., Super Sent., I, 6, 1, resp. (44rb-va) • • • Cf. etiam Thom., De uerit., 6, 4, ad 8 (191,265-274); Super Sent., I, 38, 1, 5, ad 4 (913) ↩︎

[B.I.6.un.9] I.6.1.8

Set contra hunc modum dicendi est instantia, quia uelle in Deo est actus intra manens et non transiens extra; et tamen non quidquid Deus uult ex necessitate uult, set multa uult libere; ergo non omnes actus intra manentes sunt simpliciter necessarii, nisi facta suppositione quod insint; tunc enim impossibile est eos non inesse, sicut supposito quod Deus uelit aliquid, impossibile est quod prius noluerit aut quod in posterum possit non uelle, quia sequeretur mutatio in Deo; simpliciter autem et absolute potest illud non uelle, quia non est necessaria habitudo uoluntatis diuine ad tale uolitum; et eodem modo diceretur quod supposito quod Pater genuerit Filium, necessarium est eum genuisse, simpliciter autem et absolute non. De hac autem necessitate non querimus, et ideo primus modus conuenientior est.

[B.I.6.un.10] I.6.1.10

Ad primum argumentum de amore gratuito, dicendum quod in 1 amore gratuito sunt duo: primum est mera liberalitas, et quantum ad hoc non est amor gratuitus in generatione Filii, set est ibi absoluta necessitas immutabilitatis; secundum est quod dat sine retributione, et quantum ad hoc est ibi amor gratuitus, quia Pater per generationem dat Filio et nichil accipit ab ipso.


  1. in ... accipit ab ipso] cf. Bonau., Super Sent., I, 6, 1, ad 4 (126b) • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 6, 1, ad 3 (44va) ↩︎

[B.I.6.un.11] I.6.1.11

AVGVSTINVS 1 autem et HILARIVS in dictis suis excludunt a generatione diuina necessitatem coactionis, non autem necessitatem immutabilitatis, de qua procedit argumentum ad alteram partem. Et ideo in hoc sensu concedatur.


  1. Augustinus ... autem necessitatem immutabilitatis] cf. Bonau., Super Sent., I, 6, 1, ad 1 et ad 2 (126a-b) ↩︎

Disticntio septima

<Questio uinca: Vtrum potentia generandi in diuinis dicta ‘quid’ uel ‘ada liquid’

[B.I.7.un.1] I.7.E.1

Hic 1 solet a quibusdam queri etc.


  1. Hic … a quibusdam queri] Lomb., Sent., I, 7, 1, n.1 (91,15-16) ↩︎

[B.I.7.un.2] I.7.2.1

Circa distinctionem istam queritur utrum potentia generandi in diuinis dicat ‘quid’ uel ‘ad aliquid’. Et uidetur quod potentia generandi dicat ‘ad aliquid’ et non ‘quid’, hoc est relationem et non essentiam. Primo sic, quia potentie 1 distinguuntur et cognoscuntur per actus; set generare in diuinis dicit ‘ad aliquid’ et non ‘quid’, alioquin conueniret omnibus Personis; ergo potentia generandi non dicit ‘quid’, set ‘ad aliquid’.


  1. potentie … cognoscuntur per actus] Auct. Ar., 6, 56 (179,88); ex Thom., Sent. De an., II, 6 (94,185) ↩︎

[B.I.7.un.3] I.7.2.2

Secundo sic. Proprius actus est a propria forma; set generare est proprius actus Patris; ergo est a propria forma Patris, hoc est paternitas, et non essentia, que est omnibus communis; ergo etc.

[B.I.7.un.4] I.7.2.3

Tertio 1 sic. Sicut se habet Pater ad creandum inquantum Deus, ita se habet ad generandum inquantum Pater, quia sicut creare est proprium Dei, ita generare est proprium Patris; set Deus creat deitate; ergo Pater generat paternitate.


  1. Tertio … Pater generat paternitate] Alex. de Alex., Super Sent., I, 7, 2, arg. 3 (46rb) ↩︎

[B.I.7.un.5] I.7.2.4

Quarto per AVGVSTINVM De fide ad Petrum cap. 3, qui dicit quod generatio 1 est opus paterne proprietatis.


  1. generatio … opus paterne proprietatis] rectius Fulg., De fide ad Petr., 7 (716,154-156) • • • ps.-Aug., Solut. diuers. quaest., 14 (161,22-23) ex Ambr., De fide, IV, 8, 81 (184,35-185,36) ↩︎

[B.I.7.un.6] I.7.2.5

In contrarium arguitur quia illud 1 est principium generationis in quo genitum assimilatur generanti; set Filius assimilatur Patri in natura et non in proprietate relatiua; ergo etc.


  1. illud … relatiua ergo etc.] cf. Thom., S.th., I, 41, 5, resp. • • • Aeg. Rom., Ord., I, 7, princ. 1, 2 (43rbH-vaJ): «Ex his autem repertis in creaturis ad divina conscendentes dicamus, quod si cut in his plurificantur supposita ex eo quod una natura est in eis coniuncta alii et alii esse: ita plurificantur supposita divinis prout considerantur cum alio et alio respectu: ita quod respectus quodam modo fungitur vice ipsius esse in creaturis. Cum igitur in rebus creatis non accipiatur ratio generandi ex ipse esse: quia ex hoc supposita distinguuntur; sed ex natura secundum quam habent esse unitum; in divinis non accipietur talis ratio ex respectu, nec erit potentia generandi ipsa relatio, secundum quam genitum a gignente distinguitur, sed erit ipsa natura, in qua Filius secundum quod huiusmodi Patri assimilatur, et habet esse conforme: bene igitur dicit Damasc. quod generatio est opus naturae, et Mag. in littera, quod Pater non est potens gignere nisi natura; et Aug. 15. de Trin. cap. 20. Filium Dei esse natura genitum» ↩︎

[B.I.7.un.7] I.7.2.6

Item principium actionis et terminus sibi correspondent; set relatio non potest esse terminus actionis; ergo nec principium.

[B.I.7.un.8] I.7.2.7

Ad idem est quod dicit DAMASCENVS libro I cap. 8, quod generatio 1 est opus nature.


  1. generatio est opus nature] Ioh. Dam., De fide orth., I, 8, 4 (32,77-78) ↩︎

[B.I.7.un.9] I.7.2.pseudop

Responsio. Questio ista unum supponit et aliud querit. Supponit enim quod in diuinis sit potentia generandi, et querit utrum dicat ‘quid’ uel ‘ad aliquid’. Primum supponitur rationabiliter, quia omnis actus per quem aliquid aliud producitur ab aliqua potentia egreditur; set generare est actus per quem in diuinis producitur Filius, qui est alius personaliter a Patre producente; ergo generare est ab aliqua potentia. Maior patet, quia potentia dicit rationem principii; ubicumque autem per aliquem actum aliud realiter producitur, ibi potest uere inueniri principium et quod est ex principio, et ideo potest ibi inueniri uere ratio potentie; set ubi nichil inuenitur quod sit realiter ex alio, ibi non inuenitur uere ratio principii realis et quod est ex principio, sicut esset in diuinis si in Deo esset tantum unum suppositum et nunc est respectu essentialium; licet enim Deus intelligat et uelit, quia tamen per istos actus nichil in Deo constituitur uel producitur, respectu istorum actuum non est proprie aliqua potentia in Deo, nisi ‘potentia’ 1 uocetur non-repugnantia terminorum, de qua ad presens non loquimur, set tantum de illa que habet uere rationem principii. Et sic patet maior. Minor supponitur ex traditione fidei, scilicet quod per actum generationis producitur Filius, qui est alius personaliter a Patre.


  1. potentia uocetur non-repugnatia terminorum] cf. Duns Scot., Ord., I, 7, 1, resp. (118,5-119,3) ↩︎

[B.I.7.un.10] I.7.1.5

Ad cuius maiorem euidentiam notandum est quod, sicut in 1 creaturis aliquid producitur per potentiam naturalem et in similitudinem nature producentis, sicut homo generat hominem, aliquid autem producitur per potentiam rationalem et non in similitudinem nature producentis, set speciei existentis in mente, sicut producitur domus ab artifice, sic aliqua producuntur a Deo per uoluntatem non in similitudinem nature, set idee existentis in mente diuina, tamquam artificiata, et tales sunt omnes creature, quarum productio quoad totum dicitur ‘creatio’, et principium huius actus dicitur ‘potentia creandi’, aliquid autem producitur per naturam et in similitudinem nature et modo nature, sicut producitur Filius a Patre, et actus quo producitur dicitur ‘generatio’, et potentia correspondens huic actui dicitur ‘potentia generandi’. Sic igitur patet quod potentia generandi realiter est in Deo. Tamen, sicut generatio non dicitur uniuoce de generatione que est in diuinis et de illa que est in creaturis, sic nec potentia generandi in Deo et creaturis uniuoce est sumenda. Tantum de hoc quod questio supponit.


  1. in … est in Deo] Thom., Super Sent., I, 7, 1, 1, sol. (176-177); cf. etiam S.th., I, 41, 4, resp. ↩︎

[B.I.7.un.11] I.7.2.30

Quantum ad secundum, quod questio querit, scilicet utrum potentia generandi dicat ‘quid’ uel ‘ad aliquid’, est intelligendum quod circa hoc est triplex modus dicendi. Primus est quod potentia generandi dicit tantum ‘ad aliquid’. Quod probatur primo sic: quandocumque 1 aliquis actus inest alicui supposito et non alteri, immo sibi repugnat, oportet quod ille actus insit per illam rationem formalem per quam unum differt ab altero et non per illam secundum quam conuenit cum ipso (uerbi gratia, ratiocinari inest homini et non bruto, et certe oportet quod conueniat homini per illud per quod differt a bruto et non per illud per quod conuenit cum bruto); set generare conuenit Patri et non conuenit Filio, set repugnat; ergo oportet quod conueniat ei per illud per quod differt a Filio, et illud est paternitas et non essentia. Et confirmatur ista ratio per ARISTOTELEM I Ethicorum, qui probat simili argumento quod beatitudo 2 uel felicitas non sit operatio sensitiue partis set intellectiue, quia beatitudo inest homini et non bruto; ergo inest homini per illud per quod differt a bruto, et hoc est intellectus et non sensus. Hoc etiam prima facie uidetur rationabile, quia effectus communis requirit causam communem et per eandem rationem proprius propriam.


  1. quandocumque … generare ergo etc.] Guill. de Ware, Super Sent., I, 7, 2 (35r-v) ↩︎

  2. beatitudo … et non sensus] cf. Arist., Eth. Nic., I, 6, 1097b32-1098a17; 10, 1099b26.32-1100a1 ↩︎

[B.I.7.un.12] I.7.2.31

Secundo sic. Imperfectionis est in aliqua forma quod det actum primum et non possit dare secundum, sicut ponitur exemplum de caliditate, quod esset ualde imperfecta si daret actum primum et nullo modo posset in actum secundum; set proprietas relatiua in diuinis dat actum primum, scilicet esse personale, nec aliquid imperfectionis habet; ergo potest dare actum secundum, qui est generare.

[B.I.7.un.13] I.7.2.32

Tertio sic. Tanti 1 ambitus debet esse aliquis actus quanti ambitus est principium eius precisum (dico autem ‘precisum’, quia si principium non esset precisum respectu huius actus tantum, set excederet, ratione excessus posset esse maioris ambitus); set potentia generandi est principium precisum generandi; ergo non excedit actum generandi; essentia autem excedit, quia est in Filio, cui non competit generare; ergo etc.

Ad idem sunt rationes principales facte ad questionem.

ISTI etiam nituntur soluere rationes in contrarium.


  1. Tanti … non competit generare] cf. Alex. de Alex., Super Sent., I, 7, 2, resp. (46va) ↩︎

[B.I.7.un.14] I.7.2.37

Ad primam, cum dicitur quod illud 1 est principium generationis in quo genitum assimilatur generanti, dicunt quod non est uerum, nisi sit generatio simpliciter uniuoca, in qua genitum non solum recipit naturam a generante, set cum natura etiam potentiam generandi simile, nisi incidat deffectus et error nature; ubi autem est generatio equiuoca nec genitum consequitur potentiam generandi aliud nec consequi potest, impossibile est quod illud sit potentia generandi quo genitum assimilatur generanti; generatio autem in diuinis ex parte est quasi equiuoca, ut dictum fuit supra dist. 4; genitum etiam non consequitur similem potentiam generandi aliud, et ideo principium generationis non est illud in quo unum alteri assimilatur.


  1. illud … est quasi equiuoca] cf. supra B.I.4.1.26 ↩︎

[B.I.7.un.15] I.7.2.38

Ad secundum dicendum quod sicut 1 ARISTOTELES 2 negauit quod relatio posset esse terminus actionis, ita negasset (et multo fortius) quod relatio posset suppositum constituere. Et quia nos non tenemus ARISTOTELEM quantum ad hoc, immo dicimus quod relatio in diuinis constituit suppositum, ideo oportet negare illud quod consequenter se habet ad hoc, scilicet quod relatio non possit esse terminus actus uel etiam principium. Dictum etiam fuit quod non omnino similiter loquendum est de potentia generandi in Deo et in creaturis, sicut nec de generatione et supposito generante.


  1. sicut … uel etiam principium] Guill. de Ware, Super Sent., I, 7, 2 (36r) ↩︎

  2. Aristoteles … esse terminus actionis] cf. Arist., Phys., V, 2, 225b11-12 ↩︎

[B.I.7.un.16] I.7.2.39

Ad dictum autem DAMASCENI potest dici quod pro tanto dicit DAMASCENVS quod generatio est opus nature, quia per eam natura communicatur, et uirtute nature generatio fundamentaliter elicitur, quia relatio que immediate actum generandi elicit, fundatur in essentia, tamen non propter hoc est potentia generandi, quia ‘potentia’ dicit immediatum principium quo actus elicitur; uel potest dici quod DAMASCENVS sub nomine ‘nature’ comprehendit quidquid pertinet ad rationem suppositi, et sic relatio in diuinis sub nomine ‘nature’ continetur, cum DAMASCENVS dicit quod generatio est opus nature.

[B.I.7.un.17] I.7.2.7'''

Hec autem opinio, ut michi uidetur, nimis attribuit relationi et parum essentie. Attribuit enim relationi totam uirtutem producendi Personam, quod non uidetur uerum, quia illud quod est tota ratio producendi Personam continet uirtualiter omne quod est per productionem in ea, maxime quoad illud quod fuit in generante et communicatum est genito; set relatio non continet uirtualiter quidquid est per generationem in Filio; ergo non est tota ratio generandi Filium. Maior patet, quia in totali principio continetur uirtualiter quidquid est in principiato per actum principii. Minor probatur, quia in Filio genito est essentia et relatio filiationis, ex quibus constituitur persona Filii; constat autem quod essentia diuina que est in Filio non continetur uirtualiter in paternitate, set potius econuerso; fundamentum enim dicitur continere respectus in ipso fundatos et non respectus fundamentum; igitur tota ratio producendi Filium non est paternitas.

[B.I.7.un.18] I.7.2.8

Secundus modus dicendi ad questionem est totaliter oppositus primo. Ponit enim quod potentia generandi intrinsece non includit nisi essentiam, ita quod nullo modo includit relationem, et quia tota aut quasi tota difficultas que ad hanc positionem sequitur est quomodo essentia, cum sit communis, potest esse propria ratio eliciendi actum qui non est communis (uidetur enim quod in quocumque est sufficiens principium alicuius actus et non impeditum, quod illud possit exire in actum), ideo ad tollendam hanc difficultatem, primo ponetur ymaginatio huius positionis et secundo ponentur rationes eius.

[B.I.7.un.19] I.7.2.9

Ymaginatio positionis est ista, quod sola 1 essentia diuina est illud cuius uirtute eliciuntur hii actus: generare, spirare et creare ordine quodam. Nec est inconueniens quod ab eodem principio sint plures actus subordinati, cum hoc reperiatur in creaturis (lux enim solis est principium illuminandi et calefaciendi); set quia agere est suppositi, ideo oportet essentiam diuinam esse in aliquo supposito, uno uel pluribus, ad hoc, ut eliciat supradictos actus. Si autem termini istorum actuum essent forme compossibiles in eodem supposito in quocumque inueniretur essentia, illud posset in omnes eius actus, sicut lumen et calor sunt forme compossibiles in eodem, et certe omnis forma que est principium istorum actuum, qui sunt illuminare et calefacere, potest in eos in quocumque supposito sit, nisi impediatur in agendo per contrarium uel per indispositionem materie, de quo non est in diuinis timendum; quando autem per quemlibet actum constituitur nouum suppositum, ut in diuinis, non potest sic esse, immo primus actus necessario est ab essentia ut est in una Persona tantum, secundus ut est in duabus, tertius ut est in tribus. Cuius ratio est quia in diuinis non potest esse nisi una Persona non producta. Si enim essent plures non producte, tales necessario differrent per absoluta, non per relationes originis, quod est impossibile, quia sic essent duo dii.


  1. sola … creare ordine quodam] cf. Alex. de Alex., Super Sent., I, 7, 2, resp. (46vb) ↩︎

[B.I.7.un.20] I.7.2.10

Ex hoc sic arguitur. Nulla Persona potest principiare actionem per quam producitur; set prima Persona producta in diuinis producitur per primam productionem uel emanationem; ergo prima Persona producta non potest habere essentiam ut principiat primam productionem; oportet ergo quod prima productio sit a Persona non producta, que est tantum una, ut prius dictum est. Per idem patet quod secunda emanatio non potest esse ab essentia, nisi prout ipsa est in duabus Personis et non in pluribus, quia secunda Persona producta producitur per secundam emanationem; ergo non potest habere essentiam prout est principium secunde emanationis, alioquin produceret se ipsam. Restat ergo quod essentia, prout est principium secunde emanationis, sit solum in prima Persona producente et prima producta.

[B.I.7.un.21] I.7.2.11

Ex quibus apparent duo. Primum est quod essentia diuina non est principium precisum et adequatum alicuius dictorum actuum, qui sunt generare et spirare, set est commune principium omnium eorum, licet possit designari per rationem huic uel illi actui adequatam, ut cum dicitur ‘potentia generandi’ uel ‘potentia spirandi’.

[B.I.7.un.22] I.7.2.12

Secundo apparet quare quodlibet suppositum diuinum habens perfecte diuinam naturam non potest in omnes istos actus, licet sola essentia diuina sit totale et sufficiens principium horum actuum. Causa enim est, quia essentia diuina fecunda est ad hos actus ordine quodam. Et quia non potest esse in secunda Persona, nisi expleta fecunditate prima, per quam expletionem ipsamet secunda Persona producitur, nec potest esse in tertia, nisi expleta secunda fecunditate, ideo in secunda Persona solum est principium secundi actus, qui est spirare, in tertia autem non est principium alicuius actus, nisi transeuntis in materiam exteriorem, ut est creare. Non sic autem est in generatione creaturarum uniuoca, quia ibi communicatur alia natura secundum numerum habens similem uirtutem secundum speciem nulla fecunditate eius expleta. Et ideo potest in omnes actus speciei debitos in quocumque supposito sit. Hec est ymaginatio opinionis.

[B.I.7.un.23] I.7.2.13

Rationes autem eius sunt plures. Vna est talis. Illud 1 quod est per se fundamentum relationis non includit intrinsece relationem; set potentia que est ad actus dictos est per se fundamentum relationis inter producens et productum; ergo etc. Maior patet, quia relatio realis semper fundatur super rem alterius predicamenti. Minor probatur, quia nichil pertinet per se ad agens quod possit esse fundamentum dicte relationis nisi actio uel potentia actiua. Actio autem non potest esse fundamentum eius, nec in creaturis, nec in diuinis, quia in creaturis actio et passio sunt in passo, fundamentum autem respectus agentis debet esse in agente; nec in diuinis, quia actio in diuinis, puta generare, est relatio et relatio non est per se fundamentum relationis, alioquin esset processus in infinitum; ergo actio non potest esse fundamentum dicti respectus. Relinquitur ergo quod hoc sit potentia actiua. Et hec fuit minor; sequitur ergo conclusio.


  1. Illud … non est per se fundamentum relationis] Heru. Nat., Super Sent., I, 7, 1, resp. (56aA-B): «Secunda [ratio] talis est. Illud cui convenit esse per se fundamentum relationis non significat formaliter rationem nec includit relationem ut partem sui; sed potentia activa est per se fundamentum relationis ipsius producentis ad productum; ergo etc. Maior patet, quia si fundamentum per se relationis realis vel pars fundamenti esset alia relatio realis, relationes reales irent in infinitum, quia illa requireret aliam relationem realem et sic deinceps, ipsa autem relatio non potest sibi ipsi esse fundamentum, ut de se patet. Minorem autem probo, quia nihil per se pertinet ad agens quod possit esse fundamentum dicti respectus nisi vel actio vel potentia activa. Actio autem non potest esse fundamentum dicti respectus nec in creaturis nec in divinis, quia in creaturis actio et passio sunt in passo et in eo quod movetur; fundamentum autem respectus agentis debet esse in agente; ergo, ect. Nec in divinis, quia in divinis actio pura generare est relatio et relatio non potest esse per se et secundum rem fundamentum relationis; ergo etc.» ↩︎

[B.I.7.un.24] I.7.2.14

Secunda talis est. Si in diuinis esset diuersitas nature secundum numerum et unitas secundum speciem, ratio principiandi attribueretur nature et non relationi, sicut nunc est in creaturis; set unitas nature nichil perfectionis tollit a natura; ergo per unitatem non tollitur quin debeat habere rationem principii respectu actuum diuinorum.

[B.I.7.un.25] I.7.2.15

Tertia talis est. Continere 1 principiatiue diuinam Personam nobilius est quam continere creationem creaturarum; set continentia creatiua respectu creature est propter essentiam et non propter aliquam relationem; ergo continentia principiatiua respectu Persone diuine multo fortius est propter essentiam.

Quedam alie rationes adducuntur a QVIBVSDAM 2, que supponunt quod essentia et relatio sint penitus idem re nec differant nisi ratione; set quia istud quoad nos uertitur in dubium, ideo illas omitto.


  1. Continere … est propter essentiam] Alex. de Alex., Super Sent., I, 7, 2, arg. 3 (47ra) ↩︎

  2. quibusdam … differant nisi ratione] cf. Thom., Super Sent., I, 7, 1, 2, sol. (179); 33, 1, sol. (764-765); S.th., I, 28, 2, resp.; De pot., 8, 2, resp. (217a-b) ↩︎

[B.I.7.un.26] I.7.3.6

Secundum hanc opinionem, que multum est probabilis, respondetur ad rationes precedentis opinionis. Ad primam, cum arguitur quod quando aliquis actus inest uni supposito et non alteri, oportet quod insit per rationem formalem per quam unum differt ab altero, dicendum quod ad saluandum quod aliquis actus insit uni supposito et non alteri, non oportet quod sit a principio per quod unum formaliter differt ab altero, set sufficit quod sit a principio aliter existente ad plures actus subordinatos per quos illud idem principium, quod est sub uno, efficitur in altero, set alio modo, scilicet aliqua fecunditate illius principii iam expleta, propter quem modum illud idem principium, quod est in uno fecundum tali fecunditate, non est in alio fecundum ad eundem actum, licet sit in eo plene et perfecte sicut in primo. Istud autem fuit prius satis declaratum. Quod autem confirmatur per simile argumentum ARISTOTELIS 1 I Ethicorum, dicendum quod argumentum eius bonum est in creaturis, in quibus plura supposita non possunt in aliquo uno principio secundum numerum communicare; in diuinis autem, in quibus est contrarium, contrarium est censendum; in illis enim sufficit ad diuersitatem actuum diuersus modus habendi idem principium.


  1. Aristotelis I Ethicorum] cf. supra, B.I.7.un.11 ↩︎

[B.I.7.un.27] I.7.2.15'

Ad secundum dicendum quod perfectio et imperfectio sunt condiciones rei absolute; relatio enim secundum se et precise nec perfectionem dicit nec imperfectionem, alioquin aliqua perfectio esset in una Persona que non esset in alia, cum sit ibi alia et alia relatio, quod non dicimus; licet ergo relatio diuina det esse primum suppositi et non esse secundum, ex nullo tamen istorum arguitur eius perfectio uel imperfectio; forte autem ex hiis argueretur perfectio uel imperfectio in formis absolutis, quibus hec nata sunt inesse.

[B.I.7.un.28] I.7.2.15''

Ad tertium dicendum per interemptionem minoris. Essentia 1 enim, ut prius dictum est, non est precisum principium et adequatum actus generandi, set est commune principium actuum generandi, spirandi et creandi ordine quodam, et ideo potest esse in uno supposito quoad unum actum et non quoad alium propter rationes prius dictas; uerum est quod essentia designatur ut principium adequatum actui generandi, cum uocatur potentia generatiua, et sic non est nisi in Patre; illud tamen quod principium est, est in omnibus Personis, set non ad principiandum omnes actus ex quibus sortitur tale uel tale nomen.


  1. Essentia … nisi in Patre] cf. Alex. de Alex., Super Sent., I, 7, 2, ad 3 (47rb) ↩︎

[B.I.7.un.29] I.7.2.16

Ad rationes principaliter adductas ad questionem potest responderi. Cum enim primo dicitur, quod potentie distinguuntur per actus, dicendum quod potentie distinguuntur, idest distincte cognoscuntur, per actus, set non oportet quod potentia sit in eodem genere cum actu, etiamsi potentie non solum distincte cognoscantur, set etiam distinguantur eo modo quo per fines est distinctio eorum que ordinantur ad finem; non enim oportet quod finis et illud quod est ad finem sint eiusdem generis predicamentalis, ut patet de medicina et sanitate. Et ideo in nullo casu necesse est quod si generare dicat ‘ad aliquid’, quod propter hoc potentia generandi, quantum ad id quod importat intrinsece, dicat ‘ad aliquid’, licet potentia generandi connotet extrinsece ‘ad aliquid’, quia importat habitudinem ad actum, qui uere est ‘ad aliquid’.

[B.I.7.un.30] I.7.2.17

Ad secundum dicendum quod proprius actus est a propria forma uel a forma communi ut appropriata, et hoc modo generare est ab essentia ut est sub proprietate Patris; nec tamen proprietas dat essentie quod principiet actum generandi, set est tantum causa sine qua non. Multa enim concurrunt cum potentia que non pertinent ad rationem potentie, sine quibus tamen potentia nullo modo exiret in actum; uerbi gratia, quantitas nullo modo est de ratione potentie calefactiue aut disgregatiue, et tamen sine quantitate forte calor non calefaceret nec color disgregaret. Similiter est in proposito: fecunditas essentie ad primum actum, qui est generare, non posset explicari nisi ab essentia existente in prima Persona que nullo modo est ab alia, ut declaratum fuit prius, et tamen proprietas constituens primam Personam nullo modo pertinet intrinsece ad rationem potentie generandi.

[B.I.7.un.31] I.7.2.18

Ad tertium dicendum quod aliter est proprium Dei creare, et aliter est proprium Patris generare. Creare enim est proprium Dei ratione principii creatiui, quod in nullo alio esse potest; set generare est proprium Patris non ratione principii, set modi habendi illud principium, quod non posset aliter producere primum actum nisi existens sub proprietate Patris propter condicionem et ordinem actuum, ut uisum est, et non propter hoc quod proprietas illa sit in aliquo elicitiua actus. Sub hoc sensu accipiendum est quod dicit AVGVSTINVS, quod generatio 1 est actus paterne proprietatis, quia non elicitur uirtute essentie, nisi ut existit sub proprietate Patris.


  1. generatio … actus paterne proprietatis] cf. supra, B.I.7.un.9 ↩︎

[B.I.7.un.32] I.7.2.19

Tertius modus dicendi continet aliquo modo duos precedentes et in aliquo concordat. Ponit enim quod tam essentia quam relatio habent rationem principii in generando uel spirando. Ymaginantur enim tenentes hanc uiam quod cum Filius 1 secundum HILARIVM IV libro De Trinitate nichil habeat nisi natum, idest per generationem et natiuitatem acquisitum, habet autem essentiam et proprietatem relatiuam, ideo utrumque habet per generationem suam ex Patre, set differenter, quia unum habet tamquam communicatum et non productum, scilicet essentiam (que non est producta, set tantum communicata), aliud autem habet tamquam uere productum, scilicet proprietatem relatiuam, et utrumque requiritur ad ueram generationem. Sicut enim non esset uera generatio, si nichil produceretur, set totum supponeretur, quantumcumque illud communicaretur, ita non esset uera generatio, si totum produceretur et nichil communicaretur. Modo dicunt ISTI quod in generatione Filii essentia Patris habet rationem principii quantum ad id quod est ibi communicationis; set Paternitas habet rationem principii quantum ad id quod est ibi productionis.


  1. Filius … habeat nisi natum] Hilar., De Trin., IV, 10 (111,7-8) ↩︎

[B.I.7.un.33] I.7.2.20

Et hoc patet primo sic. Principium quo producens aliquid producit necesse est realiter distingui a termino quo productum ipsam productionem terminat etiam secundum suppositum quando terminus productionis suppositum constituit; principium autem communicandi non oportet realiter distingui ab eo quod communicatur uel quo communicatio terminatur. Nunc est ita quod in generatione Filii relatio filiationis est illud quo productio terminatur et est constitutiua suppositi; essentia autem est illud quod communicatur uel quo communicatio terminatur; ergo oportet quod principium producendi sit realiter distinctum a filiatione etiam secundum suppositum. Principium autem communicandi non oportet distingui ab essentia communicata; set essentia secundum positionem communem non distingitur realiter a filiatione nec ab aliquo quod sit in diuinis, saltem secundum suppositum; ergo ipsa non est in generatione Filii principium productionis, licet possit esse principium communicationis. Maior patet, quia producens et productum necessario distinguuntur; nichil 1 enim est impossibilius quam quod idem producat se ipsum, ut dicit AVGVSTINVS I De Trinitate; set producens totaliter est producens ratione principii quo producit, et productum totaliter est productum ratione termini quo productio terminatur, quia hiis exclusis et posito quocumque alio excluditur totaliter ratio producentis et producti; hiis autem habitis statim habetur ratio producentis et producti; ergo oportet quod producens et productum realiter distinguantur quantum ad principium productionis et terminum.


  1. nichil … producat se ipsum] cf. Aug., De Trin., I, 1, 1 (28,35-36) ↩︎

[B.I.7.un.34] I.7.2.21

Quod etiam patet ex alio, quia oportet quod terminus productionis quo productio terminatur sit non solum communicatus, set productus. Si enim totum esset communicatum et nichil productum, nulla esset productio, ut dictum est supra; set si terminus productionis posset esse realiter idem cum principio productionis, impossibile esset ipsum esse productum, quia preexisteret productioni; ergo impossibile est quod principium productionis et terminus sint idem realiter, set necessario distinguuntur.

[B.I.7.un.35] I.7.2.22

De principio autem communicandi secus est, quia non est de ratione rei communicate quod sit a communicante producta (sic enim principium communicandi et res communicata necessario distinguuntur), set solum quod sit a pluribus habita, ita quod unus habeat ipsam ab alio. Et si quidem sit una numero que solum est communis communitate rei de qua nunc loquimur, non potest simul haberi tota et perfecte a pluribus nisi propter suam illimitationem, ita quod illimitatio rei communicate est ratio communicandi ipsam, maxime si sit communicatio naturalis et non a uoluntate mota ex aliquo fine, qualis est communicatio diuine nature, cuius sola infinitas est ratio quare ipsa ab uno habita ad aliud suppositum deriuetur. Sic igitur patet maior. Minor similiter probatur. Quod enim in generatione Filii relatio filiationis sit illud quo productio terminatur, patet sic. Illud quod in Filio est solum productum est illud quo productio Filii terminatur; set in Filio nichil est productum nisi sola relatio filiationis et non essentia, que nullo modo est producta; ex hiis autem duobus constituitur Persona Filii; ergo sola relatio est terminus productionis. De essentia autem, quod ipsa sit illud quod communicatur, planum est. Et hec fuit minor.

Sequitur ergo conclusio, scilicet quod in generatione Filii essentia potest quidem esse principium communicationis, set non productionis, cum ipsa a nullo realiter distinguatur.

[B.I.7.un.36] I.7.2.32'

Secundo patet idem sic. Principium et terminus in generante et genito sibi inuicem correspondent; set in genito aliud est quo productio terminatur, scilicet relatio, et aliud id quo communicatio terminatur, scilicet essentia, ut statim probatum est; ergo proportionaliter in generante aliud est principium productionis, scilicet relatio, et aliud principium communicationis, scilicet essentia.

[B.I.7.un.37] I.7.2.33

Item, emanationes diuine debent reduci in talia principia quibus positis statim ponitur status in emanationibus; set posito quod relationes sint principia emanationum uel essentia cum relationibus, statim ponitur rationabiliter quod non sunt nisi due emanationes in diuinis; non sic autem si sola essentia ponatur principium; ergo etc. Maior patet, quia cum non possint esse plures emanationes in diuinis quam due, rationabile est quod talia ponantur principia emanationum ex quibus possit sufficienter uel saltim probabiliter reddi status emanationum. Minor probatur, quia si relationes uel essentia cum relationibus sint principia, tunc rationabiliter potest dici quod sunt tantum due emanationes actiue secundum duas relationes, scilicet paternitatem et spirationem actiuam; si uero sola essentia ponatur principium, hoc non potest dici, quia qua ratione ipsa una existens erit principium non unius tantum set duarum, eadem ratione uel plurium uel infinitarum.

[B.I.7.un.38] I.7.2.33'

Set quid istorum potius debet dici potentia generandi? Videretur quod relatio, quia generatio formalius respicit productionem quam communicationem; igitur illud magis habet rationem potentie generandi quod magis habet rationem principii productiui et non illud quod solum habet rationem principii communicatiui; hoc autem est relatio, ut declaratum est; ergo etc. Verumptamen, licet essentia non sit immediatum principium generationis quoad productionem, est tamen primum et fundamentale, quia quod respectus principiet aut terminet productionem, cum sit speciale in diuinis, uidetur hoc habere radicaliter ex natura talis fundamenti. Si autem alicui uidetur mirum quod respectus possit esse principium aut terminus productionis, miretur etiam quomodo constituit suppositum et quomodo oppositi respectus sunt in eadem essentia; cum enim generatio sit mirabilis, oportet consequenter dicere ea que fides ponit de tali generatione et longe aliter quam de principiis generationis naturalis. Qui uult tenere hanc opinionem, que probabiliter teneri potest et ad quam frater 1 THOMAS uidetur declinare in questionibus De potentia, potest respondere ad rationes precedentis opinionis.


  1. frater … questionibus De potentia] cf. Thom., De pot., 2, 2, resp. (28a-b) ↩︎

[B.I.7.un.39] I.7.2.34

Ad 1 primam sic. Cum enim dicitur quod fundamentum relationis non includit intrinsece relationem, aut intelligitur de intraneitate rei aut rationis. Si de intraneitate rei, contra EOS est, quia dicunt quod relatio et suum fundamentum semper sunt idem re; si uero de intraneitate rationis, concedatur. Et cum dicitur in minore quod potentia actiua est fundamentum relationis que est inter producens et productum, dicatur per interemptionem; et cum probatur quod immo, quia hoc non potest esse actio nec in creaturis nec in diuinis, satis mirum est hoc; non enim aliquis dicitur pater quia potest generare, nec filius quia potest generari (posita enim potentia generandi actiua et passiua, nondum est aliquis pater aut filius), set magis quia hic genuit, ille autem genitus est; unde PHILOSOPHVS V Metaphisice dicit: Sic 2 enim pater dicitur filii pater, quia hoc quidem fecit, illud autem passum quid est; ergo secundum intentionem ARISTOTELIS et communem modum loquendi paternitas et filiatio in creaturis, siue sint relationes siue relatiue denominationes (quod forte uerius est), fundantur immediate super generationem actiue et passiue acceptam. Nec obstat quod dicitur, quod actio est in passo, quia forte hoc non est uerum, licet forma que est terminus actionis sit in passo, uel si est uerum, paternitas in creaturis est solum quedam denominatio agentis ab extrinseco consurgens, ut 3 alias patebit; in diuinis autem paternitas fundatur super generationem actiue acceptam. Et cum dicitur quod non, quia generatio in diuinis est relatio, uerum est secundum rem, set secundum rationem est actio. TV autem queris de differentia relationis et sui fundamenti, secundum rationem et non secundum rem, et ideo talis differentia generationis ad relationem sufficit ut sit fundamentum. Si autem relatio differret realiter a fundamento, adhuc diceretur ad rationem sic quod cum potentia generandi includat duo, scilicet principium productiuum, et illud est relatio, et principium communicatiuum, quod est essentia, potentia generandi, que utrumque includit secundum se totam, non est fundamentum relationis, cum eam intrinsece includat, set pars eius, ut sic loquamur, scilicet potentia communicandi, que est essentia, est fundamentum potentie producendi, que est relatio.


  1. Ad primam] cf. supra, B.I.7.un.23 ↩︎

  2. Sic … passum quid est] Arist., Metaph., V, 15, 1021a23-24: transl. Guillelmi ↩︎

  3. ut alias patebit] cf. infra, I, 30, 2, 17 ↩︎

[B.I.7.un.40] I.7.2.35

Ad secundum argumentum dicendum quod, si in diuinis suppositis plurificaretur natura secundum numerum, non oporteret dare aliam potentiam communicandi et aliam producendi, quia nichil esset ibi communicatum quin esset productum, et econuerso, propter quod possunt reduci in idem principium; set nunc, quia est eadem natura numero in omnibus suppositis, aliud est ibi productum, scilicet relatio, aliud uero solum communicatum, scilicet essentia; ideo debent reduci in diuersa principia.

[B.I.7.un.41] I.7.2.36

Argumentum autem tertium uidetur esse pro ista opinione; quia enim maius est continere principiatiue diuinam Personam quam creaturam, plura requiruntur ad primum, scilicet essentia et relatio, quam ad secundum, in quo sufficit sola essentia. Et hoc est pro nobis.

Distinctio vigesima septima

<Questio Prima: Vtrum actus notionales sint priores relationibus>

[B.I.27.1.1] I.27.1.1

Hic1 queri potest etc. Circa distinctionem istam queruntur duo: primum est de comparatione proprietatum relatiuarum ad actus notionales, quid eorum sit prius secundum rationem intelligendi. Et uidetur quod actus notionales, quia uia preintelligitur termino; set generatio2 est quasi uia ad genitum; ergo precedit ipsum, quare et proprietatem relatiuam constituentem genitum.


  1. Hic queri potest] Lomb., Sent., I, 27, 1, n.1 (203,16) ↩︎

  2. generatio … uia ad genitum] cf. Arist., Phys., II, 1, 193b13 ↩︎

[B.I.27.1.2] I.27.1.2

Item MAGISTER1 dicit in littera et accipit ab AVGVSTINO quod Pater2 est Pater quia genuit, quod non esset, nisi genuisse secundum rationem precederet paternitatem; ergo etc.


  1. Magister … paternitatem ergo etc.] cf. Thom., S.th., I, 40, 4, arg. 1; Super Sent., I, 27, 1, 2, arg. 1 (650); De pot., 10, 3, arg. 1 (262b); • • • Ioh. Paris., Super Sent., I, 27, 1, arg. 1 (281,5-6); • • • Aeg. Rom., Ord., I, 27, princ. 1, 2, arg. 1 (145rbF); arg. 3 (145rbG) ↩︎

  2. Pater … Pater quia genuit] Lomb., Sent., I, 27, 1, n.1 (203,18-20); 26, 2, n.2 (198,1-3); ex Aug., De Trin., V, 14, 15 (222,1-3) ↩︎

[B.I.27.1.3] I.27.1.3

In1 contrarium est quia suppositum preintelligitur actui ab ipso procedenti; set generare est actus procedens a supposito Patris; ergo suppositum Patris preintelligitur constitutum antequam generet; constituitur autem per paternitatem; ergo etc.


  1. In … paternitatem ergo etc.] cf. Thom., S.th., I, 40, 5, sed contra; Super Sent., I, 27, 1, 2, sed contra 2 (651); • • • Ioh. Paris., Super Sent., I, 27, 1, sed contra (281,11-13) ↩︎

[B.I.27.1.4] I.27.1.4

Responsio. Primo ponende sunt quedam distinctiones necessarie ad propositum et deinde secundum illas procedetur ad solutionem questionis.

[B.I.27.1.5] I.27.1.5

Quantum ad primum sciendum est quod aliquid preintelligi alteri potest esse dupliciter: uno modo, quia potest intelligi altero non intellecto, set non econuerso, sicut animal potest intelligi non intellecto homine, set homo non potest intelligi non intellecto animali; et hoc modo, quando aliquid preintelligitur alteri, actus intelligendi cadit solum super unum, quod tamen dicitur preintelligi secundum illum modum quo dicitur quod illud est prius1 a quo non conuertitur consequentia. Alio modo dicitur aliquid preintelligi alteri, quando actus intellectus cadit super utrumque et dicit unum esse prius altero uel secundum rem uel secundum rationem: secundum rem, sicut intelligimus substantiam esse priorem natura suo accidente uel iuuentutem esse priorem secundum tempus senectute; secundum rationem uero, sicut dicimus in Deo intellectum precedere uoluntatem. Et hec sit prima distinctio.


  1. prius … non conuertitur consequentia] Arist., Cat., 12, 14a34-35: transl. Boethii ↩︎

[B.I.27.1.6] I.27.1.6

Secunda1 est quod proprietas relatiua potest considerari ut constitutiua et ut relatiua. Tertia est quod istud potest esse uel in generali, sicut cum intelligimus in generali diuinum suppositum constitutum per aliquam proprietatem ipsum constituentem, uel in speciali, sicut intelligendo Patrem esse constitutum per paternitatem, que est eius proprietas constitutiua et nichilominus relatiua.


  1. Secunda … et ut relatiua] cf. Thom., S.th., I, 40, 4, resp.; De pot., 10, 3, resp. (263a-b); • • • Ioh. Paris., Super Sent., I, 27, 1, resp. (282,42-283,44); • • • Iac. Met., Super Sent. (A), I, 27, 2, resp. (T52vb); Super Sent. (B), I, 27, 2, resp. (Vb25ra) ↩︎

[B.I.27.1.7] I.27.1.7

Hiis suppositis dico ad questionem: cum queritur utrum actus notionales preintelligantur proprietatibus relatiuis uel econuerso, aut queritur de prioritate primo modo, scilicet utrum aliquid istorum possit intelligi altero non intellecto et non econuerso, et tunc dico quod proprietas1 considerata ut constitutiua in generali prior est secundum intellectum actibus notionalibus et se ipsa ut est relatio. Cuius ratio est quia, ut dictum fuit prius, illud quod est commune et in plus potest intelligi sine eo quod est speciale et in minus; set esse constitutum in esse personali est communius et in plus quam esse constitutum per relationem et quam esse constitutum producens uel constitutum productum; ergo aliquid in diuinis potest intelligi ut constitutum in esse suppositi absque eo quod intelligatur producens uel productum uel relatum; hoc autem est preintelligi secundum primum modum; ergo proprietates ut constitutiue precedunt secundum intellectum actus notionales et se ipsas ut relatiue sunt. Et in hoc sensu intelligo uera esse dicta doctorum fratris THOME2 et ALIORVM3, qui dicunt quod proprietates ut constitutiue precedunt secundum intellectum actus notionales et se ipsas ut sunt relationes. Si autem proprietas accipiatur in speciali, ut paternitas, sic dicendum est quod paternitas4 ut relatio precedit se ipsam ut constitutiua, set actum notionalem non precedit. Primum patet, quia paternitas non potest intelligi absque ratione relationis, potest autem intelligi absque ratione proprietatis constituentis; ergo paternitas ut relatio precedit se ipsam ut constitutiua. Consequentia patet, quia hoc uocatur prius5 a quo non conuertitur consequentia. Probatio antecedentis, quia nichil potest intelligi sine eo quod est de ratione sua indicante quid est et quod conuenit ei in primo modo dicendi per se: talia enim sunt de intellectu rei, sicut animal de intellectu hominis; set de ratione paternitatis est relatio et conuenit ei in primo modo dicendi per se, esse autem constitutiuum suppositi non est de ratione paternitatis nec conuenit ei per se, quia non conuenit omni; ergo impossibile est intelligere paternitatem in aliquo nisi intelligendo rationem relationis, set bene contingit intelligere paternitatem in aliquo non intelligendo quod constituat suppositum; quare etc. Nichilominus tamen paternitas non precedit secundum intellectum generationem nec econuerso, quia unum non potest intelligi alio non intellecto.


  1. proprietas … ut est relatio] cf. Thom., S.th., I, 40, 4, resp. ↩︎

  2. fratris Thome] Thom., S.th., I, 40, 4, resp.; Super Sent., I, 27, 1, 2, sol. (651-652); De pot., 8, 3, resp. (220a-b); 10, 3, resp. (263b); • • • etiam ap. Iac. Met., Super Sent. (A), I, 27, 2, resp. (T52vb); Super Sent. (B), I, 27, 2, resp. (Vb25ra) ↩︎

  3. aliorum] cf. Ioh. Paris., Super Sent., I, 27, 1, resp. (283,45-48) ↩︎

  4. paternitas … ipsam ut constitutiua] cf. supra, I, 9, 2, 5 (103,49-50) ↩︎

  5. prius … conuertitur consequentia] Arist., Cat., 12, 14a34-35: transl. Boethii ↩︎

[B.I.27.1.8] I.27.1.8 I.27.1.10

Si autem queratur de prioritate secundo modo, scilicet utrum intellectus possit uere intelligere quod proprietates precedant secundum rationem actus notionales uel econuerso, sic uidetur esse dicendum quod non, quia Persona nullo modo potest uero intellectu intelligi prius constituta quam producens et relata, ita quod actus intelligendi cadat super utrumque dicendo unum esse prius secundum rationem et reliquum posterius. Quod patet sic: intellectus apprehendens Personam prius esse constitutam quam producentem uel relatam apprehendit eam esse constitutam per rationem absolutam; set hec apprehensio est falsa; ergo etc. Minor de se patet. Probatio maioris, quia intellectus apprehendens rem prius esse constitutam quam relatam excludit a constitutione Persone rationem relatam, quia dicit eam esse posteriorem ratione constituente et rationem constituentem esse priorem; ratio autem prioris excludit formaliter rationem posterioris et econuerso; set qui excludit rationem relatam ponit rationem absolutam; ergo per exclusionem rationis relate ponitur formaliter intellectus rationis absolute. Quod autem excludens rationem relatam ponat intellectum rationis absolute patet quia, sicut dictum1 fuit supra dist. 9, licet aliquid possit intelligi sub ratione communi non intellecta ratione particulari sub ipso contenta, sicut aliquid potest intelligi esse animal non intellecto quod sit rationale uel irrationale, tamen ex quo sub communi unum diuidentium excluditur formaliter et expresse, aliud includitur formaliter et expresse: qui enim intelligit aliquid esse animal et non irrationale, formaliter intelligit illud esse animal rationale. Cum ergo ratio proprietatis constituentis sit in plus quam ratio absoluta uel relata, ac per hoc, ut QVIBVSDAM uidetur, possit intelligi aliquid constitutum non intellecto quod per absolutum uel relatum constituatur, tamen ex quo intelligitur constitutum et non per relationem, ita quod actus intelligendi cadat super relationem excludendo eam a constitutione suppositi, necessario intelligitur suppositum constitutum per rationem absolutam. Patet ergo consequentia, scilicet quod qui intelligit Personam diuinam prius constitutam quam relatam intelligit eam constitutam per proprietatem absolutam, qui intellectus est falsus; propter quod dicunt ISTI2 quod nullo uero intellectu possunt preintelligi Persone constitute, deinde relate actu intelligendi cadente super utrumque et dicente unum esse prius secundum rationem quam alterum.


  1. dictum fuit supra] Hoc argumentum non invenitur in redactione ista, sed tantum in tertia: cf. C, I, 9, 2, 7 (40vb-41ra) ↩︎

  2. isti] cf. Iac. Met., Super Sent. (Add.), I, 26, q. unic., resp. (T18va-b); Super Sent. (B), I, 26, q. unic., resp. (Vb23va-b); • • • cf. etiam B. Decker, Die Gotteslehre, 467-468 ↩︎

[B.I.27.1.9] I.27.1.11

Ex quo patet quod non possunt preintelligi relationes emanationibus, quia neque ut relationes, ut de se patet, neque ut constitutiue Personarum, quia, ut iam probatum est, Persona non potest intelligi prius constituta quam relata; ergo si relatio ut relatio non precedit emanationes, consequens est quod ipsa non precedit ut constituens; igitur relationes nullo modo precedunt emanationes.

[B.I.27.1.10] I.27.1.12

Item nec emanationes possunt preintelligi relationibus. Et hoc clarum est comparando emanationem ad Personam a qua est, ut generare est a Patre, quia generare non potest preintelligi constitutioni Persone generantis, quia generare non potest esse nisi entis in actu; ergo generare non potest preintelligi proprietati constituenti; set proprietas constituens non potest preintelligi relationi ut relatio, sicut1 probatum fuit; ergo generare non precedit proprietatem Patris, neque ut est constituens neque ut est relatio. Si autem comparetur emanatio ad Personam ad quam terminatur, ut generari ad Filium, sic patet idem, quia generari non potest preintelligi ei quod est generare, set simul sunt secundum intellectum; generare autem simul est cum paternitate, ut probatum est, paternitas2 autem simul est cum filiatione, cum sint relationes opposite; ergo a primo ad ultimum: generari simul est cum filiatione ut relatio, nec potest preintelligi ei, et fortiori ratione non potest ei preintelligi ut est proprietas constitutiua, quia Persona non potest prius intelligi relata quam constituta. Et ideo quod non preintelligitur relationi non preintelligitur constitutioni; igitur secundum ISTOS3 nec emanationes possunt preintelligi relationibus, nec relationes emanationibus. Nec Persona potest uero intellectu intelligi prius constituta quam producens et relata, set simul intelligenda est Persona constituta cum sua origine et relatione.


  1. sicut probatum fuit] cf. supra, uu. 75-81 ↩︎

  2. paternitas … sint relationes opposite] cf. supra, I, 9, 2, 4 (102,27-30) ↩︎

  3. istos] cf. Iac. Met., Super Sent. (Add.), I, 26, q. unic., resp. (T18vb); Super Sent. (B), I, 26, q. unic., resp. (Vb23vb); • • • cf. etiam B. Decker, Die Gotteslehre, 470 ↩︎

[B.I.27.1.11] I.27.1.13

Ad primum argumentum dicendum quod in1 diuinis generare et generari, cum non sint per motum medium, non debent intelligi ut uia quedam inter generantem et genitum, set ut relationes habendi eandem naturam, secundum quod sunt a quo aliud et quod ab alio, et hee non possunt preintelligi Personis habentibus eas.


  1. in … quod ab alio] cf. supra, I, 13, q. unic. (162,35-38) ↩︎

[B.I.27.1.12] I.27.1.14

Ad secundum dicendum quod non1 fuit intentio AVGVSTINI quod genuisse sit prior ratione quam esse Patrem, set potius uoluit identitatem ostendere inter ista, quia consimili modo dicit quod “Filius ideo est Filius, quia genitus”, sicut “Pater est Pater quia genuit”; dicendo autem quod “Filius est Filius, quia genitus” non intendit dare causalitatem, set conuertibilitatem eo quod econuerso dicit “quia Filius, utique genitus”; ergo eodem modo inter esse Patrem et genuisse non intendit dare causalitatem uel ordinem, set conuertibilitatem.


  1. non … ordinem set conuertibilitatem] cf. Thom., Super Sent., I, 27, 1, ad 1 (652) ↩︎

[B.I.27.1.13] I.27.1.15

Ad illud quod est in oppositum, cum dicitur quod “suppositum1 preintelligitur actui ab ipso procedenti”, dicendum quod uerum est de supposito absoluto, non autem de supposito quod constituitur relatione originis, ut est suppositum diuinum: tale enim simul debet intelligi constitutum et originans uel originatum et relatum, et non unum prius quam alterum.


  1. suppositum … ab ipso procedenti] cf. supra, uu. 13-14 ↩︎

<Questio secunda: Vtrum uerbum dicatur in diuinis essentialiter vel personaliter>

[B.I.27.2.1] I.27.2.1

Deinde queritur de Verbo utrum dicatur in diuinis essentialiter uel personaliter. Et 1 uidetur quod essentialiter, quia secundum AVGVSTINVM IX De Trinitate cap. 10 Verbum 2 est cum amore notitia; set notitia dicitur essentialiter; ergo et Verbum.


  1. Et … ergo et Verbum] Aeg. Rom., Ord., I, 27, princ. 2, 2, arg. 3 (146rbF); • • • Thom., Super Sent., I, 27, 2, 2, arg. 1 (656); S.th., I, 34, 1, arg. 2; De uer., 4, 1, sed contra 1 (119,114-117); 4, 2, arg. 2 (122,11-17); • • • cf. etiam Bonau., Super Sent., I, 27, pars 2, art. unic., 1, sed contra 1 (481b); • • • Guill. de la Mare, Super Sent., I, 27, 5, sed contra 1 (319,13-14); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 27, 2, 2, arg. 1 (226a); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 27, 2, 2, arg. 1 (248b); • • • Ioh. Paris., Super Sent., I, 27, 4, arg. 1 (302,3-5); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 27, 7, arg. 1 (121ra); • • • Iac. Met., Super Sent. (A), I, 27, 3, arg. 1 (T53rb); Super Sent. (B), I, 27, 3, arg. 1 (Vb25va); • • • cf. R.L. Friedman, Intellectual traditions, 187sqq. ↩︎

  2. Verbum … cum amore notitia] Aug., De Trin., IX, 10, 15 (307,29-30) ↩︎

[B.I.27.2.2] I.27.2.2'

Item sicut1 in diuinis inuenitur Verbum, quod pertinet ad intellectum, ita amor, qui pertinet ad uoluntatem; set amor dicitur essentialiter; ergo et Verbum.


  1. sicut … ergo et Verbum] Thom., De uer., 4, 2, arg. 7 (123,46-49); • • • Aeg. Rom., Ord., I, 27, princ. 2, 2, arg. 5 (146rbF) ↩︎

[B.I.27.2.3] I.27.2.3'

In1 contrarium est quod dicit AVGVSTINVS XV De Trinitate cap. 17, quod in2 hac Trinitate non dicitur Verbum nisi Filius, nec donum nisi Spiritus Sanctus; set illud quod conuenit uni soli Persone non dicitur essentialiter, set notionaliter; ergo etc.


  1. In … notionaliter ergo etc.] cf. Aeg. Rom., Ord., I, 27, princ. 2, 2, sed contra 1 (146rbF); • • • cf. etiam Thom., Super Sent., I, 27, 2, 2, quest. 2, sed contra (657-658); • • • Bonau., Super Sent., I, 27, pars 2, art. unic., 1, arg. 2 (481a); • • • Guill. de la Mare, Super Sent., I, 27, 5, arg. 1 (319,7-8); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 27, 2, 2, sed contra 1 (226a); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 27, 2, 2, sed contra 1 (248b); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 27, 7, sed contra (121ra) ↩︎

  2. in … nisi Spiritus Sanctus] Aug., De Trin., XV, 17, 29 (503,54-55) ↩︎

[B.I.27.2.4] I.27.2.6

Responsio. Videnda sunt tria: primum est quot modis dicitur uerbum et secundum quam acceptionem reperitur in diuinis; secundum est quid sit uerbum; et ex hiis duobus apparebit tertium, scilicet utrum dicatur essentialiter uel notionaliter.

[B.I.27.2.5] I.27.2.7

Quantum ad primum sciendum est quod uerbum1 dicitur tripliciter: uno modo illud quod est exterius prolatum, quod est significatiuum eius quod ab intellectu concipitur, secundum quod homo dicitur loqui alteri; alio modo dicitur uerbum conceptus intellectus, secundum quem conceptum dicimus hominem cogitantem loqui sibi ipsi, et istud dicitur uerbum mentis, sicut primum dicitur uerbum uocis; set quia uolens formare uerbum exterius preconcipit illud per ymaginationem, ideo dicitur tertio modo uerbum actus ymaginationis quo concipimus uocem exteriorem sic uel sic formari, antequam eam formemus. Inter hec autem uerbum mentis propriissime dicitur uerbum: uox2 enim exterior non dicitur uerbum, nisi quia significat conceptum intellectus uel rem per intellectum conceptam, unde et uocem non significatiuam non dicimus uerbum; uerbum etiam ymaginationis dicitur uerbum per habitudinem ad uerbum exterius prolatum; et ideo a primo ad ultimum, uerbum ymaginationis habet attributionem ad uerbum mentis. Quarto autem modo dicitur uerbum figuratiue, scilicet illud quod per uerbum significatur, ut in Ps.: Ignis,3 grando etc., que faciunt uerbum eius. In diuinis autem non est uerbum uocis nec uerbum ymaginationis, set uerbum quod est conceptus mentis. Vnde AVGVSTINVS XV De Trinitate dicit sic: Quisquis 4 potest intelligere uerbum non solum antequam sonet, uerum etiam antequam sonorum ymagines cogitatione inuoluantur, iam potest uidere aliquam illius Verbi similitudinem, de quo dictum est: ‘In5 principio erat Verbum’. Set notandum6 quod conceptus mentis non habet rationem uerbi, nisi prout induit rationem manifestatiui: uerbum enim est quo quis loquitur sibi uel alteri ad manifestandum aliquid. Et sic patet primum.


  1. uerbum … principio erat Verbum] Thom., S.th., I, 34, 1, resp.; cf. etiam Super Sent., I, 27, 2, 1, sol. (654-655); De uer., 4, 1, resp. (119,170-120,207); • • • Iac. Met., Super Sent. (A), I, 27, 3, resp. (T53rb-53va); Super Sent. (B), I, 27, 3, resp. (Vb25va); • • • Ioh. Paris., Super Sent., I, 27, 2, resp. (284,18-26 et 40-42) ↩︎

  2. uox … significat conceptum intellectus] cf. Arist., De interpr., 1, 16a3-4 ↩︎

  3. Ignis grando]Ps., 148,8 ↩︎

  4. Quisquis … 41 Verbum] Aug., De Trin., XV, 10, 19 (485,64-71) ↩︎

  5. In principio erat Verbum]Ioh., 1,1 ↩︎

  6. notandum … ad manifestandum aliquid] cf. Aeg. Rom., Ord., I, 27, princ. 2, 1, resp. (146raB-C) ↩︎

[B.I.27.2.6] I.27.2.8

Circa secundum, scilicet quid sit uerbum, difficile est uidere. Et ad hoc sciendum primo inuestigabitur quid sit uerbum nostrum interius, quod est uerbum mentis, ut melius possit apparere quid sit Verbum in diuinis. Prima autem facie duo uidentur esse de ratione uerbi nostri mentalis, ut per ipsum manuducimur in cognitionem Verbi diuini: unum est quod sit aliquid in intellectu existens, aliud est quod sit ab altero procedens. Ex primo arguimus Filium, qui est Verbum, esse eundem cum Patre essentialiter, quia scilicet uerbum est in intellectu: quidquid1 enim est in Deo est Deus; Verbum autem diuinum est in Deo, cum non exeat intellectum diuinum; ergo est Deus. Ex secundo, scilicet quia est aliquid procedens, arguimus Filium esse distinctum a Patre personaliter, eo quod nichil2 a se ipso procedit aut se ipsum producit ut sit, sicut dicit beatus AVGVSTINVS I De Trinitate. Ex quo patet quod ILLI3 insufficienter dicunt qui dicunt quod uerbum est ipsamet quidditas rei intellecta modo diffinitiuo, que se habet ad intellectum solum obiectiue, nec est in intellectu subiectiue, ita scilicet quod sicut esse uniuersale competit rei per hoc quod intelligitur absque condicionibus indiuiduantibus et non per aliquid quod sit in ipsa re subiectiue, ita uerbum esse conuenit rei per hoc quod intelligitur modo expresso uel diffinitiuo. Istud4 enim non uidetur conueniens, tum quia manifeste est contra dictum beati AVGVSTINI XV De Trinitate, qui dicit quod uerbum5 est formata cogitatio (formata autem cogitatio non est res extra obiectiue intellecta, set est aliquid subiectiue existens in intellectu), tum quia tollit formationem uerbi, quia quod formatur est aliquid, aut ergo in re extra aut in anima. Non in re extra, quia intellectus noster nichil potest causare quod sit extra, neque per se subsistens neque in aliquo subiectiue existens; ergo oportet quod sit in anima non obiectiue tantum, quia circa illud quod est tantum obiectum intellectus nichil reale potest formari per intellectum, set solum ratio uel intentio ut uniuersale uel genus uel species uel aliquid huiusmodi; uerbum autem non est ratio tantum uel intentio, set est res quedam; ergo uerbum non est tantum in anima obiectiue, set subiectiue. Et qui hoc tollit tollit realem entitatem uerbi et realem formationem et fere omnes manifestationes quas habemus de Verbo diuino per uerbum nostrum, precipue quantum ad Personarum distinctionem et essentie unitatem. Tenendum est ergo quod uerbum pertinet ad intellectum non obiectiue tantum, set sicut illud cuius entitas tota est in intellectu subiectiue. Et si qua auctoritas AVGVSTINI inueniatur hoc sonare, sicut illa quod uerbum6 exterius significat uerbum interius, constat autem quod illud quod significatur per uerbum exterius est res extra obiectiue intellecta, et ita uidetur quod ipsa sit uerbum, exponenda est, quia, sicut ARISTOTELES dicit I Peryhermeneias, uoces7 sunt signa passionum que sunt in anima, et tamen uoces significant res, non passiones, set hoc pro tanto dicitur, quia res non significatur per uocem, nisi prout primo apprehenditur ab anima, sic AVGVSTINVS dicit quod uerbum8 exterius significat uerbum interius, quia res exterior non significatur per uerbum exterius, nisi prout declaratur apud intellectum per uerbum interius. Patet ergo quod uerbum pertinet ad intellectum subiectiue uel quasi subiectiue.


  1. quidquid … Deo est Deus] Alan. de Ins., Reg. cael. iuris, 9 (133); • • • cf. L. Valente, Alla ricerca, 713-738 ↩︎

  2. nichil … producit ut sit] Aug., De Trin., I, 1, 1 (28,35-36) ↩︎

  3. illi] cf. Petr. de Alu., Quodl., I, 21 (74,16-18); • • • ap. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 3, arg. 3 (11va); resp. (11va); • • • cf. etiam J. Koch, Durandus, 64; • • • B. Decker, Die Gotteslehre, 83 ↩︎

  4. Istud … formatur est aliquid] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 3, resp. (11va) ↩︎

  5. uerbum est formata cogitatio] Aug., De Trin., XV, 10, 19 (486,76-77) ↩︎

  6. uerbum … significat uerbum interius] Aug., De Trin., XV, 11, 20 (486,1-2) ↩︎

  7. uoces … que sunt in anima] Arist., De interpr., 1, 16a3-4; • • • Auct. Ar., 32, 1 (304,27-29); • • • ap. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 1, sed contra 4 (10rb) ↩︎

  8. uerbum … significat uerbum interius] Aug., De Trin., XV, 11, 20 (486,1-2) ↩︎

[B.I.27.2.7] I.27.2.9

Cum ergo in intellectu sint secundum OMNES habitus et actus et preter hoc sit ibi secundum QVOSDAM duplex forma, una1 que imprimitur intellectui, scilicet species intelligibilis, que precedit omnem actum intelligendi, alia quam intellectus iam factus in actu format de re intellecta, siue formando conceptum diffinitiuum siue enuntiatiuum, inquirendum est quid horum sit uerbum. Et patet statim quod uerbum non est habitus aut species intelligibilis impressa, quia tam habitus quam species intelligibilis secundum ponentes ipsas manent apud intellectum dum actu non considerat; uerbum autem non est nisi in intellectu actu considerante; ergo uerbum nec est habitus nec est species intelligibilis impressa. Restat ergo quod sit actus intelligendi uel forma quam intellectus in actu format de re intellecta, que deinceps uocetur forma expressa.


  1. una … diffinitiuum siue enuntiatiuum] Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 1, resp. (10rb) ↩︎

[B.I.27.2.8] I.27.2.10

Et secundum hoc sunt due opiniones: una1 que ponit quod uerbum est forma expressa et non actus intelligendi. Ad cuius opinionis intelligentiam sciendum est quod secundum ISTOS duo sunt de ratione uerbi: unum est quod sit representatiuum rei principaliter intellecte; aliud est quod sit per actum dicendi productum; dicere autem est actus intelligentis secundum quod intelligens; propter quod uerbum est aliquid productum per actum intelligentis, quod est representatiuum rei principaliter intellecte. Ex hoc sic arguitur: uerbum est aliquid per actum intelligentis productum, quod est rei intellecte principaliter representatiuum; hoc autem non potest esse aliquis actus intelligendi, ut probant; ergo est aliqua forma per actum intelligentis producta. Quod autem non possit esse aliquis actus intelligendi, probant sic: illud quod est obiectum intellectus secundum rectam cognitionem et non reflexam non potest esse actus intelligendi siue ipsum intelligere (et hoc statim patet, quia intellectus non intelligit suum actum primo et directe, set solum actu reflexo); set uerbum est obiectum intellectus secundum rectam cognitionem et non reflexam; ergo etc. Minor declaratur, quia illud quod est ratio cognoscendi alterum, sicut ymago uel forma specularis, se habet ad intellectum sicut obiectum, licet non principale ut in quo sistit intellectus, set sicut aliquid cognitum ducens ulterius in cognitionem alterius principaliter intellecti; set uerbum est huiusmodi: propter hoc enim formatur uerbum in nobis, ut in ipso tamquam in forma speculari uel ymagine expresse rem representante intellectus intueatur rem cuius est uerbum; ergo uerbum est obiectum intellectus in actu recto; non est ergo actus intelligendi, set forma per actum intelligentis producta, in qua res principaliter intellecta representatur et per quam cognoscitur. Necessitas autem ponendi talem formam, que dicitur uerbum secundum ISTOS, est ut res intelligatur perfecte et expresse modo diffinitiuo uel enuntiatiuo: propter intelligere enim confusum et simplex, antequam formetur de re diffinitio uel enuntiatio, non oportet ponere uerbum, quia ad hoc sufficit representatio per speciem intelligibilem uel in fantasmate cum actione intellectus agentis, set propter intelligere expressum et perfectum requiritur uerbum, quia ad causandum tale intelligere intellectus agens cum specie non sufficit sine cooperatione uerbi, ita quod uerbum non solum est obiecti principalis representatiuum, set est causa uel concausa intellectionis expresse, sicut species intelligibilis ponitur a QVIBVSDAM causa uel concausa prime intellectionis confuse.


  1. una … prime intellectionis confuse] Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 2, resp. (11ra-b); • • • cf. etiam Thom., De pot., 8, 1, resp. (215a); S.th., I, 34, 1, ad 2; • • • Iac. Met., Super Sent. (A), I, 27, 3, resp. (T53vb); Super Sent. (Add.), I, 27, 3, resp. (T19va); Super Sent. (B), I, 27, 3, resp. (Vb25vb-26ra) ↩︎

[B.I.27.2.9] I.27.2.11

Hec est opinio que in summa ponit tria: primum1 est quod uerbum est quedam forma que non est aliquis actus intelligendi, set est producta per actum intelligentis, qui est dicere; secundum2 est quod uerbum est obiectum intellectus, licet non principale, set sicut forma specularis uel ymago principalis obiecti representatiua; tertium3 est quod uerbum est finaliter propter cognitionem perfectam et expressam habendam de re, cuius tamen uerbum est causa uel concausa effectiue; et hec bene compatiuntur se, quia cause4 sunt sibi inuicem cause, scilicet finis efficienti et econuerso, ut patet ex II Phisicorum.


  1. primum … qui est dicere] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 1, resp. (10va) ↩︎

  2. secundum … principalis obiecti representatiua] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 1, ad 3 (10vb); 1, 2, resp. (11ra-b); 1, 3, resp. (11vb); • • • cf. etiam Petr. de Alu., Quodl., I, 21 (76,25-27) ↩︎

  3. tertium … uel concausa effectiue] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 2, 4, resp. (18va-b); 2, 5, resp. (19ra) ↩︎

  4. cause ... efficienti et econuerso] Arist., Phys., II, 7, 198a24-26 ↩︎

[B.I.27.2.10] I.27.2.12

Primum istorum non puto esse uerum, scilicet quod per quemcumque actum intelligentis, siue ille actus sit intelligere siue dicere siue qualitercumque aliter nominetur, producatur aliqua forma in intellectu que non sit actus intelligendi. Quod patet primo ex natura operationis manentis intra sic: per operationem intra manentem nichil constituitur uel producitur; set intelligere et dicere intellectuale sunt operationes intra manentes; ergo per eas nichil constituitur uel producitur. Maior patet ex IX Metaphisice, ubi PHILOSOPHVS1 ponit hanc differentiam inter operationes intra manentes et illas que transeunt extra, quia per transeuntes extra semper aliquid constituitur, set per intra manentes nichil. Minor de se patet; quare etc.


  1. Philosophus ... intra manentes nichil] Arist., Metaph., IX, 8, 1050a30-b1; Auct. Ar., 1, 226 (134,96-99); cf. etiam Thom., In Metaph., IX, 8, 1862-1865 (447b-448a) ↩︎

[B.I.27.2.11] I.27.2.11'

Si dicatur quod PHILOSOPHVS1 non intendit simpliciter dicere quod per operationem intra manentem nichil omnino constituatur, set solum quod per eam nichil extra constituitur, tamen intra operantem aliquid constituitur, non ualet. Primo, quia absurdum fuisset illud docere circa quod nullus potest dubitare; set quod per operationem intra manentem nichil extra constituatur, nullus umquam potuit dubitare (oportet enim quod operatio attingat suum productum; quod autem intra manet non attingit quod extra est); ergo non fuit intentio ARISTOTELIS tantum docere quod per operationem intra manentem nichil extra constituatur, set quod omnino per eam nichil constituitur, nec extra nec intra. Item textus contradicit huic expositioni. Dicit enim PHILOSOPHVS ibidem quod operatio2 intra manens ipsa est finis, et idem3 dicitur in principio Ethicorum; set constat quod si per eam aliquid constitueretur quod esset terminus intra, operatio non esset finis, set potius res producta per eam; operatio enim est propter rem operatam; ergo etc.


  1. Philosophus … operantem aliquid constituitur] cf. Thom., In Metaph., IX, 8, 1865 (448a) ↩︎

  2. operatio … ipsa est finis] Arist., Metaph., IX, 8, 1050a20-21; cf. etiam Auerr., Metaph., IX, 16 (60,49-61,54) ↩︎

  3. idem … in principio Ethicorum] Arist., Eth. Nic., I, 1, 1094a3-5 ↩︎

[B.I.27.2.12] I.27.2.12'

Secundo, quia principium productiuum uerbi aut est sola species aut species cum intellectione confusa. Non sola species, quia terminus productionis non est perfectior principio productiuo; set uerbum est perfectius specie intelligibili, eo quod perfectius rem representat; ergo principium productiuum eius non potest esse sola species. Item nec species cum intellectione confusa, quia aut ista manerent simul cum uerbo producto aut non. Non potest dici quod non maneant simul, quia cessante entitate principii actiui cessat suum agere; si igitur intellectio confusa cessaret esse ante entitatem uerbi, cessaret et agere; set cessante agente et actione ante terminum actionis impossibile est terminum esse; ergo nullo modo esset uerbum, nisi cum eo simul esset species et intellectio confusa, si hec sint principia eius productiua; hoc autem esse non potest, quia uerbum non est sine notitia expressa et perfecta; set notitia confusa non stat cum notitia expressa et perfecta; ergo etc.

[B.I.27.2.13] I.27.2.13'

Tertio patet idem ex comparatione intellectus ad sensum sic: per actum sentiendi nichil constituitur intra sentientem; ergo nec per actum intellectus aliquid constituitur intra intelligentem. Antecedens supponitur ex communi dicto. Probatio consequentie, quia omnes operationes extra transeuntes, quamuis alique sint aliis perfectiores, omnes tamen habent hoc commune, quod per eas aliquid constituitur; ergo similiter omnes operationes intra manentes, quamuis alique sint aliis perfectiores, omnes tamen debent hoc habere commune, quod per nullam aut per omnes aliquid producatur. Differentia enim secundum perfectum et imperfectum non facit per se quod unum sit productiuum et aliud non, set facit quod productum, si quod est, sit magis uel minus perfectum; propter quod si uisus est imperfectior quam intellectus, non propter hoc potest dici quod per nullum actum uisus aliquid producatur, per actum autem intellectus aliquid; nulla autem potest esse alia causa; ergo etc.

[B.I.27.2.14] I.27.2.21

Secundum1 quod ponit hec opinio est quod uerbum est obiectum intellectus, non quidem principale, set sicut forma specularis uel ymago representatiua principalis obiecti, et istud non uidetur uerum. Primo, quia illud quod est primo cognitum et ratio cognoscendi alterum tale uidetur esse magis cognitum uel saltem non minus quam illud quod representatur et cognoscitur per ipsum (et istud apparet in exemplo2 quod adducunt de forma speculari et de ymagine); set si uerbum sit talis forma qualis ab ISTIS ponitur, non est magis cognitum quam res principaliter intellecta, immo minus, quin potius totaliter ignoratum, ergo uerbum non est in nobis tamquam forma specularis uel ymago obiecta intellectui et principalis obiecti representatiua. Minor patet, quia omnes experimur nos cognoscere rem que est principale obiectum, puta hominem esse animal rationale mortale, que dicitur esse cognitio per uerbum; set quod in nobis sit aliqua forma in qua et per quam sicut per ymaginem cognoscimus hominem esse animal rationale mortale, nullus experitur, immo de hoc disputamus et querimus nec umquam clare inuenimus; quare etc.


  1. Secundum … representatiua principalis obiecti] cf. supra, uu. 147-149 ↩︎

  2. exemplo … et de ymagine] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 2, resp. (11ra) ↩︎

[B.I.27.2.15] I.27.2.15'

Secundo patet idem sic: nos experimur quod intellectus noster nec se nec suos habitus nec suos actus nec species, si quas habet, nec alia que ponuntur in ipso subiectiue potest cognoscere, nisi per actum reflexum; si enim per actum rectum cognosceret aliquid eorum que sunt subiectiue in ipso, intelligeret et se ipsum actu recto, quia alia intueretur in se, quod est falsum; si ergo uerbum est aliqua forma in intellectu subiectiue existens, impossibile est quod ipsa sit aliquo modo obiectum intellectus secundum actum rectum, cuius oppositum ISTI1 dicunt.


  1. isti] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 2, resp. (11ra) ↩︎

[B.I.27.2.16] I.27.2.24

Tertio, quia, sicut1 prius arguebatur, in uoluntate non est aliqua forma que sit primo obiectiue dilecta et ratio diligendi alterum; ergo in intellectu non est aliqua forma que sit primo obiectiue intellecta et ratio intelligendi alterum. Consequentia patet ut prius.


  1. sicut prius arguebatur] non invenitur in hac redactione, sed tantum in tertia: cf. C, I, 27, 2, 22 (78rb) ↩︎

[B.I.27.2.17] I.27.2.25

Tertium1 quod ponit hec opinio est quod uerbum est finaliter propter habendam perfectam et expressam cognitionem de re, quia propter confusam non oportet ponere uerbum, ut dicunt2, et istud non uidetur uerum. Primo, quia uerbum uocis supponit uerbum mentis, ut3 dictum fuit ab initio; set rei, quantumcumque confuso modo intellecte, competit uerbum uocis ipsam exterius manifestantis; ergo eidem competit uerbum mentis quo manifestetur interius; non ergo propter solam cognitionem expressam oportet ponere uerbum.


  1. Tertium … cognitionem de re] cf. supra, uu. 149-151 ↩︎

  2. ut dicunt] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 2, 2, resp. (17va); 2, 3, ad 1 (18ra); 2, 4, resp. (18va); • • • cf. supra, uu. 135-136 ↩︎

  3. ut … fuit ab initio] cf. supra, uu. 28-34 ↩︎

[B.I.27.2.18] I.27.2.18'

Secundo, quia illud quod c exprimitur a re aliqua expressius eam representat; set species intelligibilis, si qua sit in intellectu, uel illa que est in fantasia immediatius exprimitur a re intellecta quam uerbum secundum ISTOS, quia ipsa est aliquo modo causa uel concausa uerbi; ergo ipsa expressius representat rem quam uerbum, et per consequens sufficit ad expressiorem cognitionem de re habendam, nec propter hanc oportet ponere uerbum.

[B.I.27.2.19] I.27.2.19'

Tertio, quia sequitur secundum ISTOS quod uerbum quandoque formetur ad habendum cognitionem minus perfectam, quia secundum EOS beati1 uidentes diuinam essentiam non formant uerbum syllogisticum de ea, propter quod assentiant alicui enuntiationi de qua contingat dubitare (quia quantum ad ea que uidentur in Deo non conuenit eos dubitare), nec formant uerbum de ea per quod uideant clare quod prius uidebant obscure, quia in uisione beata non est processus de confuso uel imperfecto ad clarum et perfectum, nec ut uideant aliquam rationem quam prius non uidebant, quia a principio unusquisque uidet uisione beata quantum uisurus est in perpetuum, set formant uerbum ut illa que uidentur simul, tamen perfecte et sub distinctis rationibus, ut sunt attributa diuina, possint diuisim considerare considerando unum non considerando aliud, secundum quem modum beati uidentes Deum quidam laudant eum ut sapientiam, quidam ut misericordiam, quidam ut iustitiam, et sic de aliis attributis, quod non possent facere per solam uisionem beatam per quam simul uident et distincte omnia attributa diuina. Constat1 autem quod illa cognitio per quam consideramus tantum unum attributum diuinum est imperfectior quam beata uisio, que est cognitio per quam consideramus simul et nichilominus perfecte et distincte omnia diuina attributa; et tamen propter illam oportet formare uerbum, ut ISTI2 dicunt; ergo uerbum formatur necessario ad habendum cognitionem imperfectam, quod est contra EOS3.


  1. beati … diuina] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 3, 4, resp. (21ra-b) ↩︎ ↩︎

  2. isti] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 3, 4, resp. (21ra-b) ↩︎

  3. eos] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 2, 2, resp. (17va); 2, 3, ad 1 (18ra); 2, 4, resp. (18va) ↩︎

[B.I.27.2.20] I.27.2.28 I.27.3.5

Alius1 modus dicendi est quod uerbum in nobis est ipsemet actus intelligendi. Quod patet ratione et auctoritate. Ratio talis est: uerbum est aliquid ad intellectum pertinens et in intellectu existens; set non est species nec habitus nec forma per actum intellectus producta, ut2 probatum est; relinquitur ergo per locum a sufficienti diuisione quod sit actus intelligendi. Auctoritas ANSELMI est ad hoc, qui dicit in Monologion quod dicere3 mentale nichil aliud est quam cogitando intueri; dicere ergo non est producere aliquam formam in qua res uideatur et que sit uerbum intellectuale, set est ipsum cogitare uel intueri, quod nominat actum intelligendi. Et per consequens ipsum uerbum est actus intelligendi, quia dicere est habere uerbum de re. Si ergo dicere est cogitare uel intueri rem, sequitur quod habere uerbum de re non est aliud quam habere cogitationem uel intuitum de re, et hoc uidetur rationabile. Cum enim nichil habeat rationem uerbi nisi prout induit rationem manifestatiui, nec sit processus in infinitum, oportet quod primum uerbum non sit manifestatiuum ut signum, sicut uerbum uocis, nec ut species uel ymago, ut ALII4 ponunt, set per essentiam, ita scilicet quod ipsa manifestatio rei apud intellectum est uerbum; manifestatio autem rei est eius cognitio, neque enim est manifesta, nisi quia cognita; ideo etc.


  1. Alius … ipsemet actus intelligendi] cf. Iac. Met., Super Sent. (A), I, 27, 3, resp. (T53va); Super Sent. (Add.), I, 27, 3, resp. (T19va); Super Sent. (B), I, 27, 3, resp. (Vb25vb); • • • cf. etiam God. de Font., Quodl., X, 12, resp. (359-360) ↩︎

  2. ut probatum est] cf. supra, uu. 99-210 ↩︎

  3. dicere … quam cogitando intueri] Ans., Monol., 63 (73,10-11); • • • etiam ap. Bonau., Super Sent., I, 27, pars 2, art. unic., 1, sed contra 4 (482a); • • • Guill. de la Mare, Super Sent., I, 27, 5, sed contra 2 (319,15-16); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 27, 2, 2, arg. 6 (226a) ↩︎

  4. alii] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 3, ad 1 (11vb) ↩︎

[B.I.27.2.21] I.27.2.29

Et confirmatur, quia omne1 quod dicitur tale denominatione extrinseca ut signum uel causa reducitur ad aliquid quod est tale per essentiam, sicut sanum dictum de urina ut signo et de medicina ut de causa reducitur ad sanum dictum de animali quod sanum est per essentiam, ita quod sanitas animalis est sanitas per essentiam et non signum uel causa sanitatis. Similiter in proposito manifestatuum dictum de uerbo uocis ut signo et de specie uel ymagine ut causa uel qualitercumque aliter reducitur ad manifestatiuum per essentiam, quod est ipsa cognitio rei, que ob hoc habet rationem primi uerbi. Est tamen hic notandum quod licet omnis actus intelligendi tam confusus quam expressus, tam directus quam reflexus, possit dici uerbum, tamen expressus magis quam confusus, quia magis est rei manifestatiuus. Vnde AVGVSTINVS XV De Trinitate dicit quod formata2 cogitatio est uerbum, uocans formatam cogitationem non formam aliquam per actum cogitandi productam, sicut QVIDAM3 extorte exponunt, set ipsum actum cogitandi expressum. Et rursus actus reflexus magis dicitur uerbum quam rectus, quia intellectus per actum reflexum magis loquitur sibi ipsi de re quam per actum rectum: per actum enim rectum solum intelligit rem, set per actum reflexum quasi loquens sibi ipsi dicit se intelligere rem; sic igitur patet quid sit uerbum in nobis.


  1. omne … uel causa sanitatis] cf. ps.-Thom., Summa tot. Log. Arist., V, c. unic. (75a-b); • • • Thom., De uer., 21, 4, ad 2 (602,225-603,242) ↩︎

  2. formata cogitatio est uerbum] Aug., De Trin., XV, 10, 19 (486,76-77) ↩︎

  3. quidam] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 4, resp. (12rb) ↩︎

[B.I.27.2.22] I.27.3.5

Et perinde apparet quid sit uerbum in diuinis, quia est actus intelligendi quo Deus dicit se et alia. Quod patet, quia uerbum est aliquid pertinens ad intellectum ut intelligens est intellectione quacumque uel saltem intellectione expressa et perfecta; set in diuinis non est intellectio nisi expressa et perfecta, cuius sufficientissima ratio est essentia diuina, ita quod in cognitione diuina non sunt nisi hec tria, que sunt unum re, licet differant ratione, scilicet intellectus diuinus et essentia eius, que est primum obiectum eius sufficientissime representatiuum sui et omnium aliorum, et ipsum intelligere perfectissimum; quidquid autem aliud ponitur non pertinet ad intellectum ut intelligens est, quia1 dato quod nulla emanatio esset in diuinis, adhuc Deus ita perfecte intelligeret se tunc sicut nunc; propter quod oportet quod Verbum sit alterum trium predictorum; constat autem quod non est intellectus uel obiectum ut sub hac ratione; ergo est ipse actus intelligendi. Quod etiam potest haberi ex dictis ALIORVM: dicunt enim quod emanatio2 Verbi, quod ponunt quiddam productum, non est propter aliquam necessitatem intelligendi, set solum propter naturalem quandam consequentiam.


  1. quia … tunc sicut nunc] Heru. Nat., Tract. de uerbo, 4, 1, ad 1 (22va) ↩︎

  2. emanatio … naturalem quandam consequentiam] Heru. Nat., Tract. de uerbo, 4, 1, ad 1 (22va); ad 2 (22va) ↩︎

[B.I.27.2.23] I.27.3.6

Ex quo possumus contra EOS arguere dupliciter. Primo sic: hec naturalis consequentia uerbi producti aut est in omni intellectione perfecta et expressa aut solum in diuina. Non in omni intellectione expressa et perfecta, quia si prima cognitio quam habet intellectus noster de re sibi representata per speciem uel in fantasmate esset adeo perfecta quod nec perfectiorem nec aliam habere posset, procul dubio in nostro intellectu nichil ultra produceretur, et si fieret, frustra fieret: propter hoc enim attribuitur intellectui formare uerbum secundum ISTOS, ut habeat aliquam cognitionem uel considerationem quam a principio non habuit. Si uero hec naturalis consequentia sit solum in cognitione diuina, que a principio fuit perfectissima nec aliam habere potest, mirum est unde hoc habetur, cum in nobis uideatur oppositum, ut dictum est. Concluditur enim hoc idem ex oppositis et opposita ex eodem: idem ex oppositis, quia concluditur formatio uerbi in nobis ex imperfectione nostre prime cognitionis, et idem concluditur in Deo ex perfectione cognitionis. Similiter concluduntur opposita ex eodem, quia si non possemus habere aliquam cognitionem de re, nisi illam quam habemus a principio, non formaremus uerbum; Deus autem, qui talem habet, format uerbum; ergo opposita concluduntur ex eodem, scilicet formare uerbum et non formare; tales autem conclusiones sunt manifeste inconuenientes; quare etc.

[B.I.27.2.24] I.27.3.7

Secundo, quia si Verbum est in diuinis propter naturalem consequentiam emanationis et non propter aliquam necessitatem intelligendi, quia sine eo esset perfecta intellectio et nunc etiam preintelligitur emanationi Verbi, sequitur quod tale emanans non est Verbum, quia illud quo excluso Deus eque perfecte diceret se et alia non est Verbum, quia dicere non est sine uerbo; set excluso omni emanante realiter adhuc Deus diceret se et alia eque perfecte; ergo nichil emanans realiter est Verbum. Minor patet ex dicto ALIORVM, quia quod eque perfecte intelligit se et alia eque perfecte dicit se et alia; set Deus eque perfecte intelligeret se et alia, si nichil esset realiter productum in diuinis, sicut nunc intelligit et nunc etiam non perfectius intelligit Pater, quia producit aliud ex se etiam secundum ISTOS, quia illud productum non est, ut dicunt, propter aliquam necessitatem intelligendi, quasi Pater sine illo producto non intelligeret aut non ita perfecte, set tantum propter naturalem consequentiam, unde et perfecta cognitio preintelligitur huic emanationi; ergo etc. Patet ergo secundum principale, scilicet quid sit uerbum mentale tam in nobis quam in Deo, quia est ipsemet actus intelligendi.

[B.I.27.2.25] I.27.3.8

Ex hoc iam patet tertium, scilicet utrum Verbum dicatur essentialiter uel personaliter in diuinis. Dico enim quod uerbum1 de ui uocis et proprie dicit aliquid essentiale et non personale, ex appropriatione tamen trahitur ad personale sicut sapientia. Primum patet, quia illud quod non importat aliquam realem emanationem nec actiue nec passiue, set tantum secundum rationem, non est aliquid personale; set Verbum in diuinis est huiusmodi; ergo etc. Maior patet, quia Persone et omnia personalia pertinent ad emanationes. Minor etiam patet, quia uerbum, ut2 uisum est prius, est actus intelligendi, emanatio autem actus intelligendi ab intelligente et uerbi a dicente, quod idem est, non est realis emanatio, set tantum secundum rationem: intelligere enim non est producere intellectionem, et dicere non est producere uerbum realiter distinctum, set est habere in se uerbum, et hec in Deo nullam distinctionem realem habent; quare patet quod uerbum de ui uocis et proprie non dicit aliquid personale, set potius essentiale, sicut et amor.


  1. uerbum … et non personale] cf. in contrarium Thom., S.th., I, 34, 1, resp. ↩︎

  2. ut uisum est prius] cf. supra, uu. 277-334 ↩︎

[B.I.27.2.26] I.27.3.9

Item dicere non est actus personalis; ergo uerbum non est aliquid personale. Consequentia patet, quia uerbum et dicere correspondent sibi uel tamquam idem uel sicut actio et productum per actionem. Probatio antecedentis, quia nullus actus personalis conuenit tribus Personis aut cadit super creaturam uel reflectitur super Personam a qua est uel cuius est ut agentis; set dicere conuenit omnibus Personis, cadit etiam super creaturam sicut super Personam diuinam, reflectitur etiam super Personam dicentem: quelibet enim Persona dicit se et creaturam; ergo etc. Maior patet, quia omnis actus personalis est actus quo producitur Persona et non creatura; et quia nulla Persona a se ipsa producitur, ideo actus personalis non potest conuenire Persone que nichil producit, nec potest cadere super creaturam, que per eum non producitur, nec super Personam a qua est, quia illa se ipsam non producit. Minor patet, quia cuilibet Persone conuenit dicere mentale respectu sui et creature: quelibet enim dicit se et creaturam, ut dictum est; sequitur ergo conclusio.

[B.I.27.2.27] I.27.3.10

Set ad hoc dicunt QVIDAM1 quod dicere dupliciter sumitur. Vno modo, prout dicere2 est idem quod uerbum producere, et sic est actus notionalis nec competit cuilibet Persone, set tantum Patri, nec illi competit sic dicere respectu sui uel creature, set solum respectu Filii, qui est Verbum: hoc enim modo Pater dicit Verbum, idest producit Filium, non autem dicit se uel creaturam; et huic dicere respondet Verbum tamquam terminus productus et utrumque dicitur personaliter. Alio modo dicere sumitur pro eo quod est manifestare per uerbum uel in uerbo, et sic dicere est actus essentialis et competit cuilibet Persone respectu sui et aliorum: quelibet enim Persona manifestat se et alia in Verbo; et huic dicere non respondet Verbum tamquam idem uel tamquam terminus per ipsum productus, set est forma, ut sic loquar, per primum dicere producta, in qua relucent et manifestantur omnia. Ideo non ualet argumentum.


  1. quidam] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 4, 3, ad 2 (23ra) ↩︎

  2. dicere … quod uerbum producere] Rich. de Mediau., Super Sent., I, 27, 2, 2, resp. (249a) ↩︎

[B.I.27.2.28] I.27.3.11

Set istud non uidetur bene dictum. Primo, quia sicut nullus dicit uocaliter accipiendo dicere pro manifestare nisi per uerbum suum uocale, et non per uerbum uocale ab alio prolatum, ita uidetur quod nullus dicat mentaliter nisi per uerbum suum mentale a se mentaliter prolatum, et non per uerbum mentale ab alio prolatum. Si ergo Verbum in diuinis sit tantum personale, puta Filius, sequitur quod in tali Verbo uel per tale Verbum non dicet uel non manifestabit se nisi Pater; constat autem quod quelibet Persona dicit se et alia proprie accipiendo dicere pro manifestare; ergo dicunt se et alia alio uerbo quam sit Verbum a Patre productum; illud autem non potest esse nisi uerbum essentialiter sumptum, quod est ipse actus intelligendi, qui est uerbum a qualibet Persona dicente prolatum, que prolatio est non secundum rem, set secundum rationem. Secundo, quia in Verbo sumpto pro Filio nichil manifestatur nisi ratione essentie, et non ratione proprietatis personalis; set1 nichil habet rationem uerbi proprie, nisi ut habet rationem manifestatiui; ergo Filius non habet rationem Verbi nisi ratione essentie uel alicuius essentialis et non secundum aliquid personale. Patet ergo quod uerbum de ui uocis et proprie est aliquid essentiale.


  1. set … habet rationem manifestatiui] cf. supra, uu. 42-43 ↩︎

[B.I.27.2.29] I.27.3.12

Secundum patet, scilicet quod ex appropriatione trahitur ad personale sicut sapientia. Nos enim deuenimus in cognitionem diuinorum ex creaturis, et ideo sicut uidemus in1 trinitate creata, que attenditur secundum memoriam, intelligentiam et uoluntatem, quod primum procedens est actualis notitia, que est uerbum, ultimum autem procedens est amor, sic prime Persone procedenti in diuinis appropriamus nomen Verbi, Persone autem ultimo procedenti appropriamus nomen amoris, licet tam uerbum quam amor essentialiter dicantur. Nullus ergo debet ymaginari quod Filius procedat a Patre per actum dicendi mentalis, et ideo sit Verbum proprie, et Spiritus Sanctus a Patre et Filio per actum uoluntatis qui est spirare, et ideo sit amor proprie, quia circumscriptis2 omnibus actibus intellectus et uoluntatis adhuc essent in diuinis generatio Filii et processio Spiritus Sancti per actus competentes nature propter suam fecunditatem, ut dictum fuit supra dist. 6; set talia nomina eis aptantur propter illa que uidemus in trinitate creata. Secundum hunc sensum accipiendum est quod dicit AVGVSTINVS quod in3 Trinitate non dicitur Verbum nisi Filius.


  1. in … intelligentiam et uoluntatem] cf. Aug., De Trin., XIV, 7, 10 (434,42-48) ↩︎

  2. circumscriptis … propter suam fecunditatem] de hoc cf. rectius supra, I, 10, q. unic., 8 (110,78-111,82); attamen idem textus in tertia redactione invenitur in sexta distinctione: cf. C, I, 6, 2, 10-11 (31va) ↩︎

  3. in … Verbum nisi Filius] Aug., De Trin., VII, 6, 12 (266,130-131) ↩︎

[B.I.27.2.30] I.27.2.30'

Per hoc patet ad argumentum in oppositum.

[B.I.27.2.31] I.27.2.31'

Argumenta prima concedantur, quia sunt pro parte nostra.

Distinctio vigesima octava

<Questio prima: Vtrum ingenitum uel innascibile sit notio Patris>

[B.I.28.1.1] I.28.1.1

Preterea1 considerari oportet etc. Circa distinctionem istam primo queritur de proprietate ingeniti uel innascibilitatis, secundo de ymagine. Circa primum queruntur duo: primum est utrum ingenitum uel innascibile sit notio Patris; secundum est utrum innascibilitas sit proprietas constitutiua Persone Patris. Ad primum sic proceditur. Et2 uidetur quod ingenitum uel innascibile non sit notio Patris, quia sicut Pater est principium Persone genite, ita est principium Persone procedentis; igitur si propter oppositionem quam habet ad Personam genitam ipse Pater propria notio Patris dicitur esse ingenitum, eodem modo propter oppositionem quam habet ad Personam procedentem proprietas eius deberet esse quod diceretur improcessibilis; set hoc non ponitur; ergo nec alia debet poni.


  1. Preterea considerari oportet] Lomb., Sent., I, 28, 1, n.1 (209,10-11) ↩︎

  2. Et … alia debet poni] Thom., S.th., I, 33, 4, arg. 5; • • • cf. etiam Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 28, 1, arg. 2 (18va) ↩︎

[B.I.28.1.2] I.28.1.2

Item notio1 Patris non debet alii conuenire; set ingenitum uel innascibile conuenit alii quam Patri, scilicet essentie et Spiritui Sancto; ergo non est notio Patris.


  1. notio … est notio Patris] Heru. Nat., Super Sent., I, 28, 1, arg. 1 (122bB); • • • cf. etiam Thom., S.th., I, 33, 4, arg. 2 ↩︎

[B.I.28.1.3] I.28.1.3

Set1 in contrarium est quod dicit HILARIVS IV De Trinitate, quod est2 unus ab uno, scilicet ab ingenito genitus, proprietate uidelicet in unoquoque innascibilitatis et originis.


  1. Set … innascibilitatis et originis] Thom., S.th., I, 33, 4, sed contra; • • • cf. etiam Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 28, 1, sed contra (18va); • • • Henr. de Gand., Summa, 57, 1, sed contra (117vL); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 28, 1, sed contra (121va) ↩︎

  2. est unus ab uno] Hilar., De Trin., IV, 33 (136,14); • • • ap. Lomb., Sent., I, 28, 3 (211,18-20) ↩︎

[B.I.28.1.4] I.28.1.4

Responsio. Videnda sunt tria: primum est quid importatur per innascibile uel ingenitum; secundum est, supposito quod illud sit priuatio, super quid fundatur; tertium erit illud quod queritur, utrum scilicet ingenitum uel innascibile sit notio Patris.

[B.I.28.1.5] I.28.1.5

Quantum ad primum sciendum quod innascibile seu ingenitum non important formaliter aliquid positiuum. Quod patet, quia illud esset absolutum uel relatum. Non absolutum, quia absoluta conueniunt omnibus Personis; ingenitum autem non conuenit Filio; ergo non dicit aliquid positiuum absolutum. Item nec relatum, quia omnis relatio diuina realis est relatio principii uel principiati; set ingenitum non est relatio principii, tum quia secundum unam acceptionem conuenit Spiritui Sancto, qui non est alicuius Persone principium, tum quia si non esset nec esse posset nisi unum tantum, illud esset ingenitum et tamen non esset principium; nec est relatio principiati, quia conuenit Patri, cui tamen non conuenit esse principiatum; ergo ingenitum non dicit formaliter aliquid positiuum absolutum uel relatum. Item nec dicit puram negationem, quia pura negatio potest competere enti et non-enti, sicut non-lapis et non-homo potest dici de asino uel chimera; set esse ingenitum non potest competere nisi enti; ergo non dicit puram negationem. Relinquitur1 ergo quod formaliter importet solam priuationem eius quod formaliter importatur per genitum, sicut incorruptibile importat formaliter solam priuationem eius quod formaliter importatur per corruptibile. Dico autem formaliter, quia ratione denominationis importat quasi materialiter subiectum uel suppositum cui conuenit talis priuatio. Qualiter2 autem nomen priuatiuum possit esse in diuinis, cum priuatio3 sit remotio alicuius a subiecto apto nato, (nichil autem aptum natum est esse in diuinis quod ab ipsis possit remoueri), aduertendum est quod, sicut4 dicitur V Metaphisice, aliquid5 dicitur priuatum tripliciter: uno modo quando caret aliquo quod natum est habere secundum suam speciem propter deffectum aliquem incidentem, sicut homo cecus dicitur priuatus uisu et hoc modo proprie accipitur priuatio, nec reperitur in diuinis, sicut6 ratio allegata tangit. Secundo modo dicitur aliquid priuatum, quia caret aliquo quod natum est haberi non quidem ab ipso nec ab aliquo sue speciei, set ab aliquo sui generis, et sic talpa dicitur priuari uisu, quia licet secundum suam speciem non sit nata habere uisum, sub genere tamen animalis multa sunt quibus competit uisum habere. Tertio modo dicitur aliquid priuatum, quia caret aliquo quod natum est haberi non ab aliquo sue speciei nec sui generis propinqui, set ab aliquo generis remoti, et sic planta dicitur priuari uisu. Et7 hoc tertio modo non est aliquid priuatiuum in diuinis, set solum secundo modo, quia esse genitum natum est haberi et habetur ab aliquo suppositorum diuinorum, scilicet a Filio, quo tamen caret Pater. Et sic patet primum.


  1. Relinquitur … conuenit talis priuatio] cf. Heru. Nat., Super Sent., I, 28, 1, resp. (123aB-C) ↩︎

  2. Qualiter … esse in diuinis] cf. C, I, 13, 3, 4-7 (49rb-va) ↩︎

  3. priuatio … alicuius a subiecto] cf. Auct. Ar., 1, 94 (122,45); ex Arist., Metaph., IV, 2, 1004a15-16 ↩︎

  4. sicut … dicitur V Metaphisice] Arist., Metaph., V, 22, 1022b22-31; • • • Thom., In Metaph., V, 20, 1070-1071 (278a-b) ↩︎

  5. aliquid … dicitur priuari uisu] cf. Aeg. Rom., Ord., I, 28, princ. 1, 1, resp. (149vaK-L); • • • cf. etiam Thom., Super Sent., I, 28, 1, ad 2 (674); S.th., I, 33, 4, ad 2; In Metaph., V, 20, 1071 (278b); • • • Henr. de Gand., Summa, 57, 1, ad 3 (118vT); • • • Duns Scot., Ord., I, 28, 1, resp. (112,6-14) ↩︎

  6. sicut ratio allegata tangit] cf. supra, uu. 48-49 ↩︎

  7. Et … tamen caret Pater] cf. Aeg. Rom., Ord., I, 28, princ. 1, 1, resp. (149vaL-M) ↩︎

[B.I.28.1.6] I.28.1.6

De secundo uero, scilicet super quid fundatur talis priuatio, sciendum quod non queritur de subiecto uel supposito, cui conuenit talis priuatio (hoc enim est suppositum Patris secundum omne illud quod est positiuum in ipso, ut1 postea dicetur: omne enim quod est in Patre, ut in Patre, est ingenitum), set queritur de ratione uel proprietate per quam conuenit Patri et hiis que in Patre sunt esse ingenitum. Et hanc oportet dare in omni priuatione, ut uidetur, quia omnis2 negatio reducitur ad affirmationem et omnis priuatio ad habitum.


  1. ut postea dicetur] cf. infra, I, 28, 2, 4 (159,69-160,87); 8 (163,157-173) ↩︎

  2. omnis … priuatio ad habitum] cf. Thom., Super Sent., I, 28, 1, ad 3 (674) ↩︎

[B.I.28.1.7] I.28.1.7

Et de hoc dicunt QVIDAM1 quod ingenitum fundatur super essentiam ut non ab alio; unde dato quod in diuinis non esset distinctio Personarum, set tantum unum suppositum, illud esset ingenitum, quia haberet essentiam non ab alio. Set istud improbatur ab ALIIS et rationabiliter, quia idem non2 est fundamentum sui ipsius; nunc autem ingenitum, ut nunc de ipso loquimur, nichil aliud est formaliter quam esse non ab alio; ergo esse non ab alio non est fundamentum uel ratio quare aliquid sit ingenitum.


  1. quidam] ap. Heru. Nat., Super Sent., I, 28, 1, resp. (123aC); • • • ex Henr. de Gand., Summa, 57, 1, sol. (118rP) ↩︎

  2. idem … aliquid sit ingenitum] Heru. Nat., Super Sent., I, 28, 1, resp. (123aC-D) ↩︎

[B.I.28.1.8] I.28.1.8

Propter hoc dicendum est aliter, quod ratio per quam priuatio aliqua conuenit alicui est illa per quam repugnat ei oppositus habitus; unde ratio per quam conuenit alicui esse ingenitum est illa per quam repugnat ei esse genitum; ratio autem per quam repugnat alicui esse genitum uel esse ab alio, quia sic accipimus nunc genitum, forte non potest dari communis et uniuoca pro absolutis et relatis, quia esse ab alio sicut a causa, prout competit absolutis, et esse ab alio sicut a principio quod non est causa, prout est in diuinis sola relatione distinctis, non dicitur uniuoce, proportionaliter tamen potest reddi ratio hinc inde: in absolutis enim ratio quare competit alicui esse ingenitum uel innascibile est esse omnimode perfectum; per hoc enim repugnat cuilibet absoluto esse ab alio. Cuius ratio est quia in absolutis distinctis per essentiam quidquid est uel esse potest ab alio habet essentiam dependentem ab alio in fieri uel in esse uel in utroque simul, quod est imperfectionis, et per oppositum quod est omniquaque perfectum non est ab alio dependens nec in fieri nec in esse, propter quod non est ab alio tamquam absolutum ab absoluto. Proportionaliter autem potest dici in relatiuis sola relatione originis distinctis, ut sunt Persone diuine, quia in aliis relatiuis questio hec non habet locum pro eo quod in creaturis relatiuum non est a relatiuo, nisi quia absolutum est ab absoluto: supposita enim creata quorum est generare uel generari sunt distincta per naturas absolutas. Et dictum est qualiter talibus potest competere ingenitum, et propter quam rationem.

[B.I.28.1.9] I.28.1.9

Set in diuinis habet specialem difficultatem. Videtur tamen quod ratio1 per quam conuenit Persone diuine quod sit ingenita uel innascibilis est auctoritas uniuersalis principii uel primi principii, nec est idem fundamentum sui ipsius, quia non esse ab alio non est intrinsece de ratione primi, ut2 postea patebit. Per hoc enim repugnat tali Persone esse a quocumque alio, quia si esset ab alio, non esset principium illius, set econuerso, nec a se esse potest, quia nulla rei natura hoc patitur ut aliquid se ipsum producat; ergo per hoc quod inter Personas diuinas aliqua habet auctoritatem uniuersalis principii conuenit ei quod non sit ab aliquo, et ita sit ingenita et innascibilis, et hec auctoritas uidetur importare quasi omnimodam perfectionem, licet secundum ueritatem auctoritas originis non importet maioritatem perfectionis, ut3 dictum fuit supra dist. 16.


  1. ratio … quasi omnimodam perfectionem] ap. Thom., S.th., I, 33, 4, ad 1; • • • cf. etiam Heru. Nat., Super Sent., I, 28, 1, resp. (123aD-bC) ↩︎

  2. ut postea patebit] cf. infra, I, 28, 2, 4 (159,69-160,87); I, 28, 2, 8 (163,157-167) ↩︎

  3. ut … supra dist. 16] non invenitur in hac redactione, sed tantum in tertia: cf. C, I, 16, 4, 4 (54rb) ↩︎

[B.I.28.1.10] I.28.1.10

Contra hoc tamen uidetur esse dictum AVGVSTINI V De Trinitate, qui dicit quod si1 Pater Filium non genuisset, nichil prohiberet eum ingenitum dicere; set si Filium non genuisset, non habuisset auctoritatem uniuersalis principii; ergo talis auctoritas non est ratio quod Pater dicatur ingenitus.


  1. si … eum ingenitum dicere] Aug., De Trin., V, 6, 7 (211,4-6); • • • ap. Lomb., Sent., I, 28, 1, n.1 (209,21-24) ↩︎

[B.I.28.1.11] I.28.1.11

Et dicendum ad hoc quod intentio AVGVSTINI solum est ibi quod paternitas et ingenitum non sunt formaliter una notio, nec esse Patrem est formaliter esse ingenitum, quod uerum est, licet paternitas, si nominet uniuersale principium, sit ratio quare Patri conueniat esse ingenitum; set quia, quidquid IPSE intendat, ex dictis suis potest concludi contrarium, ut argutum est, ideo dicendum est quod paternitas uel auctoritas uniuersalis principii non est in omnibus ratio quod aliquid sit ingenitum, quia non in absolutis: in illis enim aliquid potest dici ingenitum, etiam si nullius sit principium, sicut si poneremus unum suppositum diuinum absolutum tantum et nichil omnino esse aut posse esse preter illud, certe illud esset ingenitum, et tamen nullius esset principium. Et sic procedit dictum AVGVSTINI, scilicet quod si Pater non genuisset Filium uel non produxisset Spiritum Sanctum, nichilominus esset ingenitus, set certe tunc non esset Pater, quia non genuisset nec esset Persona distincta relatione originis ab alia, set esset tantum unum suppositum absolutum quod esset ingenitum ex eo quod haberet omnimodam perfectionem, que esset possibilis stante hypothesi. Set supposito quod sint plures Persone diuine solum distincte relationibus originis, ita quod necesse est quod quelibet earum sit producens uel producta uel utrumque simul, ratio quare alicui earum conueniat esse ingenitam est ratio uniuersalis principii, nec hac ratione exclusa Pater esset ingenitus, quia omnino non esset, cum constituatur in esse per relationem principii primi. Sic igitur patet secundum.

[B.I.28.1.12] I.28.1.12

De tertio sciendum quod, sicut1 dictum fuit supra dist. 13, ingenitum potest aliquid dici dupliciter: uno modo, quia est ab alio, set non per generationem, et sic ingenitum non est notio Patris nec ei conuenit, quia a nullo est, set conuenit Spiritui Sancto, licet non sit proprie eius notio, quia talis negatio non importat dignitatem; alio modo dicitur aliquid ingenitum, quia omnino non est ab alio, et sic est notio Patris, quia inter omnes Personas diuinas soli Patri conuenit non esse ab alio. Et ita secundum DOCTORES2 sunt due proprie notiones Patris, qui est principium3 non de principio: una qua dicitur principium, et hec est paternitas; alia secundum quod non est ab alio principio, et hec est ingenitum uel innascibilitas. Et4 confirmatur tali persuasione: illud non potest proprie dici ingenitum quod per generationem procedit aut quod generationem supponit uel quod per generationem communicatur; Filius autem per generationem procedit; processio uero Spiritus Sancti generationem supponit; essentia uero per generationem communicatur Filio; et ideo nichil horum potest dici proprie ingenitum. Pater autem non gignitur, ut Filius, nec generationem supponit, ut Spiritus Sanctus, nec per generationem communicatur, ut essentia in Filio; propter quod Pater potest proprie dici ingenitus.


  1. sicut … supra dist. 13] non invenitur in ista redactione, sed tantum in tertia: cf. C, I, 13, 3, 4-7 (49rb-va) ↩︎

  2. doctores] cf. e.g. Thom., Super Sent., I, 28, 1, 1, sol. (673); S.th., I, 33, 4, resp.; • • • Heru. Nat., Super Sent., I, 28, 1, resp. (124aB); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 28, 2, 2, resp. (232b) ↩︎

  3. principium non de principio] Aug., Contra Maxim., II, 17, n.4 (784); • • • ap. Thom., Super Sent., I, 28, 1, 1, sol. (673); S.th., I, 33, 4, resp. ↩︎

  4. Et … proprie dici ingenitus] Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 28, 1, resp. (18va); • • • cf. etiam Aeg. Rom., Ord., I, 28, princ. 1, 1, resp. (149vaM-vbN); • • • Thom., Super Sent., I, 28, 1, ad 4 (675) ↩︎

[B.I.28.1.13] I.28.1.13

Ad primum argumentum dicendum quod ingenitum1, prout conuenit Patri tamquam notio, includit in se improcessibile: dicitur enim ingenitus, quia est non ab alio per quemcumque modum, scilicet nec genitus nec procedens; propter quod in ingenito includitur improcessibile.


  1. ingenitum … ingenito includitur improcessibile] cf. Bonau., Super Sent., I, 28, art. unc., 4, resp. (503a-b) ↩︎

[B.I.28.1.14] I.28.1.14

Ad secundum dicendum quod nec essentie nec Spiritui Sancto conuenit esse ingenitum, ut ponitur notio Patris: Spiritus enim Sanctus est ab alio; essentia1 etiam diuina, licet absolute non sit ab alio, tamem ut in Filio est, est in ipso per generationem, non quidem producta, set communicata.


  1. essentia … producta set communicata] cf. Aeg. Rom., Ord., I, 28, princ. 1, 1, ad 1 (149vbN); ad 2 (149vbN); • • • Heru. Nat., Super Sent., I, 28, 1, resp. (123aC) ↩︎

<Questio secunda: Vtrum ingenitum seu innascibilitas sit proprietas constitutiua Patris>

[B.I.28.2.1] I.28.2.1

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ingenitum1 seu innascibilitas sit proprietas constitutiua Patris, quia prima Persona constituitur per primam proprietatem; set Pater est prima Persona, innascibilitas uero est prima proprietas; ergo etc. Maior patet, set minor probatur quantum ad hanc partem quod innascibilitas sit prima proprietas: alia enim pars plana est, scilicet quod Pater sit prima Persona. Quod autem innascibilitas sit prima proprietas probatur multipliciter. Primo sic: illud2 quod est ultimum in resolutione est primum in compositione; set innascibilitas est ultimum in resolutione, quia perueniendo ad innascibilitatem statur; innascibile enim est quod non est ab alio priore; perueniendo autem ad paternitatem non statur, quia dato quod Pater esset ab alio, non propter hoc desineret esse Pater; ergo innascibilitas est ultimum in resolutione, quare oportet quod sit prima in compositione. Secundo sic: si innascibilitas esset posterior paternitate, esset etiam posterior filiatione, quia paternitas et filiatio tamquam correlatiua sunt simul natura et intellectu; hoc autem non potest esse, quia omne quod est posterius filiatione communicatur Filio; innascibilitas autem non potest communicari Filio; ergo non est posterior filiatione nec paternitate; ergo est prior, et sic idem quod prius. Item si innascibilitas esset posterior filiatione, dependeret ab ea; hoc autem est falsum; ergo etc. Tertio sic: si innascibilitas esset posterior filiatione et paternitate, aut esset medium inter filiationem et communem spirationem aut in eodem gradu cum spiratione actiua aut posterior; non potest dici quod sit medium, quia tunc communis spiratio conueniret Filio per innascibilitatem, quod falsum est; nec sunt in eodem gradu, cum unum sit affirmatiuum et aliud priuatiuum, que non possunt esse eiusdem gradus; nec est posterior spiratione actiua, quia esset posterior spiratione passiua, cum dicantur relatiue et sint simul; hoc autem est absurdum, scilicet quod innascibilitas, que est proprietas solius Patris, sit posterior proprietate Spiritus Sancti; ergo innascibilitas nullo modo sequitur filiationem aut paternitatem; precedit ergo; et sic est prima proprietas. Quarto, quia illud est prius quod plus habet de ratione primi; set innascibilitas plus habet de ratione primi quam paternitas; ergo etc. Minor probatur, quia plus est de ratione primi quod non sit ab alio quam quod ab ipso sit aliud, quia Christus3 dicitur primogenitus Matris (Matth. 1 et Luc. 2), ex eo quod ante eum non fuit alius, et non quia post ipsum fuerit alius; ergo etc. Sic igitur probata est minor.


  1. ingenitum … proprietas; ergo etc.] ap. Duns Scot., Report. Paris., I, 28, 2, resp. (346a-b) ↩︎

  2. illud … primum in compositione] Thom., In Metaph., V, 4, 799 (219a) ↩︎

  3. Christus … dicitur primogenitus]Matth., 1,25; Lc., 2,7 ↩︎

[B.I.28.2.2] I.28.2.2

In contrarium arguitur quia Persone diuine constituuntur per se relationibus; set paternitas est relatio per se, innascibilitas uero non est relatio nisi per reductionem, sicut1 reducitur negatio ad affirmationem uel priuatio ad habitum; ergo Pater prius et magis per se constituitur per paternitatem quam per innascibilitatem.


  1. sicut … priuatio ad habitum] cf. Thom., Super Sent., I, 28, 1, ad 3 (674) ↩︎

[B.I.28.2.3] I.28.2.3

Responsio. QVIDAM1 dicunt quod Pater per prius constituitur in esse personali per innascibilitatem quam per paternitatem. Quorum una ratio est illa que posita est in arguendo. Sunt etiam alie plures ad idem. Prima talis est: sicut2 se habet habere esse ad communicare, ita modus habendi ad modum communicandi; set habere esse prius est quam communicare esse; ergo modus habendi prior est quam modus communicandi; set innascibilitas dicit modum quo Pater habet esse, scilicet non ab alio, paternitas uero dicit modum communicandi esse, scilicet per generationem; ergo prior est innascibilitas quam paternitas; set per primam proprietatem constituitur prima Persona; ergo etc. Secunda talis est: illud quod est alteri ratio essendi est prius illo; set innascibilitas est Patri ratio generandi et per consequens ratio paternitatis; ergo innascibilitas est prior paternitate et sic idem quod prius. Minor probatur dupliciter: primo, quia sicut se habet genitus ad non-generare, ita non-genitus ad generare; set Filius, quia genitus, non generat; ergo Pater, quia ingenitus, generat. Secundo, quia sicut se habet non-spiratus ad spirare, ita ingenitus ad generare; set Filius, quia non-spiratus, spirat; ergo Pater, quia non-genitus, generat. Et hec fuit minor. Tertia talis est: illa que sunt in Deo perfectiora minus possunt communicari creaturis; set paternitas communicatur creaturis, non autem innascibilitas; ergo innascibilitas est perfectior quam paternitas; set per proprietatem perfectiorem primo constituitur Persona; ergo etc.


  1. Quidam] cf. Hilar., De Trin., IV, 33 (136,10-137,20); • • • cf. etiam Alex. Hal., Glossa, I, 28, n.4 (272,21-273,2); • • • Duns Scot., Ord., I, 28, 1, resp. (120,6-12); Report. Paris., I, 28, 2, resp. (346a); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 28, 4, resp. (124ra-b) ↩︎

  2. sicut … Persona; ergo etc.] ap. Henr. de Gand., Summa, 57, 4, arg. 3 (122vA); • • • Duns Scot., Ord., I, 28, 1, arg. 4 (110,11-12); Report. Paris., I, 28, 2, arg. 4 (345b); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 28, 4, arg. 4 (124ra) ↩︎

[B.I.28.2.4] I.28.2.4

ALII1 dicunt quod innascibilitas non primo constituit Personam Patris, immo omnino non constituit. Et hoc michi uidetur uerius. Cuius ratio est quia illud quod de se nichil ponit, set supponit, non potest constituere primam Personam in diuinis; set innascibilitas nichil ponit, set supponit; ergo etc. Maior patet, quia positiuum oportet constitui aliquo positiuo et primum primo; quod autem nichil ponit non est positiuum, quod uero supponit aliud non est primum; ergo quod nichil ponit, set supponit, non potest constituere primam Personam in diuinis, tum quia positiua est, tum quia prima. Minor etiam clara est ex ratione termini: innascibilitas enim uel est negatio uel priuatio; neutro autem modo ponit aliquid, set supponit subiectum uel aliquam proprietatem per quam conuenit subiecto; quare etc. Et2 uidetur hec ratio sufficienter concludere quod innascibilitas non solum non constituit primo Personam Patris, quia non est prima proprietas, immo omnino nichil facit ad eius constitutionem, quia non est proprietas positiua: ad constitutionem enim positiui nichil facit nisi illud quod est positiuum; unde sicut ad constitutionem Spiritus Sancti nichil facit quod ab ipso non est alius, ita ad constitutionem Patris nichil facit quod ipse non est ab alio, quod est ipsum esse innascibilem uel ingenitum.


  1. Alii] cf. Aeg. Rom., Ord., I, 28, princ. 1, 3, resp. (150vbP); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 28, 2, 4, resp. (233b); • • • cf. etiam Henr. de Gand., Summa, 57, 4, sol. (122vB); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 28, 4, resp. (124va) ↩︎

  2. Et … est proprietas positiua] cf. Duns Scot., Report. Paris., I, 28, 2, resp. (347b) ↩︎

[B.I.28.2.5] I.28.2.5

Ad primum argumentum principale dicendum per interemptionem minoris, quia innascibilitas non est prima proprietas. Et cum probatur quod “illud quod est ultimum in resolutione est primum in compositione”, concedatur tunc ad minorem per interemptionem, quia innascibilitas non est ultimum in resolutione, immo nec est aliquid eorum que sunt in resolutione, quia nec est aliquid eorum que sunt in compositione: negatio enim et priuatio, licet possint consequi ad ea que intrant compositionem, numquam tamen sunt de compositione rei, nec per consequens fit in ea resolutio per se. Et quod probatur ulterius, quia illud est ultimum in resolutione in quo statur nec contingit ulterius querere, dicendum quod ista resolutio aut intelligitur de resolutione prime Persone in ea que ipsam constituunt, aut de resolutione Personarum diuinarum in primam, que resolutio fit secundum rationem producentis et producti, in qua resolutione fit status in primo producente. Si intelligatur de prima resolutione, que est prime Persone in constituentia ipsam, sic nullo modo fit resolutio in innascibilitatem, nec in ipsa statur, quia non cedit in constitutionem, ut1 prius dictum est‚ set fit resolutio in paternitatem et in ipsa statur, quia licet paternitas secundum communem rationem nominis dicat tantum relationem fundatam super potentiam uel actum generandi, tamen, ut in diuinis accipitur, dicit plus, scilicet relationem fundatam super uniuersalitatem principii uel super primitatem principii omnium originum diuinarum. In primo autem et uniuersali principio semper est status: non enim esset principium omnium, si in eo non staretur, set esset ab alio; propter quod in paternitate sic accepta statur sicut in prima proprietate constituente Personam, non autem in innascibilitate. Si uero fiat reductio uel resolutio diuinarum Personarum in primam, sic statur in Patre. Set de hoc nichil ad propositum, nisi diceretur quod in Patre est status quatinus innascibilis et non quatinus Pater. Set hoc exclusum est per hoc quod dictum est quod paternitas dicit proprietatem fundatam super uniuersalitatem principii, in qua ratione statur, nec est ulterius querere in diuinis. Set licet in innascibili sit status, non tamen ratione innascibilitatis, quia potest ultra queri quare sit innascibilis, quia omnis priuatio causam habet; causa autem uel ratio innascibilitatis est uniuersalitas principii et non econuerso, quia negatio uel priuatio nullius positiui est per se ratio uel causa, set econuerso.


  1. ut prius dictum est] cf. supra, uu. 80-84 ↩︎

[B.I.28.2.6] I.28.2.6

Ad secundam probationem eiusdem minoris, cum dicitur “si1 innascibilitas esset posterior paternitate” etc., dicendum quod in diuinis non est prius et posterius secundum rem, licet sit ibi ordo originis quo unum est ab alio. Est tamen in diuinis dare prius et posterius secundum modum intelligendi, et hic ordo est inter illa quorum intellectus unius supponit intellectum alterius: hec est enim ratio eorum que se habent secundum prius et posterius quod posterius supponit suum prius. Dicendum ergo quod paternitas et innascibilitas generaliter sumpta non habent inter se ordinem, ita ut unum sit prius altero, quia quodlibet potest inueniri sine altero: aliquis enim est pater qui non est innascibilis, ut in hominibus, et innascibile posset alicui conuenire sine paternitate, sicut si esset in diuinis unum suppositum absolutum. Vnde intellectus unius non supponit intellectum alterius; propter quod non habent inter se aliquem ordinem prioris et posterioris. Tamen ista, ut conueniunt diuinis, habent inter se ordinem: paternitas enim hoc modo prior est innascibilitate, quia paternitas dicit primam relationem fundatam super auctoritatem principii uniuersalis, innascibilitas uero dicit priuationem essendi ab alio; per prius autem et essentialius conuenit uniuersali principio esse principium primi producti quam non esse ab alio. Et ideo paternitas est prior innascibilitate. Et TV dicis: “Ergo similiter filiatio erit prior”, concedatur; et cum subditur: “Omne2 quod est posterius filiatione est communicabile Filio”, uerum est in positiuis, non autem in negatiuis uel priuatiuis, quia negatio uel priuatio non potest communicari, nisi ratio per quam inest subiecto sit communicabilis. Et quia auctoritas principii uniuersalis super quam fundatur innascibilitas non est communicabilis Filio, ideo nec innascibilitas.


  1. si … esset posterior paternitate] cf. supra, u. 17 ↩︎

  2. Omne … est communicabile Filio] cf. supra, u. 20 ↩︎

[B.I.28.2.7] I.28.2.7

Quod dicitur tertio “si1 innascibilitas esset posterior filiatione” etc., dicendum quod innascibilitas non est media inter filiationem et spirationem, nec est simul cum spiratione, nec posterior ea, quia etsi ipsa possit habere aliquem ordinem ad filiationem ratione paternitatis, cum qua filiatio est simul, tamen nullum omnino ordinem habet ad spirationem actiuam uel passiuam.


  1. si … esset posterior filiatione] cf. supra, u. 24 ↩︎

[B.I.28.2.8] I.28.2.8

Ad illud quod quarto dicitur quod “innascibilitas1 plus habet de ratione primi quam paternitas” dicendum quod falsum est, quia ratio primi non consistit in non-esse ab alio, tum quia ratio positiui totaliter consistit in eo quod positiuum est, primum autem dicit quid positiuum, et ideo non-esse ab alio nullo modo est intrinsece de ratione primi, tum quia si esset unum tantum, illud esset innascibile uel non ab alio, non tamen primum. In quo ergo consistit ratio primi? Dicendum quod cum primum sit nomen ordinis, primum est ex quo uel post quod sunt omnia alia. Et uerum est quod ad hoc sequitur quod sit a nullo, set hoc non est intrinsece de ratione primi, set est proprietas concomitans. Constat autem quod paternitas, que est proprietas originis respectu alterius, magis participat rationem primi iam dictam quam innascibilitas. Et cum dicitur ulterius quod “Christus2 dicitur primogenitus” etc., dicendum quod Scriptura non semper obseruat proprium modum loquendi. Et iterum licet non fuerit post Christum alius a Matre genitus, potuit tamen esse quantum fuit ex cursu nature; et hoc minuit improprietatem modi loquendi.


  1. innascibilitas … primi quam paternitas] cf. supra, uu. 36-37 ↩︎

  2. Christus dicitur primogenitus] cf. supra, uu. 38-39 ↩︎

[B.I.28.2.9] I.28.2.9

Ad rationes contrarie opinionis. Ad primam concedo totum usque ibi: “Innascibilitas1 dicit modum habendi esse, paternitas uero modum communicandi”. Et istud est negandum: innascibilitas enim non dicit formaliter modum habendi esse, set modum non habendi, paternitas uero non dicit modum communicandi, set proprietatem Persone communicantis. Set uniuersalitas principii dicit modum habendi esse, scilicet ut in fonte, et ideo hoc secundum modum intelligendi precedit utrumque, scilicet paternitatem et innascibilitatem, tamquam fundamentum utriusque. Posset etiam dici quod in absolutis prius est habere esse et modus habendi quam communicare esse et modus communicandi, set in hiis que constituuntur in esse per communicare esse, sicut sunt Persone diuine, que constituuntur in esse personali per dare esse et accipere esse, non est uerum, set simul sunt secundum intellectum uerum habere esse et communicare esse, modus habendi et modus communicandi. Vnde preter falsitatem minoris, maior etiam non est uniuersaliter uera.


  1. Innascibilitas … uero modum communicandi] cf. supra, uu. 53-54 ↩︎

[B.I.28.2.10] I.28.2.10

Ad secundum dicendum per interemptionem minoris, quia innascibilitas non est paternitati ratio essendi. Ad probationem, cum dicitur “sicut1 se habet genitus ad non-generare, ita ingenitus ad generare”, dicendum quod falsum est, quia affirmatio potest esse causa negationis et non econuerso; unde esse genitum potest esse ratio non generandi: ex eo enim quod aliquid est genitum habet quod non sit uniuersale principium, et per consequens quod non sit Pater, prout paternitas sumitur in diuinis modo superius dicto; set ingenitum inquantum huiusmodi nullius affirmatiui est causa seu ratio, set solum negat esse ab alio. Quod dicitur postea “Filius2, quia non spiratus, spirat; ergo Pater, quia non genitus, generat”, dicendum quod antecedens falsum est: Filius enim spirat, quia habet uirtutem spirandi, et non quia non est spiratus; oportet enim positiui esse causam positiuam et non negatiuam tantum.


  1. sicut … ingenitus ad generare] cf. supra, uu. 63-64 ↩︎

  2. Filius … non genitus generat] cf. supra, uu. 63-64 ↩︎

[B.I.28.2.11] I.28.2.11

Ad tertium dicendum quod sola positiua directe et formaliter important perfectionem, et ideo inter positiua que Deo conueniunt illa sunt perfectiora que minus possunt communicari creaturis, sicut omnipotentia perfectior est quam sapientia. Si autem alterum sit positiuum et communicabile, alterum uero sit priuatiuum et incommunicabile, non propter hoc illud negatiuum, quantum ad illud quod dicit formaliter, erit perfectius positiuo, quia negatio nullam perfectionem ponit, licet forte supponat aliquid perfectius illo positiuo. Et hoc modo ingenitum uel innascibilitas supponit uniuersalitatem principii, que est incommunicabilis et est aliquid perfectius uel quasi perfectius secundum modum intelligendi quam paternitas absolute dicta; ipsa tamen innascibilitas, quantum ad illud quod dicit formaliter, non est perfectior paternitate, set econuerso. Item cum dicitur in minori quod “paternitas1 est communicabilis”, uerum est secundum generalem rationem nominis, set prout est proprietas fundata super auctoritatem primi et uniuersalis principii, non potest communicari sicut nec innascibilitas.


  1. paternitas est communicabilis] cf. supra, u. 66 ↩︎

<Questio tertia: Vtrum ymago dicatur in diuinis essentialiter vel personaliter>

[B.I.28.3.1] I.28.3.1

Postea queritur de ymagine utrum dicatur in diuinis essentialiter uel personaliter. Videtur quod essentialiter, quia illud quod conuenit tribus Personis diuinis est essentiale; set esse ymaginem conuenit tribus Personis; ergo etc. Minor probatur per illud quod dicitur Gen. 1: Faciamus1 hominem ad ymaginem et similitudinem nostram; et AVGVSTINVS dicit De fide ad Petrum quod una2 est sancte Trinitatis diuinitas et ymago ad quam factus est homo; quare etc.


  1. Faciamus … et similitudinem nostram]Gen., 1,25; • • • ap. Petr. de Tarant., Super Sent., I, 28, 3, 1, sed contra 1 (234a); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 28, 3, 1, arg. 3 (257b); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 28, 5, arg. 4 (124vb) ↩︎

  2. una … factus est homo] rectius Fulg., De fide ad Petr., 5 (715,126-131); • • • ap. Lomb., Sent., I, 28, 7 (215,1-2); • • • cf. etiam Thom., S.th., I, 35, 1, arg. 1; I, 93, 5, arg. 1; • • • Aeg. Rom., Ord., I, 28, princ. 2, 2, sed contra 1 (151vaI); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 28, 3, 1, sed contra 3 (234a); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 28, 3, 1, arg. 1 (257b) ↩︎

[B.I.28.3.2] I.28.3.2

In1 contrarium est quod dicit AVGVSTINVS: Quid2 absurdius quam ymaginem ad se dici? Ergo dicitur relatiue; set relatiua in diuinis sunt personalia; ergo etc.


  1. In … personalia ergo etc.] Thom., S.th., I, 35, 1, sed contra; cf. etiam Thom., Super Sent., I, 28, 2, 2, arg. 1 (679); • • • Aeg. Rom., Ord., I, 28, princ. 2, 2, arg. 1 (151rbH); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 28, 3, 1, arg. 1 (234a); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 28, 5, sed contra (125ra) ↩︎

  2. Quid … ad se dici] Aug., De Trin., VII, 1, 2 (247,89) ↩︎

[B.I.28.3.3] I.28.3.3

Responsio. Videnda sunt tria: primum est quid sit de ratione ymaginis; secundum utrum conueniat diuinis; tertium an sit proprium Filii.

[B.I.28.3.4] I.28.3.4

De primo dictum fuit supra dist. 3, scilicet quod de1 ratione ymaginis sunt duo: unum est quod illud quod dicitur ymago sit illi simile cuius est ymago; aliud est quod sit productum ab eo effectiue uel exemplariter, ut plenius deductum fuit prius.


  1. de … effectiue uel exemplariter] haec questio non invenitur in hac redactione, sed tantum in tertia: cf. C, I, 3, 2, 1, 5-6 (23rb-va) ↩︎

[B.I.28.3.5] I.28.3.5

Quantum ad secundum uidetur esse dicendum quod ymago non conueniat proprie diuinis; prout tamen conuenit, dicitur personaliter et non essentialiter. Primum patet, quia si esse ymaginem conueniret diuinis proprie, aut conueniret Deo respectu creature aut uni Persone diuine respectu alterius. Non primo modo, quia ymago1 est aliquid productum ad imitationem alterius cuius est ymago; set nichil diuinum est productum ad imitationem creature, set potius econuerso creatura producta est ad imitationem diuine nature; ergo Deus non est ymago creature, set potius creatura est ymago Dei. Verumptamen2 sicut exemplar uocamus quandoque nomine exemplati, quamuis improprie, sic illud cuius est ymago uocamus quandoque nomine ymaginis, et hoc modo sumitur ymago Gen. 1 et ab AVGVSTINO libro De fide ad Petrum in auctoritate3 prius allegata.


  1. ymago … ad imitationem alterius] Thom., S.th., I, 93, 1, resp.; Super Sent., I, 28, 2, 1, arg. 1 (677) ↩︎

  2. Verumptamen … ymago Gen. 1] cf. Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 28, 2, resp. (18va); • • • cf. etiam Rich. de Mediau., Super Sent., I, 28, 3, 1, ad arg. (258a) ↩︎

  3. auctoritate prius allegata] cf. supra, uu. 9-10 ↩︎

[B.I.28.3.6] I.28.3.6

Item nec una Persona potest proprie esse ymago alterius Persone diuine, quia ymago1 importat similitudinem ad illud cuius est ymago: ubi ergo non est propria et realis similitudo, non est ibi proprie et realiter ymago; set in una Persona respectu alterius non est propria et realis similitudo; ergo etc. Probatio minoris, quia propria et realis similitudo non est inter Personas diuinas quoad relationes originis, quia secundum AVGVSTINVM quis2 de quo sit non est questio equalitatis aut similitudinis, set oportet quod attendatur secundum essentiam acceptam sub ratione qualitatis. Istud autem non potest esse, quia aliqua in eo in quo proprie sunt idem non sunt proprie similia: similitudo enim proprie dicta differt ab ydemptitate proprie dicta; set Persone diuine sunt proprie idem in essentia; ergo in ea uel secundum eam non sunt proprie similes. Et causa istius est quia unum3 supra quod fundatur proprie ydemptitas est unum numero; set unum super quod fundatur similitudo proprie non est unum numero, set specie, in cuius signum nichil dicitur sibi ipsi simile, dicitur tamen idem propter realem distinctionem quam requirit similitudo in suis extremis. Si autem unum numero et ut unum posset esse fundamentum similitudinis, similitudo talem distinctionem non requireret, quia relatio in nullo respicit extrema nisi ratione sui fundamenti; propter quod si fundamentum relationis, sub ratione qua fundamentum est, non requirit distinctionem extremorum, nec ipsa relatio hoc requiret. De essentia autem diuina qualiter requirat distinctionem extremorum, ut est fundamentum relationum originis, dicetur infra4. Patet ergo quod una Persona non est proprie alii similis, quare nec ymago, propter eandem rationem quam etiam innuit HYLARIVS, ubi dicit quod ymago5 non est sibi similis. Large tamen accipiendo ymaginem et similitudinem pro summa conuenientia in una forma uel natura inuenitur in diuinis ymago et similitudo, et sic dicitur solum personaliter, idest solum de Persona, non tamen includit Personam in suo formali significato. Et quod ita sit, patet quia ymago6 est aliquid productum ad alterius imitationem; set esse productum non conuenit nisi Persone; ergo etc. Et sic patet secundum.


  1. ymago importat similitudinem] Thom., S.th., I, 93, 8, resp. ↩︎

  2. quis de quo sit] Aug., De Trin., II, 1, 3 (84,61) ↩︎

  3. unum … numero set specie] cf. Thom., In Metaph., X, 4, 2009 (477a); cf. etiam V, 11, 912 (245a-b) ↩︎

  4. infra] cf. infra, I, 31, 1, 8sqq. (212,92sqq.) ↩︎

  5. ymago non est sibi similis] Hilar., De Trin., III, 23 (95,19-96,20) ↩︎

  6. ymago ad alterius imitationem] cf. supra, uu. 25-26 ↩︎

[B.I.28.3.7] I.28.3.7

Circa tertium notandum quod esse1 ymaginem conuenit tam Filio quam Spiritui Sancto, Filio tamen magis competit per appropriationem. Primum patet sic: omne productum in similitudine et equalitate ad alterum est eius ymago: in hoc enim consistit ratio ymaginis; set Spiritus Sanctus producitur in similitudine et equalitate ad Patrem sicut Filius; ergo2 quilibet potest dici ymago Patris, unus sicut alius. Et hoc expresse dicit DAMASCENVS et DOCTORES GRECI. Secundum patet, scilicet quod solus Filius per appropriationem dicitur ymago, quia etsi Spiritus Sanctus sit similis Patri ut Filius, tamen Filius ex ipsa ratione nominis habet quod sit similis Patri et quod producatur in similitudinem Patris: dicitur3 enim Filius, quia fit ut ille; Spiritus autem Sanctus non habet hoc ex ratione sui nominis, ut de se patet; nec4 ex modo sue processionis, cum non procedat per modum nature, qui est modus assimilationis in generatione perfectorum, set per modum uoluntatis; per uoluntatem autem producitur non quale est producens, set qualem uult producere. Et ideo solus Filius per quandam appropriationem dicitur ymago, non autem Spiritus Sanctus. Et sic loquitur Scriptura de Filio Col. 1: Qui5 est ymago inuisibilis Dei, et beatus AVGVSTINVS VII De Trinitate, qui dicit quod solus6 Filius est ymago Patris.


  1. esse … est ymago Patris] cf. Iac. Met., Super Sent. (A), I, 28, 1, resp. (T55va); • • • B. Decker, Die Gotteslehre, 543-546 ↩︎

  2. ergo … et doctores Greci] cf. Ioh. Dam., De fide orth., I, 13 (61,88); • • • ap. Thom. S.th., I, 35, 2, resp.; • • • Aeg. Rom., Ord., I, 28, princ. 2, 3, ad 4 (152raD); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 28, 3, 2, ad 1 (258b); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 28, 5, arg. 2 (124vb) ↩︎

  3. dicitur … fit ut ille] Ioh. Balbus, Summa, s.v. Filius (98) • • • cf. etiam A.M. Landgraf, Dogmengeschichte, II, 42 ↩︎

  4. nec … per modum uoluntatis] cf. Thom., Super Sent., I, 28, 2, 3, sol. (682); S.th., I, 35, 2, resp.; • • • cf. etiam Aeg. Rom., Ord., I, 28, princ. 2, 3, resp. (152raB-C); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 28, 3, 2, resp. (234b) ↩︎

  5. Qui … ymago inuisibilis Dei] Col., 1,15; ap. Thom., S.th., I, 35, 2, resp.; • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 28, 3, 2, ad 2 (258b) ↩︎

  6. solus … est ymago Patris] rectius Aug., De Trin., VI, 2, 3 (230,24-25); • • • ap. Thom., S.th., I, 35, 2, sed contra; 93, 5, arg. 4; • • • Aeg. Rom., Ord., I, 28, princ. 2, 3, sed contra 1 (151vbP); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 28, 3, 2, sed contra 1 (234b); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 28, 3, 2, sed contra 1 (258a) ↩︎

[B.I.28.3.8] I.28.3.8

Ad argumentum patet solutio per predicta.

Distinctio vigesima nona

<Questio prima: Vtrum una Persona possit dici principium alterius>

[B.I.29.1.1] I.29.1.1

Est1 preterea aliud nomen etc. Circa distinctionem istam primo queritur utrum una Persona possit dici principium alterius. Et uidetur quod non, quia principium2 et3 causa idem sunt, ut dicitur V Metaphisice; set una Persona non est causa alterius, quia in diuinis nichil est causatum; ergo etc.


  1. Est preterea aliud nomen] Lomb., Sent., I, 29, 1, n.1 (215,11) ↩︎

  2. principium causa idem sunt] Arist., Metaph., V, 1, 1013a17 ↩︎

  3. principium et … causatum ergo etc.] Thom.,* Super Sent.*, I, 29, 1, 1, arg. 2 (689); S.th., I, 33, 1, arg. 1; • • • Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 29, 1, arg. 1 (18va-b); • • • cf. etiam Aeg. Rom., Ord., I, 29, princ. 1, 1, arg. 2 et arg. 3 (153rbF); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 1, arg. 2 (237a); • • • Guill. de la Mare, Super Sent., I, 29, 1, sed contra 2 (333,15-17) ↩︎

[B.I.29.1.2] I.29.1.2

Item sicut1 Deo conuenit esse principium, ita et esse finem secundum illud Apoc. 1: Ego2 sum alpha et omega, principium et finis; set una Persona non est finis alterius; ergo nec principium.


  1. sicut … ergo nec principium] Guill. de la Mare, Super Sent., I, 29, 1, sed contra 3 (333,18-19); • • • cf. etiam Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 1, arg. 4 (237a) ↩︎

  2. Ego … alpha et omega]Apoc., 1,8 ↩︎

[B.I.29.1.3] I.29.1.3

In1 contrarium est quod dicit AVGVSTINVS IV De Trinitate, quod Pater2 est principium totius diuinitatis.


  1. In … principium totius diuinitatis] Thom., Super Sent., I, 29, 1, 1, sed contra 1 (689); S.th., I, 33, 1, sed contra; • • • Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 29, 1, sed contra (18vb); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 1, sed contra 2 (237a) ↩︎

  2. Pater … principium totius diuinitatis] Aug., De Trin., IV, 20, 29 (200,121-122) ↩︎

[B.I.29.1.4] I.29.1.4

Responsio. Videnda sunt duo: primum est an ratio principii reperiatur in diuinis respectu diuinorum; secundum est utrum ratio principii sit uniuoca, cum dicitur Pater esse principium Filii et cum dicitur quod Deus est principium creaturarum.

[B.I.29.1.5] I.29.1.5

Quantum ad primum sciendum est quod, cum uoces1 sint signa rerum, in diuinis autem est unitas essentie et pluralitas Personarum, ideo cauenda sunt nomina que tollunt unitatem essentie aut distinctionem Personarum. Quo supposito dicendum est quod in diuinis est principium respectu diuinorum, non autem causa. Primum patet, quia secundum PHILOSOPHVM V Metaphisice principium2 est unde est aliquid; set in diuinis una Persona est ab alia; ergo una Persona est principium alterius. Secundum patet, quia causa et causatum distinguuntur per essentiam; set in diuinis nulla est distinctio per essentiam; ergo in diuinis non est causa neque causatum. Minor de se patet, set maior probatur, quia causa est ad cuius esse sequitur aliud; ergo ubi est uera causa et uerum causatum, ibi est uere esse precedens et esse sequens, saltem secundum naturam, quia esse effectus sequitur ordine nature esse cause, ut dicit ratio cause; set ubi est unitas essentie, ibi non potest esse duplex esse, unum precedens et aliud sequens, quia esse absolutum non est nisi unum, esse uero relata non precedunt se aliquo modo, set sunt simul natura et intellectu; ergo ubi est unitas essentie, ibi non potest esse proprie causa et causatum, set solum in distinctis per essentiam. Et hec fuit maior; sequitur ergo conclusio. Et sic patet primum principale.


  1. uoces … sequitur ergo conclusio.] Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 29, 1, resp. (18vb); • • • cf. etiam Thom., De pot., 10, 1, ad 9 (256a); Super Sent., I, 29, 1, 1, sol. (689-690); S.th., I, 33, 1, ad 1; • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 1, resp. (237a); • • • Guill. de la Mare, Super Sent., I, 29, 1, ad 2 (334,47-61) ↩︎

  2. principium … unde est aliquid] Arist., Metaph., V, 1, 1013a18 ↩︎

[B.I.29.1.6] I.29.1.6

Quantum ad secundum dicunt QVIDAM1 quod nomen ‘principii’ dicitur uniuoce, cum dicimus quod Deus est principium creaturarum et cum dicimus quod una Persona est principium alterius. Quod probant sic: illud2 quod non uariat conceptum minus communem, nec magis communem: que3 enim sunt unus triangulus sunt una figura, set non econuerso, ut patet ex V Metaphisice capitulo de uno; set causa est minus commune quam principium (nam omnis4 causa est principium, set non econuerso); ergo quod non uariat conceptum cause, nec principii; set causare in aliena natura et in propria non uariat conceptum cause (nam causa equiuoca et uniuoca pertinent ad idem genus cause et uniuoce, scilicet ad genus cause efficientis); ergo principiare in natura sua, ut in diuinis, et in aliena, ut respectu creaturarum, non uariat conceptum principii quin sit hinc inde uniuocus.


  1. quidam] cf. Duns Scot., Report. Paris., I, 29, q. unic., resp. (366b-368a); • • • cf. etiam Thom., Super Sent., I, 29, 1, 2, arg. 1 et arg. 2 (690-691); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 2, arg. 1 (237b) ↩︎

  2. illud … hinc inde uniuocus] cf. Duns Scot., Report. Paris., I, 29, q. unic., sed contra (365b) ↩︎

  3. que … figura set non econuerso] Arist., Metaph., V, 6, 1016a31-32: transl. Guillelmi ↩︎

  4. omnis … set non econuerso] cf. Thom., Super Sent., I, 29, 1, 1, ad 2 (690); S.th., I, 33, 1, ad 1; • • • Aeg. Rom., Ord., I, 29, princ. 1, 1, ad 3 (153vbN); • • • ex Auerr., Metaph., V, 4 (83,33-34) ↩︎

[B.I.29.1.7] I.29.1.7

Set istud non ualet, quia principiare in natura sua uel aliena, dummodo utraque differat secundum numerum, non uariat rationem cause uel principii, tamen principiare in natura sua eadem secundum numerum et principiare in aliena natura uariat rationem principii uariatione que est secundum quid et simpliciter, ut patebit.

[B.I.29.1.8] I.29.1.8

Dicendum ergo quod nomen1 ‘principii’, cum dicitur Deus esse principium creaturarum et cum dicitur quod una Persona est principium alterius, non dicitur uniuoce, set analogice. Quod patet sic: potentia2 absolute dicit rationem principii, ut patet ex eius diffinitione que ponitur V Metaphisice, que est quod potentia est principium transmutandi alterum uel transmutandi ab altero: sic igitur est iudicandum de principio respectu diuinorum et respectu creaturarum, sicut de potentia generandi uel spirandi, que est in diuinis respectu diuinorum, et de potentia creandi, que est in Deo respectu creaturarum; set potentia non dicitur uniuoce de potentia generandi et de potentia creandi, alioquin3 potentia generandi contineretur sub omnipotentia, sicut potentia creandi, cuius oppositum ostensum fuit supra dist. 20; ergo principium non dicitur uniuoce de principio generandi uel spirandi, quod est intrinsece in diuinis respectu diuinorum, et de principio creandi, quod est respectu creaturarum, set dicitur analogice secundum prius et posterius.


  1. nomen … uniuoce set analogice] cf. Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 2, resp. (237b); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 29, 2, art. unic., resp. (262b) ↩︎

  2. potentia … transmutandi ab altero] Arist., Metaph., V, 12, 1019a15-20 ↩︎

  3. alioquin … supra dist. 20] cf. supra, I, 20, q. unic., 5-18 (35,21-41,171); • • • cf. etiam Thom., Super Sent., I, 7, 1, 2, sol. (177); I, 20, 1, 1, sol. (504-505) ↩︎

[B.I.29.1.9] I.29.1.9

Cui autem competat per prius ratio principii et potentie, sciendum est quod principium potest dupliciter accipi: uno modo pro eo quod est ratio productiua, alio modo pro actuali habitudine uel relatione producentis ad productum. Si primo modo accipiatur principium, sic dicendum quod per prius competit principio et potentie creandi. Cuius ratio est quia ibi per prius inuenitur ratio potentie et principii productiui, ubi per potentiam uel principium producitur simpliciter aliud uel alterum. Quod patet ex duobus, scilicet ex eo quod simpliciter1 precedit secundum quid, et ex eo quod tam potentia quam principium productiuum dicitur ad aliud, ut2 patet ex diffinitionibus eorum; set in productione creaturarum a Deo producitur simpliciter aliud per potentiam seu principium creandi, ut de se patet, in productione uero Persone a Persona non producitur simpliciter aliud per potentiam seu principium generandi uel spirandi; ergo principium et potentia per prius dicuntur de principio et potentia creandi respectu creaturarum quam de principio uel potentia generandi uel spirandi respectu diuinorum.


  1. simpliciter precedit secundum quid] cf. Thom., In Metaph., VII, 1, 1248 (316a) ↩︎

  2. ut ... ex diffinitionibus eorum] cf. Thom., In Metaph., V, 14, 955-956 (256a-b) ↩︎

[B.I.29.1.10] I.29.1.10

Set contra hoc uidentur esse duo. Primum est quia illa que sonant in perfectionem per prius conueniunt Deo quam creaturis (perfectiones enim deriuantur a Deo in creaturas, et non econuerso); set esse principium sonat in perfectionem; ergo per prius conuenit Deo quam creaturis; igitur principium in diuinis respectu diuinorum per prius dicitur principium quam respectu creaturarum. Secundo, quia esse principium respectu Persone reperitur in Deo ab eterno, esse autem principium creature conuenit Deo ex tempore; set ea que conueniunt Deo ab eterno per prius conueniunt ei quam ea que conueniunt ei ex tempore, sicut eternitas precedit tempus; ergo etc. Tertio, quia idem nomen competens cause et effectui per prius competit cause quam effectui; set principiatio in1 diuinis est causa principiationis creaturarum; ergo principium et principiatio per prius competit Deo respectu diuinorum quam respectu creaturarum.


  1. principiatio in … quam respectu creaturarum] cf. Rich. de Mediau., Super Sent., I, 29, 2, art. unic., resp. (262b) ↩︎

[B.I.29.1.11] I.29.1.11

Et dicendum ad primum quod ratio non plus concludit nisi quod ratio principii per prius et uerius conuenit Deo quam creaturis. Et istud uerum est, quia per prius et uerius dicitur Deus principium creaturarum quam una creatura dicatur principium alterius; set ex hoc non debet concludi quod una Persona uerius dicatur principium alterius Persone quam quod Deus dicatur principium creature, quia etsi principium uerius dicatur de Deo quam de creaturis, non tamen respectu diuinorum, quia si principium sonat in perfectionem, ut arguitur, principiatum sonat in deffectum, qui nullo modo est in diuinis.

[B.I.29.1.12] I.29.1.12

Ad aliud dicendum quod dato quod Persona sit a Persona ab eterno, creatura autem non sit a Deo nisi ex tempore, non tamen sequitur quod principium uerius uel per prius dicatur de Persona respectu Persone quam de Deo respectu creature. Cuius ratio est quia nos non querimus de priori et posteriori secundum durationem, set secundum proprietatem participationis eius quod importatur per nomen. Et isto modo nichil prohibet quod illud quod est posterius duratione sit prius participatione nominis, sicut Sortes, qui fuit heri, uerius et per prius dicitur ens quam motus celi, qui fuit a principio mundi. Similiter nichil prohibet quod ratio principii uerius et sic per prius conueniat Deo ex tempore respectu creature quam conueniat uni Persone respectu alterius ab eterno.

[B.I.29.1.13] I.29.1.13

Ad tertium dicendum quod maior est falsa. Sanum1 enim dicitur de medicina et de animali et calidum de sole et igne sicut de causa et effectu, et tamen per prius dicitur animal sanum quam medicina et ignis calidus quam sol, quia res nominis in eis uerius inuenitur. Minor etiam est dubia et forte falsa, quia Deus est principium creaturarum secundum illud quod est commune Personis et esset in diuinis circumscripta productione Personarum.


  1. Sanum … eis uerius inuenitur] cf. Arist., Metaph., IV, 2, 1003a34-b3 ↩︎

[B.I.29.1.14] I.29.1.14'

Si autem principium accipiatur pro actuali habitudine seu relatione producentis ad productum, sic principium per prius dicitur in diuinis respectu diuinorum quam respectu creaturarum. Cuius ratio est quia idem nomen dictum de pluribus, de uno secundum rem, de alio autem secundum rationem, per prius dicitur de illo cui conuenit secundum rem et per posterius de eo cui conuenit secundum rationem; set principium, ut dicit actualem relationem, dicitur in diuinis secundum rem, prout una Persona dicitur principium alterius, quia relatio Persone ad Personam realis est, set per comparationem ad creaturam dicitur Deus principium solum secundum rationem; ergo nomen ‘principii’ acceptum pro relatione actuali per prius dicitur de una Persona respectu alterius quam de Deo respectu creaturarum. Et1 hanc distinctionem cum eadem conclusione tangit breuiter frater THOMAS in Scripto hac eadem distinctione.


  1. Et … hac eadem distinctione] cf. Thom., Super Sent., I, 29, 1, 2, quest. 2, sol. (692); • • • cf. etiam Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 3, resp. (238a); • • • Aeg. Rom., Ord., I, 29, princ. 2, 1, resp. (155raA-B) ↩︎

[B.I.29.1.15] I.29.1.14

Ad primum argumentum principale dicendum quod principium1 et causa sunt idem sicut superius et inferius: omnis enim causa est principium et non econuerso; et ideo alicubi inuenitur ratio principii, ubi non inuenitur ratio cause, ut in diuinis respectu diuinorum.


  1. principium … diuinis respectu diuinorum] Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 29, 1, ad 1 (18vb); • • • cf. etiam Aeg. Rom., Ord., I, 29, princ. 1, 1, ad 3 (153vbN); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 1, resp. (237a) ↩︎

[B.I.29.1.16] I.29.1.15

Ad secundum dicendum quod non est simile de fine et de principio, quia principium1 dicit solum ordinem originis, qui est in diuinis, set finis importat preeminentiam bonitatis, que non est in diuinis respectu diuinorum, set solum respectu creaturarum, quarum Deus est principium et finis secundum auctoritatem preallegatam.


  1. principium … solum ordinem originis] Thom., Super Sent., I, 29, 1, 1, sol. (690); S.th., I, 33, 1, ad 3; cf. etiam De pot., 10, 1, ad 10 (256b) ↩︎

<Questio secunda: Vtrum Pater et Filius unum principium Spiritus Sancti>

[B.I.29.2.1] I.29.2.1

Secundo queritur utrum Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti. Et uidetur quod non, quia non1 possunt esse unum principium nisi ratione essentie uel proprietatis; non ratione essentie, quia eodem modo Spiritus Sanctus posset dici principium sui ipsius, cum sit unum in essentia cum Patre et Filio; nec ratione proprietatis, puta communis spirationis, quia cum proprietas sit suppositi, non uidetur possibile quod duorum suppositorum sit una proprietas.


  1. non … proprietas] cf. Thom., S.th., I, 36, 4, arg. 1; • • • cf. etiam Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 5, arg. 2 (238b); • • • Guill. de la Mare, Super Sent., I, 29, 4, sed contra 1 (339,13-15); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 29, 5, arg. 1 (129rb); • • • etiam ap. Alb., Super Sent., I, 29, B, 4, sed contra 3 (79a) ↩︎

[B.I.29.2.2] I.29.2.2

Item si1 propter unitatem proprietatis Pater et Filius dicantur unum principium, per oppositum ubi erunt plures proprietates, ibi erunt plura principia; set in Patre sunt plures proprietates realiter differentes, scilicet paternitas et spiratio actiua, ut2 prius ostensum fuit; ergo Pater posset dici plura principia; set hoc non dicimus; ergo nec aliud.


  1. si … ergo nec aliud] Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 29, 2, arg. 1 (18vb); • • • cf. etiam Thom., S.th., I, 36, 4, arg. 2; • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 29, 5, arg. 1 (129rb) ↩︎

  2. ut … fuit] cf. supra, I, 13, q. unic., 29-32 (173,280-175,324) ↩︎

[B.I.29.2.3] I.29.2.3

In contrarium est quod dicit1 AVGVSTINVS VI De Trinitate quod Pater2 et Filius non sunt duo principia Spiritus Sancti, set unum.


  1. dicit … Sancti set unum] Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 29, 2, sed contra (18vb); • • • Thom., S.th., I, 36, 4, sed contra; • • • cf. etiam Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 5, sed contra 1 (239a) ↩︎

  2. Pater … Sancti set unum] Aug., De Trin., V, 14, 15 (223,32-35) ↩︎

[B.I.29.2.4] I.29.2.4

Responsio. Omne1 agens agit per formam aliquam per quam est actu et que est sibi ratio agendi. Et ideo omne productum comparatur ad duo, scilicet ad agentem et ad formam, que est principium actionis; et utrumque censetur nomine principii: principium enim quandoque uocatur ipsum agens dicente PHILOSOPHO V Metaphisice quod principatus2 et potestates principia dicuntur et pater et mater dicuntur principia filii; forma etiam per quam agens agit dicitur principium, sicut in eodem V dicitur quod potentia3 est principium transmutandi alterum. Ob hanc ergo nominis multiplicitatem oportet uario modo dicere. Si4 enim nomen ‘principii’ accipiatur primo modo, scilicet pro eo quod agit, cum illud sit suppositum, Pater autem et Filius non sint unum suppositum, set plura, necesse est dicere quod Pater et Filius sint plura principia Spiritus Sancti; set quia agens magis proprie dicitur principians quam principium, ideo licet communiter5 dicatur quod Pater et Filius sunt duo principiantes, usus6 tamen communis non recipit quod dicantur duo principia. Si autem nomen ‘principii’ sumatur non pro agente, set pro eo quo agens agit, sic Pater et Filius non poterunt proprie dici unum principium uel duo principia. Cuius ratio est quia illud quod non dicitur proprie et formaliter principium non potest proprie et formaliter dici unum principium uel plura principia, quia predicatio nominis cum additione unitatis et pluralitatis supponit predicationem eiusdem nominis secundum se et absolute; set Pater et Filius non recipiunt proprie et formaliter predicationem principii quo producunt Spiritum Sanctum (illud enim est uis spiratiua, que proprie et formaliter non predicatur, nec de Patre nec de Filio); ergo accipiendo principium pro eo quo agens agit, Pater et Filius non possunt dici proprie unum uel plura principia, immo nec principium nec principia. Et hoc quantum est de proprietate locutionis. Set7 debet dici quod est in Patre et Filio unum principium quo producunt Spiritum Sanctum et illud est uis spiratiua; Pater uero et Filius sunt duo principiantes, licet per unum principium. Et eodem modo potest dici quod in Patre sunt duo principia, scilicet uis generatiua et uis spiratiua, si tamen hec differant realiter, alias non; ipse uero Pater est unum principians. Verumptamen8 quia in communi usu loquendi non semper seruatur proprietas locutionis, effectus autem omnis essentialius respicit formam per quam agens agit quam suppositum quod agit (nam si diuerse sunt forme in uno supposito, diuerse erunt actiones et effectus non obstante unitate suppositi), uis9 autem spiratiua, que est ratio producendi Spiritum Sanctum, est una in Patre et Filio, ideo concedendum est Patrem et Filium esse unum principium Spiritus Sancti non obstante pluralitate suppositorum propter unitatem principii quo spirant. Extensa tamen est locutio et improprietatem habet. Sub eodem sensu concedendum est quod Pater et Filius sunt idem principium Spiritus Sancti: relatiuum10 enim facit de re secundam notitiam respectu eius quod significat antecedens; set hec “Pater et Filius sunt principium Spiritus Sancti” antecedit ad hanc “Pater et Filius sunt idem principium Spiritus Sancti”; ergo per11 ly ‘idem’ non significatur ydemptitas in suppositis, ut QVIDAM12 dixerunt, set in ratione principii, quod est uerum.


  1. Omne … sibi ratio agendi] cf. Auct. Ar., 6, 251 (194,13); • • • cf. etiam Henr. de Gand., Summa, 60, 7, sol. (170rG) ↩︎

  2. principatus… dicuntur principia filii] Arist., Metaph., V, 1, 1013a7-13 ↩︎

  3. potentia… principium transmutandi alterum] Arist., Metaph., V, 12, 1019a15-16; • • • Auct. Ar., 1, 219 (133,85) ↩︎

  4. Si … dicantur duo principia] cf. Thom., S.th., I, 36, 4, ad 1; • • • Henr. de Gand., Summa, 60, 7, sol. (170rG-H) ↩︎

  5. communiter … sunt duo principiantes] cf. Thom., S.th., I, 36, 4, ad 7; • • • cf. etiam Alb., Super Sent., I, 29, B, 5, sol. (81a-b); • • • Aeg. Rom., Ord., I, 29, princ. 1, 3, ad 4 (154vaM) ↩︎

  6. usus … dicantur duo principia] cf. e.g. Bonau., Super Sent., I, 29, 2, 2, resp. (516a) ↩︎

  7. Set … et uis spiratiua] cf. Aeg. Rom., Ord., I, 29, princ. 1, 3, ad 1 (154vaL) ↩︎

  8. Verumptamen … principii quo spirant] cf. Thom., Super Sent., I, 29, 1, 4, sol. (695) ↩︎

  9. uis … Patre et Filio] cf. supra, I, 13, 3, 4 (136,23-25) ↩︎

  10. relatiuum … re secundam notitiam] Thom., Super Sent., I, 4, 1, 3, arg. 4 (136); • • • ex Prisc., Inst. gramm., XVII, 4, n.27 (124,14-125,6); • • • cf. etiam Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 6, sed contra 2 (239b); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 29, 1, 1, sed contra 1 (261a) ↩︎

  11. per … quod est uerum] cf. Thom., Super Sent., I, 29, 1, 4, ad 3 (696); S.th., I, 36, 4, resp.; • • • etiam ap. Rich. de Mediau., Super Sent., I, 29, 1, 1, resp. (261a) ↩︎

  12. quidam] cf. Alex. Hal., S.th., I, n.492, ad 1 (694b-695a); • • • cf. etiam Bonau., Super Sent., I, 29, 2, 2, resp. (516a); ad 4 (516b); • • • Alb., Super Sent., I, 29, C, 6, sol. (83a); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 6, resp. (239b); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 29, 1, 1, resp. (261b) ↩︎

[B.I.29.2.5] I.29.2.5

Ad primum argumentum dicendum quod Pater et Filius dicuntur unum principium Spiritus Sancti ratione unius uirtutis spiratiue existentis in ambobus; uis autem spiratiua uel est sola essentia ut fecunda ad producendum tantum unam Personam, que ut sic non est in Spiritu Sancto, uel est essentia cum proprietate relatiua, que est una numero in Patre et Filio non obstante pluralitate suppositorum: quando enim supposita distinguuntur per naturas absolutas, impossibile est aliquid unum numero absolutum uel relatum esse in pluribus suppositis; ubi autem distinguuntur solum relationibus, possibile est in diuersis suppositis esse aliquid unum numero, non solum absolutum, set etiam relatum, exceptis dumtaxat relationibus quibus distinguuntur; sic autem est in diuinis; ideo etc.

[B.I.29.2.6] I.29.2.6

Ad aliud dicunt QVIDAM1 quod, licet Pater et Filius dicantur unum principium propter unitatem uirtutis spiratiue, Pater tamen non dicitur duo principia ex hoc quod in ipso est uis spiratiua et uis generatiua, quia implicaretur pluralitas suppositorum in Patre. Set istud non ualet, quia si dicendo Patrem esse duo principia implicatur pluralitas suppositorum, ita dicendo Patrem et Filium esse unum principium implicatur unitas suppositi; quare si unum non dicitur, nec aliud. Ideo dicunt ALII2 quod Pater non potest dici duo principia, quia uis generatiua et spiratiua in Patre non sunt duo principia realiter distincta, quia potentia generandi et similiter potentia spirandi dicit essentiam cum proprietate; igitur cum in Patre non sint due essentie cum duabus proprietatibus, non possumus dicere quod illa sint in Patre duo principia, et multo minus quod Pater sit duo principia. Set ista responsio minus ualet quam prima, quia sicut secundum ISTOS3 uis generatiua includit essentiam et proprietatem, sic et Persona; set per solam realem relationum differentiam, dato quod sit una numero essentia, dicimus Personas differre realiter; ergo similiter ex sola diuersitate relationum non obstante unitate essentie debemus dicere has uires, scilicet uim spiratiuam et uim generatiuam, differre realiter et esse diuersa principia.


  1. quidam] cf. Bonau., Super Sent., I, 29, 2, 2, resp. (516a); • • • cf. etiam Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 29, 2, ad arg. (19ra i.m. inf.) ↩︎

  2. alii] cf. Thom., S.th., I, 36, 4, ad 1 ↩︎

  3. istos] cf. Thom., S.th., I, 41, 5, resp.; Super Sent., I, 7, 1, 2, ad 2 (177); De pot., 2, 2, resp. (28b) ↩︎

[B.I.29.2.7] I.29.2.7

Dicendum ergo aliter quod si nomen ‘principii’ accipiatur pro eo quod agit, sic Pater est unum principium, Pater autem et Filius sunt duo principia. Si autem accipiatur principium pro eo quo agens agit, sic, sicut dictum est1, Pater et Filius non possunt proprie dici duo principia nec unum principium, set est dicendum quod in Patre et Filio respectu Spiritus Sancti est unum principium, scilicet uis spiratiua, in Patre autem respectu Filii et Spiritus Sancti sunt duo principia, scilicet uis generatiua et uis spiratiua, si tamen hec includant intrinsece relationes. Si autem dicatur quod Pater et Filius respectu Spiritus Sancti sunt unum principium, improprie dicitur. Et non uideo quare sub eadem improprietate non possit dici quod Pater sit duo principia respectu Filii et Spiritus Sancti, nisi teneretur alia opinio2, scilicet quod uis generatiua et spiratiua dicunt solam essentiam intrinsece, quia tunc uis generatiua et spiratiua non essent duo principia, set unum tantum quo producerentur Filius et Spiritus Sanctus ordine quodam, propter quod sortitur diuersa nomina, ut3 plene deductum fuit supra dist. 7. Et tunc Pater nullo modo posset dici plura principia, qualitercumque sumeretur principium.


  1. sicut dictum est] cf. supra, uu. 32-46 ↩︎

  2. alia opinio] cf. supra, uu. 83-87 ↩︎

  3. ut … supra dist. 7] cf. supra, I, 7, q. unic., 17-23 (33,150-37,230) ↩︎

<Questio tertia: Vtrum Pater et Filius possint dici plures spiratores>

[B.I.29.3.1] I.29.3.1

Tertio queritur utrum Pater et Filius possint dici plures spiratores. Et uidetur quod non‚ quia sicut1 omnes Persone conueniunt in actu creandi, ita Pater et Filius in actu spirandi; set tres Persone non dicuntur tres creatores, set unus creator; ergo Pater et Filius non debent dici duo spiratores, set unus spirator.


  1. sicut … set unus spirator] cf. Thom., Super Sent., I, 11, 1, 4, arg. 2 (284); • • • cf. etiam Alex. Hal., S.th., I, n.493, arg. 1 (695a); • • • Bonau., Super Sent., I, 29, 2, 2, arg. 2 (515a); • • • Aeg. Rom., Ord., I, 11, princ. 2, 4, arg. 1 (67raB); • • • Henr. de Gand., Summa, 60, 6, arg. 2 (169vA) ↩︎

[B.I.29.3.2] I.29.3.2

Item si1 unum relatiuorum dicitur multipliciter, et reliquum; set spirator et spiratus dicuntur correlatiue; ergo si dicuntur plures spiratores, dicentur plures spirati; set istud non est uerum; ergo nec illud.


  1. si … ergo nec illud.] cf. Henr. de Gand., Summa, 60, 6, arg. 1 (169vA) ↩︎

[B.I.29.3.3] I.29.3.3

In contrarium est quod dicit HILARIVS II De Trinitate cap. 2: Spiritum1 Sanctum ab auctoribus esse confitendum est, et eadem ratione a spiratoribus: non enim est a Patre et Filio alia actione quam spiratione.


  1. Spiritum … esse confitendum est] Hilar., De Trin., II, 29 (64,3-4); • • • ap. Thom., S.th., I, 36, 4, arg. 3 ↩︎

[B.I.29.3.4] I.29.3.4

Item quicumque1 spirant sunt spiratores et spirantes: omne2 enim uerbum resoluitur in uerbum substantiuum et suum participium et nomen uerbale; set Pater et Filius spirant; ergo possunt dici spirantes et spiratores.


  1. quicumque … spirantes et spiratores] Thom., Super Sent., I, 11, 1, 4, sed contra (284); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 11, 5, arg. 1 (114b); • • • cf. etiam Alex. Hal., S.th., I, n.493, sed contra 2 (695a-b) ↩︎

  2. omne … et nomen uerbale] cf. Alb., Super Sent., I, 29, B, 4, sol. (81a) ↩︎

[B.I.29.3.5] I.29.3.5

Responsio. Hec questio non est de re, set de modo loquendi. Et quia loquendum1 est ut plures, ideo quilibet modus loquendi cum probabilitate dictus tollerandus est. Dicunt ergo QVIDAM2 quod Pater et Filius debent dici unus spirator. Quorum motiuum est quia hec est differentia inter nomina substantiua et adiectiua, quia nomen adiectiuum, cum dicat rem suam in adiacentia ad alterum, trahit numerum ab hiis quibus adiacet, esto quod forma per ipsum importata non plurificetur; substantiuum autem, cum non dicat rem suam ut alteri adiacentem, non trahit ab altero numerum nisi ex sola plurificatione forme importate per ipsum, ut3 dictum fuit supra dist. 9. Ex hoc sic: nomen substantiuum non plurificatur nisi forma uel res importata per ipsum plurificetur; set ‘spirator’ est nomen substantiuum et res importata per ipsum non plurificatur: est enim tantum unus actus spirandi qui nominaliter importatur nomine ‘spiratoris’; ergo nullo modo possunt dici plures spiratores.


  1. loquendum est ut plures]Auct. Ar., 36, 36 (323,26) ↩︎

  2. quidam] cf. Thom., S.th., I, 36, 4, ad 7; • • • ap. Rich. de Mediau., Super Sent., I, 11, 5, resp. (115a) ↩︎

  3. ut … supra dist. 9] cf. supra, I, 9, 3, 5 (104,20-105,27); • • • cf. etiam Thom., Super Sent., I, 9, 1, 2, sol. (248-249); S.th., I, 36, 4, ad 7; • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 9, 3, 2, resp. (87a) ↩︎

[B.I.29.3.6] I.29.3.6

Secundum istum modum respondetur ad rationes in oppositum: ad1 auctoritatem HILARII quod HILARIVS locutus est extensiue accipiens substantiuum pro adiectiuo; ad2 aliud dicendum quod quicumque spirant sunt spirantes, non dicuntur autem spiratores. Licet enim uerbum resoluatur in suum participium et in nomen uerbale, tamen in participium resoluitur secundum eundem numerum, quia utrumque, tam uerbum quam participium, est adiectiuum, set in nomen uerbale, quando est substantiuum, non oportet quod resoluatur secundum eundem numerum, nisi res importata per utrumque plurificetur, quod non est in proposito. Et ideo Pater et Filius dicuntur duo spirantes, non autem duo spiratores.


  1. ad … substantiuum pro adiectiuo] Thom., S.th., I, 36, 4, ad 7; • • • ap. etiam Rich. de Mediau., Super Sent., I, 11, 5, resp. (115a) ↩︎

  2. ad … autem duo spiratores] cf. Thom., S.th., I, 36, 4, ad 7 ↩︎

[B.I.29.3.7] I.29.3.7

Alius1 modus dicendi est quod Pater et Filius possunt dici duo spiratores. Et ISTI de modo predicandi adiectiuorum nominum dicunt sicut ALII; de substantiuis autem probabiliter distingunt hoc modo quod substantiua aut significant in abstracto aut in concreto. Si in abstracto, tunc numquam predicantur pluraliter, nisi res importata per ea plurificetur, quia talia rem suam important absque habitudine ad suppositum. Si in concreto, hoc potest esse dupliciter, quia uel illud concretum est nomen substantie, ut ‘homo’, ‘asinus’ et huiusmodi, et in hiis est idem quod in abstractis, quia in hiis forte suppositum importatum per concretum et natura importata per abstractum sunt idem, et ideo unum non dicitur pluraliter quin pluraliter dicatur reliquum, unde non sunt plures homines, nisi sint plures humanitates; uel illud concretum est nomen actus, sicut omne nomen uerbale, ut ‘doctor’, ‘cursor’ et similia. Et quia actus intelligitur ut egrediens a supposito, ideo tale nomen semper predicatur de pluribus suppositis pluraliter, sicut uerbum et participium. Pro hac opinione est ratio et exemplum. Ratio, quia omne nomen uerbale degenerat in adiectiuum, et ideo sequitur modum predicandi adiectiuorum. Quod autem degeneret in adiectiuum, patet ex hoc quod uere substantiua numquam proprie sibi inuicem coniunguntur ex eadem parte enuntiationis sine coniunctione media: non enim bene dicitur: “Sortes Plato currunt”, set “Sortes et Plato currunt”; et idem est in omnibus. Nomina autem adiectiua absque coniunctione adduntur substantiuis, ut dicendo: “Sortes musicus cantat”, nec diceretur conuenienter: “Sortes et musicus”. Nunc autem nomina uerbalia adduntur uere substantiuis sine coniunctione media, ut dicendo: “Petrus scriptor uenit”, et inconuenienter ualde interponeretur coniunctio dicendo: “Petrus et scriptor”, referendo ad idem suppositum; et ideo nomina uerbalia induunt modum adiectiuorum, et ideo non est mirum si semper de pluribus suppositis predicantur pluraliter more adiectiuorum. Exemplum est ad hoc, quia pluribus2 ducentibus nauem unus est actus quo nauis ducitur, scilicet motus eius, et tamen dicuntur plures esse ductores sicut plures ducentes; ergo similiter pluribus spirantibus Spiritum Sanctum, licet sit tantum unus actus quo spiratur, possunt tamen dici plures spiratores et plures spirantes.


  1. Alius … dici duo spiratores] ap. Thom., S.th., I, 36, 4, ad 7; • • • cf. Alex. Hal., S.th., I, n.493, ad 2 (695b-696a); • • • Bonau., Super Sent., I, 29, 2, 2, resp. (515b-516a); • • • Alb., Super Sent., I, 29, B, 5, sol. (81a); • • • Thom., Super Sent., I, 11, 1, 4, sol. (284); I, 29, 1, 4, ad 2 (695-696); • • • Henr. de Gand., Summa, 60, 6, sol. (169vC) ↩︎

  2. pluribus … sicut plures ducentes] cf. Thom., S.th., I, 76, 2, resp.; In Metaph., V, 8, 868 (235a) ↩︎

[B.I.29.3.8] I.29.3.9

Secundum hunc modum respondetur ad rationes in oppositum. Ad primam, cum dicitur quod “omnes Persone conueniunt in uno actu creandi, ideo dicuntur unus creator et non plures creatores”, dicendum quod non1 est omnino simile quod adducitur pro simili, quia si poneremus unum suppositum absolutum in diuinis, sicut ponunt Iudei aut Gentiles, adhuc ei competeret creare. Et ideo creatio non solum egreditur ab omnibus Personis, ut sunt unum, set omnino uidetur esse extra rationem actus creandi quod sit a pluribus Personis. Set actus spirandi, licet sit a Patre et Filio ut sunt unum in potentia spiratiua, tamen necessario supponit pluralitatem illorum, qua non posita nullo modo esset iste actus in diuinis, ut2 probatum fuit supra; propter quod magis conuenit dicere quod Pater et Filius sunt plures spiratores quam quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sint plures creatores. Set et istud forte posset dici quantum est de uirtute sermonis, set non est consuetum ne male intelligentibus sit occasio erroris, scilicet ponendi plures deos.


  1. non … sint plures creatores] ap. Thom., S.th., I, 36, 4, ad 7; • • • cf. Bonau., Super Sent., I, 29, 2, 2, ad 2 (516b); • • • Alb., Super Sent., I, 29, B, 5, ad 1 (81b); • • • Thom., Super Sent., I, 29, 1, 4, ad 2 (695-696); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 11, 5, resp. (115b); • • • Aeg. Rom., Ord., I, 11, princ. 2, 4, resp. (67raD); • • • Henr. de Gand., Summa, 60, 6, ad 2 (170rE) ↩︎

  2. ut probatum fuit supra] cf. supra, I, 29, 2, 5 (180,44-181,64) ↩︎

[B.I.29.3.9] I.29.3.10

Ad aliud dicendum quod si unum relatiuorum dicitur multipliciter multiplicitate rationum specificarum, oportet alterum multipliciter dici. Si autem unum plurificetur secundum numerum solum, non oportet alterum similiter multiplicari: unus enim pater refertur ad multos filios; similiter in proposito unus spiratus potest referri ad plures spiratores, quia illa pluralitas est solum secundum numerum suppositorum et non secundum diuersitatem specificam relationum, immo nec secundum numerum relationum, quia una sola relatio est in Patre et Filio per quam referuntur ad Spiritum Sanctum, sicut spiratores ad spiratum; ideo non ualet.

Distinctio trigesima

<Questio prima: Vtrum aliquid dicatur de Deo ex tempore>

[B.I.30.1.1] I.30.1.1

Sunt enim quedam que ex tempore de Deo etc. Circa distinctionem istam queruntur duo: primum est utrum aliquid dicatur de Deo ex tempore. Videtur quod non, quia uoces sunt signa rerum; set in Deo nichil est ex tempore, set totum ab eterno; ergo nullum nomen potest dici de Deo ex tempore.

[B.I.30.1.2] I.30.1.2

Item de re temporali nichil potest dici ab eterno, ut uidetur; ergo de re eterna nichil potest dici ex tempore; set Deus est eternus; ergo etc.

[B.I.30.1.3] I.30.1.3

Item si aliquid diceretur de Deo ex tempore, aut diceretur necessario aut contingenter; non necessario, quia que necessario insunt semper insunt, que autem ex tempore insunt non semper infuerunt; nec contingenter, quia que contingenter insunt insunt per accidens, in Deo autem nullum est accidens; quare etc.

[B.I.30.1.4] I.30.1.4

In contrarium est AVGVSTINVS et MAGISTER in littera.

[B.I.30.1.5] I.30.1.5

Responsio. Eorum que predicantur de aliquo quedam dicuntur absolute, quedam relatiue. Dicendum est igitur quod nichil absolute dictum predicatur de Deo ex tempore, secundo quod aliquid dictum relatiue potest dici de Deo ex tempore. Primum patet sic: omne quod dicitur de Deo absolute dicitur de eo essentialiter, sicut homo de Sorte uel animal de homine (cuius ratio est quia omnia predicata diuina uertuntur in substantiam excepta relatione secundum omnes DOCTORES); set predicatum essentiale semper dicitur de re et, ut dicatur sine calumpnia, saltem re existente; ergo omnia absoluta dicta de Deo semper et ab eterno dicuntur de eo; ergo non ex tempore solum, ut nunc loquimur. Item nullum absolutum potest de nouo aduenire alicui sine eius mutatione; set Deo repugnat omnis mutatio; ergo nichil absolutum potest aduenire Deo de nouo seu ex tempore. Minor de se patet. Probatio maioris per PHILOSOPHVM V Phisicorum, qui attribuit solis relationibus quod possint alicui aduenire de nouo nulla mutatione facta in ipso; quod etiam forte ueritatem habet solum in relationibus rationis uel in quibusdam denominationibus relatiuis, ut postea patebit; absoluta ergo nullo modo adueniunt alicui de nouo nisi per mutationem factam in ipso; mutatio autem non potest Deo conuenire; ergo etc. Et sic patet primum.

[B.I.30.1.6] I.30.1.6

Secundum sic patet. Omnis relatio uel relatiua denominatio requirit duo extrema secundum rem uel secundum rationem: natura enim relationis est quod sit inter duo uel accepta ut duo; ubi ergo alteri relatiuorum competit referri solum ex tempore, oportet quod suo correlatiuo competat solum referri ex tempore, alias esset dare relationem que non haberet nisi unum extremum. Nunc est ita quod aliqua nomina importantia relationem creature ad Deum conueniunt creature ex tempore, ut esse seruum, esse creatum; ergo nomina predictis correspondentia conueniunt Deo solum ex tempore, ut esse dominum, esse creantem et similia.

[B.I.30.1.7] I.30.1.7

Ad primum argumentum dicendum quod uoces absolute significant res que sunt in Deo, ut bonus, sapiens et huiusmodi, et tales non dicuntur de Deo ex tempore; uoces autem relatiue non significant res in Deo existentes, set habitudines eius ad creaturas: habitudines dico non rei, set rationis, ut postea patebit, et tales possunt dici de Deo ex tempore, quia non ponunt aliquid reale in ipso.

[B.I.30.1.8] I.30.1.8

Ad secundum dicendum quod de re temporali bene predicatur uel potest predicari aliquid ab eterno, illud scilicet quod dicit relationem rationis, sicut esse intellectum, unde creatura fuit ab eterno intellecta a Deo; et similiter ea que dicunt relationem rationis possunt ex tempore dici de Deo.

[B.I.30.1.9] I.30.1.9

Ad tertium dicendum quod accidens dicitur dupliciter: uno modo prout nominat naturam condiuisam substantie, et sic nichil dicitur de Deo per accidens; alio modo dicitur accidens quod conuenit alicui per aliud, et hoc modo nichil prohibet quin Deo conueniat per accidens, hoc est per aliud, aliqua habitudo rationis. Ex hoc enim quod Deus intelligitur ut terminus habitudinis realis creature ad ipsum consurgit secundum nostrum modum intelligendi quedam habitudo, saltem rationis, Dei ad creaturam.

<Questio secunda: Vtrum relationes que dicuntur de Deo ex tempore sint reales>

[B.I.30.2.1] I.30.3.1

Secundo queritur utrum relationes que dicuntur de Deo ex tempore sint reales. Et uidetur quod sic, quia illud quod est secundum rationem tantum non manet cessante intellectu formante rationem; set cessante omni intellectu ratiocinante adhuc Deus esset dominus et creator, et tamen hec dicuntur de Deo relatiue ex tempore; ergo etc.

[B.I.30.2.2] I.30.3.2

Item relationes que habent reale fundamentum et reale extremum sunt relationes reales; set relationes quibus Deus refertur ad creaturam ex tempore sunt huiusmodi (habent enim reale extremum, scilicet creaturam, et reale fundamentum: dominus enim fundatur super potestatem diuinam et creator super actionem); ergo etc.

[B.I.30.2.3] I.30.3.4

In contrarium est quia nichil est in Deo realiter quod non sit eternum; set tales relationes non sunt eterne, set ex tempore; ergo non sunt realiter in Deo. Ad idem est quod dicit AVGVSTINVS et MAGISTER in littera, quod tales relationes sunt tantum appellationes relatiue.

[B.I.30.2.4] I.30.3.5

Responsio. Hic sunt duo uidenda: primum est unde habeat relatio quod sit realis; secundum est illud quod queritur principaliter, scilicet utrum relationes que dicuntur de Deo ex tempore sint reales.

[B.I.30.2.5] I.30.3.6

Quantum ad primum est duplex modus dicendi. Vnus est talis, scilicet quod quinque sunt que sunt de ratione relationis realis. Primum est quod sit alicuius entis extra animam, quia non entis non potest esse realis relatio: referri enim realiter supponit uel saltem coexigit esse reale. Secundum est quod in eo quod refertur sit ratio fundamentalis quare referatur, sicut in motiuo inquantum motiuum est aliquid, scilicet potentia actiua, in qua fundatur respectus eius ad mobile; et propter deffectum istius condicionis intellectum inquantum huiusmodi non refertur ad intelligentem, quia intellectum inquantum intellectum denominatur ab actu intelligendi, qui nichil secundum rem ponit in intellecto, set solum in intelligente. Et hec duo sumuntur ex parte subiecti. Tertium est quod terminus ad quem est relatio sit res, quia ad nichil non est relatio realis. Quartum est quod sit distinctum realiter a suo correlatiuo, quia eiusdem ad se ipsum non est realis relatio: cum enim ratio relationis sit esse ad aliud, si non est aliud realiter, non est realis relatio. Et hec duo ultima sumuntur ex parte termini. Quintum quod requiritur ad relationem realem est quod extrema sint eiusdem ordinis. Quod sic exponunt, scilicet quod uel ambo sint extra genus, ut paternitas et filiatio in diuinis, uel quod utrumque sit in genere, ita quod si una relatio sit species limitata et determinata in genere relationis, alia sit in eodem genere ex opposito sibi proportionaliter correspondens. Et quia istud defficit in relatione Dei ad creaturam, eo quod relatio creature ad Deum est limitata ad certum genus et ad certam speciem, relatio autem Dei ad creaturam non sic, immo per unum et idem re, quod est illimitatum ad genus et ad speciem, refertur ad omnia ad que natus est referri et secundum omnem modum quo natus est referri, ideo Deus non refertur ad creaturam realiter, licet creatura referatur realiter ad Deum.

[B.I.30.2.6] I.30.3.7

Hec est opinio, circa quam primo uidendum est qualiter prima quatuor se habeant ad relationem et secundo specialiter uidebitur de quinto.

Quantum ad primum certum est quod illa quatuor concurrunt ad relationem realem, set quia querimus de causa realitatis, non est intelligendum quod ex omnibus illis quatuor dependeat sicut ex causis realitas relationis, maxime ex duobus ultimis, quia terminus relationis, qui est opposita relatio, non potest habere aliquam causalitatem super aliam relationem sibi ex opposito respondentem, quia pari ratione quelibet haberet eandem causalitatem super aliam conuersim, cum quelibet sit terminus alterius et econuerso, et sic esset circulatio, quod est inconueniens in causis eiusdem rationis. Si ergo aliquod ex illis quatuor sit causa realitatis relationis, oportet quod sint tantum duo prima uel alterum eorum.

Quantum ad secundum, scilicet quod illud quintum requiratur quantum ad realitatem relationis, puta quod extrema sint eiusdem ordinis, exponendo sicut exponunt, non uidetur uerum, quia ipsum dictum uidetur sibi ipsi repugnare. Dicunt enim quod creatura refertur realiter ad Deum; set constat quod extrema istius relationis non sunt eiusdem ordinis; ergo esse eiusdem ordinis non requiritur ad realitatem relationis

[B.I.30.2.7] I.30.3.8

Si dicatur quod esse eiusdem ordinis non requiritur ad realitatem relationis, set ad hoc quod hinc inde sit mutuo realis relatio in utroque extremo, non ualet. Primo, quia nos solum querimus quid est causa relationis realis, quo uiso facile erit uidere ubi erit mutuo realis relatio, quia ubi erit mutuo, causa relationis realis ibi erit, et ubi non, non. Quero ergo utrum illa quatuor sine isto quinto sufficiant ad realitatem relationis uel non. Si sufficiant, ergo cum illa quatuor equaliter reperiantur in Deo respectu creature sicut in creatura respectu Dei, sequitur quod eque realis est relatio Dei ad creaturam sicut creature ad Deum, quod non dicitur communiter.

Item ratio que assignatur de diuersitate ordinis inter Deum et creaturam non est sufficiens: dicitur enim quod, quia ambe relationes non sunt limitate ad genus et ad speciem uel ambe illimitate, set una est limitata, illa scilicet que est creature ad Deum, alia uero illimitata, scilicet illa que est Dei ad creaturam, ideo illa que est limitata est relatio secundum rem, illa uero que est illimitata est relatio secundum rationem.

[B.I.30.2.8] I.30.3.9

Istud enim non uidetur conuenienter dictum, quia esse limitatum et illimitatum potest facere quod ea quibus hec conueniunt non dicantur uniuoce, set non potest facere quod differant sicut res et ratio. Verbi gratia: sapientia illimitata, que est sapientia diuina, et sapientia limitata, que est sapientia creata, non dicuntur uniuoce, set tamen non differunt sicut res et ratio, immo sicut sapientia creata est realis sapientia, ita immo uerius sapientia diuina est realis sapientia. Similiter in proposito relatio Dei illimitata et relatio creature limitata non dicuntur uniuoce, set propter hoc, ut uidetur, non differunt sicut res et ratio, immo sicut relatio creata est realis relatio, sic et uerius relatio diuina erit realis relatio, quia illimitata.

[B.I.30.2.9] I.30.3.9'

Et ad hec duo respondent dicentes quod quatuor superius enumerata sine quinto sufficiunt ad realitatem relationis, set quintum requiritur ad hoc ut sit mutua relatio proportionaliter correspondens una alteri. Vnde concedunt quod sicut est realis relatio creature ad Deum, ita est realis relatio Dei ad creaturam, quia sicut creatura ut creatura exigit creatorem, ita creator ut creator exigit aliud, scilicet creaturam. Verumptamen quia relatio creature ad Deum est in genere relationis, relatio uero Dei ad creaturam est extra genus, ideo negatur quod sit realis relatio Dei ad creaturam, non quia non sit realis simpliciter, set quia non est de predicamento relationis sicut relatio creature.

[B.I.30.2.10] I.30.3.10'

Istud autem non est consonum rationi nec dictis communibus SANCTORVM et aliorum DOCTORVM. Rationi non est consonum, quia in Deo nichil ponitur realiter preter essentiam et quatuor relationes, que sunt paternitas, filiatio, spiratio et processio; nichil autem horum dicit relationem ad creaturam et maxime relationem ex tempore, de qua querimus, set sunt in Deo ab eterno; ergo non est rationabile ponere in Deo aliquam realem relationem per quam Deus referatur ad creaturam ex tempore.

[B.I.30.2.11] I.30.3.11'

Item quidquid est in Deo realiter necesse est esse; set omnis relatio realis Dei ad quodcumque est in Deo realiter, ut patet ex secundo quod requiritur ad realem relationem etiam secundum ISTOS; ergo omnis relatio realis Dei ad quodcumque est necesse esse; set tale non est ex tempore; ergo nulla realis relatio est in Deo ex tempore.

[B.I.30.2.12] I.30.3.12'

Item istud non consonat dictis SANCTORVM, maxime AVGVSTINI V De Trinitate cap. 37, qui dicit quod Deus dicitur temporaliter, quod antea non dicebatur, et relatiue, non tamen secundum accidens, quod ei aliquid acciderit, set plane secundum accidens eius ad quod dici incipit relatiue. Et MAGISTER in littera ex dictis AVGVSTINI hoc concludit quod appellatio qua creatura relatiue dicitur ad creatorem relatiua est et relationem notat que est in ipsa creatura; appellatio uero illa qua creator dicitur ad creaturam relatiua quidem est, set nullam notat relationem que sit in creatore. DOCTOR etiam noster et ALII communiter dicunt quod Deus non refertur ex tempore ad creaturam, nisi quia creatura refertur ad ipsum, ut sic Deus solum dicatur relatiue non per aliquam realem relationem que sit in ipso, set quia accipitur ut terminus relationis creature ad ipsum.

[B.I.30.2.13] I.30.3.13'

Propter hoc est alius modus, qui ponit quod in Deo respectu creature non est aliqua realis relatio. Ad cuius intellectum premittendum est quod respectus est in plus quam relatio, quia omnis relatio est respectus, set non omnis respectus est relatio: sex enim ultima predicamenta consistunt in respectu; constat autem quod non pertinent ad predicamentum relationis, set sunt distincta predicamenta contra eam; igitur non omnis respectus est relatio, omnis tamen relatio est respectus. Qualiter autem differt relatio ab aliis respectibus dicendum secundum ACTOREM Sex principiorum et ALIOS quod sex ultima predicamenta sunt respectus extrinsecus aduenientes, relatio autem est respectus intrinsecus adueniens: ubi enim est uere relatio, ibi relatiuum ex aliquo quod est in ipso intrinsece requirit aliud ad quod dicitur, ut patet de scientia respectu scibilis; set secundum alia predicamenta fit denominatio respectiua, non ex hoc quod in uno sit aliquid per quod exigat alterum, set quia alterum extrinsecus aduenit ei, sicut esse prope, quod pertinet ad predicamentum ubi: duorum enim existentium prope in nullo eorum est ratio exigendi alterum, set concursus extrinsecus unius cum altero facit quod dicuntur prope.

[B.I.30.2.14] I.30.3.10

Hoc supposito dicendum est quod relatio realis habet quod sit realis a suo fundamento totaliter et precise. Voco autem reale fundamentum in unoquoque relatiuo quando relatiuum ex natura alicuius rei existentis in ipso coexigit aliud ad quod dicitur. Quod patet primo sic: esse in alio et esse ad aliud sunt modi essendi requirentes aliquod fundamentum. Que est ergo habitudo modi essendi in alio ad suum fundamentum, talis proportionaliter est habitudo modi essendi ad aliud ad suum fundamentum. Set modus essendi in alio habet pro fundamento rem coexigentem aliud ut in quo sit, et ex hoc quod natura rei in qua fundatur est talis modus essendi in alio, est realis; ergo similiter modus essendi ad aliud, si sit realis, requirit pro fundamento rem cuius natura sit talis quod habens ipsam requirat aliud ad quod sit et ad quod dicatur, et ex hoc quod natura fundamenti est talis modus essendi ad aliud, qui est relatio, est realis.

Secundo patet idem sic: realior est exigentia qua relatiuum secundum rem coexigit correlatiuum quam illa qua relatiuum secundum rationem coexigit suum correlatiuum; set relatiuum secundum rationem coexigit suum correlatiuum ratione solius respectus et sumptum sub respectu: scibile enim sub respectu scibilis coexigit scientiam in potentia, et scitum sumptum sub hoc respectu coexigit scientiam in actu, et uniuersaliter omne relatiuum sumptum sub respectu relatiuo coexigit correlatiuum; ergo in relatiuo secundum rem est maior coexigentia. Set non esset maior, nisi esset illa coexigentia non solum ex natura respectus, set etiam ex natura fundamenti, nec solum sumpto relatiuo sub nomine ‘respectus’, set sumpto sub nomine ‘fundamenti’. Vbi sic potest sumi, quod pro tanto dico, quia relatiuum secundum esse non potest sumi sine nomine respectus. Et hoc etiam patet per exemplum: scientia enim secundum illud quod est quedam res coexigit rem scitam; set res scita secundum illud quod est lapis uel homo non coexigit scientiam, set solum prout sumitur sub respectu scibilis uel sciti, quia in relatiuo secundum rem, ut est scientia, est coexigentia ratione fundamenti, set in relatiuo secundum rationem est solum coexigentia ratione respectus, ut dictum est de scibili. Sic igitur patet quod illud quod facit relationem esse realem est natura fundamenti talis quod per eam unum correlatiuum coexigit aliud, et hec est ratio communis fundamenti cuiuslibet realis relationis, siue in Deo siue in creaturis. Hec tamen est differentia hic et ibi, quia in creaturis, in quibus sunt distincta fundamenta relationum oppositarum, talis coexigentia est propter dependentiam fundamenti ad fundamentum, set in diuinis, in quibus est unum fundamentum relationum oppositarum, coexigentia est propter fecunditatem fundamenti. Et quod ita sit in creaturis, sicut dictum est, patet simili ratione ut prius, quia sicut esse in alio in creaturis, in quibus iste modus essendi solum est realis, requirit fundamentum dependens ad aliud ut in quo, sic in eisdem creaturis esse ad aliud requirit fundamentum ad aliud ut ad quod uel ut cuius uel qualitercumque aliter secundum modum relationis: numquam enim coexigeret unum fundamentum aliud, nisi propter aliquam dependentiam unius ad alterum, ex quo sunt distincta fundamenta. Set in diuinis, in quibus est unicum fundamentum, coexigentia correlatiuorum est non propter dependentiam fundamenti, que semper est ad aliud, set propter eius fecunditatem. Quia ergo in creaturis talis coexigentia non est nisi ratione dependentie, ideo non male dicunt ILLI qui dicunt quod in creaturis realis relatio requirit dependentiam in relato, licet non assignent uniuersalem causam quare relatio sit realis. Illa enim est coexigentia consurgens ex natura fundamenti, ut uisum est.

[B.I.30.2.15] I.30.3.15'

Set contra hoc arguunt QVIDAM sic. Relatio similitudinis inter duos albos uel equalitas inter duo quanta commensurata est relatio realis, ut communiter ponitur, et tamen unum extremum non dependet ad aliud, nec unum sumptum sine respectu relatiuo coexigit aliud; ergo non est uerum quod in creaturis unum relatiuum reale dependet ad aliud et coexigit illud ratione sui fundamenti etiam sumptum sine respectu relatiuo. Secundo, quia relatio agentis in actu ad passum in actu habet pro fundamento potentiam actiuam agentis, et tamen illa potentia non coexigit passum in actu; ergo non omne relatiuum reale ex natura sui fundamenti requirit uel coexigit suum correlatiuum. Minor de se patet, set maior probatur, quia, cum relatio agentis ad passum sit realis, oportet quod eius fundamentum sit in agente; set nichil quod sit in agente potest poni fundamentum illius, nisi potentia actiua; ergo etc.

[B.I.30.2.16] I.30.3.16'

Et dicendum ad primum quod secundum QVOSDAM (quod tamen non assero) relatio similitudinis et equalitatis nusquam sunt reales relationes, nec in Deo nec in creaturis. De Deo patebit postea. De creaturis patet sic. Primo, quia, cum huiusmodi relationes fundentur super unum, tales sunt quale est illud unum; set unum in quantitate in duobus equalibus et unum in qualitate in duobus similibus non est unum secundum rem, set secundum rationem: est enim unum secundum speciem tantum; unitas autem speciei et cuiuslibet uniuersalis est unitas solius rationis, sicut entitas (intellectus enim facit uniuersalitatem in rebus); ergo tales relationes sunt relationes secundum rationem et non secundum rem.

[B.I.30.2.17] I.30.3.17'

Set ad hoc dicunt QVIDAM quod similitudo et equalitas non fundantur super unitatem speciei, que est unitas rationis in diuersis, set fundatur similitudo Sortis ad Platonem super albedinem Sortis et similitudo Platonis ad Sortem super albedinem Platonis, quorum quodlibet est res et non ratio; et ideo argumentum falsum supponit.

[B.I.30.2.18] I.30.3.18'

Set istud non ualet. Primo, quia est directe contra dictum ARISTOTELIS V Metaphisice, ubi dicit quod equalitas et similitudo fundantur super unitatem in quantitate et qualitate, que in duobus solum est unitas rationis. Secundo, quia similitudo duorum alborum non potest fundari super albedinem alicuius illorum inquantum est albedo huius uel illius, quia sic inter duos nigros non esset similitudo, set fundatur super albedinem huius uel illius inquantum sunt qualitates unius speciei. Propter quod ubicumque inuenitur hec unitas, inuenitur et similitudo, et ubi non inuenitur hec unitas, nec similitudo.

Alio modo dicitur quod fundamentum similitudinis inter duo alba est albedo in unoquoque, non secundum quod albedo, set secundum quod conformis alteri albedini, et non secundum quod est una specie cum altera.

Set istud non ualet, quia relatio non est fundamentum relationis nec idem sui ipsius; set conformitas est relatio sicut et similitudo: quemadmodum enim nichil dicitur simile sibi ipsi, ita nec conforme, quinimmo conformitas est similitudo et similitudo est conformitas; ergo unum non est fundamentalis ratio alterius; quare patet quod fundamentum similitudinis et equalitatis quantum ad formalem rationem fundamenti est unitas speciei, que est unitas rationis; quare relationes super hoc fundate non sunt reales. Que autem fundantur super potentiam actiuam et passiuam sunt reales utrobique, quia una coexigit aliam et econuerso; unde in diffinitione unius ponitur altera et econuerso: est enim potentia actiua principium transmutandi alterum, scilicet habens potentiam passiuam, et potentia passiua est principium transmutandi ab altero, scilicet ab habente potentiam actiuam. Relationes uero mensure ad mensurabile, ut scientie ad scibile uel scibilis ad scientiam, sunt partim reales, partim uero secundum rationem, quia ex una parte est coexigentia, ex alia uero non. Et secundum hoc PHILOSOPHVS V Metaphisice assignans modos relationum qui dicti sunt tangit omnem modum relationis. Primus est relationum secundum rationem, earum scilicet que fundantur super unum et super numerum; secundus est relationum ex utraque parte realium, earum scilicet que fundantur super potentiam actiuam et passiuam; tertius est relationum ex una parte realium et ex alia parte secundum rationem, earum scilicet que sunt inter mensuram et mensurabile.

[B.I.30.2.19] I.30.3.19'

Ad aliud dicendum quod relatio uel relatiua appellatio agentis in actu ad passum in actu non fundatur super potentiam actiuam agentis, quia, si ex parte agentis fundaretur super potentiam actiuam, similiter ex parte passi fundaretur super potentiam passiuam: potentia enim actiua inquantum huiusmodi solum habet habitudinem ad passiuam. Set istud non potest esse, quia positis sufficientibus fundamentis relationum in utroque extremo, oportet quod extrema ad inuicem referantur; set posita potentia actiua in aliquo et passiua in alio, non propter hoc referuntur ad inuicem, sicut agens in actu ad passum in actu, set solum sicut actiuum ad passiuum; ergo etc.

Et cum probatur quod relatio realis habet suum fundamentum in eo ad quod refertur, dicendum quod habitudo agentis in actu ad passum in actu non est proprie relatio realis, set est relatiua denominatio extrinsecus adueniens. Circa quod notandum quod, licet realis relatio sit unius ad alterum, quia nichil refertur realiter ad se ipsum, tamen non consurgit immediate in uno ex altero, set consurgit sufficienter in unoquoque ex natura alicuius intrinseci quod est eius fundamentum, et talis relatio in creaturis proprie pertinet ad predicamentum relationis; denominatio autem relatiua extrinsecus adueniens consurgit ex aliqua applicatione rerum quarum una extrinsecus aduenit alteri, et non ex aliquo quod sit in unaquaque earum, ratione cuius una exigat alteram. Verbi gratia in actione et passione: ex nullo enim quod sit intrinsecum cause effectiue potest ipsa dici agens, set bene potest dici actiua. Similiter ex nullo quod sit in causa materiali uel subiectiua ut sic potest ipsa dici patiens, set tantum passibilis uel passiua; set ex applicatione cause effectiue ad materialem uel subiectiuam, que est secundum formam ab uno in altero receptam, hoc dicitur agens actu et illud actu patiens; et hec forma secundum quam fit talis applicatio et consurgit talis denominatio est extrinsecus adueniens tam actiuo principio, quia non est in ipso, quam passiuo, quia, licet recipiatur in ipso, tamen ex ipsa absolute sumpta non dicitur esse patiens, set ut est in ipso ab alio. Vnde talis denominatio est extrinsecus adueniens et non pertinet proprie ad predicamentum relationis, set potius ad predicamentum actionis et passionis, et simile apparet in aliis predicamentis scienti deducere.

[B.I.30.2.20] I.30.3.20'

Ex hoc apparet secundum principale, scilicet quod nulla relatio Dei ad creaturam est realis. Quod patet, quia in relatiuis distinctis per absoluta realis relatio exigit dependentiam in relato; set Deus et creatura differunt per absoluta et in Deo nulla est dependentia ad creaturam; ergo nec realis relatio. Maior fuit superius declarata. Minor est de se manifesta.

[B.I.30.2.21] I.30.3.21'

Item generalis ratio relatiuorum est coexigentia ratione fundamenti excluso respectu relatiuo, ubi potest excludi, sicut dictum fuit prius; set Deus non coexigit creaturam, neque secundum actum neque secundum potentiam que sit ipsius creature; ergo Deus non refertur realiter ad creaturam. Immo, ut ulterius dicatur, omnis respectus Dei ad creaturam ex tempore pertinet ad actionem et non ad relationem: relatio enim fundatur aut super quantitatem et qualitatem, aut super potentiam actiuam et passiuam, aut super rationem mensure et mensurabilis; respectus autem Dei ad creaturam non potest fundari super quantitatem aut qualitatem, ita ut Deus dicatur equalis creature uel inequalis, similis creature uel dissimilis, quia hec includunt comparationem, que non attenditur inter differentia secundum genus; nec fundatur super potentiam actiuam et passiuam, quia si quis talis respectus sit Dei ad creaturam, talis est eternus et non ex tempore: ab eterno enim Deus est creatiuus, licet ex tempore sit creans; creare autem, a quo quis creans dicitur, pertinet ad actionem; nec super rationem mensure et mensurabilis, quia si quis talis sit, eternus est et non ex tempore, licet mensurare dicatur de Deo ex tempore; set hoc pertinet ad predicamentum actionis; igitur omnes respectus qui dicuntur de Deo ex tempore magis ad actionem pertinent quam ad relationem.

[B.I.30.2.22] I.30.3.13

Ad primum argumentum dicendum quod circumscripto omni actu rationis Deus est et creator et dominus, nec ista nomina dicunt relationem rationis, set denominationem actionis extrinsecus aduenientem, que est realis, sicut et illud extrinsecus adueniens, unde oritur.

[B.I.30.2.23] I.30.3.14

Ad secundum dicendum quod respectus Dei ad creaturam non habet in Deo fundamentum reale illa realitate que faciat relationem realem, quia non dependet ad creaturam, cum tamen Deus et creatura differant per absoluta.

Distinctio trigesima prima

Delete

<Questio prima: Vtrum equalitas in diuinis sit relatio realis>

[B.I.31.1.1] I.31.1.1

Preterea considerare oportet etc. Circa distinctionem 31 primo queritur utrum equalitas sit realis relatio in diuinis. Et uidetur quod sic, quia ille relationes que sic se habent quod earum est idem fundamentum et eadem extrema, si una est realis, et alia; set relationes originis habent idem fundamentum et eadem extrema cum relatione equalitatis: utrobique enim essentia diuina est fundamentum et Persone diuine sunt extrema; ergo cum relationes originis sint reales, uidetur quod relatio equalitatis sit realis.

[B.I.31.1.2] I.31.1.2

Item sicut perfectio diuine essentie requirit quod ipsa a Patre communicetur Filio, ita requirit quod sit eadem in Patre et Filio; set propter primum Pater realiter refertur ad Filium relatione originis, quia scilicet habet essentiam a Patre; ergo propter secundum Pater debet referri realiter ad Filium relatione equalitatis, quia scilicet habet unam essentiam cum Patre.

[B.I.31.1.3] I.31.1.3

In contrarium arguitur, quia, si equalitas in diuinis esset realis relatio, tunc in diuinis essent plures relationes reales quam quatuor; hoc autem est inconueniens; ergo etc.

[B.I.31.1.4] I.31.1.4'

Responsio. Hic est quadruplex modus dicendi, concors tamen in conclusione hac, quod equalitas in diuinis est solum relatio rationis, set differens in modo probandi. Primus modus talis est: in diuinis non est realiter quantitas; ergo nec realiter equalitas. Consequentia patet, quia equalitas fundatur super quantitatem. Antecedens probatur per AVGVSTINVM, qui dicit quod Deus est sine quantitate magnus.

Set istud non ualet, quia licet in diuinis non sit quantitas molis, est tamen ibi quantitas uirtutis uel perfectionis realiter, que quidem quantitas perfectionis est de transcendentibus et reperitur in pluribus generibus. Propter quod licet in diuinis non sit equalitas realis relatio prout fundatur super quantitatem molis, quia nec talis est ibi, neque secundum rem neque secundum rationem, tamen non probatur quin sit ibi realis equalitas prout fundatur super quantitatem uel magnitudinem perfectionis et quin sit realis relatio, nisi plus dicatur.

[B.I.31.1.5] I.31.1.4

Secundus modus talis est. Relationum quedam sunt similium nominum, sicut ille que fundantur super unum ut idem, simile et equale; quedam uero sunt dissimilium nominum, et hee sunt in triplici differentia, quia quedam fundantur super numerum, ut duplum, subduplum, quedam super actionem et passionem, ut Pater et Filius; quedam autem referuntur ut mensura et mensuratum. Et hee relationes dissimilium nominum proportionabiliter se habent ad illas que sunt similium nominum, et econuerso, ita quod sicut sunt duo modi reales relationum dissimilium nominum, scilicet illarum que fundantur super numerum et illarum que fundantur super actionem et passionem, tertius autem modus est relationum secundum rationem, scilicet mensure ad mensurabile, sic in relationibus similium nominum duo sunt modi reales, in creaturis dumtaxat, scilicet equalitas et similitudo, tertius autem est secundum rationem, scilicet ydemptitas. Tunc dicunt ISTI ulterius quod sicut quantitas et qualitas in diuinis transeunt in substantiam, sic relationes fundate super quantitatem et qualitatem, ut equalitas et similitudo, transeunt in relationem fundatam super substantiam, que est ydemptitas; cum igitur ydemptitas semper sit relatio rationis, oportet quod equalitas et similitudo, ut sunt in diuinis, quia sic transeunt in ydemptitatem, sint relationes rationis tantum.

[B.I.31.1.6] I.31.1.5

Licet hec conclusio sit uera, tamen ratio probans eam multipliciter defficit. Primo, quia quod relationes dissimilium nominum proportionentur relationibus similium nominum, non est de se notum nec IPSI probant, set absque aliqua probatione assumunt. Secundo, quia dato quod proportionentur, ita ut relatio ydemptitatis respondeat relationi mensure et mensurabilis, tunc deberent dicere quod sicut relatio mensure et mensurabilis est relatio ex una parte realis et ex alia secundum rationem tantum, sic ydemptitas ex una parte erit relatio realis et ex alia relatio rationis tantum, quod est absurdum. Tertio, quia relationes equalitatis et similitudinis in creaturis non sunt reales, set rationis tantum, ut prius ostensum fuit, cuius contrarium assumunt sine ulla probatione. Quarto, quia applicatio ad propositum non est conueniens, scilicet quod si quantitas et qualitas in diuinis transeunt in substantiam, quod equalitas et similitudo transeant in ydemptitatem, que sit relatio rationis. Possumus enim in diuinis accipere ydemptitatem dupliciter: uno modo, prout unaqueque Persona dicitur eadem sibi ipsi, et hec ydemptitas proculdubio est relatio rationis, quia est ad aliud secundum rationem tantum, et in hanc non transeunt similitudo et equalitas; alio modo possumus accipere ydemptitatem, prout una Persona dicitur eadem alteri in essentia, et in hanc transeunt similitudo et equalitas. Set quod hic sit relatio rationis, non minus est dubium quam de similitudine aut equalitate, etiam in creaturis. Si enim aliqua duo participantia unum in specie quantitatis aut qualitatis referuntur ad se inuicem realiter, multo fortius ea que participant unum in specie substantie secundum illud unum debent referri ad se inuicem realiter. Eodem modo in diuinis, ubi plura supposita participant unum secundum numerum, siue illud unum accipiatur sub ratione substantie uel quantitatis uel qualitatis, eque dubium est, ex quo supposita relata sunt realiter distincta et fundamentum realiter unum, quod referantur secundum rationem tantum, fundamento accepto in ratione substantie, sicut eo accepto in ratione quantitatis aut qualitatis.

[B.I.31.1.7] I.31.1.6

Tertius modus probandi eandem conclusionem est talis. De ratione relationis est quod per eam aliquid dicatur ad aliud se habere; set secundum equalitatem diuina Persona non se habet ad aliud secundum rem, quia Persona dicitur equalis Persone secundum essentiam acceptam sub ratione quantitatis, una autem Persona est eadem alteri quoad essentiam; quare equalitas inter diuinas Personas non est relatio realis.

[B.I.31.1.8] I.31.1.7

Set contra hoc arguitur, quia licet de ratione relationis sit esse ad aliud quantum ad extrema relata, non tamen quoad fundamentum relationis, alioquin in diuinis non esset aliqua realis relatio, quia omnes relationes diuine fundantur super essentiam, que est una numero et indistincta in omnibus Personis; igitur unitas essentie diuine et Personarum diuinarum in essentia accepta sub ratione quantitatis non impedit quin equalitas sit realis relatio. Quod autem essentia, que est una numero, sit fundamentum omnium relationum diuinarum, etiam originis, patet, quia in diuinis non sunt nisi duo predicamenta, substantia et relatio; set relatio non potest fundari super relationem, alioquin esset processus in infinitum; ergo fundatur super essentiam uel substantiam, quod est idem.

[B.I.31.1.9] I.31.1.8

Et idcirco ALIQVI supplent modum istum dicentes quod licet non sit necessarium ad realitatem relationum quod extrema habeant distinctum fundamentum, tamen necessarium est quod extrema ut extrema sint realiter distincta; nunc est ita quod Persone diuine, licet sint realiter distincte ut sunt extrema relationum originis, non tamen ut sunt extrema relationis equalitatis uel similitudinis; propter quod relationes originis sunt reales, non autem relationes equalitatis uel similitudinis. Minor probatur, quia Pater et Filius de se dicunt extrema relationum originis et de se distinctionem habent; set Pater et Filius ut sic non sunt extrema relationum equalitatis aut similitudinis, set ut quanta uel qualia: equalitas enim est relatio duorum quantorum et similitudo duorum qualium; Pater autem et Filius non distinguuntur ut quanti uel quales, set sunt penitus unum re; quare etc.

[B.I.31.1.10] I.31.1.9

Ideo est quartus modus, qui michi uidetur uerior et magis consonat predictis, quod relationes equalitatis et similitudinis non sunt reales in diuinis, set tantum relationes originis, quia, sicut dictum fuit supra, relatiua realia ex natura sui fundamenti habent inter se necessariam exigentiam; nunc est ita quod Persone diuine non habent inter se necessariam exigentiam ratione essentie ut est fundamentum equalitatis et similitudinis, habent autem ut ipsa est fundamentum relationum originis; ergo sole relationes originis sunt reales, non autem relationes equalitatis aut similitudinis. Maior probata fuit prius. Minor declaratur, quia essentia diuina et est essentia una habens rationem quantitatis et qualitatis, et sic est fundamentum relationum equalitatis et similitudinis, et est essentia fecunda, et sic est fundamentum relationum originis: ex fecunditate enim essentie diuine est quod in ipsa una numero existente sint plures Persone, quarum una sit ab alia et tertia ab utraque; cum igitur essentia diuina, ut est una, non requirat quod sit in pluribus, set hoc requirit solum inquantum est fecunda et sub hac ratione solum est fundamentum relationum originis, patet quod ille sole sunt reales in diuinis.

[B.I.31.1.11] I.31.1.10

Ad primum argumentum dicendum quod ille relationes que habent eadem extrema et idem fundamentum sub eadem reali ratione exigentie extremorum omnes sunt reales equaliter; nunc est ita quod in essentia diuina, ut est fundamentum relationum originis, est sufficiens ratio exigentie extremorum: hec enim est fecunditas nature, ut dictum est; set in ipsa, ut est fundamentum equalitatis et similitudinis, non est talis ratio exigentie: unitas enim essentie non requirit quod ipsa sit in pluribus suppositis; ideo etc.

[B.I.31.1.12] I.31.1.11

Ad secundum dicendum quod perfectio essentie diuine, ut fecunda est, requirit quod sit a Patre in Filio; set perfectio essentie diuine, ut una est, non requirit quod in eis sit una, quia ut una est, non requirit quod sit in pluribus, et per consequens non requirit quod sit una in pluribus; tota ergo necessitas exigentie est ex fecunditate nature, secundum quam ipsa est fundamentum relationum originis, et non ex eius unitate, secundum quam ipsa est fundamentum equalitatis et similitudinis.

<Questio secunda: Vtrum equalitas dicatur positiue vel priuatiue in diuinis>

[B.I.31.2.1] I.31.2.1

Secundo queritur utrum equalitas dicatur positiue uel priuatiue in diuinis. Et uidetur quod priuatiue, quia quecumque opponuntur priuatiue alterum dicitur positiue, alterum uero priuatiue; set secundum PHILOSOPHVM X Metaphisice equale opponitur magno et paruo priuatiue; set magnum et paruum dicuntur positiue; ergo equale dicitur priuatiue.

[B.I.31.2.2] I.31.2.2

In contrarium arguitur, quia equale et inequale opponuntur priuatiue; set inequale dicitur priuatiue; ergo equale dicitur positiue.

[B.I.31.2.3] I.31.2.3

Responsio. In equalitate et similitudine sunt tria consideranda: fundamentum relationis, quod est quantitas uel qualitas, extrema relationis, que dicuntur equalia aut similia, et ipsam habitudinem relatiuam equalitatis aut similitudinis. Nomen autem ‘equalitatis’ aut ‘similitudinis’ non significat primum, scilicet fundamentum: sic enim similitudo significaret albedinem, que est eius fundamentum inter duos albos, quod nullus diceret; mutaretur enim eius significatum, cum mutetur frequenter similitudinis fundamentum; sunt enim aliqui similes in nigredine sicut alii in albedine. Nec significat extrema relata, ut de se patet. Ergo nomen ‘equalitatis’ directe significat tertium, scilicet ipsam habitudinem relatiuam. Alia tamen duo dat intelligere non sicut significata, set sicut habentia habitudinem ad principale significatum.

[B.I.31.2.4] I.31.2.4

Hoc supposito dicendum quod equalitas quantum ad suum formale significatum dicitur positiue. Quod patet sic: omne quod est directe in predicamento secundum rem uel rationem et non per aliquam reductionem est positiuum et non priuatiuum: priuationes enim et negationes sunt in predicamentis solum reductiue ratione habituum uel affirmationum; set equalitas est directe in predicamento relationis saltem secundum rationem, cum sit relatio, licet rationis in diuinis et forte in omnibus, ut dictum fuit prius; ergo equalitas formaliter dicit aliquid positiuum. Maior patet, quia esse relationem uel aliquid aliud pertinens ad predicamentum secundum rem uel secundum rationem non facit differentiam secundum positiuum et priuatiuum. Et ideo, sicut illud quod dicit relationem realem directe uel rem alterius predicamenti est formaliter aliquid positiuum, sic illud quod dicit directe relationem rationis uel rationem alterius predicamenti est formaliter aliquid positiuum; et idem est dicendum de extremo relationis sumpto concretiue sub nomine ‘relationis’, ut equale, quia idem importatur formaliter per concretum et abstractum.

Quantum autem ad fundamentum equalitatis dicendum est quod possumus ipsum considerare uel quantum ad id quod est, et sic est aliquid positiuum et positiue dictum, quia hoc est quantitas uel aliquid acceptum sub nomine ‘quantitatis’; uel possumus ipsum considerare sub formali ratione fundamenti, et sic, cum formalis ratio fundamenti equalitatis sit ratio unius (super unum enim in quantitate fundatur equalitas), ratio autem unius est ratio priuatiua, patet quod equalitas et equale dicuntur priuatiue; set hoc non est formaliter, ut dictum est. Verumptamen in hoc sensu loquitur PHILOSOPHVS X Metaphisice, quando dicit quod equale opponitur magno et paruo priuatiue: sic etiam diffinitur, cum dicitur quod equale est quod positum iuxta alterum non excedit nec exceditur.

[B.I.31.2.5] I.31.2.5

Per hoc patet responsio ad argumentum in oppositum.

[B.I.31.2.6] I.31.2.6

Aliud autem argumentum probat quod equalitas quantum ad id quod dicit formaliter dicitur positiue, quod concedendum est.

<Questio tertia: Vtrum essentialia attributa debeant appropriari diuinis Personis>

[B.I.31.3.1] I.31.3.1

Item queritur utrum essentialia attributa debeant appropriari diuinis Personis. Et uidetur quod non, quia eque communia sunt attributa essentialia in diuinis sicut essentia; set essentia nulli appropriatur; ergo nec essentialia.

[B.I.31.3.2] I.31.3.2

Item prius est proprium quam appropriatum, quia appropriatum dicitur per similitudinem ad proprium; set propria Personarum non sunt priora essentialibus attributis, immo sunt secundum rationem posteriora; ergo essentialia attributa non possunt appropriari Personis.

[B.I.31.3.3] I.31.3.3

In contrarium est quod dicit AVGVSTINVS et HILARIVS in littera.

[B.I.31.3.4] I.31.3.4

Responsio. Dicendum est primo quod appropriatio in diuinis est possibilis; secundo quod est utilis; tertio reddetur ratio de appropriationibus diuersis.

[B.I.31.3.5] I.31.3.5

Quod sit possibilis, patet. Non enim appropriatur nisi commune: est enim appropriatum de communi tractum ad proprium; ideo non omne commune appropriatur cuilibet, set illud quod habet aliquam conuenientiam cum proprio propter quam de communi trahitur ad proprium. Licet autem omnia attributa essentialia sint communia omnibus Personis, tamen quedam habent maiorem conuenientiam cum proprio unius Persone quam alterius, propter quod illi Persone potest conuenienter appropriari. Et secundum hoc potentia, que nominat principium, appropriatur Patri, qui est primum principium; sapientia uero, que ad intellectum pertinet, appropriatur Filio, qui procedit per modum intellectus; bonitas autem appropriatur Spiritui Sancto, qui procedit per modum uoluntatis, cuius obiectum est bonum. Appropriatio ergo est possibilis et rationabilis.

[B.I.31.3.6] I.31.3.6

Est etiam utilis, quia per appropriata aliqualiter manuducimur in cognitionem Personarum hoc modo: inuenitur enim distinctio in attributis et in Personis, set differenter, quia distinctio Personarum est realis, distinctio uero attributorum est secundum rationem et est nobis magis nota. Et quamuis per attributa sola ratione distincta non possimus sufficienter arguere distinctionem Personarum, tamen inspicimus in appropriatis aliquam similitudinem propriorum, et sic per appropriata aliqualiter manuducimur in notitiam Personarum.

[B.I.31.3.7]

Quantum ad tertium notandum quod alia est appropriatio secundum HILARIVM, alia secundum AVGVSTINVM. HILARIVS enim appropriat eternitatem Patri, speciem Filio, usum Spiritui Sancto. Ratio autem huius appropriationis est hec: eternitas enim, que est mensura ex sua ratione carens principio, appropriatur Patri, qui est principium non de principio; species autem appropriatur Filio, quia species quandoque sumitur pro ymagine, Filius autem est ymago Patris, ut prius dictum fuit; usus autem appropriatur Spiritui Sancto, quia uti large accipiendo est assumere aliquid in facultatem uoluntatis; Spiritus autem Sanctus procedit per modum uoluntatis; ideo etc.

[B.I.31.3.8] I.31.3.8

Beatus autem AVGVSTINVS appropriat unitatem Patri, quia unitas est primum principium numeri, Pater autem est primum principium diuinarum originum; equalitatem autem appropriat Filio, quia equalitas importat unitatem respectu alterius: est enim equale quod habet unam quantitatem cum alio, et ideo appropriatur Filio, qui est secunda persona in Trinitate; connexio autem importat unionem duorum per tertium, et ideo appropriatur Spiritui Sancto, qui procedit a Patre et Filio ut sunt unum.

[B.I.31.3.9] I.31.3.9

Secundum hunc modum potest sumi illa appropriatio `Rom. 11, si tamen APOSTOLVS intendat ibi facere aliquam appropriationem. Hec enim prepositio ‘ex’ quandoque importat habitudinem cause materialis, et sic non habet locum in diuinis; quandoque uero habitudinem cause efficientis, quod quidem conuenit Deo ratione sue potentie actiue, unde appropriatur Patri sicut et potentia. Hec autem prepositio ‘per’ denotat habitudinem forme per quam agens agit, sicut dicimus quod artifex agit per artem; unde sicut ars et sapientia appropriatur Filio, ita et hoc quod est ‘per ipsum’. Hec uero prepositio ‘in’ denotat continentiam; continet autem Deus res, inquantum sua bonitate conseruat et gubernat; et ideo esse in quo appropriatur Spiritui Sancto, sicut et bonitas.

Distinctio trigesima secunda

<Questio un: Vtrum Filius sit sapiens sapientia genita>

[B.I.32.un.1] I.32.2.1

Hic oritur questio ex predictis etc. Circa istam distinctionem queritur utrum Filius sit sapiens sapientia genita. Videtur quod non, quia eadem est sapientia Patris et Filii; set sapientia Patris non est genita, quia Pater nichil habet genitum; ergo nec sapientia Filii est genita.

[B.I.32.un.2] I.32.2.2

Item nichil essentiale in diuinis est genitum; set sapientia est aliquid essentiale; ergo non est genita; quare Filius non potest esse sapiens sapientia genita.

[B.I.32.un.3] I.32.2.3

In contrarium est quia Filius est sapiens per se; set ipse est sapientia genita; quare etc.

[B.I.32.un.4] I.32.2.4

Item HILARIVS dicit, et habitum fuit supra in littera dist. 5, quod Filius nichil habet nisi genitum uel natum; set Filius habet sapientiam, qua dicitur sapiens; ergo ipsa est genita uel nata.

[B.I.32.un.5] I.32.2.5

Responsio. Dicitur sic communiter et bene quod iste ablatiuus notat aliquam habitudinem; potest ergo notare habitudinem principii efficientis, et sic est falsa, quia nichil genitum efficit sapientiam in Filio. Et in eodem sensu posset concedi quod Filius est sapiens sapientia ingenita, quia Filius habet a Patre quod sit sapiens, Pater autem dicitur sapientia ingenita, sicut Filius dicitur sapientia genita. Vel potest ablatiuus notare habitudinem principii formalis, sicut corpus dicitur coloratum albedine, et sic adhuc ista est falsa: “Filius est sapiens sapientia genita”, quia sapientia per quam Filius formaliter est sapiens est sapientia essentialis, que non est genita, licet sit per generationem communicata, quia genitum proprie est illud quod per generationem producitur. Et sub hoc sensu posset adhuc concedi quod Filius sit sapiens sapientia ingenita, quia ingenitum aliquo modo potest conuenire essentie, et iste modus loquendi magis accedit ad proprietatem quam primus. Alio modo potest ablatiuus dicere habitudinem cause subiectiue seu materialis, sicut dicimus quod corpus est coloratum superficie uel superficies est colorata se ipsa. Licet autem in diuinis non sit proprie subiectum uel materia, tamen ponimus ibi Personam seu hypostasim, que secundum nostrum modum intelligendi se habet quasi subiectiue ad ea que sibi attribuuntur. Et sic licet uideatur ALIQVIBVS quod hec possit concedi: “Filius est sapiens sapientia genita, idest se ipso, qui est sapientia genita”, tamen hec est ualde improprie, tum quia Filius non est proprie sapientia genita, licet sit sapientia et sit genitus, quia non conuenit ei esse genitum secundum quod est sapientia, tum quia ly ‘sapientia genita’ uidetur esse determinatio predicati et non condicio subiecti, ut in isto sensu dicitur.

[B.I.32.un.6] I.32.2.6

Sic enim procedit primum argumentum ad partem istam.

[B.I.32.un.7] I.32.2.7

Ad aliud dicendum quod Filius nichil habet nisi genitum, idest quod non acceperit per generationem, et non quod essentia uel essentialia sint genita, set solum per generationem communicata.

[B.I.32.un.8] I.32.2.8

Alia argumenta bene probant quod formali predicatione hec est falsa: “Filius est sapiens sapientia genita”, quod concedimus.

Liber secundus

Distinctio prima

<Questio prima: Vtrum Deus potuerit aliquid creari ab eterno>

[B.II.1.1.1] II.1.1.1

Circa secundum librum Sententiarum queritur primo utrum Deus potuerit aliquid creare ab eterno. Et uidetur quod non, quia quod non est possibile absolute, non est possibile ab eterno; set creatio non est possibilis; ergo etc.

[B.II.1.1.2] II.1.1.2

Probatio minoris, quia actio essentialius respicit subiectum quam terminum dicente auctore Sex1 principiorum quod actio non requirit quid agat, set in quid agat ; set nulla actio potest esse sine termino, alioquin esset actio per quam nichil ageretur, quod est impossibile; ergo fortiori ratione nulla actio potest esse sine subiecto; set talis non est creatio; ergo etc.


  1. Sex … in quid agat] cf. Liber sex princip., II, 21 (39,17) • • • Aeg. Rom., Report., II, 4 (198,4‑5) • • • Ioh. Pecham, Quaest. disp. de etern. mundi, 1, 20 (566,3‑4) ↩︎

[B.II.1.1.3] II.1.1.3

Item creatio est aliquid medium inter creatorem et rem creatam; set constat quod non est substantia; ergo est accidens absolutum uel respectiuum; set tale requirit subiectum; ergo etc.

[B.II.1.1.4] II.1.2.2

Item omnis1 duratio inclusa inter duo nunc necessario est finita*, sicut omnis linea que est inter duo puncta necessario est finita; set omnis duratio creature necessario clauditur inter duo nunc; ergo etc. Minor probatur. Creatio enim cuiuslibet creature necessario est in aliquo nunc; non enim est in tempore, cum sit subita; modo etiam est accipere aliquod nunc; inter que duo nunc tota duratio creature clauditur; quare etc.


  1. Omnis … ergo etc.] Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 39vb: «Videtur quod non, quia omnis duratio inclusa inter duos terminos, scilicet inter duo nunc, necessario est finita; sed duratio cuiuslibet creature necessario est inclusa inter duo nunc; ergo etc.» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 992, f. 68rb: «Videtur quod non, quia omnis duratio inclusa inter duo nunc necessario est finita; sed duratio cuiuslibet creature est inclusa inter duo nunc; ergo etc.» ↩︎

[B.II.1.1.5] II.1.2.3

Item aut creatura simul fit et facta est, aut prius fit et posterius facta est. Si dicatur quod prius fit et posterius facta est, eterna esse non potest, quia haberet aliquid prius se duratione. Si uero simul fit et facta est, aut hoc erit uerum pro quolibet instanti aut pro uno tantum. Non pro quolibet, quia nunc uerum esset dicere quod mundus fit et factus est, creatur et creatus est, quod uidetur inconueniens. Si pro uno nunc tantum, cum nullum nunc transiens, quemadmodum est nunc mensurans creationem, que transit, sit eternum, impossibile est aliquam creaturam esse ab eterno.

[B.II.1.1.6] II.1.2.4

Item1 secundum PHILOSOPHVM I Peri hermenias: Omne quod est, quando est, necessarium est esse, sicut Sortem sedere quando sedet, ita quod pro tempore illo quo est, non est potentia, ut non sit, nec ex parte rei nec ex parte alicuius agentis, et similiter quod fuit, quando fuit, necessario fuit. Quod autem est necessarium isto modo non est necessarium absolute, quia erat potentia in tempore precedenti per quam iste actus potuit impediri. Ex hoc sic arguitur: quod aliquando fuit nec erat potentia precedens per quam potuit impediri, tale necessario fuit necessitate absoluta, ita quod nulla est potentia, nec ex parte rei, nec ex parte Dei, quod illud non esset. Set si ponatur creatura fuisse ab eterno, numquam fuit duratio precedens, ratione cuius existentia eius posset impediri; ergo ipsa fuit necessario necessitate absoluta, ita quod nec ex parte Dei nec ex parte rei fuit possibile eam non esse; hoc autem est hereticum; ergo etc.


  1. Item … ergo etc.] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, ff. 39vb-40ra: «Per viam primam arguitur dupliciter. Primo sic: error est dicere quod Deus creaturam produxerit non libera voluntate, sed coacta necessitate; sed posito quod Deus ab eterno creaturam produxerit, non produxit eam libera voluntate, sed coacta necessitate; ergo ab eterno eam non produxit nec producere potuit. Minor declaratur, quia posito quod Deus creaturam ab eterno produxerit, Deus non potuit eam non producere, postquam producta est (iam enim producta ponitur), nec potuerit eam non producere, quando produxit, quia sicut quod est, quando est, non potest non esse, ita quod fit, quando fit, non potest non fieri, nec potuit eam producere, antequam produceret, quia ante eternum non potest aliquid fieri; ergo si Deus creaturam ab eterno produxit, non potuit eam aliter producere; coacta igitur necessitate produxit, quod est error; ergo etc.» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68rb: «Per primam viam arguitur dupliciter. Primo sic: error est dicere quod Deus creaturam produxerit non libera voluntate, sed coacta necessitate; sed posito quod Deus creaturam ab eterno produxerit, non produxit eam libera voluntate, sed coacta necessitate; ergo non ab eterno eam produxit nec producere potuit. Maior patet. Minor declaratur, quia posito quod Deus creaturam ab eterno produxit, Deus non potuit eam [eam om. sed s.v. suppl.] non producere. Non enim potuit eam non producere postquam producta est [iam enim producta erat] nec potuit eam non producere, quando produxit, quia sicut quod est, quando est, non potest non esse, sic quod fit, quando fit, non potest non fieri, nec potuit eam producere, antequam produceret, quia ante eternum non potest aliquid fieri; si ergo Deus creaturam ab eterno produxit, non potuit eam aliter producere; coacta igitur necessitate eam produxit, quod est error; non igitur ab eterno produxit nec producere potuit» ↩︎

[B.II.1.1.7] II.1.2.5

Item omnis creatura habet de se non esse. Si ergo ab alio accipiat esse, aut simul habebit utrumque, scilicet esse et non esse, aut prius non esse quam esse. Non simul, quia implicat contradictionem: ergo prius habet non esse quam esse, aut ergo natura, aut duratione. Si1 duratione, habetur propositum, scilicet quod non fuit ab eterno. Si natura solum, ergo simul duratione et pro eodem instanti habet esse et non esse, quod est impossibile.


  1. Si … quod est impossibile] Herv. Nat., Super Sent., II, 1, 1, 1 (191bC): «Secundo modo potest esse, quia omnis creatura composita est ex aliquo presupposito, quia semper totum presupponit partes. Ergo reliquitur quod dicitur ex nichilo, quia habet esse post non esse. Aut ergo habet esse post non esse duratione, et sic non fuit semper. Aut tantum ordinem nature habuit esse post non esse, et si sic habuit esse et non esse simul, quia que solum habent ordinem nature sunt simul duratione: hoc autem est impossibile, quod simil duratione habeat aliquid esse et non esse» ↩︎

[B.II.1.1.8] II.1.2.6

Item1 uersio in nichil opponitur creationi, que est ex nichilo; set omne annichilatum habet non esse post esse duratione; ergo omne creatum esse habet esse post non esse duratione; tale non potest esse eternum; ergo etc.


  1. Item … ergo etc.] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40ra: «Secundo sic: sicut adnichilatio se habet ad ens, sic creatio ad non ens, quia sicut in adnichilatione ens est terminus a quo, sic in creatione non ens est terminus a quo; sed ens duratione precedit adnichilationem, unde in eodem instanti in quo res primo est, non potest adnichilari, quia tunc in eodem instanti esset et non esset; ergo non ens duratione precedit creationem et per consequens creaturam; non igitur potest esse eterna» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68va: «Secundo sic: sicut adnichilatio se habet ad ens, sic creatio ad non ens, quia sicut in adnichilatione ens est terminus a quo, sic in creatione non ens est terminus a quo; set ens duratione precedit adnichilationem, unde in eodem instanti in quo res primo est non potest adnichilari, quia in eodem instanti esset et non esset; ergo non ens duratione precedit creationem et [et om. sed s.v. suppl.] per consequens etiam creaturam; non igitur potest esse eterna» • • • cf. Rich. de Mediau., Super Sent., II, 1, 3, 4 (17b): «Item sicut creatio est a non ente in ens, ita adnichilatio est ab ente in non ens, ita quod sicut in creatione est loco termini a quo non ens, ita in adnichilatione est loco termini ad quem. Ergo sicut se habet infinitas durationis a parte post, ad rem que adnichilatur, ita uidetur se habere infinitas durationis a parte ante a rem, que creatur. Sed adnichilatio, quia est ab ente in nullo modo ens, non compatitur in re, que adnichilatur infinitatem durationis a parte post. Ergo similiter cum creatio sit a simpliciter ens non ente in ens, non compatitur in re, que creatur infinitam durationem a parte ante» • • • Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 1, 1 (28vb) ↩︎

[B.II.1.1.9] II.1.2.10

In1 oppositum est, quia non minus est potens essentia diuina quam persona; set persona potuit aliam diuinam personam ab eterno producere, sicut et produxit; ergo essentia diuina potuit ab eterno producere aliam essentiam sibi coeternam.


  1. In … essentiam sibi coeternam] ps.‑Henr. de Gand., Quaest., 4 (37,71‑73) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., II, 1, 2, 3 (11b): «Non minus potens est essentia diuina, quam persona; sed persona potuit producere personam sibi coa eternam; ergo essentia diuina potuit producere essentiam sibi coeternam» ↩︎

[B.II.1.1.10] II.1.2.11

Item1 non minus est potens Deus super suum effectum quam creatura; set creatura potest statim, cum est, suum effectum producere, sicut statim cum est ignis, est et splendor eius; ergo multo fortius hoc potest facere Deus.


  1. Item … effectum quam creatura] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 39vb: «Contra. Virtus divina non est imperfectione quam virtus creature; sed aliqua creatura ut sol statim, cum est, producit effectum suum, scilicet splendorem; ergo etc.» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68rb: «Contra. Virtus divina non est imperfectior quam virtus creature; sed creatura, statim cum est, aliquid producit ut sol [sol om. sed s.u. suppl.] splendorem; ergo etc.» ↩︎

[B.II.1.1.11] II.1.2.12

Responsio. Questio ista potest habere duplicem intellectum, secundum1 quod li ‘ab eterno’ potest duo determinare, scilicet hoc quod est ‘potuit’ uel hoc quod est ‘creare’. Primo modo queritur de possibilitate creationis absolute. Est enim sensus: Vtrum Deus potuerit ab eterno creare, idest utrum ab eterno habuit potentiam creandi aliquid. Et cum constet quod Deus habuit ab eterno potentiam ad omne quod est possibile (nulla enim potentia aduenit ei ex tempore), ideo hoc modo queritur de possibilitate creationis absolute. Set secundo modo queritur de possibilitate creationis non absolute, set respectu eternitatis, an scilicet actus creandi potuerit esse ab eterno. Et in utroque sensu deducetur questio.


  1. secundum … quod est creare] cf. ps.-Henr. de Gand., Quaest., 4 (56,698-705) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., II, 1, 2, 3 (12b): «Ab eterno potuit secundum, quod ly ab eterno determinat hoc uerbum, potuit; sed non potuit exire in actum ab eterno, prout ly ab eterno determinat ipsum actum. Nec tamen hoc fuit ex eius impotentia, sed ex natura effectus repugnante» ↩︎

[B.II.1.1.12]

Quantum ad primum, suppono quod creatio nominat productionem alicuius rei nullo presupposito ex parte producti, et tunc probo quod creatio est possibilis tripliciter. Primo sic: materia est aliquid productum; set hoc non potest esse nisi per creationem; ergo etc.

Minor patet, quia materia est ultimum subiectum, propter quod eius productioni non potest aliquid prius subici.

Probatio maioris: Omne quod non habet causam agentem est de se necesse esse circumscripto quolibet alio, quia, sicut nichil potest incipere esse nisi per aliquod agens quod deducit ipsum de non esse ad esse, ita nichil potest desinere esse nisi per aliquod agens deducens ipsum de esse ad non esse. Et sic omne quod non habet causam agentem de se necesse est esse omni alio circumscripto; set materia non est de se necesse esse omni alio circumscripto, quia de se non potest esse sine forma; quare etc.

Si dicas quod immo uirtute diuina, incidis in propositum nostrum, quia, si non potest esse sine forma nisi Deo hoc faciente, ergo non est de se necesse esse.

[B.II.1.1.13]

Secundo, quia omne quod ordinatur per se ad finem dependentem ab agente, ipsum dependet ab agente, quia illud quod est ad finem non minus dependet quam finis (nam cum illud quod est ad finem dependeat ex fine, a quocumque dependet finis, et illud quod est ad finem); set materia ordinatur per se ad formam sicut ad finem, ut1 patet ex II Phisicorum; ergo cum omnis forma que est in materia dependeat ab agente, oportet quod materia similiter dependeat.


  1. ut … ex II Phisicorum] cf. Auct. Ar., 2, 61 (145,15) • • • Thom., In Phys., II, 4, n.173 (87b) • • • Arist., Phys., II, 2, 194a27-28 ↩︎

[B.II.1.1.14]

Si dicatur quod per eandem rationem materia dependebit ab agente creato, quia multe forme introducuntur in materia ab agente creato, et tamen nullus hoc ponit de materia, respondeo: Si materia per se ordinaretur sicut ad finem ad solas formas eductas de potentia materie per agens creatum, argumentum teneret. Set non est sic, set ordinatur indifferenter ad omnem formam possibilem perficere materiam. Et ideo non oportet quod dependeat nisi ab illo agente quod de se sufficit ad omnem formam introducendam in materia.

[B.II.1.1.15]

Tertio sic. Nulla productio supponit subiectum nisi quatinus terminus productionis non potest esse sine subiecto: fieri1 enim ordinatur ad esse; set Deus potest facere quod accidens sit sine subiecto, ut in sacramento altaris; ergo potest facere quod accidens fiat sine subiecto; set tunc esset uera creatio; ergo etc. Et hec ratio partim innititur fidei. Et sic patet primum.


  1. fieri … ordinatur ad esse] Thom., S.th., I, 45, 4, resp. ↩︎

[B.II.1.1.16] II.1.2.13

Quantum ad secundum sciendum est quod creatura1 posse fuisse ab eterno potest dupliciter intelligi. Vno2 modo quod semper fuerit nec habuerit sue entitatis causam seu principium, et isto modo est impossibile secundum philosophiam et hereticum secundum fidem aliquid preter Deum fuisse uel posse fuisse ab eterno. Alio modo quod creatura semper quidem fuerit non habens sue durationis initium, habens tamen sue entitatis causam et principium, et hoc negari non potest nisi propter deffectum diuine potentie uel propter repugnantiam creature.

Primum3 nullus dicit, quia potentia diuina ad omne possibile se extendit.


  1. creatura … ex parte facti] cf. Thom., De aetern. mundi (85,1‑41) • • • cf. etiam Petr. de Alu., Quodl., I, 8 (106ra) ↩︎

  2. Vno … causam et principium] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 1,1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40rb: «Ad secundum dicendum quod aliquid potest habere principium sui esse dupliciter: uno modo principium sui esse effectivum, quia est ab alio, et hoc principium necessario habet creatura; alio modo principium sui esse secundum durationem, et de hoc principio non oportet quod creatura, quamvis habeat esse participatum, habeat principium tale sui esse, sed sufficit quod habeat principium effectivum» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68vb: «Ad secundum dico quod aliquid potest habere principium sui esse dupliciter: uno principium sui esse effectivum, quia est ab alio, et hoc principium habet omnis creatura; alio principium sui esse secundum durationem, et de hoc principio non [non om. sed s.v. suppl.] oportet quod creatura, quamvis habeat esse participatum, quod habeat principium tale [tale om. sed s.v. suppl.] sui esse, sed sufficit quod habeat effectivum principium [principium om. sed s.v. suppl.]» ↩︎

  3. Primum … ex parte facti] cf. Ioh. Paris., Corr. corrupt., 6 (45,89-46,2) ↩︎

[B.II.1.1.17] II.1.2.14

Nec secundum etiam dici potest, quia repugnantia ex parte creature, ne ab eterno posset fieri, aut esset propter deffectum potentie passiue ab eterno, aut quia esset repugnantia intellectuum. Primum non potest dici, quia pari ratione nichil omnino posset creari nec ab eterno nec de nouo, cum creatio nichil omnino supponat ex parte facti.

Solum ergo restat uidere si est repugnantia intellectuum, idest si contradictionem implicat creaturam fuisse ab eterno.

[B.II.1.1.18] II.1.2.15

Et dicendum est ad hoc quod creaturarum est duplex genus, quia quedam sunt permanentes, ut homo et angelus, quedam uero successiue, siue per successionem partium eiusdem continui, ut motus celi, siue per successionem partium non constituentium aliquid continuum, sicut generatio succedit generationi, ut, cum gallina generatur ex ouo et ouum ex gallina, et sic semper.

Ad presens autem tractabitur questio solum quoad res permanentes, ostendendo quod quelibet res permanens potuit esse ab eterno.

Quod patet tripliciter, secundum quod tria sunt de ratione creature. Est1 enim creatura ens productum ab alio de nichilo.

Ratione2 qua creatura est ens non potest sibi repugnare fuisse ab eterno, quia potissime repugnaret Deo, in quo uerissime saluatur ratio entis. Igitur si repugnat ei, hoc erit uel ratione cause producentis, quia ab alio, uel ratione productionis, quia ens productum, uel ratione termini, quia de nichilo. Et de hiis omnibus tacte sunt difficultates in argumentis.


  1. Est … alio de nichilo] Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40rb: «Ad cuius evidentiam sciendum quod quinque sunt ex parte creature et de ratione eius: est enim creatura ens in potentia, productum ab alio, ex nichilo, potens non esse» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68vb: «Ad cuius evidentiam sciendum quod quinque sunt de ratione creature: est enim creatura ens in potentia, productum ex alio, ex nichilo, potens non esse» ↩︎

  2. Ratione … saluatur ratio entis] Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40rb: «Secundum hec quinque ostenditur quod non repugnat creature ab eterno fuisse. Primo enim repugnat creature in quantum ens: sic enim repugnaret Deo ab eterno fuisse: ideo in Deo est perfectissime ratio entitatis» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68vb: «Secundum hec quinque ostenditur quod non repugnat creature ab eterno fuisse. Primo enim non repugnat creature in quantum est: sic enim repugnaret Deo ab eterno fuisse: in Deo enim est perfectissime ratio entitatis» ↩︎

[B.II.1.1.19] II.1.2.16

Quod autem non sit necesse causam agentem precedere duratione suum effectum, patet, quia aut illud esset de ratione agentis inquantum agens absolute, aut inquantum est tale agens, scilicet per uoluntatem. Primum1 non potest dici, quia inueniuntur multa agentia quorum effectus statim sunt cum causis suis. Statim enim cum est ignis, lumen eius est in domo, et sol in eodem instanti in quo creatus est emisperium illuminauit.

Item2 nec de ratione agentis per uoluntatem est quod precedat duratione suum effectum, nisi uoluntas sit de nouo accedens, ita ut de non uolente fiat uolens, aut uoluntas sit deliberationem sequens; neutrum autem istorum est in Deo; ergo etc.


  1. Primum … est emisperium illuminauit] cf. Thom., De aetern. mundi (86,88‑98); S.c.g., II, 38 (128a) • • • Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 (T68vb; Vb40rb) — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40rb: «Tertio non repugnat creature ab eterno fuisse inquantum producta ab alio. Si enim repugnaret sibi, uel hoc esset quia producta uel quia producta sic, scilicet per uoluntatem. Non primo modo, quia productum unde productum non de necessitate sequitur duratione suam causam, alioquin splendor productionis solis duratione sequeretur, quod falsum est. Item, quia effectus productus subito et in instanti non de necessitate est posterior duratione; creatura autem est huiusmodi effectus; ergo etc. Maior patet, quia in actione subita simul est principium actionis et Deus, sicut simul est illuminare et illuminari, illuminare et illuminatum esse, et ideo simul est productum esse solis et illuminare et illuminatum esse in aere. Minor etiam patet, quia creatio est actio subita qua [qua coni.: quam cod.] producta est creatura. […] Secundum etiam modo repugnat creature esse ab eterno, quia producta sic, scilicet per uoluntamte, quia non repugnat agenti per uoluntatem ab eterno agere, nisi quia uel de uolente fit uolens uel quia deliberando producit; neutrum autem horum uoluntati diuine congruit; ergo etc. Item quod Deus agit per uoluntatem non minuit eius potentiam; set si Deus ageret ex necessitate nature mundum ab eterno produxisset secundum omnes; ergo cum agat per uoluntatem, ab eterno [non minuit … aterno om. sed i.m. suppl.] potuit producere» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68vb: «Tertio non repugnat creature ab eterno fuisse inquantum producta ab alio. Si enim repugnaret sibi uel hoc esset quia producta uel quia producta sic, scilicet per uoluntatem. Non primo modo, quia productum unde productum non de necessitate sequitur duratione suam causam, alioquin splendor productionem solis duratione sequeretur, quod falsum est. Nec secundo modo, quia non repugnat agenti per uoluntatem ab eterno agere, nisi uel quia de uolente fit uolens uel quia deliberando producit; neutrum autem horum vuoluntati diuine congruit; ergo etc. Item quod Deus agit per uoluntatem non minuit eius potentiam; sed si Deus ageret ex necessitate nature mundum ab eterno produxisset secundum omnes; ergo cum agat per uoluntatem, ab eterno potuit producere. Item ad principale effectus productus subito et in instanti non de necessitate est duratione posterior sua causa; creatura est huiusmodi; ergo etc. Maior patet, quod in actione subita simul est principium actionis et terminus, sicut simul est illuminare et illuminari et illuminatum esse, et ideo simul est productum esse solis et illuminare et illuminatum esse in aere. Minor etiam patet, quia creatio est actio subita qua producta est creatura» ↩︎

  2. Item … ergo etc.] cf. Thom., De aetern. mundi (87,119‑124) ↩︎

[B.II.1.1.20] II.1.2.17

Item1 uoluntas diuina non minuit eius potentiam; set secundum omnes, si Deus ageret ex necessitate nature, res fuissent ab eterno; ergo non obstante quod Deus agat per uoluntatem, res potuerunt fuisse ab eterno; non est ergo repugnantia intellectuum, si dicamus causam agentem non precedere duratione suum effectum.


  1. Item … fuissent ab eterno] cf. Thom., De aetern. mundi (87,145‑157) • • • Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 (T68vb; Vb40rb) • • • cf. etiam Ioh. Paris., Super Sent., II, 1, 4 (26,65-74) • • • God. de Font., Quodl., II, 3 (73-74) ↩︎

[B.II.1.1.21] II.1.2.18

Quod autem non sit repugnantia ex parte productionis quin creatura possit esse ab eterno, inquirendum est nunc, quia in hoc dependet maior pars questionis. Quidquid enim detur de productione creature, siue quod sit in instanti siue in tempore, semper uidetur sequi quod creatura sit de nouo. Si enim creatio sit successiua et in tempore, ipsa duratione precedet creaturam. Si autem sit in instanti, inter illud instans et aliud, quod nunc accipitur, includitur tota duratio creature et in illis finitur tamquam in suis terminis. Et ideo, licet ad probandum quod agens creatum non precedat duratione suum effectum sufficiat probare quod agat ex necessitate nature et actione subita, tamen non sufficit hoc circa agens increatum. Quamuis enim non repugnet actioni momentanee quod sit in eodem instanti in quo est causa agens, que etiam in instanti incipit esse, tamen repugnat actioni momentanee quod sit eterna, ut uidetur.

[B.II.1.1.22] II.1.2.19

Ad tollendum igitur hanc difficultatem distinguendi sunt modi quibus aliquid habet fieri, qui sunt quatuor in uniuerso. Quedam1 enim fiunt per motum solum, sicut aqua fit calida per motum calefactionis. Alia fiunt per mutationem sequentem motum de necessitate, sicut forma substantialis introducitur in materia per generationem sequentem alterationem preuiam, cuius ipsa est terminus saltem extrinsecus. Tertio modo fiunt aliqua per mutationem quidem sequentem motum, set non per se nec ex necessitate, sicut illuminatur emisperium nostrum a sole, quam illuminationem precedit motus localis solis, per quem fit nobis presens; in primo autem instanti, quando factus est sol, fuit aer illuminatus a sole, set non per precedentem motum. Quarto modo fiunt aliqua non per motum aut mutationem, set per simplicem emanationem, sicut illa que creantur.


  1. Quedam … illa que creantur] ps.‑Thom., Summa tot. Log. Arist., V, 14 (78b) ↩︎

[B.II.1.1.23] II.1.2.20

In hiis autem quatuor modis fieri et factum esse non eodem modo se habent. Nam in illis que fiunt per motum factum esse se habet ad fieri sicut eius terminus; et simili modo mensura ipsius facti esse se habet ad mensuram ipsius fieri sicut eius terminus; propter quod, sicut motus uel fieri mensuratur tempore, sic factum esse mensuratur nunc temporis, quod est nunc fluens. Et sicut uerum est dicere de tali re quod fit solum pro tempore mensurante motum, sic uerum est dicere quod facta est solum pro illo instanti in quo terminatus est motus.

[B.II.1.1.24] II.1.2.21

In illis uero que fiunt per mutationem sequentem motum per se idem est iudicium. Quia enim unum est propter alterum, scilicet motus precedens propter sequentem mutationem, iudicandum est quod utrobique sit tantum unum quoad mensuram, ita scilicet ut talis res dicatur solum fieri pro tempore mensurante motum, facta autem pro nunc quod est terminus illius temporis, quamuis factum esse et fieri secundum ipsam mutationem precise simul sint et unum et idem.

[B.II.1.1.25] II.1.2.22

In hiis uero que fiunt per mutationem sequentem motum localem, set non ex necessitate, ut dictum est de illuminatione, aliter est, quia propter motum precedentem non dicitur res fieri, quia per motum localem nec forma acquiritur subiecto, nec aliqua dispositio ad formam. Et ideo factum esse per sequentem mutationem non est terminus precedentis motus nisi per accidens, quia est dum terminus precedentis motus est, nec mensura eius est eadem cum mensura termini motus nisi secundum accidens, inquantum ei coexistit primo. Alio enim nunc mensuratur terminus motus localis, quia nunc temporis fluente, alio mensuratur illuminatio, quia nunc stante et non fluente. Quod patet sic: idem1 manens idem, et secundum idem et respectu eiusdem, semper natum est facere idem, si agat ex necessitate nature; set si sol accedens ad primum punctum nostri emisperii staret ibi, ita quod ibi terminaretur motus localis precedens et inciperet illuminare nostrum aerem, tunc sol maneret idem respectu aeris et secundum idem ageret et ex necessitate nature; aer autem maneret in eadem dispositione, ut suppono; ergo sol sic manens semper faceret idem. Sicut ergo in primo instanti uerum fuit dicere quod lumen fit et factum est, ita, in quolibet alio, uerum est dicere de eodem lumine quod fit et factum est. Propria ergo mensura talis fieri non est nunc fluens, quod non contingit bis accipere, set nunc stans, quod potest pluribus partibus temporis coexistere. Verumtamen, quia motus precedit, est dare aliquod nunc temporis cui primo coexistit nunc mensura illuminationis, quod non esset, nisi motus precederet.


  1. idem … est facere idem] Auct. Ar., 4, 43 (170,6) • • • Arist., De gen. et corr., II, 10, 336a27‑28 ↩︎

[B.II.1.1.26] II.1.2.23

In hiis uero que fiunt per simplicem emanationem absque motu precedente, sicut illa que creantur, fieri et factum esse simul sunt et unum, et mensurantur nunc stante, quod non necessario coexistit primo alicui nunc temporis. Quod patet, quia actio1 et passio sunt unus motus sub diuersis respectibus, a quo et ad quem; igitur circumscripto motu actio et passio dicunt solos respectus inter producens et productum. Cum ergo creatio sit sine motu, creare et creari dicunt solos respectus inter Deum et creaturam, ita quod creare nichil aliud est quam dare esse alteri nullo supposito et creari quam sic habere esse a Deo. Et ideo, cum pro quolibet instanti sit uerum dicere quod creatura habet esse a Deo, pro quolibet etiam uerum est dicere quod creatur et creata est. Nec oportet mensuram creationis primo coexistere alicui nunc temporis, quia non oportet aliquem motum precedere creationem, sicut fit in illuminatione noua ratione nouitatis. Set sicut in diuinis semper uerum est dicere quod Filius gignitur et genitus est a Patre ex necessitate nature et in ydemptitate essentie, sic uerum est dicere de creatura, quamdiu est, quod creatur a Deo et creata est ex libera tamen Dei uoluntate et in diuersitate essentie, ut sit eadem actio creationis rerum et conseruationis earum. Et licet sic sentiendum sit, tamen aliter est loquendum, scilicet secundum quod plures loquuntur. Quia2 enim actiones nobis notiores sunt cum motu aut sequuntur motum, ut generationes rerum naturalium, et in hiis res non dicitur fieri post primum instans in quo accepit esse, ideo secundum hanc similitudinem nec nos dicimus quod celum nunc creetur aut angelus, cum tamen secundum rei ueritatem sic sentiendum sit. Mensura igitur creationis est nunc stans, quod potest pluribus nunc temporis coexistere. Nec est necesse dare aliquod nunc temporis cui primo coexistat, cum nullus motus creationem precedat, sicut non est necesse dare a parte post ultimum nunc temporis cui duratio creature ultimo coexistat.


  1. actio … passio sunt unus] Auct. Ar., 2, 101 (148,67) • • • Thom., In Phys., III, 5, n.314 (157b) ↩︎

  2. Quia … aut sequuntur motum] cf. Thom., De aetern. mundi (86,113‑116) ↩︎

[B.II.1.1.27] II.1.2.24

Ex hiis formatur talis ratio: Actio que non est successiua nec mensuratur nunc fluente, quod non contingit pluries accipere, set nunc stante, talis actio non impedit quin productum per eam possit coexistere producenti. Et hoc manifestum est ex precedentibus. Si enim esset successiua, impediret coexistentiam respectu cuiuslibet agentis. Rursus, si esset subita et mensuraretur nunc fluente, non impediret coexistentiam effectus respectu agentis temporalis, impediret tamen respectu eterni, quia tale nunc non contingit pluries accipere; et ideo, cum semel acceptum sit, prius accipi non potuit et sic ab eterno non fuit; set hiis amotis nichil impedit ex parte actionis coexistentiam effectus cum agente eterno; set creatio1 est talis actio que non est successiua, set subita, nec mensuratur nunc fluente, set stante, ut deductum fuit; ergo non repugnat creature ratione sue productionis quin possit ab eterno Deo coexistere producenti, quod fuit secundum.


  1. creatio … successiua set subita] Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40rb: «Creatio est actio subita, qua [qua coni.: quam cod.] producta est creatura. Et hoc est quod dicit Ricardus de Sancto Victore: nemini videatur impossibile quid id quod est ab alio possit esse coevum» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68vb: «creatio est actio subita, qua producta est creatura. Et hoc est quod dicit Ricardus de Sancto Victore: [post Victore add. lac.] nemini videatur impossibile quod id quod est ab alio possit esse coevum» ↩︎

[B.II.1.1.28] II.1.2.25

Item apparet tertio ex eo quod creatura dicitur esse ex nichilo. Ex hoc enim forte uidetur quod creatura habet esse post nichil duratione et hoc sic: Illud quod non precedit creaturam duratione uel natura non impedit eam quin possit esse eterna; set esse nichil uel ex nichilo non precedit esse creature duratione uel natura; ergo etc.

Maior patet, etiam si poneretur solum quod non precederet duratione.

Minor probatur. Quia1 creatura non dicitur fieri ex nichilo materialiter, tamquam nichil sit materia facti, nec ordinabiliter, ita ut maneat ordo affirmatiuus ad nichil sub hoc sensu quod fiat ex nichilo, idest post nichil, set dicitur fieri ex nichilo pure negatiue, idest non2 ex aliquo, et isto modo nulla antecessio durationis aut nature intelligitur ipsius nichil ad esse creature. Vnde non est necesse creaturam prius tempore uel natura fuisse nichil quam aliquid.


  1. Quia … non ex aliquo] cf. Red. A, II, 1, 1 [A.II.1.1.5] et [A.II.1.1.8] • • • cf. etiam Ioh. Paris., Corr. Corrupt., 6 (44,50-64) • • • Ans., Monol., 8 (23) ↩︎

  2. non ex aliquo] Thom., S.th., I, 45, 1, ad 3 ↩︎

[B.II.1.1.29] II.1.2.26

Quod1 autem consueuit dici quod creatura prius naturaliter est non ens quam ens, quia de se habet quod sit non ens, ab alio autem habet quod sit ens, prius autem est quod inest alicui ex se quam illud quod inest ei ab alio, non intelligo qualiter possit esse uerum, quia quod inest alicui ex se uel ex natura sua naturam non destruit, set ponit uel supponit; non ens autem uel nichil naturam destruit; ergo impossibile est quod aliqua res ex natura sua sit non ens uel nichil.


  1. Quod … ei ab alio] cf. Thom., De aetern. mundi (88,190‑195); Super Sent., II, 1, 1, 5, ad 2 (38) • • • Henr. de Gand., Quodl., I, 7 et 8 (44,16‑18) • • • God. de Font., Quodl., II, 3 (71) • • • Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40va: «Quinto. Non repugnat creature ab eterno fuisse inquantum est potens non esse. Aliqui enim ymaginantur quod non esse [esse ex corr.] in creatura precedat esse, quia posse non esse est quasi naturale creature, esse aliter est quasi extrisecum creature, quia inest sibi ab alio, et ideo volunt quod non esse duratione precedat esse in creatura. Set non obstante hoc creatura potest esse ab eterno quantumcumque ab eterno de se possit non esse» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 69ra: «Quinto. Non repugnat creature ab eterno fuisse inquantum est potens non esse. Aliqui enim ymaginantur quod non esse in creatura precedat esse, quia posse non esse est quasi naturale creature; esse autem est quasi creature extrinsecum, quia ab alio, ideo volunt quod [quod om. sed s.v. add.] non esse duratione precedat esse in creatura. Set non obstante hoc creatura potest esse ab eterno quantumcumque ab eterno de se posset non esse» • • • Duns Scot., Lect., II, 1, 3 (36,1-37,1) • • • Henr. de Gand., Quodl., VIII, 9 (317D-318E) ↩︎

[B.II.1.1.30] II.1.2.27

Nec obstat, si dicatur quod res de natura sua non est ens, quia aliud1 est dicere naturam rei non habere esse de se et habere de se non esse: primum enim istorum est uerum, secundum autem est impossibile et falsum. Et ita patet quod non repugnat creature, quia ex nichilo, quin sit uel esse possit ab eterno, quia per hoc quod creatura est ex nichilo nullus ordo nature aut durationis importatur ad nichil. Sic igitur apparet quod creature permanenti non repugnat fuisse ab eterno.


  1. aliud … impossibile et falsum] cf. Henr. de Gand., Quodl., I, 7 et 8 (33,36‑48) ↩︎

[B.II.1.1.31] II.1.1.12

Ad primum argumentum dicendum quod minor propositio est falsa, quia creatio est possibilis, ut probatum est. Et ad probationem dicendum est per interemptionem maioris.

Omnis enim actio realiter est eadem cum suo termino uel saltem illa que est sine motu, qualis est creatio, et ideo essentialiorem ordinem habet ad suum terminum quam ad subiectum.

Quod autem dicit auctor Sex1 principiorum quod actio non requirit quid agat, set in quid agat, intelligendum est sic, quod actio naturalis, de qua loquimur, que habet subiectum et terminum, supponit subiectum tamquam aliquid preexistens, non autem supponit terminum, set producit.


  1. Sex … in quid agat] cf. Liber sex princip., II, 21 (39,17) ↩︎

[B.II.1.1.32]

Ad secundum dicendum quod creatio non est aliquid medium inter Deum et creaturam, set est ipsamet creatura sub respectu uel denominatione respectiua ad dantem esse. Est enim creari idem quod habere esse ab alio secundum se totum.

[B.II.1.1.33] II.1.2.29

Ad tertium dicendum quod duratio creature inclusa inter duo nunc, que sunt fluentia, est necessario finita. Set duratio creature permanentis, non accipientis esse per motum nec per mutationem sequentem motum, non necessario includitur inter talia duo nunc, set mensuratur nunc stante, quod potest pluribus partibus temporis coexistere, immo, quod plus est, potest toti tempori coexistere. Et ideo non oportet talem durationem esse finitam.

[B.II.1.1.34] II.1.2.30

Ad quartum dicendum quod creatura, dum creatur, simul fit et facta est. Et hoc non solum uerum est pro uno nunc fluente, set pro nunc stante, quod potest toti tempori coexistere et preexistere.

[B.II.1.1.35] II.1.2.31

Ad aliud quod dicitur quod: Illud quod aliquando fuit nec erat tempus precedens pro quo potuit impediri illud, est necessarium necessitate absoluta, dicendum quod falsum est. Siue enim creatura sit ab eterno producta siue ex tempore, semper est a Deo libere producta et non ex necessitate absoluta. Quod patet, quia illud quod non est necessario uolitum non est a Deo necessario productum, cum Deus agat per uoluntatem. Set Deus nichil aliud a se uult ex necessitate.

Non enim necessitatur uoluntas nisi respectu finis uel eorum sine quibus finis non potest haberi uel habitus conseruari. Nichil autem tale inuenitur in creaturis respectu diuine bonitatis, que est omnium finis. Et ideo nichil creatum est a Deo necessario uolitum uel productum. Quod enim tempus precedat uel non precedat, nichil facit ad hoc quod aliquid procedat a Deo libere uel necessario. Tota enim ratio libertatis uel necessitatis sumenda est ex habitudine potentie ad obiectum.

Quod1 patet, quia omnis predestinatus est ab eterno predestinatus, et tamen quilibet predestinatus libere est predestinatus, ita quod ab eterno potuit non predestinari. Et similiter est in proposito. Quod, si aliquis2 dicat quod non est simile, quia predestinatio, ratione eius quod est ‘pre’, importat antecessionem ad effectum predestinationis, et ideo quod predestinatum est, non necessario est, quia respicit determinatum tempus, non sic autem illud quod est ab eterno, non ualet, quia non solum effectus predestinationis, qui euenit in tempore, contingenter euenit et non ex necessitate, puta Sortem saluari, set ipsum esse predestinatum saluari, quod est eternum et non respicit determinatum tempus, liberum fuit et non necessarium nisi ex suppositione, sicut Sortem currere supposito quod currat.


  1. Quod … supposito quod currat] cf. Herv. Nat., Super Sent., II, 1, 1, 2 (194aC-D): «Non plus repugnat creature si esse ab eterno posse absolute non esse quam Deo predestinanti uel uolenti aliquid ab eterno posse non predestinare uel uolens non uelle; sed Deus predestinans uel uolens aliquid ab eterno potest non predestinare uel non uoluisse; ergo etc. Sed forte aliquis dicet quod non est simile, quia predestinare importat habitudinem ad futurum, non sic creaturam esse ab eterno. Sed hoc parum ualet, quia licet res que est predestinata, puta Socrates uel Plato uel eorum salus sit futura; tamen ipsam esse predestinatam non est futurum, sed eternum. Sicut enim Deum predestinare Socretem est eternum, in Socrate esse predestinatum, est eternum, licet ipse Socrate in suo esse non sit eternus. Nunc autem Socrates, non solum quantum ad hoc quod est esse rerum natura, quod ponitur esse futurum, potest non esse; immo etiam potest esse non predestinatus quantum ad illud quod est eternum et correspondens formaliter ipsi predestinare» ↩︎

  2. aliquis] cf. Henr. de Gand., Quodl., I, 7 et 8 (45,35‑46,59) ↩︎

[B.II.1.1.36] II.1.2.32

Ad sextum patet solutio ex iam dictis.

[B.II.1.1.37] II.1.2.33

Ad ultimum dicendum quod non est simile de creatione et uersione, quia uersio supponit creationem. Non1 enim est uertibile in nichil nisi creatum ex nichilo. Propter quod omnis uersio ex tempore est, cum ipsam precedat creatio duratione. Creatio autem nichil supponit, nec subiectum nec terminum, ratione cuius oporteat in ea ponere nouitatem. Si uero argueretur sic: ‘uersionem in nichil sequitur aliqua duratio, ergo creationem ex nichilo precedit aliqua duratio, quia sic se uidetur habere uersio ad nichil in ratione termini ad quem, sicut creatio ad nichil ut a quo’, dicendum quod nichil non est terminus a quo creationis, nec terminus ad quem uersionis, ut supra probatum fuit. Attamen quod assumitur non est uerum, scilicet quod uersionem in nichil necessario sequatur aliqua duratio. Est enim uersio aliquid non habere esse a Deo postquam habuit esse ab ipso. Sicut enim creare est dare alicui totum suum esse, ita uertere in nichil est non dare esse cui prius dabatur. Istud autem uerificatur toto tempore quo res est non ens uel non est ens postquam fuit. Et ideo uersio potest coexistere infinite durationi a parte post, sicut creatio a parte ante.


  1. Non … creatum ex nichilo] Ioh. Dam., De fide orth., I, 3 (16,23-24) ↩︎

<Questio secunda: Vtrum Deus competat agere propter finem>

[B.II.1.2.1] II.1.6.1

Secundo queritur utrum Deo competat agere propter finem. Videtur quod non, quia omne agens propter finem uidetur mouens motum; finis enim mouet agentem et omnino appetibile mouet appetentem, ut dicitur XII Metaphisice1 et III De anima2; set Deus agit immobilis existens; ergo etc.


  1. ut ... Metaphisice] cf. Arist., Metaph., XII, 7, 1072a25‑31 ↩︎

  2. De anima] Arist., De an., III, 15, 433b11 ↩︎

[B.II.1.2.2] II.1.6.2

Item si Deus ageret propter finem, aut propter finem qui est ipse, aut propter finem alium a se. Non propter finem qui est ipse, quia habito fine cessat actio propter finem; Deus autem semper se ipsum habet, ut sic loquamur; numquam ergo propter se agit; nec propter finem alium a se, quia finis melior est hiis que sunt ad finem; Deo autem nichil potest esse melius; ergo etc.

[B.II.1.2.3] II.1.6.3

In1 contrarium est quod dicitur II Metaphisice2 quod omnis intellectus operatur alicuius causa; set Deus agit per intellectum, ut3 apparet ex I libro dist. 35; ergo operatur alicuius causa; set hec est ratio finis, scilicet cuius gratia fit aliquid; ergo etc.


  1. In ... ergo etc.] cf. Thom., Super Sent., II, 1, 2, 1, sed contra 2 (45) ↩︎

  2. II Metaphisice] cf. Arist., Metaph., II, 2, 994b16 ↩︎

  3. ut … libro dist. 35] cf. supra, I, 35, 1, 5 (94ra): «Responsio circa questionem istam tres conclusiones per ordinem probabuntur. […] Primum patet ex diuina causalitate (supposito Deum esse primam causam) sic: prime cause competit nobilissimus modus causandi, sicut ipsa est nobilissima causa; sed Deus est prima causa, nobilissimus autem modus causandi est per intellectum et uoluntatem; ergo Deus est causa rerum per intellectum et uoluntatem, quod non esset nisi cognosceret ea, que causat; ergo etc. Maior patet. Minor etiam supponitur quantum ad primam partem, scilicet quod Deus sit prima causa, quantum autem ad alteram partem, scilicet quod nobilissimus modus causandi sit per intellectum et uoluntatem patet, quia nobilius est habere dominium sui actus quam agere ex necessitate; sed sola illa que agunt per intellectum et uoluntatem habent dominium sui actum, cetera uero non habent, sed agunt ex necessitate; ergo agere per intellectum et uoluntatem est nobilissimus modus agendi. Et hec fuit minor. Sequitur ergo conclusio» ↩︎

[B.II.1.2.4] II.1.6.9

Responsio. Questio ista potest intelligi dupliciter. Vno modo utrum Deus agat propter finem qui sit finis ipsius Dei agentis. Alio modo utrum agat propter finem qui sit finis actionis diuine et rei producte per eam.

Primo modo intelligendo questionem dicendum quod Deus non agit propter finem. Cuius ratio est, quia finis est melior hiis que sunt ad finem; sed Deo nichil est melius; ergo Deus non potest agere propter finem qui sit finis ipsius agentis.

[B.II.1.2.5] II.1.6.9

Si autem intelligatur secundo modo, sic dicendum est quod Deus agit propter finem qui est sua bonitas, que est finis omnium actionum Dei et rerum per eas productarum. Quod patet sic: cum Deus agat per uoluntatem, illud quod est ab eo propter aliud uolitum est ab eo propter aliud productum; set omne aliud a Deo est ab ipso uolitum propter aliud, scilicet propter bonitatem suam; ergo quodlibet productum a Deo est ab ipso productum propter bonitatem suam.

Maior patet. Minor probatur, quia, sicut se habet entitas diuina ad intellectum diuinum, sic sua bonitas ad uoluntatem eius; set obiectum per se intellectus diuini est sua entitas siue essentia, alia autem non, nisi quatinus eam partecipant et in ea relucent; ergo obiectum uoluntatis diuine per se est eius bonitas tamquam propter se uolita, alia autem non, nisi propter eam et in ordine ad eam.

[B.II.1.2.6] II.1.6.10

Set hic est unum dubium. Cum enim finis sit propter se amatus, oportet quod sit illud cui bonum uolumus et non bonum quod alii volumus, quia tale non amatur propter se, set propter illum cui tale bonum uolumus. Et similiter cum creatura ametur a Deo non propter se, set propter bonitatem diuinam, oportet quod creatura sit bonum quod Deus uult sue bonitati. Hoc autem qualiter sit uerum, non clare apparet, quia nichil creatum uidetur cedere in bonum Dei.

[B.II.1.2.7] II.1.6.11

Et dicendum ad hoc quod aliquid est bonum alterius dupliciter. Vno modo formaliter, sicut sanitas est bonum hominis, et sic nichil creatum potest esse bonum Dei. Alio modo est aliquid bonum alterius non formaliter, set quatinus est signum bonitatis formalis, et sic honor dicitur esse bonum honorati, quatinus est signum reuerentie que debetur ratione bonitatis. Et hoc modo, cum creature representent diuinam bonitatem, creature sunt bonum a Deo uolitum et sunt bonum ipsius Dei modo quo dictum est.

Sic igitur Deus agit quidquid agit propter finem qui est sua bonitas. Et sicut dictum est de Deo, quod agit propter se, sic puto uerum esse de homine respectu eorum que producit per artem, quia omnis res artificialis habet rationem boni utilis, sicut scannum est utile ad sedendum, liber ad studendum, arma ad protegendum et sic de aliis. Ars enim est ad subueniendum deffectibus nature, et ideo omnia artificialia fiunt propter aliquam utilitatem quam ex eis consequimur. Bonum autem utile non potest habere rationem ultimi finis, set semper ordinatur ad ulterius bonum, quod per ipsum nobis acquiritur. Et ideo omnia artificialia finaliter ordinantur ad hominem, iuxta illud quod dicit PHILOSOPHVS1 II Phisicorum loquens de artificialibus, quod nos sumus quodammodo finis omnium, aliter tamen quam Deus, quia homo factor est artificialium ad supplendum suam indigentiam, Deus uero factor est omnium propter suam condecentiam.


  1. Philosophus ... quodammodo finis omnium] Arist., Phys., II, 2, 194a35: transl. uetus ↩︎

[B.II.1.2.8] II.1.6.12

Ad primum argumentum dicendum quod finis mouet agentem, illum dumtaxat qui de non uolente fit uolens, quod non est dicere de Deo, qui, etsi de nouo aliquid producat, non tamen uoluntate noua, set eterna, et ideo mouet totaliter immobilis existens, et propter aliud, quia finis a Deo principaliter uolitus non est aliud et ideo non mouet se ipsum.

[B.II.1.2.9] II.1.6.13

Ad secundum dicendum quod Deus agit propter finem qui est ipse. Et quod dicitur habito fine cessat actio propter finem, intelligendum est de proximo fine operationis, qui est res operata, qua producta cessat actio producens, set non conseruans nisi sint eadem. Potest etiam uerum esse de fine ultimo qui mediante re operata acquiritur, sicut est habitatio domus, quia tales actiones et producta per eas sunt propter supplementum alicuius indigentie quo adepto frustra manerent actiones, set non est uerum ubi actio est agentis perfecti et nullo indigentis quod agit solum, quia condecet suam bonitatem, sicut liberalis facit opus liberalitatis, quia condecet eum, dato quod nichil aliud deberet sibi propter hoc euenire.

[B.II.1.2.10] II.1.6.13

Et sic agit Deus ea que agit in creaturis.

Agit etiam Deus propter finem alium a se. Set ille finis non est simpliciter ultimus uel principalis, set est finis sub fine, sicut producit herbas propter bruta et utraque propter hominem. Et cum dicitur quod finis est melior hiis que sunt ad finem, uerum est. Set Deus agens non ordinatur ad aliquem finem, quamuis res per ipsum acta ordinetur ad aliam rem creatam meliorem, propter quod sequitur quod creaturarum una sit melior altera, set non quod aliquid sit melius Deo.

Distinctio secunda

<Questio prima: Vtrum celum empyreum sit locus corporalis>

[B.II.2.1.1]

De1 angelica itaque natura.


  1. De angelica itaque natura] Lomb., Sent., II, 2, 1 (336,12) ↩︎

[B.II.2.1.2] II.2.1.1

Circa distinctionem istam queritur de duobus, scilicet de celo empyreo et de euo.

[B.II.2.1.3]

De celo empyreo queruntur duo. Primum est utrum sit locus corporalis; secundum erit utrum habeat influentiam super alia corpora.

[B.II.2.1.4] II.2.1.2 II.2.1.3

Videtur primo quod celum1 empyreum non sit corpus, quia contemplationi non debetur locus corporeus. Nam contemplatio existens in corpore aliqualiter a corpore abstrahit. Vnde AVGVSTINVS2 IV De Trinitate: Quando aliquid diuinum mente percipimus, non in hoc mundo sumus; set celum empyreum dicitur deputatum contemplationi beatorum; ergo non est locus corporeus.


  1. celum … est locus corporeus] cf. Thom., Super Sent., II, 2, 2, 1, arg. 2 (70‑71); cf. etiam S.th., I, 66, 3, arg. 3 • • • Aeg. Rom., Ord., II, 2, 2, 1 (137aD‑bA): «Videtur primo quod celum empyreum non sit corpus. Nam celum empyreum ponitur esse supra ultimum mobile; sed supra ultimum mobile non est corpus, sed est ibi uita beata et sempiterna, ut uult Philosophus I Celi et mundi; ergo etc. Preterea coelum empyreum est locus contemplationis, sed in contemplatione euiternorum transcendimus omne corpus; ergo huiusmodi coelum non est locus aliquis corporalis. Quod autem in contemplando, omne corpus transcendamus, patet per Augustinum IV De Trinitate dicente: Secundum, quod mente aliquod eternum, quantum possumus, capimus, non in hoc mundo sumus» ↩︎

  2. Augustinus … hoc mundo sumus] Aug., De Trin., IV, 20, 28 (199,87‑91) ↩︎

[B.II.2.1.5] II.2.1.4

In1 contrarium sunt STRABVS et BEDA. Dicit enim STRABVS super illo uerbo Gen.1: In 2 principio creauit Deus celum et terram: Celum 3 dicit non uisibile firmamentum, set empyreum, idest igneum.


  1. In … empyreum idest igneum] cf. Thom., S.th., I, 66, 3, sed contra • • • Aeg. Rom., Ord., II, 2, 2, 1, sed contra (137bA): «In contrarium est, quia huiusmodi celum dictum est empyreum, id est igneum non a calore, sed a splendore, ut Doctores tradunt et ut Beda ait; sed splendor pertinet ad rem corporalem; ergo etc.» ↩︎

  2. In … celum et terram] Gen., 1,1 ↩︎

  3. Celum … empyreum idest igneum] Walafr. Strabo, Glossa ord., Liber Genesis, 1 (68C); Lomb., Sent., II, 2, 4 (340,1‑2) ↩︎

[B.II.2.1.6] II.2.1.5

Responsio. Videnda sunt tria scilicet: an celum empyreum sit, ad quid factum sit et quale sit.

Quod 1 celum empyreum sit aut quod sit corpus, non potest per rationes necessarias de­monstrari, quia quidquid cognoscimus de corporibus celestibus cognoscimus aut per uisum aut per motum aut ex aliquo effectu in hiis inferioribus apparente; set illud celum uisu non deprehenditur nec subiacet motui, ut infra dicetur, nec aliquis effectus de illo celo innotescit nobis; et ideo non potest efficaciter per rationem probari quod sit tale celum. Tenemus autem hoc auctoritate Sanctorum, maxime STRABI et BEDE, potest nichilominus hoc aliqualiter persuaderi, licet non multum efficaciter, sic: Inter 2 corpora celestia inuenitur aliquod quod est partim dyaphanum, partim lucidum (ut celum stellatum), aliquod quod est omnino dyaphanum (ut nona spera seu celum cristallinum); ergo debet aliud inueniri quod sit omnino lucidum, et hoc dicimus empyreum.

Quantum ad secundum, scilicet ad quid factum sit , quidam3 dicunt quod factum est principaliter propter ordinem uniuersi. Quod declarant sic: Inferiora4 in entibus secundum sui supremum attingunt superiora secundum sui infimum, ut5 uult DYONISIVS. Nunc est ita quod intelligentia est motor immobilis. Ergo oportet quod sit aliquod corpus attingens ipsam quantum ad immobilitatem, quod est eius infimum (intellectualitas enim est eius supremum). Oportet ergo aliquod corpus celeste esse immobile. Et hoc est celum empyreum. Et ita congruebat ordini uniuersi propter eius conexionem esse aliquod tale corpus, factum etiam, ut dicunt, ut sit locus corporum gloriosorum. Decet6 enim corpora gloriosa esse in aliqua parte uniuersi et maxime in suprema, quam dicimus celum empyreum. Et eadem ratione factum est propter angelos, quibus congruit esse in aliqua parte uniuersi, cum sint et ipsi partes uniuersi.

Istud autem non uidetur sufficienter dictum. Ordo enim, quo inferiora attingunt superiora, debet attendi secundum ea que sunt rei intrinseca et essentialia; esse autem immobile non est intrinsecum nec essentiale celo empyreo, immo non est immobile, licet sit immotum: posset enim moueri et alii orbes quiescere non mutata huius uel illorum natura; ideo etc.

Quod7 etiam subditur quod factum est tam propter homines quam propter angelos, non uideo quod propter angelos, quia, ut aliqui8 probabiliter dicunt, angelis non conuenit esse in loco nisi per operationem quam habent circa locum, et adhuc secundum illam dicuntur ibi esse methaforice, nec angeli sunt partes uniuersi corporei, ut propter hoc oporteat eis aptare locum corporeum.

Propter quod uidetur melius esse dicendum quod, propter hoc quod celum empyreum tenet gradum suum in corporibus, qui forte non est supremus, cum non sit uiuens nec attenditur secundum suam immobilitatem, set secundum sua essentialia, nichilominus factum est propter corpora Sanctorum, ut9 sit eis locus congruitatis, non necessitatis.

Ex qua congruitate redditur causa tertii propositi, scilicet quale debeat esse. Condiciones10 enim rei ordinate in finem debent conguere fini. Celum autem illud ordinatur ad futurum statum beatorum, et quia illi sunt in plena fruitione totaliter quietante appetitum humanum, ideo debet esse non motum, uel quietum; quia uero sunt in participatione eternitatis, debet locus ille esse incorruptibilis; quia etiam sunt in continua uisione lucis eterne, debuit esse lucidum. Vnde et empyreum 11 dicitur, idest igneum, non a calore, set a splendore. Lucidum autem dicitur non quod sit radiosum, quia claritas eius nequaquam lateret nos, cum spere intermedie sint transparentes, set pro tanto dicitur lucidum12, quia in compositione sua lucem habet, set non ex tanta densitate partium ut terminet uisum, sicut faciunt corpora solis et lune et astrorum.


  1. Quod … Strabi et Bede] Thom., Super Sent., II, 2, 2, 1, sol. (71); cf. etiam S.th., I, 66, 3, resp. • • • Alb., Super Sent., II, 2, G, 3, sol. (51b) ↩︎

  2. Inter … hoc dicimus empyreum] Thom., S.th., I, 66, 3, arg. 4; I, 68, 4, resp.; Super Sent., II, 2, 2, 1, sed contra 3 (71) • • • cf. etiam Beda, In Pentat., I, Super Gen., I (192) ↩︎

  3. quidam … propter ordinem uniuersi] Aeg. Rom., Report., II, 10 (210,12‑13) ↩︎

  4. Inferiora … est celum empyreum] cf. Aeg. Rom., Report., II, 12 (212,11‑15) ↩︎

  5. ut uult Dionysius] cf. ps.‑Dionys., De div. nom., 7 (407c‑d) ↩︎

  6. Decet … aliqua parte uniuersi] cf. Aeg. Rom., Report., II, 10 (210,13‑14) ↩︎

  7. Quod … uideo quoad angelos] cf. Aeg. Rom., Report., II, 10 (210,4‑11) ↩︎

  8. aliqui] cf. Thom., Super Sent., I, 37, 3, 1, sol. (871) ↩︎

  9. ut … congruitatis non necessitatis] cf. Thom., S.th., I, 66, 3, ad 3; cf. etiam Super Sent., II, 2, 2, 1, ad 2 (72) ↩︎

  10. Condiciones … debuit esse lucidum] cf. Thom., Super Sent., II, 2, 2, 2, sol. (73) • • • cf. etiam Ioh. Paris., Super Sent., II, 2, 3 (45,46-49) ↩︎

  11. empyreum … set a splendore] Lomb., Sent., II, 2, 4 (339,19‑20) • • • cf. etiam Walafr. Strabo, Glossa ord., Liber Genesis, 1 (68C) ↩︎

  12. lucidum … lune et astrorum] cf. Thom., S.th., I, 66, 3, ad 4 ↩︎

[B.II.2.1.7] II.2.1.6

Ad argumentum in oppositum dicendum quod illud celum est locus beate contemplationis non propter angelos, set propter homines, nec propter spiritum contemplantem, nisi secundum quod est actus corporis cui congruit talis locus pro statu sue glorificationis et propter adaptationem iam dictam, ut corporalia spiritualibus respondeant.

<Questio secunda: Vtrum celum empyreum habeat influentiam in alia corpora>

[B.II.2.2.1] II.2.2.1

Secundo queritur utrum celum empyreum habeat influentiam in alia corpora. Et uidetur quod non. Celum1 agit2 per motum et lumen, ut dicitur II Celi et mundi; set illud celum non agit per motum, cum non moueatur, nec per lumen, cum non sit radiosum, ut3 statim dictum est in precedenti questione; ergo etc.


  1. Celum … Celi et mundi] cf. Arist., De caelo, II, 7, 289a19-26 ↩︎

  2. Celum agit … ergo etc.] cf. Petr. de Tarant., Super Sent., II, 2, 3, 3 (25b): «Respondeo. Secundum quorundam opinionem coelum empyreum influit in he inferiora, secundum alios non. Sed tota eius utilitas ad statum futurum pertinet non presentem, quia quamuis luminosum sit, non tamen irradiat, quia superflueret Sol, cum coelum empyreum fit clarius et maius; preterea non mouetur. Effectus autem superiorum in inferiora per motum causatur; sed, quia inconueniens uidetur, quod corpus tantum et tam nobile careat operatione et influentia aliqua, potest dici, quod coelum empyreum operatur aliquid et in corpora inferiora et in hominem, propter quem creatum est. Potest ergo dici, quod secundum statum modernum influit in corpora inferiora mediante motum aliorum coelorum et stellarum, continendo scilicet et conseruando eas; sed principalis eius utilitas est respectu futuri status, secundum quem erit homini regio gloriosa» ↩︎

  3. ut … in precendente questione] cf. supra, II, 2, 3 [B.II.2.1.6] ↩︎

[B.II.2.2.2] II.2.2.2

In contrarium arguitur, quia locus est conseruatiuus locati; set celum empyreum est locus1 inferiorum corporum, ergo est conseruatiuum eorum; set non conseruat nisi per aliquam actionem; ergo etc.


  1. locus est conseruatiuus locati] cf. Auct. Ar., 2, 125 (150,9) • • • cf. etiam Alb., Summa de creat., III, 11, 1, arg. 2 (420b) ↩︎

[B.II.2.2.3] II.2.2.3

Responsio. Hic est duplex modus dicendi, non solum diuersorum doctorum, set eiusdem in diuersis locis. Vnus modus est quod celum empyreum non influit in hec inferiora nec in alia corpora propter duo. Primum est, quia status 1glorie est alius a statu generationis et corruptionis, qui competit uie; set celum empyreum ordinatur ad statum glorie; ergo non est eiusdem ordinis cum aliis corporibus, que ordinantur ad statum generationis et corruptionis; talia autem non agunt in inuicem; quare etc. Secundo, quia nullum corpus 2 uidetur habere influentiam super aliud nisi motum; set celum empyreum non mouetur; ergo non influit in alia corpora.

Alius3 modus dicendi est quod celum empyreum influit in alia corpora. Quod potest sic persuaderi: Inconueniens4 est ponere aliquam substantiam otiosam seu destitutam omni operatione; set celum empyreum est substantia quedam naturalis et inter corporeas nobilior; ergo oportet quod secundum suam naturam habeat aliquam operationem. Hec autem non potest esse manens in operante, quia omnes huiusmodi operationes sunt rerum uiuentium solum. Relinquitur ergo quod operatio eius transeat in materiam exteriorem. Hoc autem non esset, nisi aliquid influeret in alia corpora. Ergo celum empyreum aliquid influit in alia. Quid autem sit illud ignoramus, sicut et multa alia nobis uiciniora, ut, cum magnes attrahit ferrum, ignoramus quid influat, quanto magis circa celum empyreum.


  1. status … cum aliis corporibus] Thom., Super Sent., II, 2, 2, 3, sed contra (76); cf. etiam S.th., I, 66, 3, ad 2 ↩︎

  2. corpus … aliud nisi motum] Thom., Super Sent., II, 2, 2, 3, sol. (76) • • • cf. etiam Ioh. Paris., Super Sent., II, 2, 4 (46,2-3) ↩︎

  3. Alius modus dicendi] cf. e.g. Thom., S.th., I, 66, 3, ad 2; Quodl., VI, 11, resp. (314,32-33) • • • Aeg. Rom., Ord., II, 2, 2, 4, resp. (154bB-C): «Habito quomodo aliqui diuersimode sentiunt circa influentiam celi empyreum. […] Secunda uia ad hoc idem sumitur ex ordine uniuersi. Nam in hoc stat ordo uniuersi, quod corpora magis formalia et nobiliora agunt et influunt in alia corpora. Vnde Austistinus III De Trinitate ait, quod sub ipso Creatore creature mirabiliter disponuntur. Si ergo coelum empyreum non influeret in hac inferiora, esset excludere ipsum ab hoc ordine. Propter quod esset ponere uniuersum non in dispositione bona, quia excellentius corpus in ipso esset exclusum ab hoc ordine, in quo relucet magna pulchritudo uniuersi. Tertia uia ad hoc idem sumitur ex parte perfectionis uniuersi. Nam in hoc stat magna perfectio uniuersi, quod nulla res est destituita propria operatione, quamdiu ergo durat generatio et corruptio in rebus (cum corpus non possit habere operationem in seipsum, quia nullum corpus est ad se conuersiuum) oportet quod habeat aliquam actionem in aliud uel aliter uideretur destitutum propria operatione si nichil ageret. Quid autem post resurrectionem erit, quia cessabit actio et passio elementorum et cessabit motus coeli. Dicemus autem quod tunc immutabitur iste ordo nunc autem, quamdiu iste ordo durat, non est corpus, quod non habeat operationem in aliquod corpus et quod ita sit priuatum omni uirtute, ut possit aliquid agere in aliud. Hec enim tria, substantia, uirtus, et operatio, secundum Dionysium et Damascenum uniuersaliter reperiuntur in omnibus rebus. Cum ergo coelum empyreum non possit habere actionem in spiritum, nec in seipsum, cum sit totum uniforme. Si non haberet actionem alia corpora, uideret esse destitutum propria operationem» ↩︎

  4. Inconueniens … destitutam omni operatione] cf. Ioh. Dam., De fide orth., II, 23 (142,9‑10) ↩︎

[B.II.2.2.4] II.2.2.4

Ad argumentum in oppositum, cum dicitur quod celum non agit nisi per motum et lumen, dicendum quod hee due actiones sunt nobis notiores, forte tamen alie non sunt negande, quibus celum aliquas uirtutes influit. Set esto quod non essent alie, tu dicis quod celum empyreum non agit per motum nec per lumen, potest dici quod non est uerum de lumine. Quamuis enim non sit adeo radiosum ut possit uisu nostro percipi, tamen lucidum est et aliquale lumen influit corpori sibi coniuncto et illo mediante potest influere aliquam aliam uirtutem nobis ignotam.

[B.II.2.2.5] II.2.2.5

Rationes etiam alterius opinionis non cogunt. Celum enim empyreum de natura sua gradum et ordinem tenet inter corpora naturalia et est eiusdem ordinis, quamuis ex beneplacito diuino sit futurus locus beatorum. Quod etiam subditur quod nullum corpus agit nisi motum, falsum est. Et hoc nunc supponatur, quia inferius1 de hoc plene discutietur.


  1. inferius] cf. infra, II, 15, 3, 11 (158va): «Alii dicunt quod motus celi non requiritur ad hoc ut agat in hec inferiora, set solum ad nouitatem actionis, et alternationem generationis et corruptionis et ceterarum mutationum. Primum probatur tripliciter. Primo, quia illud non est necessarium in celo ad hoc ut agat, quod non est necessarium in corpore generabili et corruptibili ad agendum; set motus localis non est necessarius in generabilibus et corruptibilibus ad hoc ut agant; ergo nec in celo. Minor patet, quia magnes, non motus localiter, alterat ferrum. Et ignis, non motus localiter, calefacit omne sibi appositum, quod si moueatur, hoc accidit; quare etc. Secundo, quia celum empyreum agit in hec inferiora, ut aliqui Doctores ponunt, et tamen non mouetur localiter; ergo motus localis non est necessarius in celo ad agendum. Tertio, quia articulus est condempnatus quod ignis, cessante motu celi, non combureret stupam si sibi apponeretur; igitur motus localis secundum istos non requiritur in celo ad hoc ut agat in hec inferiora» ↩︎

[B.II.2.2.6] II.2.2.6

Argumentum pro altera parte, quamquam uerum concludat, tamen in hoc defficit, quia dicit omnem locum esse conseruatiuum locati. Nichil enim conseruatur ab alio per se, nisi sit eius causa per se, sicut sol conseruat lumen in aere; per accidens autem non conseruatur nisi quod est corruptibile, quia talis conseruatio fit impediendo actionem corrumpentis. Propter quod, cum celum empyreum non sit causa aliorum orbium nec alii sint corruptibiles, non habet rationem conseruantis, set solum continentis.

<Questio tertia: Vtrum in euo sit successio>

[B.II.2.3.1] II.2.3.1

Tertio queritur de euo et primo utrum in euo sit successio.

[B.II.2.3.2] II.2.3.2

Et uidetur1 quod sic.

Illud quod potest defficere ab esse non habet simul totum suum esse; quod enim ab esse defficit non habet totum esse quod habere potuit: potuit enim plus esse; set angelus, cuius mensura est euum, potest defficere ab esse per subtractionem influentie diuine; ergo non habet simul totum suum esse; set euum, ut dictum est, est mensura esse angeli; ergo etc.


  1. uidetur … ergo etc.] Aeg. Rom., Report., II, 18 (222,2‑4) ↩︎

[B.II.2.3.3]

Item1 si in euo non esset successio, idem est angelo fuisse et fore; set Deus non potest facere angelum non fuisse; ergo nec posset facere ipsum non fore; hoc autem est falsum; ergo etc.


  1. Item … ergo etc.] Ioh. Paris., Super Sent., II, 2, 5 (48,8-11) • • • Aeg. Rom., Report., II, 18 (222,5‑8) • • • cf. etiam Rich. de Mediav., Quaest. disp., 22, 5 (406); Super Sent., II, 2, 3, 1 (38b): «Item si in euo non est successio, ibi non differt esse, fuisse et fore; ergo, sicut Deus non potest facere angelum non fuisse, ita non posset facere ipsum non fore, quod falsum est» • • • Thom., S.th., I, 10, 5, arg. 3; Super Sent., II, 2, 1, 1, sed contra 4 (62) • • • Duns Scot., Ord., II, 2, 1, 1 (166,14‑15) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., II, 2, 2, 1 (20b): «Si euum non habet successionem, non differt in eo, fuisse, fore, et esse; cum ergo Deus non possit facere hunc angelum non fuisse, non potest facere illum non fore, quod falsum est» ↩︎

[B.II.2.3.4] II.2.3.4

Item1 in eodem instanti non possunt contradictoria de eodem uerificari; set si totum esse angeli esset simul, mensuraretur uno instanti; ergo de angelo non possent contradictoria uerificari; hoc autem est falsum: dicimus enim angelum nunc beatum fuisse quandoque non beatum; ergo etc.


  1. Item … autem est falsum] cf. Ioh. Petr. Oliv., Super Sent., II, 9 (171) • • • cf. etiam Rich. de Mediav., Quaest. disp., 22, 4 (406) ↩︎

[B.II.2.3.5] II.2.3.5

In contrarium est, quia simplicius est esse euiternorum quam rerum generabilium et corruptibilium, puta hominis uel equi; set esse talium non est successiuum; ergo nec esse euiternorum, et per consequens nec euum, quod est eius mensura. Assumpta probatur, quia omnis successio est essentialiter aliquid fieri uel secundum formam uel secundum locum; si igitur esse rerum generabilium consisteret in successione, consisteret etiam in fieri, et sic quidquid esset causa in fieri, esset etiam causa conseruatiua in esse, quod falsum est; ergo etc.

[B.II.2.3.6] II.2.3.6

Responsio. Videnda sunt duo. Primum quid importetur nomine eui; secundum quid sit de ueritate questionis.

[B.II.2.3.7] II.2.3.7

Quantum ad primum sciendum est quod euum est mensura 1 esse creati uniformiter et stabiliter se habentis.

Euum dicitur mensura 2. Ad hoc enim significandum imponitur sicut tempus et eternitas. Set dicitur mensura esse et non essentie, quia duratio omnis attenditur secundum actualem existentiam et non secundum essentiam absolute; propter quod omnis mensura ad durationem pertinens, qualis est euum, tempus et eternitas, magis respicit esse rei quam essentiam.

Creati dicitur ad differentiam eternitatis, que mensurat esse diuinum increatum, ex quo habet quod nullo modo possit defficere.

Vniformiter se habentis dicitur ad differentiam temporis3, quod est mensura motus, per quam res semper se habet aliter et aliter et numquam uniformiter.

Stabiliter dicitur, quia esse rei generabilis, quamquam in se uniformiter se habeat, quamdiu res est, tamen per adiunctas transmutationes in accidentalibus continue tendit ad non esse, et ideo tale esse non est stabile sicut esse euiternorum, quod non tendit ad non esse per aliquid sibi adiunctum uel sibi intrinsecum, quamquam possit defficere per subtractionem diuine influentie.

Ex hiis apparet differentia inter eternitatem, tempus et euum secundum differentiam mensurabilium.


  1. mensura … stabiliter se habentis] Rich. de Mediav., Super Sent., II, 2, 1, 1 (31a-b): «Respondeo, quod esse substantiale et actuale ipsorum angelorum est in euo. Ad cuius intelligentiam, primo declarandum est, quid sit tempus; secundo, quid sit istans; tertio, quid euum; quarto, ex istis concludendum proportionem esse. […] Quantum ad tertium articulum sciendum , quod euum est mensura esse creati uniformiter se habentis ad rationem relata, qua mediante esse, cuius est passio, potest intellectus mensurare uniformiter se habentem»; II, 2, 3, 1 (39a-b): «Item euum est mensura esse creati uniformiter se habentis; sed illud, quod est subiectum successioni, non est uniformiter se habens inquantum tale, sed est mobile, quia sicut dicit Greogor. 5 Moral. “Inter medium et finem, mutari est ex alio in aliud ire”. Omne autem, quod est subiectum successioni in tantum, it de uno in aliud, quod primo est subiectum unius partis successionis, et postea illius definit esse subiectum, et fit subiectum alterius partius successionis, cuius non erat ante subiectum. Ergo esse illud, quod subijcitur successioni, non est uniformiter se habens inquantum tale, sed mutatur. Ergo ponere in euo successionem et ponere, quod sit mensura esse creati uniformiter se habentis, contradictionem includit. In euo ergo non est successio» • • • cf. P. Porro, Forme e modelli di durata (119-120) ↩︎

  2. mensura … subtractionem diuine influentie] Rich. de Mediav., Quaest. disp., 20, art. 3 (356-362) ↩︎

  3. temporis … motus] Arist., Phys., IV, 12, 220b32-221a1 ↩︎

[B.II.2.3.8] II.2.3.8

Quantum ad secundum dicenda sunt duo: primum est quod in euo non est successio; secundum est quod esse unius euiterni potest alii succedere.

Primum patet dupliciter. Primo ex incorruptibilitate euiterni cuius esse proportionatur euo, quia in omni successione aliquid amittitur et aliquid uere acquiritur, quia, cum prius et posterius, sine quibus non est successio, non sint nec esse possint simul propter manifestam contradictionem que in ipsis terminis implicatur, acquisitio posterioris est amissio prioris – et hoc est uerum in omni successione siue secundum locum, in qua unus locus acquiritur alio amisso, siue secundum formam, in qua una acquisita alia amittitur; set in esse angeli et cuiuscumque euiterni, quamdiu est, nulla est noua acquisitio uel amissio, cum ponatur simpliciter incorruptibile dicente AVGVSTINO1 De ciuitate Dei quod immortalitas angelorum non transit in tempore nec est preterita, quasi iam non sit, nec futura, quasi nondum sit; ergo in esse angeli nulla potest esse successio.

Idem apparet secundo sic: Esse angeli uel est idem quod essentia uel proportionatur essentie; set in essentia angeli nulla est successio, set est tota simul in indiuisibili consistens; ergo et esse. Minor probatur. Si2 enim ratio specierum substantie consistit in indiuisibili sicut species numerorum, maxime oportet hoc uerificari in separatis a materia, ut PHILOSOPHVS innuit VIII Metaphisice; quare etc.

Secundum patet sic: Sicut permanentibus opponitur successio, sic successiuis simultas; set duo motus quorum quilibet per se post successiuus est successiuus, non obstante successione cuiuslibet eorum secundum se, possunt simul esse unus cum alio, sicut idem homo simul currit et febricitat; ergo duo euiterna quorum quodlibet est per se permanens, non obstante permanentia et simultate quam habet unumquodque eorum secundum se, possunt sibi succedere, quemadmodum unus angelus potest creari alio non creato et hoc annichilato alius creari; set hec successio non est per se, set solum per accidens. Que enim per se sibi inuicem succedunt, eorum nature sunt ut uni repugnet simul esse cum alio, ut patet in partibus motus et temporis; euiternis autem non repugnat esse simul; ideo inter ea non est successio per se, set per accidens ex beneplacito producentis.

Patet igitur quod in euo non est successio, cum sit idem iudicium de euo et de esse euiterni. Et quamuis in euo secundum se non sit successio, potest tamen toti successioni temporis coexistere. Nec enim est euum sicut nunc temporis, quod non potest bis sumi eo quod fluens est, set est quasi nunc stans, quod multotiens potest signari et ob hoc pluribus coexistere, quemadmodum si quis figat palum in fluuio, durat palus et fluuius, set in duratione fluuii est successio aque post aquam, in duratione uero pali non. Sic durat angelus, durat motus, durat euum, durat tempus, set in duratione motus et temporis est successio, non autem in duratione angeli et eui, et tamen sibi inuicem coexistunt, ratione cuius coexistentie dicitur angelus fuisse, quia coextitit preterito, et fore, quia coexistet futuro, quamuis nichil de esse angeli amittatur in preterito nec acquiratur in futuro.


  1. Augustino … quasi nondum sit] Aug., De civ. Dei, XII, 15 (373,85‑87); ap. Bonau., Super Sent., II, 2, 1, 1, 3, arg. 1 (61a) ↩︎

  2. Si … Philosophus VIII Metaphisice] cf. Arist., Metaph., VIII, 3, 1043b32‑1044a11 ↩︎

[B.II.2.3.9] II.2.3.9

Ad primum argumentum, cum dicitur ‘illud quod potest defficere ab esse non habet simul totum suum esse’, dicendum quod falsum est. Ex hoc enim potest aliquid defficere ab esse, quia non habet esse ex se, set ab alio, cuius influentia subtracta desineret esse. Et cum probatur, quia quod desinit esse non habet totum esse quod habere potuit, potuit enim plus esse, dicendum quod, etsi potuit plus esse, non tamen plus essendo habuisset aliud esse, nec in parte nec in toto, set illud idem quod prius. Item in arguendo uidetur esse figura dictionis ex mutatione predicamentorum, scilicet quod in plus.

[B.II.2.3.10] II.2.3.10

Ad secundum dicendum quod in1 angelo secundum se non est fuisse uel fore, set solum secundum coexistentiam ad tempus. Et quia non potest fieri quin angelus coextiterit tempori preterito, potest tamen Deus facere quod non coexistet alicui futuro uel annichilando angelum uel faciendo quod nichil erit futurum, ideo Deus potest facere angelum non fore, licet non possit facere quod non fuerit, non propter successionem quam habeat in esse, set propter coexistentiam ad successionem temporis.


  1. in … ad successionem temporis] Herv. Nat., Super Sent., II, 2, 3 (208aA): «Ad primum ergo dicendum, quod in euo secundum se nec est fore nec fuisse, sed simpliciter esse. Sed per quandam coexistentiam ad tempus dicitur ibi fore et fuisse, et secundum hoc differt in eterno fuisse et fore. Vnde licet Deus non possit facere euiternum non fuisse, quia non potest facere, quod ei non coexisterit tempus preteritum, posset tamen facere non fore, quia posset facere ipsum non esse cum tempore futuro; sed hoc non est propter successionem eui cui coexistit, sed sine tempore bene posset facere angelum esse et non esse» • • • Duns Scot., Lect., II, 2, 1, 1 (120,13-20) • • • Ioh. Paris., Super Sent., II, 2, 5 (51,113-52,118) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., II, 2, 2, 1 (21b): «Ad septimum ‘Non differunt in eo esse et fuisse’, respondeo: in euo secundum se non est fuisse et futurum esse, sed per comparationem ad tempus in quantum coëxistit parti temporis preterite et future. Sic autem differt et quamuis non possit non fuisse, potest tamen non fore, quia quamuis coëxisterit iam parti temporis preterite, posset si Deus uellet non coëxistere parti future desinendo esse» ↩︎

[B.II.2.3.11] II.2.3.11

Ad tertium dicendum quod pro eodem instanti fluente non possunt uerificari contradictoria de eodem nec eidem contradictoria coexistere, quia non contingit ipsum bis sumere, set eidem nunc stanti uel permanenti possunt contradictoria coexistere, quia contingit ipsum pluries sumere; tale autem est euum et nunc eui, eternitas et nunc eternitatis. Et ideo de Deo uerificamus contradictoria, sicut quod creat et non creat, et utrumque coexistit nunc eternitatis, neutrum tamen per se mensuratur eternitate. Similiter de angelo uerificatur esse beatum et esse non beatum, et utrumque coexistit eidem nunc eui quod mensurat esse angeli, neutrum tamen istorum uel ad minus alterum eorum, scilicet non esse beatum, non mensuratur euo: est enim pura negatio, cui proprie nulla mensura respondet.

<Questio quarta: Vtrum sit unum euum omnium euiternorum>

[B.II.2.4.1] II.2.5.1

Deinde queritur utrum sit unum euum omnium euiternorum.

Et uidetur quod non sit unum euum quod sit mensura omnium euiternorum, quia mensurabile1 realiter dependet a mensura, ut habetur V Metaphisice; set unus angelus non dependet ab alio quantum ad suum esse, set dependent omnes a Deo immediate; ergo esse unius non mensuratur per aliquid quod sit in alio; hoc tamen esset, si daretur quod unum euum esset mensura omnium euiternorum, quia euum unius angeli mensuraret esse omnium aliorum; quare etc.


  1. mensurabile … habetur V Metaphisice] cf. Arist., Metaph., V, 15, 1020b30‑32 ↩︎

[B.II.2.4.2] II.2.5.2

Item1 sicut se habet tempus ad temporalia, sic euum ad euiterna; set tempus, quod est mensura omnium temporalium, non est in aliquo temporali sicut in subiecto, set in celo, quod est euiternum et super omne tempus; ergo illud quod est mensura omnium euiternorum non est subiectiue in aliquo euiterno, set in eo quod est supra omne euiternum, et hoc est Deus.


  1. Item … hoc est Deus] Herv. Nat., Super Sent., II, 2, 2 (204bD): «Secundo queritur, utrum sit unum euum omnium euiternorum. Et arguitur quod non, quia sicut tempus a sicut tempus ad temporalia, ita euum ad euiterna; sed tempus non est in aliquo temporali sicut in subiecto, sed est in eo quod est supra omne tempus, scilicet in motu sempiterno. Temporalia autem non sunt sempiterna, quia incipiunt et finiunt in tempore. Ergo si est unum euum omnium euiternorum, sequitur quod illud non erit sicut in subiecto aliquo euiterno, sed in eo quod est supra omnia euiterna. Sed hoc est solus Deus» • • • cf. etiam Ioh. Paris., Super Sent., II, 2, 6 (56,126-132) ↩︎

[B.II.2.4.3] II.2.5.3

Item si esset unum euum mensura omnium euiternorum, illud esset euum supremi euiterni, quia primum1 est mensura omnium aliorum, quemadmodum primus 2 motus est mensura omnium motuum; illud3 ergo aut erit in primo secundum esse nature (et4 tunc cum Lucifer5 fuerit primus et summus secundum opinionem GREGORII, per ipsum mensurarentur alii, quod uidetur aliquibus inconueniens), aut esset in supremo euiterno quantum ad esse gratie et glorie (et tunc per animam Christi, que est suprema in esse glorie, alia mensurarentur, quod non uidetur uerum, quia, antequam esset anima Christi, euiterna habebant suam mensuram que non est mutata); ergo nullum euiternorum est mensura omnium aliorum.


  1. primum … mensura omnium aliorum] Auct. Ar., 1, 239 (135,21-22) ↩︎

  2. primus … mensura omnium motuum] Auct. Ar., 2, 224 (158,63‑64) • • • cf. etiam Arist., Phys., VIII, 9, 265b8‑12 ↩︎

  3. illud … gratie et glorie] cf. Aeg. Rom., Report., II, 17 (218,53‑57); cf. etiam Ord., II, 2, 2, 1, 2, resp. (110bB-C): «Euum ergo, quod dicitur unum omnium euiternorum, aut ponitur in altiori euiterno seecundum gratia, aut in altiori euiterno secundum naturam. Si in altiori secundum gratia, tunc in anima Christi esset huiusmodi euum, supposito quod fuerit suprema gratia. Si autem in altiori secundum naturam, tunc in Lucifero esset huiusmodi euum, supposito quod ipse fuerit supremus angelorum, quia a naturalibus sibi datis non cecidit, sed remanserunt ei integra et splendida, ut patuit per Dionysium. Non ergo uerum est, quod in unum euiternuo sit euum et per illud euiternum sit mensura omnium euiternorum, immo oportet transcendere omnia euiterna, ut sic inueniamus unitatem in euo» ↩︎

  4. et … uidetur aliquibus inconueniens] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 2, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 43rb: «Item, si unum esset euum omnium euiterminorum, illud uideretur esse in primo angelo, qui est Lucifer secundum eos (eos] omnes sed del. et i.m. corr.); et sic boni (ex corr.) angeli (ex corr.) mensuratur (ex corr.) malo angelo, quod est inconueniens; ergo etc.» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 992, f. 71vb: «Item, si omnium euiternorum est unum euum, illud erit in Lucifero dampnato secundum eos, qui ponit Luciferum fuisse supremum angeli simpliciter; set inconueniens est euum sine durationem angeli beati mensurari angelo dampnato; ergo etc.» • • • cf. etiam Thom., Super Sent., II, 2, 1, 2, arg. 5 (66) • • • Ioh. Paris., Super Sent., II, 2, 6 (57,133-139) ↩︎

  5. Lucifer … secundum opinionem Gregorii] cf. Greg., Moralia, XXXII, 23, 48 (666,44-47) • • • cf. etiam Lomb., Sent., II, 6, 1 (354,24‑355,6) ↩︎

[B.II.2.4.4] II.2.5.4

In1 contrarium est, quia, sicut unum2 tempus est mensura omnium temporalium, ita unum euum debet esse, ut uidetur, mensura omnium euiternorum.


  1. In … mensura omnium euiternorum] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 2, 1 (T71vb; Vb41rb) — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 43rb: «Contra, sicut se habet tempus ad temporalia, sic euum ad euiterna; set unum cum tempus omnium temporalium; ergo et unum euum omnium euiternorum» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 992, f. 71vb: «Contra, sicut se habet tempus ad temporalia, sic euum ad euiterna; set est unum tempus omnium temporalium; ergo unum euum omnium euiternorum» • • • Herv. Nat., Super Sent., II, 2, 2 (205aD): «In contrarium est, quia ut uidetur, sicut est unum tempus omnium temporalium, ita oportet esse unum euum omnium euiternorum» • • • Duns Scot., Lect., II, 2, 1, 3 (131,13-14); Ord., II, 2, 1, 3 (212,4‑5) • • • Rich. de Mediav., Quaest. disp., 21, contra 2 (378) • • • Ioh. Paris., Super Sent., II, 2, 6 (52,2-4) ↩︎

  2. unum … mensura omnium temporalium] cf. Arist., Phys., IV, 10, 218b4-5 ↩︎

[B.II.2.4.5] II.2.5.5

Responsio. Videndum est primo quid sit de ratione mensure, deinde uidebitur quid sit de ueritate questionis.

Circa primum sciendum est quod de ratione mensure est quod per eam habeatur certitudo de re mensurata uel quantum ad illud quod est, si sit mensura quidditatis et nature, uel quantum ad permanentiam sui esse, si sit mensura durationis. Vtrumque autem horum contingit dupliciter, quia certificari possumus de re aliqua quantum ad id quod est uel quantum ad durationem sui esse. Vno modo per se et directe, et sic solum certificamur de re per causam eius, sicut de eclipsi lune quod sit et quamdiu sit, certificamur per interpositionem terre inter solem et lunam et per quantitatem interpositionis. Et ratio huius est, quia per illud per se et simpliciter et directe certificamur de re per quod rem cognoscimus per se, simpliciter et directe; set illud est tantummodo causa rei, quia ipsa sola est per se et simpliciter principium cognoscendi sicut et essendi; ergo etc.

Alio modo certificamur de aliqua re indirecte et comparatiue, et1 sic certificamur de omnibus que sunt in aliquo genere per illud quod est in genere illo perfectius quasi habens in se omnem illius generis actualitatem, ut albedo in genere colorum. Nam per albedinem mensurantur colores indirecte et comparatiue: tanto enim perfectius participant naturam coloris, quanto propinquius accedunt ad naturam albedinis.


  1. et … ad naturam albedinis] cf. Thom., De uirt. card., q. unica, 3, resp. (822b) • • • Arist., Metaph., X, 1, 1052b18‑19 ↩︎

[B.II.2.4.6] II.2.5.6

Ratio huius mensurationis est, quia per notius natum est certificari minus notum, quando magis et minus notum habent inter se habitudinem, qualia sunt ea que sunt eiusdem generis; set quod est actualius in aliquo genere illud de se est notius; ergo per illud quod est actualius et perfectius in aliquo genere nata sunt mensurari omnia que sunt eiusdem generis. Et hec mensura pro tanto dicitur indirecta et comparatiua respectu prime mensure, quia non est adeo directa et per se habitudo quantum ad esse et cognitionem eorum que sunt in eodem genere ad inuicem, sicut est effectus ad suam causam.

Patet igitur quid sit de ratione mensure, quod fuit primum propositum. Ex1 quo patet quod non est de ratione mensure uniuersaliter quod sit causa mensurati. Vnde si motus primus non esset causa aliorum motuum, nichilominus esset mensura. Nam si lapis moueretur sursum ab angelo, uere talis motus mensuraretur per motum primum, et tamen non causaretur ab ipso.


  1. Ex … ad naturam albedinis] cf. Thom., De uirt. card., q. unica, 3, resp. (822b) • • • Arist., Metaph., X, 1, 1052b18‑19 ↩︎

[B.II.2.4.7] II.2.5.7

Hoc supposito dicendum ad questionem quod aut queritur de mensura omnium euiternorum que sit mensura quidditatis et perfectionis nature aut que sit mensura durationis et permanentie.

Si1 primo modo, sic dicendum quod sola essentia diuina accepta sub ratione ydee imitabilis a creatura est per se et directe mensura quidditatis et perfectionis nature euiternorum, essentia autem supremi euiterni est mensura eorum indirecte et comparatiue. Quod patet faciliter ex precedentibus, quia sola causa habet rationem mensure per se, simpliciter et directe, primum autem in genere habet rationem mensure indirecte et comparatiue; set sola essentia diuina habet rationem cause super euiterna (est etiam inter ea dare supremum, quod tamen non est aliorum causa); ergo sola essentia diuina est per se, simpliciter et directe mensura quidditatis et perfectionis euiternorum, ita quod unumquodque tantum habet de ueritate et perfectione nature quantum preordinatum fuit ipsum imitari essentiam diuinam. Natura autem primi euiterni est eorum mensura comparatiue. Dicimus enim quod unumquodque eorum tanto est perfectioris nature, quanto magis accedit ad naturam primi euiterni. Et hec mensura solum est comparatiua, quia non propter hoc est aliquid perfectius, quia plus appropinquat perfectissimo in illo genere, set econuerso, quia perfectius est, propter hoc magis appropinquat. Ex hoc autem nondum habemus mensuram que est euum, quia euum nominat mensuram durationis et non perfectionis nature inquantum huiusmodi.


  1. Si … eorum mensura comparatiue] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 2, 1 (T72rb; Vb43va-b) — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 43vb: «Secundo ponende sunt quedam distinctiones mensure. Prima est, quod quedam est mensura intrinseca, sicut quando mensuratur pannus per ulnam. Intrinseca quando pars panni replicatur super totum pannum mensura ipsum. Similiter in motu mensura extrinseca est tempus, intrinseca autem pars: dies enim mensuratur per duodecim horas uel plures uel pauciores, dies dico artificialis, non naturalis. Et secundum hoc ymaginatur prima opinio, quod in omni motu est proprium tempus, quia mensurat totum motum per propriam partem etiam motus inferiores ut leuior. Similiter de euiterno, quia quilibet angelus super eodem modum se habet, et per se habebit ideo per coexistentiam quamdam, quilibet angelus habet suum euum, quo mensuratur intrinsece, licet mensura extrinseca omnium sit primus angelus. Alia distinctio est, quod est (add. s.v.) mensura entitatis et mensura cognitionis entitatis, ut Deus est mensura omnium entium et quantum ad esse et quantum ad durationem entitatis cognitionis, ut mensura, que est in eodem genere, sicut albedo est mensura aliorum colorum» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 992, f. 72rb: «Ponenda sunt quidem circa mensuram, ad cuius euidentiam sciendum. Primo quod quedam distinguit de mensura, quod quedam est mensura intrinseca quedam extrisenca. Intrinseca mensura est quantitas uel extensio quecumque rei, que subiective est in re, ut quantitatis pannum est in panno; et hoc modo posset dicit, quod omnis motus habet proprium tempus, quod mensurat motum, quia in omni motu est quedam extensione successiua, et hoc si uoceretur tempus. Item in quolibet motu est proprium tempus et propria siue intrenseca mensura. Secundo, sciendum quod mensura extrinseca diuiditur, quia est quedam mensura in genere et quedam extra genus. Mensura extra genus omnium euiternorum, immo omnium entium, est Deus, ut imitabilis a creature secundum modum ydearum, que sunt in mente divina ad quas (uel secundum quas add. s.v. (alia lectio)) mensurantur omnia creatura; et hoc directe et (add. s.v.) per se tam secundum quidditatem quam per materiam eorum siue durationem. Mensura in genere est id, quod perfectissimum est in genere illo; et hoc mensura indirecta est, quia non est (add. s.v.) causa mensuratorum quantum ad esse, sed solum quantum ad cognitionem (quantum ad esse … cognitionem add. s.v.), ut albedo colorum» ↩︎

[B.II.2.4.8] II.2.5.8

Si autem queratur mensura durationis et permanentie eorum que uocatur euum, sic questio est magis dubia, an sit unum euum, idest duratio alicuius unius euiterni qua mensurentur durationes aliorum. Et sunt duo modi dicendi, quorum quilibet est probabilis, neuter tamen necessarius quin rationes adducte pro utroque modo sint solubiles.

[B.II.2.4.9] II.2.5.9

Primus modus est quod duratio primi et perfectissimi euiterni est mensura durationis omnium aliorum euiternorum. Cuius ratio est, quia1, sicut se habet essentia ad essentiam, sic esse ad esse et duratio ad durationem; set essentia primi angeli sicut perfectissima in illo genere est mensura essentiarum aliorum euiternorum, saltem comparatiue, ut dictum est; ergo et esse eius et duratio sunt mensura esse et durationis aliorum; set euum non est aliud quam duratio in esse euiternorum, sicut tempus est prius et posterius in successione motus; ergo euum superioris angeli est mensura omnium euiternorum.


  1. quia … mensura omnium euiternorum] cf. red. A, II, 2, 2 [A.II.2.2.8] ↩︎

[B.II.2.4.10] II.2.5.10

Hec autem ratio, licet sit probabilis, non tamen est necessaria, quia maior propositio potest probabiliter negari. Non est enim necesse quod illud quod est perfectius in gradu nature, et per hoc est mensura aliorum que sunt in imperfectiori gradu, quod tale sit perfectius in duratione uel quod eius duratio sit perfectior. Forte enim homo est perfectior in gradu nature quam sit celum, et tamen duratio celi est perfectior duratione hominis uel, ut loquamur sine calumpnia, homo est secundum gradum nature perfectior lapide, et tamen non est perfectior duratione, quia illud uidetur esse perfectius in duratione quod minus participat de opposito durationis et quod facilius resistit hiis que sunt contraria durationi; set illud quod secundum naturam suam plus durat est huiusmodi; ergo tale est perfectius in duratione. Constat autem quod lapis plus durat quam homo et plus resistit corrumpentibus, que tollunt durationem; quare etc.

[B.II.2.4.11] II.2.5.10p'

Si autem dicatur quod perfectio durationis non consistat in hoc solum, set magis in hoc quod esse perfectius et uniformius durat, non ualet, quia, sicut in hiis que non sunt magna mole, set perfectione, illud est perfectius quod est intensius, ita in hiis que sunt magna extensione uel per modum extensionis, illud est perfectius quod est extensius ceteris paribus; set duratio rei uel est extensio, sicut in successiuis large loquendo de extensione, uel est per modum extensionis, sicut in rebus permanentibus quatinus esse earum potest pluries sumi et coexistere successioni aliorum; ergo perfectio durationis consistit in maiori extensione secundum rem uel secundum rationem, ita quod illud sit perfectius in duratione quod de natura sua potest diutius durare. Nec ad hoc facit aliquid maior uel minor perfectio in gradu nature. Vniformitas autem illius quod durat bene facit ad hoc, quia difformitas repugnat durationi, quia non potest esse difformitas alicuius ad illud quod erat prius sine amissione prioris et acquisitione posterioris, et sic non est duratio omnino eiusdem; quare nec eadem duratio. Esse autem rei perfectioris, puta hominis, non durat uniformius quam esse lapidis, quia quamdiu durat homo et lapis, tamdiu durat esse utriusque in nullo uariatum in se. Si autem sit ibi uariatio in qualitatibus adiunctis, multo maior est in homine quam in lapide et secundum hoc magis recedit a perfectione durationis.

[B.II.2.4.12] II.2.5.13

Secundus modus est quod preter beneplacitum diuinum et diuinam ordinationem de duratione euiternorum, que est mensura per se durationis eorum, non est inter euiterna dare durationem alicuius que sit mensura durationis aliorum.

[B.II.2.4.13] II.2.5.13p

Quod probatur primo ex condicionibus mensure sic: Illa que sunt equalis uniformitatis et equalis certitudinis non sunt nata mensurari unum per alterum; set omnia euiterna quoad durationem sunt huiusmodi; ergo etc.

Maior patet ex ratione mensure. Debet enim mensura esse uniformior et notior mensurato, alioquin per ipsam non certificaremur de mensurato.

Minor probatur, quia, licet esse unius euiterni sit perfectius et quantum est de se notius quam esse alterius, permanentia tamen et duratio cuiuslibet euiterni est eque uniformis, quia nulla uarietas est in esse unius, quamdiu durat, magis quam in esse alterius; est etiam eque nota.

Quod patet ex eius causa. Causa enim durationis et permanentie euiternorum est incorruptibilitas eorum. Hec autem est equaliter in omnibus et non secundum perfectius et imperfectius, quia incorruptibilitas est in euiternis eo quod non habent materiam, que sit in potentia ad aliam formam; set non habere talem materiam est equaliter in omnibus, quia non est inequalitas in priuationibus uel negationibus nisi propter inequalitatem illius quod negatur uel priuatur; set habere materiam talem equaliter conuenit omnibus in quibus est talis materia, quia materia prima non habet gradus secundum quos diuersimode participetur; ergo non habere talem materiam conuenit equaliter omnibus non habentibus eam; igitur incorruptibilitas et duratio eque nota est de omnibus euiternis. Et hec fuit minor. Sequitur ergo conclusio.

[B.II.2.4.14] II.2.5.17p

Secundo1 probatur idem ex modo mensurandi sic: Omnis mensuratio uel est per modum adequationis, sicut mensuratur tanta pars panni quanta est ulna, uel per modum replicationis, sicut per determinatam partem panni mensuratur totus pannus replicando partem. Set esse uel duratio primi euiterni non potest mensurare durationem aliorum per modum adequationis, cum unum eorum sit alio non existente, ut angelus primus fuit non existente anima Petri; talia autem non equantur duratione.


  1. Secundo … pannus replicando partem] cf. Thom., Super Sent., II, 2, 1, 2, ad 1 (67) ↩︎

[B.II.2.4.15] II.2.5.17p'

Item nec per modum replicationis, quia sic quodlibet euiternum includeret pluries durationem primi euiterni, quod non est uerum; ergo nullo modo possunt euiterna per durationem primi mensurari.

[B.II.2.4.16] II.2.5.17p''

Tertio quia nichil est mensurabile nisi secundum quod accipit rationem quanti; set duratio, que est tota simul, non habet rationem quanti, set unitatis; habet autem rationem quanti quatinus coexistit durationi quante, puta motui; ergo talis duratio secundum se non habet mensuram, set solum secundum coexistentiam ad motum, et tunc habet eandem quam et motus. Et sic secundum istos duratio cuiuslibet euiterni habet duplicem mensuram: unam per se sicut causam, scilicet beneplacitum diuinum preordinans durationem cuiuslibet et quantitatem durationis; aliam per accidens et secundum coexistentiam, scilicet tempus, ratione cuius dicitur quod angeli durauerunt a principio mundi quantum durauit celum et motus celi, quia simul creati sunt cum eis, anime autem que cotidie creantur, durant ab illo tempore cui coexistunt, quando primo sunt. Nullam tamen mensuram unigeneam habent. Iste etiam rationes, quamuis sint probabiles, possunt tamen euadi.

[B.II.2.4.17]

Prima quidem concedendo totum processum rationis usque ad illud quod dicitur quod, quia materia, que est in potentia ad aliam formam, participatur equaliter ab omnibus in quibus est, sic et carentia materie, potest negari, quia in priuationibus inuenitur gradus non solum secundum gradus habituum, set secundum ea que impediunt habitum. Verbi gratia: Domus aliqua dicitur magis tenebrosa, non solum quia nichil habet de lumine et alia habet aliquid, set quia, cum utraque simpliciter careat lumine, una habet plura impedimenta ad receptionem luminis quam alia, uel quia habet unum impedimentum quod est maius quam impedimentum alterius. Sic cum omnia euiterna careant materia, que est principium corruptionis, causa tamen carendi non est in omnibus equalis, quia cum causa illa sit perfectio nature et diuersus gradus perfectionis naturalis est in diuersis, ideo possunt dici inequaliter carere materia.

[B.II.2.4.18]

Ad secundam potest dici quod preter modum mensurandi qui est per modum adequationis et illum qui est per modum replicationis, est alius modus mensurandi, scilicet per modum defficientie, sicut mensurantur alii colores per albedinem, non quia equantur ei nec quia contineant eius perfectionem pluries, set quia defficiunt ab eius perfectione secundum plus uel minus. Et hoc modo per durationem primi euiterni possunt durationes aliorum mensurari non quatinus ei equantur, set quia ab ea defficiunt plus uel minus.

[B.II.2.4.19]

Ad tertiam potest dici quod non sola quantitas habet rationem mensurabilis, cum dicamus quod mutatum esse mensuratur per nunc, quorum utrumque est indiuisibile et non quantum, uel potest dici quod euiterna secundum se habent modum durationis quante, inquantum possunt pluries sumi; sic igitur patet qualiter rationes utriusque opinionis possunt euadi.

[B.II.2.4.20] II.2.5.18

Similiter ad rationes principales utriusque partis potest responderi.

Prima enim solum probat quod unum euiternum non sit mensura aliorum per se et directe sicut causa (ad talem enim mensuram dependet mensurabile), set non probat quin sit mensura comparatiua sicut primum in aliquo genere, ut patet ex dictis in corpore solutionis.

[B.II.2.4.21] II.2.5.19

Ad secundum dicendum quod accidit tempori, ut est mensura temporalium, quod sit in aliquo euiterno. Si enim celum esset corruptibile et uniformiter moueretur ut modo, motus eius esset mensura aliorum motuum, sicut nunc est. Set uerum est quod ad hoc, quod talis motus duret et coexistat omnibus motibus mensurabilibus qui possunt sibi inuicem succedere in infinitum, oportet subiectum eius non esse corruptibile, set euiternum. Primum autem euiternum potest omnibus euiternis coexistere, et ideo non oportet quod euum mensurans euiterna sit in subiecto transcendente genus euiternorum.

[B.II.2.4.22] II.2.5.20

Ad tertiam dicendum est quod non est inconueniens quod per Luciferum, si sit perfectior in gradu nature, mensurantur alia euiterna, quia tunc notior est sua duratio et uniformior.

[B.II.2.4.23] II.2.5.21

Ad argumentum alterius partis potest responderi secundum aliam opinionem dicendo quod non est simile de tempore respectu motuum et de euo respectu euiternorum. Primus1 enim motus, cum quo tempus est idem realiter , est uniformior et notior ceteris motibus, est etiam natus certificare quantitatem aliorum per modum adequationis et replicationis, inquantum aliqua pars eius adequatur alteri parti alterius motus et replicata reddit totum. Et ideo condiciones mensure reperiuntur in tempore uel in motu primo respectu aliorum motuum, propter quod merito est unum tempus quod mensurat omnis motus. Non sic autem est de duratione primi euiterni respectu aliorum, immo fere omnes condiciones defficiunt, ut patuit in rationibus huius positionis. Hec autem sint materia inquisitionis et non sententia assertionis.


  1. Primus … motibus sub ipso] cf. Arist., Metaph., X, 1, 1053a8; Phys., IV, 14, 223a29.b18 ↩︎

<Questio quinta: Vtrum nunc eui sit idem quod euum>

[B.II.2.5.1] II.2.4.1

Postea queritur utrum nunc eui sit idem quod euum. Et uidetur quod non, quia nunc1 temporis non est idem quod tempus; ergo nec nunc eui est idem quod euum.


  1. nunc ... idem quod euum] cf. Ioh. Paris.,* Super Sent.*, II, 2, 5 (50,67-69) ↩︎

[B.II.2.5.2] II.2.4.2

Consequentia patet per simile. Antecedens probatur, quia nunc est indiuisibile, tempus autem est diuisibile; ergo non sunt idem nunc temporis et tempus.

[B.II.2.5.3] II.2.4.3

Contra. Nunc eternitatis et eternitas sunt idem; ergo nunc eui et euum. Consequentia patet per simile, ut prius. Antecedens probatur, quia absoluta in Deo non differunt realiter; set eternitas et nunc eternitatis sunt absoluta et conueniunt Deo soli; ergo non differunt realiter.

[B.II.2.5.4] II.2.4.4

Responsio. Circa questionem istam aliquid est clarum et aliquid dubium. Clarum est quod principaliter queritur, dubium quod implicatur. Primum patet, scilicet quod nunc eui et euum sunt idem, quod est principaliter quesitum, quia in duratione indiuisibili in se nec habente aliquam extensionem uel successionem non possunt differre realiter duratio et nunc durationis, quia duratio et nunc durationis non possunt differre realiter nisi sicut indiuisibile et extensum; set euum est duratio indiuisibilis secundum se nec habet successionem nec quamcumque extensionem, licet habeat permanentiam; ergo etc.

Secundo quia mensure et durationes differentes realiter sunt durationes uel mensure rerum differentium realiter; set in euiterno non est dare aliqua differentia realiter, quibus correspondeant euum et nunc eui, immo unum et idem esse angeli est quod respondet utrique; ergo euum et nunc eui non differunt realiter. Et idem est intelligendum de eternitate et nunc eternitatis propter easdem rationes.

[B.II.2.5.5] II.2.4.7

Quod autem implicatur in primo argumento de ydemptitate et diuersitate temporis ad suum nunc, difficilius est et loquimur de tempore prout est mensura motus continui, prout de ipso determinat PHILOSOPHVS IV Phisicorum.

Et de hoc dicunt quidam1 quod nunc temporis continui et tempus differunt realiter. Quod probant sic: Sicut differunt propria mensurata, sic et mensure; set tempus2 continuum est mensura motus, nunc uero talis temporis est mensura mobilis dicente PHILOSOPHO3 IV Phisicorum quod, sicut se habet tempus ad motum, sic nunc ad id quod fertur. Cum igitur motus et mobile differant realiter, uidetur quod tempus et nunc ipsius temporis realiter differant. Ex quo concludunt quod, sicut4 in toto motu mobile est unum et idem secundum rem, differens solum secundum rationem, prout est in alia et alia habitudine ad terminum, sic nunc temporis est unum et idem secundum rem in toto tempore, differens solum secundum rationem, prout habet esse in alia et alia parte temporis.


  1. quidam] cf. Thom., Super Sent., I, 19, 2, 2, arg. 4 (470) ↩︎

  2. tempus ... est mensura mobilis] cf. Ioh. Paris., Super Sent., II, 2, 5 (50,67-69) • • • cf. etiam Aeg. Rom., De mens. angel., 9 (67va): «De mobili quidem, quod mensuretur instanti, patet per Philosophum in IV Phisicorum dicente, quod illud quod fertur, id est mobile, sequitur ipsum nunc, sicut motum tempus. Erit ergo simul comparatio mobilis ad nunc, sicut motus ad tempus, et quia per se est, quod motus mensuretur tempore, erit per se, quod mobile mensuretur ipso nunc. Quod etiam mutatum esse mensuretur nunc, patet, quia ipsum mutatum esse est quid indiuisibile in motu, et quia mensura debet esse unigenita mensurato, ut habet in Metaphysica. Oportet quod indiuisibile in motu mensuretur indiuisibili in tempore, et quia hoc est mutatum esse, oportet quod mutatum esse mensuret nunc temporis. Igitur si mobile et mutatum esse mensurantur instanti per se, oportet, quod non eodem modo accipiatur instans, quod mensurat mutatum esse, et quod mensurat mobile. Non autem sic dicimus de quite et motu. Nam motus mensuratur tempore per se. Si autem quies mensuratur tempore, per hoc est per relationem ad motum, et quia ibi unum propter aliud utrobique unum tantum, non oportet dare aliud et aliud tempus, quod mensuret quietem et motum, sed unum et idem tempus poterit utrumque mensurare, ut si sint duo corpora hic inferius, quorum unum moueatur per diem et aliud tantumdem quiescat. Tempus, quod erit in motu primi mobilis unum et idem secundum rem, mensurabit motum istius corporis et quietem alterius. Sed non sic dicimus de mobili et de mutato esse: non enim poterit ambo mensurari immediate et proxime eadem mensura reali. Nam si mensura debet esse unigenea mensurato, si mensuratum manet secundum rem, oportet, quod et mensura secundum rem maneat; si autem non manet secundum rem, nec mensura menebit secundum rem. Sic autem se habent mobile et mutatum esse, quia mobile unum idem manet secundum rem in toto motu differens solum secundum rationem, sed mutatum esse non manet idem secundum rationem in toto motu, sed mutatum esse non manet idem secundum rationem in toto motu, immo in eodem motu sunt multa mutata esse realiter differentia» ↩︎

  3. Philosopho ... id quod fertur] Arist., Phys., IV, 11, 219b23‑24 ↩︎

  4. sicut ... alia parte temporis] Thom., Super Sent., I, 19, 2, 2, sol. (470) ↩︎

[B.II.2.5.6] II.2.4.8

Quidquid sit de conclusione, ratio tamen que adducitur non ualet. Assumit enim falsum, scilicet quod nunc temporis continui mensuret substantiam mobilis. Hoc enim non potest stare. Primo, quia mensura durationis numquam mensurat nisi illud secundum quod attenditur duratio; set secundum substantiam non attenditur duratio, set solum secundum esse existentie, siue sit unum cum substantia, siue non; ergo nunc temporis, quod est mensura pertinens ad durationem, non mensurat substantiam mobilis, ut substantia est.

[B.II.2.5.7] II.2.4.9

Item nec mensurat esse existentie mobilis, quia mensure fluentis non debet esse nunc stans; set tempus continuum est mensura fluens; ergo nunc eius non est stans, set fluens. Illud autem nunc quod mensurat esse substantie mobilis oportet quod sit stans, sicut et esse mensuratum; ergo nunc temporis continui non est mensura esse rei mobilis et multo minus substantie.

[B.II.2.5.8] II.2.4.10

Item1 sicut se habet motus ad mutatum esse, sic tempus ad nunc; ergo permutata proportione sicut se habet motus ad tempus, ita mutatum esse ad nunc; set motus est proprium mensuratum temporis; ergo mutatum esse est proprium mensuratum ipsius nunc. Set constat quod alterius rationis sunt quoad esse et rationem mensurati substantia mobilis et esse eius, que sunt permanentia et possunt pluries sumi, quam mutatum esse, quod non potest pluries sumi; ergo et eorum mensure. Cum igitur nunc temporis continui mensuret mutatum esse, patet quod non mensurat substantiam mobilis nec esse eius, set mensuratur esse substantie mobilis nunc temporis discreti, quod stat et pluries potest sumi.


  1. Item … mensuratum ipsius nunc] cf. Aeg. Rom., De mens. angel., 9 (67rb) ↩︎

[B.II.2.5.9] II.2.4.11

Quod1 autem dicit PHILOSOPHVS2 IV Phisicorum quod, sicut se habet tempus ad motum, sic nunc ad id quod fertur, non est intelligendum quoad mensuram substantie mobilis uel sui esse, set secundum quod mutatum est in aliqua una dispositione. Mutatum enim esse ipsius mobilis secundum quamcumque unam dispositionem mensuratur solum ipso nunc temporis. Patet igitur quod predicta ratio, per quam probatur quod nunc temporis differat realiter a tempore, non ualet.


  1. Quod ... id quod fertur] cf. supra, II, 2, 5 [B.II.2.5.5] ↩︎

  2. Philosophus ... id quod fertur] Arist., Phys., IV, 11, 219b23‑24 ↩︎

[B.II.2.5.10] II.2.4.12

Quid autem sit de ueritate conclusionis in se, scilicet an nunc temporis differat realiter a tempore uel non, doctores communiter non pertractant, potest tamen dici sic dando peritioribus materiam inquirendi, quod, sicut se habet linea ad punctum, sic se habet nunc ad tempus. Et quia linea, cum sit permanens, est nobis notior quam sit ipsum tempus, ideo queratur quomodo se habet punctus ad lineam secundum ydemptitatem uel diuersitatem, ut simile concludatur de tempore et de nunc temporis. Videtur autem prima facie quod punctus et linea non sint idem precise. Nullus enim dicit hanc ueram esse ‘punctus est linea’ uel ‘linea punctus’. Nec potest dici quod punctus sit aliquid intrinsece pertinens ad essentiam linee, quia illud quod non est tota linea, set aliquid eius, oportet quod sit pars. Et cum non sit nisi duplex pars pertinens ad essentiam rei, scilicet quantitatiua et essentialis, si punctus est pars linee, aut erit pars quantitatiua, et sic ex punctis componetur linea, quod negat PHILOSOPHVS1 VI Phisicorum, et item punctus non erit quid indiuisibile, set potius quantum, quia quantum non componitur nisi ex quantis; nec potest dici quod sit pars essentialis, quia tales partes solum sunt materia et forma; linea autem non est ex talibus partibus composita, cum sit accidens et forma simplex; quare etc. Et item si esset pars essentialis, esset forma linee, cum dicatur terminare et finire lineam. Hoc autem esse non potest, quia unius rei una est forma; unius autem linee dicuntur esse duo puncta; quare etc.


  1. Philosophus VI Phisicorum] Arist., Phys., VI, 1, 231a24‑25 ↩︎

[B.II.2.5.11] II.2.4.13

Ob hoc putant quidam punctum esse quoddam positiuum et indiuisibile realiter terminans lineam, quamuis non sit de essentia linee. Istud autem non potest esse uerum, quia preter terminum extrinsecum oportet ponere lineam esse finitam, quia linee, que de se esset infinita, terminus extrinsecus non poneret finitatem et item excluso puncto, si sit terminus extrinsecus, adhuc linea remanet tanta quanta in se prius erat et non maior nec minor.

Quid igitur facit ad finitatem linee punctus, cum sit terminus extrinsecus, non apparet, immo omnino latet, quare oporteat ad finitatem linee ponere talem terminum. Fatuum enim esset ymaginari quod nisi essent puncta terminantia lineam, linea ex utraque parte flueret in infinitum. Omne enim quod finitur, finitur se ipso uel aliquo sibi intrinseco.

Vnde PHILOSOPHVS1 III Phisicorum contra illos qui probabant infinitum esse in corporibus pro eo quod omne finitum, ut dicebant, finitur ad aliud et illud ad aliud et sic semper, dicit quod aliud est finiri, aliud tangi. Quod enim tangitur ab alio tangitur, quod autem finitur non finitur alio, set se ipso. Nullo ergo modo credendum est quod punctus sit aliqua natura positiua indiuisibilis terminans lineam, set terminatur linea se ipsa inquantum tantum extenditur et non plus, ita quod terminatio linee includit priuationem ulterioris continuationis. Et quia priuatio continui et diuisibilis uidetur habere rationem indiuisibilis, ideo ymaginamur punctum esse quid indiuisibile, cum tamen nichil indiuisibile positiuum sit intrinsecum linee nec ei adiunctum.


  1. Philosophus … finiri aliud tangi] Arist., Phys., III, 8, 208a5‑14 ↩︎

[B.II.2.5.12] II.2.4.14

Item sicut punctus dicitur terminus linee, ita linea dicitur terminus superficiei et superficies terminus corporis; si ergo punctus esset aliquid indiuisibile additum linee, pari ratione et linea respectu superficiei et illa respectu corporis, et tunc in corpore rotundo esset ymaginanda superficies indiuisibilis quoad profunditatem realiter differens a corpore et inuoluens ipsum tamquam terminus extrinsecus, quod est absurdum.

[B.II.2.5.13] II.2.4.15

Tenendum est ergo quod linea non se habet ad punctum sicut diuisibile ad indiuisibile positiuum, set sicut ad priuationem ulterioris continuationis, et sic dicitur actu terminari per puncta quia priuatur ulteriori extensione. Quod autem dictum est de linea et puncto intelligendum est de motu et mutato esse, quia mutatum esse non est indiuisibile positiuum intrinsecum motui uel ei adiunctum, set est priuatio ulterioris continuationis in motu, et tunc dicimus in motu mutatum esse in actu, quando terminatus est nec ulterius protenditur. Et quia in tempore, quod est idem realiter cum primo motu, non est dare talem terminationem que sit priuatio ulterioris continuationis, ideo non est dare ibi nunc in actu, set solum in potentia, si contingeret tempus finiri. Et tunc illud nunc non esset quid indiuisibile positiuum, set priuatio ulterioris continuationis, ut de aliis dictum est.

Et si opponatur quod tempus non habet esse nisi per nunc, quare, ut uidetur, oportet nunc actu esse et esse quid positiuum, quia tempus est aliquid positiuum et positiuum non habet esse per priuatiuum, dicendum quod tempus non habet esse per nunc, set per existentiam suarum partium que uere et realiter habent esse, quamuis non simul, nec istud esse simul requiritur ad omne reale esse, set solum ad esse permanentium, quorum condicio est simultas; non autem requiritur ad esse successiuorum.

[B.II.2.5.14] II.2.4.16

Ad argumentum in oppositum dicendum quod aliter se habet nunc eui ad euum, cum sit id ipsum sub alia et alia consideratione, et aliter tempus ad nunc, cum nunc non sit nisi priuatio ulterioris continuationis in tempore.

Distinctio tertia

<Questio prima: Vtrum angelus sit compositus ex materia et forma>

[B.II.3.1.1] II.3.0.1

Ecce 1 ostensum est.


  1. Ecce ostensum est] Lomb., Sent., II, 3, 1 (341,16) ↩︎

[B.II.3.1.2] II.3.1.2

Circa distinctionem istam primo queritur utrum angelus sit compositus ex materia et forma. Arguitur quod sic, quia substantia1 diuiditur in materiam, formam et compositum; set angelus non est materia, quia esset solum in potentia, nec forma, cum illa sit altera pars compositi; ergo est compositus.


  1. substantia … ergo est compositus] cf. Petr. de Tarant., Super Sent., II, 3, 1, 2 (29a): «Secundum PHILOSOPHVM libro II De generatione substantia tribus modis dicitur, id est, materia, forma, et compositum; angelus est substantia, non materia, nec forma; ergo compositum» • • • Thom., Super Sent., II, 3, 1, 1, arg. 1 (85) • • • ps.-Henr. de Gand., Quaest., 5 (62,104-108) • • • Aeg. Rom., Quodl., I, 8, arg. 1 (17b): «Ad primum sic procedabatur. Ostendabatur quidem substantiam angelicam compositam esse ex materia et forma, quia, ut dicebatur BOETHIVS in commentario super Predicamenta distinguit triplicem substantiam, materiam, et formam, et compositum, et ait quod relictis extremis agat de medio; sed cum ipse agat de substantia, que est medium genus, sequitur quod substantia que est genus uel ipsum predicamentum, si quid compositum ex materia et forma; materia ergo et forma erunt principia se extendentia ad totum genus uel ad totum predicamentum, quod est substantia. Quidquid ergo est in predicamento substantie partecipabit ista principia et erit quid compositum ex materia et forma; sed intelligentia est in predicamento substantie; ergo etc.» • • • Boeth., In Cat. Arist., I (184A-B) ↩︎

[B.II.3.1.3] II.3.1.3

Item1 illud quod per se est in genere est compositum, quia materia et forma non sunt in genere nisi per reductionem; set angelus est per se in genere; ergo est compositus.


  1. Item ... ergo est compositus] cf. Thom., Super Sent., II, 3, 1, 1, arg. 1 (85); Quodl., IX, 4, 1, arg. 3 (101,31‑39); De spirit. creat., 1, arg. 23 (7,183‑194); arg. 24 (7,195-8,200); S.th., I, 50, 2, arg. 1; Quaest. disp. de an., 14, arg. 21 (125,134-135) ↩︎

[B.II.3.1.4] II.3.1.4

Item1 AVGVSTINVS2 dicit in libro De mirabilibus sacre scripture quod Deus omnipotens ex informi materia, quam prius de nichilo condidit, cunctarum rerum sensibilium et insensibilium, intellectu carentium species multiformes diuisit; igitur materia est in cunctis creaturis: quare et in angelis.


  1. Item … et in angelis] cf. Thom., Quodl., IX, 4, 1, arg. 1 (100,19-25) • • • etiam ap. Bonav., Super Sent., II, 3, 1, 1, 2, arg. 1 (94) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., II, 3, 1, 2 (29a): «Ad secundum sic proceditur. Dicit Augustinus libro De mirabilibus sacre scripture: Deus operans ex informi materia, quam prius de nichilo condidit, cunctarum rerum sensibilium et insensibilium, et intellectualium et intellectu carentium species multiformes diuisit; ergo angelus constat ex materia» ↩︎

  2. Augustinus … species multiformes diuisit] Aug. Hib., De mirab. s. script., I, 1 (2151a) ↩︎

[B.II.3.1.5] II.3.1.5

In1 contarium2 est quod dicit DYONISIVS3 IV cap. De diuinis nominibus quod angeli sunt omnino immateriales et incorporales. Et4 BOETIVS5 libro De duabus naturis dicit quod natura incorporee substantie nullo innititur materie fundamento. Constat autem quod angelus est nature incorporee; quare etc.


  1. In … innititur materie fundamento] cf. Thom., Super Sent., II, 3, 1, 1, sed contra (85‑86) ↩︎

  2. In contrarium … immateriales et incorporales] etiam ap. Thom., De spirit. creat., 1, sed contra 1 (9,212‑214) ↩︎

  3. Dyonisius … immateriales et incorporales] cf. ps.‑Dionys., De div. nom., 4 (148c‑d): transl. Sarraceni ↩︎

  4. Et … innititur materie fundamento] cf. etiam Thom., Quodl., IX, 4, 1, sed contra (101,58-62) • • •  Aeg. Rom., Report., II, 20, (228,4-5). • • •  Bonav., Super Sent., II, 3, 1, 1, 1, sed contra (90a) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., II, 3, 1, 2 (29a): «Contra. Dicit Boethius libro De duabus naturis dicit, quod omnis natura incorporee substantie nullo materie nititur fundamento; ergo nec angelus» ↩︎

  5. Boethius … innititur materie fundamento] Boeth., Contra Eut., 6 (230,532‑533) ↩︎

[B.II.3.1.6] II.3.1.6

Responsio. Circa questionem istam uidenda sunt duo. Primum est utrum angelus sit compositus ex materia et forma. Secundum est utrum sit compositus ex genere et differentia.

[B.II.3.1.7] II.3.1.7

Quantum ad primum probant aliqui1 angelum non esse compositum ex materia et forma duplici ratione. Prima sumitur ex condicione operationis et est talis: Illud2 cuius propria operatio et per se est intelligere non habet materiam partem sui; set angelus est huiusmodi; ergo etc.

Minor patet. Maior probatur. Ad cuius euidentiam sciendum est quod substantie materiali non conuenit intelligere non solum propter quantitatem, set propter potentialitatem et imperfectionem materie. Quod ex hoc patet, quia in corporibus siue in corporalibus substantiis illud quod est magis materiale et imperfectum et potentiale magis est remotum a cognitione. Vnde corpora inanimata uel insensibilia non possunt habere cognitionem propter maiorem potentialitatem et materialitatem. Ex quo potest accipi ista maior, quod illud cui conuenit nobilior modus cognoscendi qui potest esse oportet omnino esse liberum ab eo quod est pura potentia et ab omni materia que sit simpliciter materia et pura potentialitas; set illud cui conuenit intelligere est huiusmodi, quia, licet in intelligendo sint diuersi gradus, comparando tamen generales modos cognoscendi intelligere est nobilior modus; quare etc.


  1. aliqui] cf. Thom., S.th., I, 50, 2, resp.; Super Sent., II, 3, 1, 1, sol. (86-87) • • • Aeg. Rom., Report., II, 20 (228,13-229,15) ↩︎

  2. Illud … modus quare etc] Herv. Nat., Super Sent., II, 3, 1 (208bA-B); «Illud cuius propria et per se operatio est intelligere non habet materiam partem sui; sed angelus est huiusmodi; ergo etc. Minor patet. Maior probatur. Ad cuius euidentiam est sciendum, quod substantie materiali non conuenit intelligere non solum propter quantitatem, sed propter potentialitatem et imperfectionem materie. Et hoc patet, quod in corporalibus substantiis id quod est magis materiale et possibile et imperfectum, magis est remotum a cognitione. Vnde corpora inanimata et insensibilia non possunt habere cognitionem propter maiorem potentialitatem et materialitatem. Ex quo potest accipi ista maior, quod illud cui conuenit nobilior modus cognoscendi qui potest oportet esse omnino liberum ab eo quod est pura potentia et ab omni materia que sit simpliciter materia et pura potentialitas; sed illud cui conuenit intelligere est huiusmodi, quia, licet in intelligendo sint diuersi gradus, comparando tamen generales gradus cognoscendi, intelligere est nobilior modus; quare etc.» ↩︎

[B.II.3.1.8] II.3.1.8

Secunda 1 ratio talis est: Anima non habet materiam partem sui; ergo nec angelus.

Consequentia patet, quia perfectior est angelus quam anima. Antecedens supponatur nunc, quia probatum2 fuit sufficienter in I libro dist. 3.

Iste rationes non concludunt. Quod patet de prima sic: Operatio enim intelligendi dicitur esse alicuius dupliciter: uno modo sicut suppositi operantis, alio modo sicut principii elicientis uel immediate suscipientis.

Primo modo falsa est maior propositio que dicit quod illud cuius intelligere est propria operatio non habet materiam partem sui, quia homo est id quod intelligit ut suppositum cuius operatio est intelligere.

Secundo modo uera est, quia illud quod est principium elicitiuum uel susceptiuum actus intelligendi non habet materiam partem sui et hoc in homine est anima intellectiua cum sua potentia. Similiter potest dici quod angelus est illud cuius operatio est intelligere ut suppositi operantis et ob hoc non oportet quin sit compositus ex materia et forma, sicut et homo. Set angelus non est principium eliciti‑ uum uel susceptiuum operationis intelligendi, set forma eius que non habet materiam partem sui sicut nec anima in homine.

Ad secundam rationem dicendum negando consequentiam. Nulla enim consequentia est sic arguere: pars speciei non est composita; ergo nec species. Cum ergo anima rationalis sit pars speciei et non completa species, angelus autem sit quid completum in specie, nulla consequentia est, si anima non est composita ex materia et forma, quod angelus non sit compositus compositione illa.

Tenendo ergo eandem conclusionem, probo eam dupliciter.

Primo sic. Si angelus est compositus ex materia et forma, aut illa forma est separabilis a materia aut non. Si sit separabilis, angelus erit corruptibilis, quod negatur ab omnibus. Si non sit separabilis, contra: forma que est separabilis a materia, est perfectior quam illa que non est separabilis, quia minus dependet; set anima, que est forma hominis, est separabilis a materia, forma autem angeli, ut tu dicis, non est separabilis; ergo perfectior et nobilior erit forma hominis quam forma angeli; ergo homo erit perfectior angelo, quia perfectio rerum mensuratur secundum perfectionem formarum; hoc autem est inconueniens; ergo etc.

Secundo sic: illud quod non habet aliquam cognitionem preter intellectiuam non indiget materia quocumque modo, nec ut parte nec ut subiecto; set angelus ponitur habere solum cognitionem intellectiuam; ergo non habet materiam quoquomodo.

Minor supponitur ab omnibus communiter loquentibus et posset probari, quia nulla cognitio superior est intellectiua nec aliqua est ea inferior nisi sensitiua. Sensitiua autem non est nisi in organo composito ex contrariis, quod est corruptibile, et ideo repugnat angelo cum sit incorruptibilis. Nullam ergo cognitionem habet angelus nisi intellectiuam.

Et hec fuit minor.

Maior probatur, quia, cum materia sit propter formam, ut3 dicitur II Phisicorum, forma numquam unitur materie nisi indigeat ea quoad esse uel quoad operari. Forma autem angeli, si qua esset ut pars, non indigeret materia quoad esse, nisi poneretur angelus corruptibilis, ut prius dictum est, nec quoad operari, quia operatio intellectiua que est propria angeli non indiget materia ut subiecto, quia hoc modo nullum intelligere indiget materia uel corpore. Si autem indigeret ea ut obiecto, necesse esset quod angelus haberet aliam cognitionem inferiorem intellectiua per quam representaretur sibi suum obiectum sicut per fantasiam representatur intellectui nostro obiectum; quare etc.

Et sic patet primum.


  1. Secunda … ergo nec angelus] Herv. Nat., Super Sent., II, 3, 1 (208bC): «Secunda ratio talis est: Anima non habet materiam partem sui; ergo nec angelus» ↩︎

  2. probatum … libro dist. 3] cf. red. A. (A.II.3.1.8) ↩︎

  3. ut dicitur II Phisicorum] cf. Auct. Ar., 2, 61 (145,15) • • • Arist., Phys., II, 2, 194a27-28; II, 8, 199a31-32 ↩︎

[B.II.3.1.9] II.3.1.10

Quantum ad secundum, scilicet utrum angelus sit compositus ex genere et differentia, notandum est quod aliquid est circa hanc materiam clarum et aliquid dubium: clarum est quod angelus sit in genere; set dubium est apud aliquos, utrum sit compositus ex genere et differentia.

[B.II.3.1.10] II.3.1.11

Ratio1 primi est ista, quia illud quod est limitatum re et ratione est in genere. Genus enim uel esse in genere importat quamdam limitationem etiam ex suo nomine. Ideo quod est illimitatum ratione, ut ens, non est in genere, set supra omne genus. Deus etiam, qui est illimitatus re, non est in genere, quia illud quod est in genere oportet quod includat solam perfectionem illius generis et per consequens non habeat perfectionem alterius generis nisi per aliquid sibi additum pertinens ad illud genus; alioquin, si per unum et idem haberet perfectionem diuersorum generum, qua ratione esset in uno genere, esset in alio et sic ad nullum esset limitatum. Cum igitur Deus per unum et idem, scilicet per essentiam suam, habeat quidquid est perfectionis in omni genere, non est limitatus ad aliquod genus. Hiis autem exclusis, scilicet illimitatione rationis et rei, necesse est quodcumque aliud esse in genere. Constat autem quod angelus non est illimitatus ratione, ut ens, nec re, ut Deus; ergo oportet quod sit in genere, et hoc omnes concedunt.


  1. Ratio … hoc omnes concedunt] cf. e.g. Aeg. Rom., Report., II, 21 (231,8-18) ↩︎

[B.II.3.1.11]

Vtrum autem sit compositus ex genere et differentia, duplex est modus dicendi. Vnus est quod in solis compositis reali compositione, que est ex materia et forma, est dare proprie genus et differentiam, in simplicibus autem non.

[B.II.3.1.12] II.3.1.12

Quod probatur primo sic: Differentia predicatur de specie in quale, sicut apparet ex ipsa ratione differentie quam assignat PORPHIRIVS1 et PHILOSOPHVS2 V Metaphisice; set illud quod dicit totam rei naturam nullo modo potest predicari in quale, set solum in quid; ergo differentia non dicit totam rei naturam. Et cum dicat aliquid, necesse est quod dicat partem. Hoc autem non potest esse in simplicibus, in quibus non est dare partem et partem; ergo in simplicibus, puta in angelo, non est dare differentiam.


  1. Porphirius] cf. Porph., Isag., 11,7-8 ↩︎

  2. Philosophus V Metaphisice] cf. Arist., Metaph., V, 14, 1020a33‑b2 ↩︎

[B.II.3.1.13] II.3.1.13

Secundo sic: Quando conceptus aliqui sunt eiusdem rei simpliciter et eque determinati sub indeterminato conceptu generis, qua ratione unus esset conceptus speciei, eadem ratione et alius, eo quod non est differentia ex parte rei nec ex parte determinationis; set in simplicibus conceptus speciei et differentie constituentis speciem, si qua esset, essent omnino eiusdem rei, nec differrent ut totum et pars, essent etiam eque determinati, quia ultima differentia et species conuertuntur; ergo qua ratione unus esset conceptus speciei, eadem ratione et alius; et ita differentia iam non esset differentia, set species; ergo etc.

[B.II.3.1.14] II.3.1.14

Tertio, quia illud quod habet genus et differentiam potest habere perfectam et ueram diffinitionem sine additamento, quia genus et differentia dicunt perfecte essentiam rei; set si in simplicibus esset genus et differentia, accidentia haberent genus et differentiam; ergo possent habere ueram et perfectam diffinitionem datam sine additamento, quod non est uerum, ut1 patet ex VII Metaphisice; quare etc.


  1. ut … ex VII Metaphisice] cf. Auct. Ar., 1, 164 (129,81) • • • Arist., Metaph., VII, 5, 1031a1-3 ↩︎

[B.II.3.1.15] II.3.1.14

Alius modus est quod angelus et omne1 quod est per se in genere habet genus et differentiam. Cuius ratio est, quia de quocumque possunt formari duo conceptus, unus indeterminatiuus et communis, alius specialis et determinatiuus prioris, ibi possunt inueniri genus et differentia, quia genus tamquam quid indeterminatum contrahitur ad speciem per differentiam determinantem; set in angelis est dare tales duos conceptus, utpote quod angelus est substantia intellectualis et item quod habet talem gradum intellectualitatis et actualitatis, et iste secundus conceptus determinat primum; ergo in angelo est ponere genus et differentiam. Et hec opinio est communior, nescio si uerior.


  1. omne … genus et differentiam] cf. Thom., De spir. creat., 1, arg. 24 (7,195-196) ↩︎

[B.II.3.1.16] II.3.1.15

Ad primum argumentum dicendum quod illa diuisio substantie in materiam, formam et compositum est diuisio substantie naturalis et transmutabilis, quia per transmutationem illa tria innotescunt: materia quidem ut subiectum, forma ut terminus et compositum quod resultat ex hoc quod per transmutationem forma fit in materia; set substantia absolute accepta prout consideratur a metaphisico non comprehenditur sub illis membris, quia est dare substantiam simplicem per se subsistentem, que non est pars alterius nec ex alteris composita, ut probatur XII Metaphisice, et talis est angelus.

[B.II.3.1.17] II.3.1.16

Ad secundum argumentum patet per idem. Opinio tamen que in secundo articulo recitata est primo hoc concederet.

[B.II.3.1.18] II.3.1.17

Ad tertium dicendum quod AVGVSTINVS frequenter uidetur sequi opinionem illorum qui posuerunt angelos habere corpora et per consequens oportet quod dicat angelos compositos ex materia non ex intentione hoc asserendo, set secundum opinionem aliorum loquendo; uel potest dici quod accipit largissime materiam omne quod est in potentia ad aliud, et hoc modo non tantum materia corporalium, set quidditas substantiarum spiritualium nomine materie continetur.

[B.II.3.1.19]

<Questio secunda: Vtrum angeli sint in aliquo magno numero>

[B.II.3.2.1] II.3.4.1

Postea queritur utrum angeli sint in aliquo magno numero. Et uidetur quod non, quia, sicut est in corporalibus, ita est in spiritualibus, ut uidetur; set in corporalibus nobilissima corpora, ut celestia, sunt in minori numero quam alia; ergo similiter angeli, qui sunt inter creaturas spirituales nobiliores, sunt in minori numero quam anime rationales.

[B.II.3.2.2] II.3.4.2

Item res procedunt a Deo, sicut numeri ab unitate aliquo modo; set in numeris accedentibus ad unitatem minor est pluralitas; ergo in rebus maxime accedentibus ad causam primam, que est maxime una, debet esse minor pluralitas; talis est natura angelica; ergo etc.

[B.II.3.2.3] II.3.4.3

In contrarium est quod 1 dicit DYONISIVS 2 IV cap. De angelica hierarchia quod numerus intelligentiarum excedit omnem numerum substantiarum materialium. Et Dan.3 7: Milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei.


  1. quod …numerum substantiarum materialium] Aeg. Rom., Report., II, 26 (241,6‑7) ↩︎

  2. Dyonisius … numerum substantiarum materialium] ps.‑Dionys., De cael. hier., 14 (980c-d) ↩︎

  3. Dan. … milia assistebant ei] Dan., 7,10 • • •  ap. Thom., S.th., I, 50, 3, sed contra; Super Sent., II, 3, 1, 3, arg. 5 (92) ↩︎

[B.II.3.2.4] II.3.4.3

Responsio. Intelligendum est quod, sicut unum dupliciter dicitur, sic et numerus 1, qui non est aliud quam multitudo ex unitatibus aggregata. Vnum2 autem dupliciter sumitur: pro uno quod conuertitur cum ente et pro uno quod reperitur in sola quantitate. Similiter est quidam numerus qui constituitur ex unitatibus que consequuntur ens generaliter et alius qui constituitur ex unitatibus quantitatiuis quarum pluralitas est ex diuisione continui. Primus numerus inuenitur in quocumque inuenitur natura entis plurificata, et ideo reperitur in angelis. Secundus reperitur solum in habentibus quantitatem molis, quales non sunt angeli. Hoc supposito primo remouendus est error aliquorum circa materiam istam. Deinde declaranda est ueritas questionis.


  1. numerus … ex unitatibus aggregata] ps.‑Thom.,Summa tot. Log. Arist., III, 1 (66b)  • • • cf. etiam Avic., Metaph., III, 3 (114,31) ↩︎

  2. Vnum … non sunt angeli] cf. Aeg. Rom., Report., II, 26 (241,12‑242,23) • • • cf. etiam ps.‑Thom., Summa tot. Log. Arist., III, 1 (66b) • • • Thom., Super Sent., II, 3, 1, 3, ad 1 (94) ↩︎

[B.II.3.2.5] II.3.4.5

Quantum1 ad primum sciendum quod ARISTOTILES2 et eius COMMENTATOR XII Metaphisice posuerunt numerum angelorum iuxta numerum orbium uel motuum celestium, et ideo, cum secundum unam opinionem sint 47 orbes uel motus orbium uel 55 secundum aliam, dixerunt tot esse angelos et non plures. Ratio huius opinionis fuit hec: Intelligentia semper uidetur esse in optima dispositione, cum sit suprema natura creata in uniuerso; set optima dispositio eius uidetur esse in mouendo, quia per hoc assimilatur maxime cause prime: per motum enim est causa rerum sicut et causa prima; ergo omnis intelligentia semper causat aliquem motum, propter quod numerus et distinctio earum sumitur secundum numerum et distinctionem motuum.


  1. Quantum … et distinctionem motuum] cf. Aeg. Rom., Report., II, 26 (242,24‑33) ↩︎

  2. Aristotelis … uel motuum celestium] cf. Thom., Super Sent., II, 3, 1, 3, sol. (93); S.c.g., II, 92 (214b) • • • cf. Arist., Metaph., XII, 8, 1073a26‑b1; 1074a10‑14 • • • Averr., Metaph., XII, 47 (332rC‑D) ↩︎

[B.II.3.2.6] II.3.4.6

Hec autem opinio habet falsum fundamentum, scilicet quod optima dispositio intelligentie sit in mouendo. Hoc1 enim non est uerum, quia, quanto aliqua intelligentia plus recedit a causa prima, tanto est minus perfecta, et quanto plus accedit, tanto est perfectior natura et operatione. Set uidemus quod intelligentia maxime recedens a causa prima, ut anima rationalis, maxime unitur corpori, scilicet in ratione motoris et forme, superior autem et perfectior, ut angelus, minus unitur, in ratione motoris et non in ratione forme; suprema uero minime, scilicet nec in ratione motoris nec in ratione forme; ergo non est ex optima et perfectissima dispositione intelligentie quod semper moueat.

Et quod subditur quod intelligentia2 in mouendo maxime Deo assimilatur, falsum est, quia potior est assimilatio que est in intelligendo et amando, quam illa que est in mouendo. Potior enim assimilatio est que est secundum potiorem perfectionem; set intelligere et amare sunt perfectiores operationes in Deo quam mouere: in intelligendo enim se ipsum et amando consistit eius beatitudo, et non in mouendo; ergo etc.


  1. Hoc … quod semper moueat] cf. Aeg. Rom., Report., II, 26 (243,43‑51) ↩︎

  2. intelligentia … ergo etc.] cf. Aeg. Rom., Report., II, 26 (243,52‑58) • • • cf. etiam Thom., S.c.g., II, 92 (215a) ↩︎

[B.II.3.2.7] II.3.4.7

Quid autem sit de ueritate questionis, duplex est modus dicendi. Primus1 est quod plures sunt angeli specie differentes quam sint species rerum materialium, quod declarant sic: Ordo nature uidetur exigere quod illa que sunt nobiliora excedant quantitate uel numero ignobiliora, unde uidemus quod corpora celestia intantum excedunt hec inferiora, ut hec non habeant notabilem quantitatem ad illa. Sicut autem corpora celestia digniora sunt corruptibilibus, ita substantie intellectuales digniores sunt omnibus corporalibus. Excedunt igitur corporales substantias non in quantitate, cum illam non habeant, set in numero. Sunt igitur plures species angelorum quam rerum materialium.


  1. Primus … quam rerum materialium] Thom., S.c.g., II, 92 (215b); cf. etiam S.th., I, 50, 3, resp.; Super Sent., II, 3, 1, 3, sol. (93); De pot., 6, 6, resp. (175b) ↩︎

[B.II.3.2.8] II.3.4.8

Istud autem quamuis habeat aliquam probabilitatem, nullam tamen habet necessitatem, quia perfectiora non excedunt alia naturaliter nisi perfectione. Perfectio autem non est in numero, alioquin plures essent persone diuine quam creature, set in quantitate, non autem molis, set magis uirtutis. Hic autem excessus uirtutis potest saluari in substantiis separatis absque maiori numero, immo saluatur in unica substantia separata; ergo propter perfectionem substantiarum separatarum non oportet eas excedere in numero substantias corporales. Set sicut corpora celestia excedunt hec inferiora non in numero, set in magnitudine molis, sic sufficit quod substantie separate excedant substantias corporales non in numero, set in magnitudine uirtutis.

[B.II.3.2.9] II.3.4.9

Alii1 autem declarant eandem conclusionem aliter, et dicunt quod debemus ymaginari totum ordinem rerum in uniuerso sicut unam lineam inter duo puncta, scilicet inter Deum et materiam primam, infra que continentur quecumque sunt uel esse possunt, et omnia habent ordinem inter hec extrema, sicut species numerorum inter se. Ymaginemur autem hanc lineam diuidi in puncto, qui est anima rationalis, a qua sit una linea ascendendo ab ipsa ad Deum per naturam substantiarum intellectualium, et alia descendendo ab ipsa usque ad materiam primam per naturam substantiarum corporalium. Nunc est ita quod ubi in linea est maior distantia inter duo puncta, ibi sunt plures partes linee, partes dico eiusdem quantitatis, ubi autem est minor distantia, ibi sunt pauciores partes. Set inter animam intellectiuam et Deum est maior distantia quam inter animam et materiam primam, quia prima est infinita, secunda uero non; quare inter Deum et animam sunt plures partes uniuersi quam inter animam et materiam primam; set inter Deum et animam sunt species angelorum; inter ipsam uero et materiam primam sunt species substantiarum corporalium; ergo sunt plures species angelorum quam substantiarum corporalium.

Et 2 hoc est quod dicit DYONISIVS 3 quod celestes mentes incomparabiliter excedunt rerum mundanarum coartatam multitudinem, idest multitudinem secundum speciem, que dicitur coartata, uel quia in una specie plura indiuidua quasi coartantur et fiunt unum, quemadmodum dicit PORPHIRIVS4 quod paticipatione speciei plures homines sunt unus homo, uel5 quia species rerum materialium sunt inter duo extrema finita, et ita sunt quasi coartate inter illa. Species autem angelorum non sic, set sunt inter Deum et animam, inter que non est arta distantia, set infinita.


  1. Alii … quam substantiarum corporalium] Aeg. Rom., Report., II, 26 (243,65‑244,91) ↩︎

  2. Et … mundanarum coartatam multitudinem] Aeg. Rom., Report., II, 26 (244,92‑93) ↩︎

  3. Dyonisius … mundanarum coartatam multitudinem] ps.‑Dionys., De cael. hier., 14 (981b-d) ↩︎

  4. Porphirius … sunt unus homo] Porph., Isag., 12,13-22 ↩︎

  5. uel … distantia set infinita] Aeg. Rom., Report., II, 26 (244,94‑95) ↩︎

[B.II.3.2.10] II.3.4.10

Hec autem ratio nichil concludit, nisi supponatur quod omnes gradus quibus Deus potest imitari a creatura spirituali sint actu producti, quod poni non potest, si sint infiniti gradus imitabilitatis, sicut et illa linea ymaginatur infinita. Talia autem infinita ponere in actu est impossibile. Si uero dicatur quod non sunt infiniti gradus imitabilitatis, set finiti, tunc nichil concluditur, quia non arguuntur esse plures species angelorum quam rerum corporalium nisi propter maiorem distantiam inter animam et Deum quam sit inter animam et materiam primam.

Illa autem nullo modo probatur maior, nisi quia infinita, propter quod nec sequitur quod sint plures gradus, nisi ponantur infiniti.

[B.II.3.2.11] II.3.4.11

Quidquid tamen sit de hoc, si solum ponantur plures species angelorum quam rerum corporalium et non ponantur plures angeli in una specie, non oportet dicere quod angeli essent in numero multum excessiuo, quia nec species rerum corporalium sunt in tam excessiuo numero, sicut de angelis dicitur Dan.1 7, ut dictum est in argumento, et in Iob2 25: Numquid est numerus militum eius? Et propter hoc multitudo angelorum qualis exprimitur per scripturam tenenda est fide potius quam aliqua ratione.


  1. Dan. 7] cf. Dan., 7,10 ↩︎

  2. Iob … numerus militum eius] Iob, 25,3 ↩︎

[B.II.3.2.12] II.3.4.12

Ad primum argumentum dicendum quod nichil prohibet minorem esse numerum angelorum quam animarum que fuerunt, sunt et erunt: Creantur enim cotidie, nec ille que prius create fuerunt desinunt esse corruptis corporibus. Omnes autem angeli simul creati fuerunt. Quod autem maior numerus angelorum ponitur quam corporum celestium causa est, quia corpora celestia solum habent ordinem ad inferiora secundum esse nature et in ratione actiui, et ideo tot sunt, et non plura, quot sufficiunt ad agendum. Set angeli preter ordinem quem habent ad corpora celestia in mouendo ea que pertinent ad cursum nature habent etiam ordinem alium quoad esse gratie. Sunt enim quidam ex eis in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis, ut dicitur Hebr.1 1 et secundum HIERONYMVM2 unaqueque anima a sui exordio habet angelum ad sui custodiam deputatum.


  1. Hebr. 1] Hebr., 1,14 ↩︎

  2. Hieronymum … sui custodiam deputatum] Lomb., Sent., II, 11, 1, n.1 (380,5‑6) • • • ex Hier., In Matth., III, 18, 10 (159,570‑572) ↩︎

[B.II.3.2.13] II.3.4.13

Ad secundum dicendum quod in rebus maxime accedentibus ad causam primam debet esse minor pluralitas quantum ad partes que ueniunt in compositionem rei, sicut in binario qui maxime accedit ad unitatem sunt pauciores unitates quam in quocumque alio numero. Set nichil prohibet quin in eis sit maior pluralitas secundum species uel indiuidua eiusdem speciei. Sunt enim plures binarii quam nouenarii. Et similiter possunt esse plures angeli eiusdem speciei uel diuersarum quam sint species uel indiuidua aliarum rerum. Sunt tamen tot et non plures, quot Deus producere uoluit secundum ordinem sue sapientie.

Distinctio quarta

<Questio prima: Vtrum omnes angeli fuerint creati in gratia>

[B.II.4.1.1] II.4.0.1

Post 1 hec uidendum est.


  1. Post … perfectos uel beatos] Lomb., Sent., II, 4, cap. unic. (348,17) ↩︎

[B.II.4.1.2] II.4.2.1

Circa distinctionem istam primo queritur utrum omnes angeli fuerint creati in gratia.

Et uidetur quod non, quia uoluntas angeli non auertitur ab eo cui adheret. Ex hoc enim redditur a1 quibusdam causa obstinationis demonum; set uoluntas angelorum auersa est a Deo per culpam; ergo numquam adhesit per gratiam.


  1. a quibusdam] cf. Thom., Super Sent., II, 7, 1, 2, sol. (183) ↩︎

[B.II.4.1.3] II.4.2.2

Item quod inest alicui a creatione inest naturaliter; set gratia non inest naturaliter, alioquin non esset gratia; quare etc.

[B.II.4.1.4] II.4.2.3

In1 contrarium est quod dicit AVGVSTINVS2 De ciuitate Dei libro XII, quod Deus erat simul condens naturam et largiens gratiam, et loquitur de angelis. Et3 HIERONYMVS4 Super Osee 3 cap., dicit quod demones in magna pinguedine Spiritus Sancti creati sunt.


  1. In … loquitur de angelis] Thom., S.th., I, 62, 3, sed contra; Super Sent., II, 4, 1, 3, sed contra 1 (137) • • • cf. etiam Aeg. Rom., Ord., II, 4, 1, 4, arg. 2 (273bD): «Quarto queritur de perfectione angelorum, utrum angeli in sui primordio habuerint perfectionem gratie uel solum perfectionem nature et cuiusdam innocentie. Et uidetur, quod angeli fuerint creati in gratia, per auctoritatem Augustinum expressam in libro XII De Ciuitate Dei dicentis, quod Deus angelos creauit simul in eis et condens naturam et largiens gratiam» ↩︎

  2. Augustinus … et largiens gratiam] Aug., De civ. Dei, XII, 9 (364,41‑42) ↩︎

  3. Et … Sancti creati sunt] Thom., Super Sent., II, 4, 1, 3, sed contra 2 (137) • • • cf. etiam Aeg. Rom., Ord., II, 4, 1, 4, arg. 4 (274aA): «Preterea supra illud Osee: Diligunt uinacia uuarum, dicit Glossa. Et dicitur esse Hieronymi, quod per uinacia intelliguntur demones, qui creati sunt in magna pinguetudine Spiritus sancti, ergo etc.» • • • Petr. de Tarant., Super Sent., II, 4, q. unica, 2 (46b): «Super illud Osee: Diligunt uinacia uuarum. Dicit Glossa, quod per uinacia intelliguntur demones, qui creati sunt in magna pinguetudine Spiritus sancti, ergo in gratia» ↩︎

  4. Hieronymus … Sancti creati sunt] cf. Glossa Ord. Osee, 3 (357) ↩︎

[B.II.4.1.5] II.4.2.4

Responsio. Quamuis1 per certitudinem sciri non possit que pars questionis sit uerior, cum questio sit de facto quod ex sola uoluntate diuina dependet, tamen probabilius uidetur quod angeli fuerint in gratia creati, tum quia ad hoc sunt expresse Sanctorum auctoritates, que in opponendo tacte sunt, tum quia rationes satis probabiles hoc conuincunt. Non enim minoris dignitatis fuerunt angeli quam primus homo; set ille fuit in gratia creatus; ergo et angeli.

Minor probatur secundum Sanctos: primus homo creatus fuit cum iustitia originali; set iustitia originalis non uidetur fuisse sine gratia concomitante, quia2 consistebat in perfecta obedientia corporis ad animam et uirium inferiorum ad superiores et in rectitudine uoluntatis ad Deum. Sicut autem duo prima non uidentur esse sine gratia gratis data, ita tertium, scilicet rectitudo uoluntatis ad Deum, non uidetur fuisse sine gratia gratum faciente.


  1. Quamuis … expresse Sanctorum auctoritates] cf. Thom., S.th., I, 62, 3, resp.; Super Sent., II, 4, 1, 1, sol. (138) ↩︎

  2. quia … gratia gratum faciente] cf. Thom., S.th., I, 95, 1, resp. ↩︎

[B.II.4.1.6] II.4.2.5

Item1 sicut est in esse nature, sic suo modo dicitur esse in esse supernaturali; set sic est in esse nature quod quecumque processu temporis producta sunt in se a principio fuerunt producta secundum suas rationes seminales, ut2 ponit AVGVSTINVS Super Genesim; ergo similiter in esse supernaturali gloria, que processu temporis creaturis rationalibus est data, fuit a principio secundum suum principium seminarium producta; set seminarium glorie est gratia; quare a principio fuit homini et angelo concreata. Si3 que autem auctoritates4 uidentur dicere quod prius fuerunt angeli creati quam haberent gratiam, exponende sunt de prioritate nature, non temporis.


  1. Item … et angelo concreata] cf. Thom., S.th., I, 62, 3, resp. ↩︎

  2. ut … Augustinus Super Genesim] Aug., De Gen. ad litt., IX, 17 (291,20‑23) ↩︎

  3. Si … nature non temporis] cf. Thom., S.th., I, 62, 3, ad 1; Super Sent., II, 4, 1, 3, ad 1 (138) • • • cf. etiam Alb., Super Sent., II, 3, H, 12, sol. (85a); Summa de creat., IV, 31, 1, sol. (504a-b) ↩︎

  4. auctoritates] cf. e.g. Aug., De Gen. ad litt., I, 3 (7,3-9) ↩︎

[B.II.4.1.7] II.4.2.6

Ad primum argumentum dicendum quod uoluntas angeli non auertitur ab eo cui adheret per electionem, forsan autem angelus malus solum habuit gratiam in munere uel in habitu et numquam in usu. Vnde numquam per aliquem actum gratuitum uel meritorium Deo adhesit.

[B.II.4.1.8] II.4.2.7

Ad secundum dicendum quod non omne quod inest a principio alicui rei inest ei naturaliter, nisi ex necessitate sequatur principia nature; alioquin unio ad suppositum diuinum fuisset homini Christo naturalis, quod falsum est; et similiter est de gratia angelis concreata.

<Questio secunda: Vtrum angeli fuerint creati beati an miseri>

[B.II.4.2.1] II.4.1.1

Secundo queritur utrum angeli fuerint creati beati uel miseri.

Et uidetur quod fuerint creati beati, quia essentia1 beatitudinis in Dei uisione consistit: secundum illud Ioh. 2 17: Hec est uita eterna, ut cognoscant te, etc.; set angeli in principio sue creationis Deum uiderunt; alioquin non habuissent cognitionem matutinam, que est cognitio rerum in uerbo, cuius contrarium dicit AVGVSTINVS3 Super Genesim ad litteram; ergo fuerunt beati.


  1. essentia … ergo etc.] Thom., Super Sent., II, 4, 1, 1, arg. 2 (132) ↩︎

  2. Ioh … ut cognoscant te] Ioh., 17,3 ↩︎

  3. Augustinus … Genesim ad litteram] cf. Aug., De Gen. ad litt., IV, 34 (133,20‑134,12); V, 18 (161,10‑13) ↩︎

[B.II.4.2.2]

Item arguitur per AVGVSTINVM1 qui dicit Super Genesim libro I cap. 4 per celum significari creaturam spiritualem que ab exordio quo facta est perfecta et beata est.


  1. Augustinum … et beata est] Aug., De Gen. ad litt., I, 1 (4,22‑23) • • • ap. Lomb., Sent., II, 3, 4 (344,19‑22) ↩︎

[B.II.4.2.3]

In1 contrarium arguitur, quia status beatitudinis includit confirmationem in bono diuino dicente2 AVGVSTINO XI De ciuitate Dei cap. 11: Beata uita non nisi eterna est eternitatisque sue certa et secura; set3 angeli non fuerunt a principio in bono confirmati, quod patet, quia aliqui ceciderunt per culpam; ergo non fuerunt beati.


  1. In … confirmationem in bono] Thom., S.th., I, 62, 1, sed contra; Super Sent., II, 4, 1, 1, sed contra 1 (133) ↩︎

  2. dicente … nisi eterna est] Aug., De civ. Dei, XI, 11 (332,23) ↩︎

  3. set … non fuerunt beati] cf. Thom., S.th., I, 62, 1, sed contra; Super Sent., II, 4, 1, 1, sed contra 1 (133) ↩︎

[B.II.4.2.4] II.4.1.4

Responsio. Beatitudo1 tam hominis quam angeli consistit in operatione intellectus et uoluntatis circa supremum obiectum, scilicet Deum, et hoc tam secundum theologos quam secundum philosophos. Hec2 autem beatitudo seu operatio est duplex: una ad quam possunt ex naturalibus attingere; alia quam non consequuntur nisi ex dono superioris nature. Si3 loquamur de prima beatitudine, dicendum quod in ea uel cum ea creati sunt omnes angeli. Cuius ratio est, quia, per hoc fit intellectus in actu secundo, quod sic intelligibile sit ei presens; in ea ratione in qua natum est intellectum mouere; set diuina essentia fuit eque presens intellectui angelico in ratione obiecti intelligibilis seu mouentis a principio sue creationis quoad cognitionem naturalem, sicut umquam fuit postea, siue ponatur quod angelus per essentiam suam intelligat Deum siue per speciem; ergo angelus ab instanti sue creationis equaliter intellexit Deum intellectione naturali sicut umquam postea.


  1. Beatitudo … quam secundum philosophos] cf. Thom., Super Sent., II, 4, 1, 1, sol. (133) ↩︎

  2. Hec … dono superioris nature] cf. Thom., S.th., I, 62, 1, resp. • • • cf. etiam Ioh. Paris., Super Sent., II, 4, 3 (75,2-4) ↩︎

  3. Si … creati sunt angeli] Thom., S.th., I, 62, 1, resp. • • • Ioh. Paris., Super Sent., II, 4, 3 (75,5-6) ↩︎

[B.II.4.2.5] II.4.1.5

Si autem loquamur de secunda beatitudine, illa in duobus consistit: in adeptione omnis boni, secundum illud quod dicit beatus AVGVSTINVS1 XIII De Trinitate: Beatus est qui habet quidquid uult et nichil mali uult, et in carentia omnis mali.


  1. Augustinus … habet quidquid uult] Aug., De Trin., XIII, 7, 10 (396,63‑64) ↩︎

[B.II.4.2.6] II.4.1.6

Quantum ad primum, non fuerunt angeli beati, quia aliqui eorum appetierunt aliquod bonum quod non habuerunt et fuit bonum, quia illud1 habuissent postea, si perstitissent, ut communiter dicunt omnes Sancti; quare etc.


  1. illud … postea si perstitissent] Lomb., Sent., II, 3, 4, n.11 (347,23‑24) • • • cf. etiam Ans., De casu diab., 6 (243,17-28) ↩︎

[B.II.4.2.7] II.4.1.7

Quantum1 autem ad carentiam omnis mali possunt dici fuisse beati, quia omne malum uel est malum culpe uel pene; set in angelis ab instanti sue creationis non fuit malum culpe, ut infra patebit, nec malum pene, quia pena non precessit culpam; ergo fuerunt beati quantum ad carentiam omnis mali.


  1. Quantum … sunt in beatitudine] cf. Bonav., Super Sent., II, 4, 1, 1, resp. (132a) ↩︎

[B.II.4.2.8] II.4.1.9

Ad primum argumentum dicendum quod angeli in principio sue creationis non uiderunt Deum uisione beata. Et quod opponitur de cognitione matutina, que est rerum in uerbo, notandum quod hec uerba, matutinum et uespertinum, inuenta sunt ab AVGVSTINO1 Super Genesim ad litteram, qui, cum posuisset quod opera sex dierum facta fuissent simul, secundum illud Eccl. 18: Qui 2 uiuit in eternum creauit omnia simul, necesse habuit exponere quomodo intelligantur illi sex dies in quibus secundum litteram uidetur quod res per quamdam successionem fuerunt create, ubi exponit sex dies cognitionem angelicam sex rerum generibus presentatam. Et sicut in usitato die est mane et uespere, sic ponit ipse circa cognitionem angelicam mane et uespere, idest cognitionem matutinam et uespertinam. Non uocat autem cognitionem uespertinam cognitionem rerum in proprio genere et matutinam cognitionem earum gloriosam in uerbo. Iuxta quem sensum procedit argumentum, quia, si cognitio matutina angelorum esset gloriosa, omnes profecto fuissent beati, cum omnibus indita fuerit cognitio rerum sex diebus productarum, et antequam producerentur ordine nature. In quarum quolibet die distinguitur mane et uespere; set uocatur cognitio uespertina, ut3 ibi expresse dicit AVGVSTINVS, cognitio quam habet angelus de se aut de alia re quod sit aliud a creatore; cum autem hanc cognitionem refert ad laudem creatoris, qui lux est, ut alterius rei fiende cognitionem accipiat, dicitur matutina; mane enim crescit procedendo uersus lucem. Et hec matutina cognitio non arguit angelos fuisse beatos.


  1. Augustino … Genesim ad litteram] Aug., De Gen. ad litt., IV, 34 (133,20‑134,12) ↩︎

  2. Qui … creauit omnia simul] Eccl., 18,1 ↩︎

  3. ut … expresse dicit Augustinus] cf. Aug., De Gen. ad litt., IV, 34 (134,1‑4) ↩︎

Distinctio quinta

<Questio prima: An angelus peccare potuerit>

[B.II.5.1.1] II.5.E.1

Post 1 hec consideratio adducit etc.


  1. Post hec consideratio adducit] Lomb., Sent., II, 5, 1 (351,12) ↩︎

[B.II.5.1.2] II.5.1.1

Circa distinctionem istam primo queritur an angelus peccare potuerit. Et arguitur quod non, quia digniores1 sunt angeli quam corpora celestia; set in illis non est malum secundum philosophos2; ergo nec in angelis; quare nec peccatum, cum omne peccatum sit malum.


  1. digniores ... peccatum sit malum] Thom., S.th., I, 63, 1, arg. 2 • • • Aeg. Rom., Report., II, 29 (248,8-9) ↩︎

  2. philosophos] cf. e.g. Arist., Metaph., IX, 9, 1051a19-22 • • • Avic., Metaph., IX, 6 (498,6-7) • • • Averr., Metaph., IX 19 (67,42-49) ↩︎

[B.II.5.1.3] II.5.1.2

Item1 nullus peccat appetendo illud quod uere bonum est, sicut nullus errat cognoscendo quod uerum est; set angelus nec appetiit nec appetere potuit nisi uerum bonum; ergo angelus nec peccauit nec peccare potuit.

Minor patet quantum ad hoc quod angelus non appetiit nisi uerum bonum, quia secundum2 Sanctos, si perstitisset, obtinuisset illud quod appetiit; set non obtinuisset nisi uerum bonum; ergo illud solum appetiit.


  1. Item … nec peccare potuit] Thom., S.th., I, 63, 1, arg. 4; cf. etiam Super Sent., II, 5, 1, 1, arg. 4 (143) ↩︎

  2. secundum … illud solum appetiit] cf. Lomb., Sent., II, 3, 4, n.11 (347,23-24) • • • cf. etiam Ans., De casu diab., 6 (243,17-28) ↩︎

[B.II.5.1.4] II.5.1.3

Item1 nec aliud appetere potuit quam uerum bonum, quia uoluntas non potest ferri nisi in cognitum; set intellectus angeli non potuit iudicare illud esse bonum quod non fuit bonum, alias fuisset in eo error, qui non fuit ante peccatum; quare etc.


  1. Item … quare etc.] Thom., Super Sent., II, 5, 1, 1, arg. 4 (143) ↩︎

[B.II.5.1.5] II.5.1.4

In1 contrarium est quod dicitur Iob 4: In 2 angelis suis reperit prauitatem.


  1. In … suis reperit prauitatem] cf. Thom., S.th., I, 63, 1, sed contra; Super Sent., II, 5, 1, 1, sed contra 1 (144) • • • Aeg. Rom., Report., II, 29 (248,10-11) • • • Iac. Met., Super Sent., II, 4, 1, — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 48ra: «Contra. Iob 4: Et in angelis suis reperit prauitatem» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 76ra: «Contra. Iob 4: In angelis suis reperit prauitatem» ↩︎

  2. In … suis reperit prauitatem] Iob, 4,18 ↩︎

[B.II.5.1.6] II.5.1.5

Responsio. Videnda sunt duo. Primum est an angelus peccare potuerit. Secundum est quid appetendo peccauit, utrum uidelicet equalitatem Dei appetierit.

Quantum ad primum dicendum quod angelus peccare potuit et peccauit, sicut patet ex multis locis Scripture. Hec autem possibilitas probatur hoc modo: Illa uoluntas potest peccare que innititur regule que potest defficere, quia, si regula potest defficere, et regulatum; deffectus autem uoluntarius est peccatum; set omnis uoluntas creata tam hominis quam angeli est huiusmodi; ergo etc.

Minor probatur, quia regula cui innititur uoluntas est intellectus uel ratio, quia uoluntas non fertur nisi in illud quod est sibi ostensum per intellectum et rationem. In omni autem intellectu creato potest incidere deffectus, etsi non erroris uel ignorantie, tamen inconsiderationis. Iuxta quod est notandum quod hic differunt 1 error, ignorantia et inconsideratio. Error 2 est approbare falsa pro ueri secundum AVGVSTINVM, unde semper includit falsam existimationem. Ignorantia3 uero est nescientia eorum que quis potest et tenetur scire. Inconsideratio autem est solus deffectus actualis cognitionis eorum que aliquis scit in habitu. In4 angelis ergo, quamuis non ponatur proprie error aut ignorantia, ponitur tamen in eis inconsideratio, quia non est necessarium quod omnia que nata sunt circumstare et rectificare uoluntatem angeli in hiis que occurrunt agenda uel eligenda subsint semper sue actuali considerationi et precipue quantum ad ea que sunt supra naturam angeli, ut sunt illa per que tendendum est in beatitudinem. Et propter deffectum huius considerationis potuit deffectus esse in electione angeli dum appetiit illud quod de genere suo erat bonum, non appetendo cum circumstantia sine qua non erat appetendum. Quod autem cum circumstantia illa non appetierit, causa fuit, quia de illa non considerauit. Et sic ponitur angelus peccasse, quia uoluit obtinere beatitudinem non ex merito suo apud Deum aut ex Dei dono, quia de hoc nichil considerauit.


  1. error … ignorantia et inconsideratio] Herv. Nat., Super Sent., II, 4, 1, 1 (216bB-C): «Duplex est regula uoluntatis, secundum quam uoluntas habet recte eligere. Alia est, que rectificat per modum dirigentis, sicut iudicium rationis recte et maxime iudicium retionis siue intellectus illuminati de his, de quibus aliquis ordinatur in Deum, sicut in finem principalem. […] Secundum etiam aliam opinionem, que ponit uoluntatem sequi iudicium rationis, potest adhuc ostendi, quod angelus potest peccare. Ad cuius euidentiam, sciendum, quod ista differunt, error, ignorantia, et inconsideratio actualis, quia error est falsa extimatio; ignorantia est carentia scientie debite in esse; sed inconsideratio actualis est actu non considerare, sicut dormiens actu non considerat aliquid et uigilans sum actu unum considerat non considerat aliud» ↩︎

  2. Error … falsa pro ueris] Thom., De malo, 3, 7, resp. (81,90-91); 8, 1, ad 7 (195,416-417) • • • ex Aug., Enchir., V,17 (57,23-24) ↩︎

  3. Ignorantia … et tenetur scire] Thom., De malo, 3, 7, resp. (81,81-84) ↩︎

  4. In … sue actuali considerationi] Herv. Nat., Super Sent., II, 4, 1, 1 (216bD-217aA): «Modo in angelo nec error nec ignorantia proprie dicta fuit ante peccatum, sed inconsideratio actualis potuit esse et precipue circa illa, que erant supra naturam angeli, sicut sunt illa, que pertinent ad tendendum in beatitudinem. Ex his potest formari talis ratio ad ostendendum, quod angelus potuit peccare. Illud, quod potest deficere rectitudine sue regule, potest peccare, quia in deficiendo a tali rectitudine consistit peccatum; sed uoluntas angeli potest deficere a rectitudine regule; ergo etc. Maior patet. Minor probatur. Quia secundum secundam opinionem recta linea quam sequitur uoluntas est rectum iudicium rationis. Ab hac autem rectitudine potest deficere angelus et si non per errorem uel ignorantiam; tamen per actualem inconsiderationem, quia non est necessarium quod omnia, que nata sunt circumstare et rectificare illud quod agitur, occurrant sue considerationi actuali; ergo etc.» ↩︎

[B.II.5.1.7] II.5.1.6

Set contra hoc opponitur sic: Sicut intellectus est uerus uel falsus in intelligendo, sic appetitus est bonus uel malus in appetendo; set intellectus apprehendens unum eorum que in re coniuncta sunt, non apprehendendo alterum, non est falsus, nisi apprehenderet unum esse sine altero (tunc enim esset falsus diuidendo composita); ergo similiter appetitus rationalis uel intellectualis appetens rem aliquam de se bonam, non appetendo eam cum sua circumstantia, puta appetens finem, scilicet beatitudinem non appetendo ea que sunt ad finem, scilicet merita uel aliquid tale, non propter hoc est malus, nisi appeteret habere finem excludendo ea que sunt ad finem. Set secundum positionem predictam angelus non appetiit beatitudinem absque meritis exclusiue, quasi uellet habere beatitudinem et uellet non habere merita, quia, cum uoluntas non feratur nisi in cognitum, oportuisset quod angelus extimasset illud fuisse possibile, et tunc fuisset error in cognitione angeli antequam peccasset, quod negatur. Appetiit ergo habere beatitudinem absque meritis non excludendo ea, set nichil considerando de eis et per consequens nichil de eis uolendo; in hoc autem non uidetur esse aliqua culpa, ut dictum est; quare etc.

[B.II.5.1.8] II.5.1.7

Et dicendum ad hoc quod non est simile de intellectu et uoluntate, quia obiectum1 intellectus est natura rei seu quidditas. Plures autem nature seu quidditates rerum, quamuis coniungantur in uno supposito secundum existentiam, semper tamen distinguuntur secundum suas naturas, sicut albedo et dulcedo in lacte; et ideo intellectus potest substantiam lactis comparare ad qualitatem dulcedinis, sicut ad aliquid habitum ab ea, non comparando eam ad qualitatem albedinis, quamuis et illa sit habita, sicut et dulcedo, et est uera comparatio non excludens aliam, set solum non includens. Voluntas autem per actum electionis tendit in rem electam et uolitam, ut habeatur secundum quod est in re, sicut uolens comedere lac, quia dulce, tendit ad habendum lac prout existit in re. Et quia quelibet res existit cum omnibus circumstantiis suis, ideo uoluntas per electionem tendit in rem cum omnibus circumstantiis suis, quamuis ratio tendendi sit solum una; propter quod, si circumstantia non considerata ponit in re uolita rationem mali, actus electionis erit malus, sicut, si albedo in lacte esset condicio mortifera, eligens comedere lac, quia dulce, non considerando de circumstantia albedinis mortifere, male eligeret et peccaret.


  1. obiectum … rei seu quidditas] cf. Auct. Ar., 6, 144 (186,42) ↩︎

[B.II.5.1.9] II.5.1.8

Set adhuc insurgit alia dubitatio, quia secundum hanc uiam uidetur quod in angelo precedat error proprie dictus malam electionem, quia uoluntas non eligit nisi quod intellectus dicit esse bonum; set intellectus dicens aliquid bonum ex consideratione rei secundum se uel ex consideratione unius circumstantie non considerando de aliis circumstantiis est falsus, cum bonum 1 sit secundum DYONISIVM ex tota causa, malum uero ex particularibus deffectibus; ergo uoluntas sequens talem intellectum habet errorem preuium, quia intellectus dicit illud esse bonum quod non est bonum, quia non habet omnes circumstantias ad bonitatem eius requisitas.


  1. bonum … ex particularibus deffectibus] ps.-Dionys., De div. nom., 4 (298D-299A) • • • ap. Thom., De malo, 4, 1, ad 13 (107,371-373) ↩︎

[B.II.5.1.10]

Et dicendum est ad hoc quod error in intellectu angeli non precessit tempore uel duratione malam electionem, et in hoc sensu est intelligendum commune dictum, precessit tamen natura. Inconsideratio enim quam angelus habet de circumstantiis eligibilium antequam immineat uoluntati eligere est quidam deffectus, set non est culpabilis, quia nullus tenetur circumstantias eligibilium considerare, nisi quando uult eligere, et tunc primo inconsideratio talium circumstantiarum est peccatum, quia tunc debitum est illa considerare que possunt electionem rectificare. Ex hac autem inconsideratione prouenit erroneum iudicium ad quod sequitur electio praua. Error ergo precedit electionem, saltem ordine nature, set sequitur inconsiderationem culpabilem; et sic error non est ante peccatum, set post, saltem ordine nature. Nec tamen dicendum est quod inconsideratio precedens errorem et electio praua ipsum sequens sint duo peccata, set unum tantum, quia unum est peccatum propter alterum et nichil prohibet, ut infra dicetur, quod unum peccatum sit in pluribus actibus, sicut nichil prohibet quod plura peccata sint in actu uno. Et sic patet primum.

[B.II.5.1.11] II.5.1.10

Quantum ad secundum, scilicet an angelus appetierit equalitatem Dei, dicitur communiter quod sic, set illa1 equalitas exponitur tripliciter. Primo quod angelus appetiit proprie equalitatem cum Deo, ita scilicet quod esset tante excellentie in potentia et scientia sicut Deus. Secundo exponitur quod proprie hoc non appetiit, set indirecte, quia appetiit Deo non subesse et in hoc quodammodo appetiit ei equari, sicut econtrario ille qui est subiectus non dicitur equari ei cui subicitur. Tertio exponitur quod appetiit equalitatem diuinam non aliquo dictorum modorum, set solum secundum quid et interpretatiue, ut postea exponetur.


  1. illa … ut postea exponetur] cf. Thom., Super Sent., II, 5, 1, 2, sol. (146‑147) • • • Herv. Nat., Super Sent., II, 5, 1, 3 (217aC): «Quantum ad tertium est sciendum quod est est triplex opinio. Prima est quod proprie equalitatem diuinam diabolus appetierit ita quod appetiit esse tante excellentie, sicut Deus. Secunda est quod hoc proprie non appetiit, sed appetiit non subesse Deo; et in hoc quodammodo appetiit equalitatem diuinam. Tertia est quod neutrum istorum appetiit. Sed dicitur appetiisse equalitatem diuinam secundum quid et similitudinarie in quantum quandam excellentiam appetiit, quecumque fuerit illa. Puta beatitudinem uel prelationem super alios, non recurrendo ad Deum appetendo eam, ex cuius misericordia et gratia obtineret. Sed attendendo ad dignitatem naturalium suorum, non quidem quod ipse iudicaret se illud posse habere non ex gratia. Quia hoc fuisset errare. Sed quia attendens ad dignitatem nature sue, et ad illam exellentiam quam patebat, actualiter non attendit ad misericordiam et gratiam Dei, cui se humiliaret» • • • cf. etiam Ioh. Paris., Super Sent., II, 5, 3 (89,8-90,29) ↩︎

[B.II.5.1.12] II.5.1.11

Prima1 et secunda expositio non possunt stare. Primo, quia omne illud quod aliquis appetit appetitu simpliciter electiuo extimatur possibile, quia electio 2 non est nisi possibilium; set angelus non potuit extimare tamquam possibile quod equaretur Deo in potentia uel scientia aut quod ei non subesset, cum angelus sit preditus cognitione naturali per quam scitur certitudinaliter quod impossibile est creaturam equari creatori aut permanere nisi subsit diuine uirtuti; ergo angelus non potuit appetere appetitu simpliciter electiuo, qualis fuit appetitus quo appetiit equalitatem Dei predictis modis.

Item3 Sancti4 dicunt quod angelus illud appetiit quod obtinuisset, si perstitisset; set angelus numquam obtinuisset equalitatem cum Deo in scientia uel potentia aut quod non fuisset ei subditus; ergo illud non appetiit.

Set5 tertio modo, scilicet secundum quid et interpretatiue, appetiit equalitatem Dei inquantum appetiit aliquam excellentiam non recurrendo ad Deum, apud quem merendo et ex cuius dono illam deberet obtinere, set attendendo ad dignitatem solum naturalium, non quidem quod extimasset illam excellentiam se posse habere sine Deo, set quia non considerauit de modo habendi eam per meritum et a Deo. Et in hoc potest dici appetiuisse equalitatem cum Deo, quia, sicut Deus habet excellentiam non ab alio, sic angelus appetiit excellentiam non appetendo eam ab alio.


  1. Prima … illud non appetiit] Herv. Nat., Super Sent., II, 5, 1, 3 (217aD-bC): «Prime due opiniones uidentur michi impossibiles. Et hoc patet et ratione et auctoritate. Ratione primo. Ad cuius euidentiam est sciendum quod duplex est est uoluntas alicuius rei, qua quis appetit. Quedam imprefecta, que uocatur uelleitas. Sicut si ego uellem esse angelus, si esset possibile quod Deus uellet. Sed hec uoluntas potest esse impossibilium simpliciter, nec circa eam consistit peccatum electionis quo aliquis eligit aliquid obtinere. Alia est uoluntas electiua qua aliquis elegit simpliciter obtinere et consequi, sicut homo uult aliquid quod intendit consequi. Et talis uoluntas non est nisi eorum que uoluntas credit esse possibilia. Et in tali uoluntate consistit peccatum male electionis, quando quis male elegit. Et talis uoluntas fuit in primo peccato angeli. Ex hoc sic arguitur. Peccatum angeli fuit in uolendo aliquid consequi quod credidit posse obtinere. Quia talis uoluntas est proprie uoluntas electiua. Sed impossibile fuit quod angelus crederet sibi possibile esse equalem fieri Deo proprie uel non subesse Deo, cum pro cero sciat omne quod est, necessario esse a Deo, et ab eo coconseruari, et nullum posse ei equali; ergo neutrum istorum fuit illud quod angelus appetiur, quando peccauit. Et si dicatur quod immo, quia potuit non attendere ad hoc quod ista essent impossibilia, sicut potuit non attendere ad modum, quo beatitudinem debebat uelle. Ad ad hoc dicendum, quod licet modus quo quis debet aliquid uelle non semper cadit sub actuali considerationie eius, sicut quilibet in se manifeste experitur. Tamen illud quod uult necesse est ipsum attendere ut possibile, alioquin nunquam elegeret illud consequi; oportet quod consideraret illum modum. Non ergo potest dici quod potuit non attendere impossibilitatem istorum, sicut potuit non attendere modum illum. Quia non appetebat sub modo illo, nec etiam illum modum quasi attendens ad ipsum respuebat; sed ad illum non attendebat nec sub sua uoluntate cedebat. Sed illud quod appetebat et eius possibilitatem attendebat, cum illud appeteret et eligeret ut possibile. Auctoritatem etiam idem patet. Quia secundum sanctos quod appetiit habuisset si debito modo appetiisset et sterisset. Sed constat quod non potuisset habere quantucumque sterisset, equalitatem Dei proprie dictam; uel non subesse Deo. Et ideo neutrum istorum appetiit» ↩︎

  2. electio … est nisi possibilium] Thom., Super Sent., II, 5, 1, 2, arg. 3 (146) • • • ex Arist., Eth. Nic., III, 5, 1111b20: transl. Grosseteste ↩︎

  3. Item … illud non appetiit] cf. Thom., De malo, 16, 3, arg. 3 (291,15-292,19) • • • Alb., Summa de creat., IV, 63, 1, arg. 7 (669b) ↩︎

  4. Sancti … obtinuisset si perstitisset] cf. supra, II, 5, 1 [B.II.5.1.3] ↩︎

  5. Set … eam ab alio] Thom., Super Sent., II, 5, 1, 2, sol. (147); cf. etiam S.th., I, 63, 3, resp. • • • Herv. Nat., Super Sent., II, 5, 1, 3 (217bC): «Et ideo uidetur tertia opinio uerior, scilicet quod secundum quid et similitudinarie dictus est appetere equalitatem Dei. Quia quicumque uult habere aliquam excellentiam non recurrendo ad aliquem superiorem eius cuius gratia et misericordia illud obtineat, in aliquando uidetur appetere similitudinem dignitatis diuine cui ex natura sua conuenit bonum ex se habere sine dono uel gratia alterius. Et sic dicitur appetisse equalitatem Dei. Et sic patet ad tertium» ↩︎

[B.II.5.1.13] II.5.1.12

Potest et alio modo dici appetiuisse equalitatem Dei inquantum aliquam excellentiam appetiit que erat ei prohibita appeti uel modo quo erat ei prohibita, non considerando de prohibitione, set solum considerando excellentiam sue nature. Et istum modum uidetur tangere MAGISTER1 Sententiarum libro II dist. 1, ubi innuit quod, sicut primo homini statim ut creatus fuit data fuit lex cuiusdam obedientie, scilicet ut non comederet de ligno uetito, ut2 dicitur Gen. 2, sic angelis data fuit aliqua lex obedientie, ut pari lege uiuerent qui ad parem gloriam facti erant.

Vnde dicit sic loquens de hominibus et angelis: Vtrisque 3 regulam proponens obedientie quatinus et illi ab eo ubi erant non caderent, scilicet angeli de celo, et isti, scilicet homines, ab eo ubi erant, scilicet a paradiso terrestri, ad illud ubi non erant, scilicet ad paradisum celestem, ascenderent. Et secundum hoc, sicut peccauit primus homo appetendo illud quod erat ei prohibitum, quod tamen non erat secundum se malum, non considerans actu de diuina prohibitione, set solum considerans ut quadam benignitate uxori condescenderet, sic peccare potuit angelus appetendo quod erat prohibitum uel modo quo erat prohibitum, non considerans de prohibitione, delectatus in consideratione proprie excellentie. Quale autem fuerit preceptum obedientie datum angelis, nescimus nec Scriptura loquitur et, quia non obediens uidetur parificare se in hoc precipienti, quia non uult ei subici, ideo dicitur appetiuisse equalitatem Dei.


  1. Magister … II dist. 1] Lomb., Sent., II, 1, 6 (335,23-25) ↩︎

  2. ut dicitur Gen. 2] Gen., 2,17 ↩︎

  3. Vtriusque … paradisum celestem ascenderent] Lomb., Sent., II, 1, 6 (335,23-25) ↩︎

[B.II.5.1.14] II.5.1.13

Et est aduertendum quod, nisi poneremus in angelo aliam cognitionem quam naturalem, forte non possemus eis attribuere talem inconsiderationem, quia, sicut in speculabilibus per naturam ab angelo cognitis angelus cognoscendo subiectum statim cognoscit quidquid subiecto attribuitur uel ab eo remouetur, propter1 quod non intelligit componendo et diuidendo et intellecto principio statim in ipso intuetur conclusionem, et ideo non intelligit discurrendo, sic in eligibilibus et operabilibus ab angelo in puris naturalibus considerato uidetur quod cognoscendo eligibile uel agibile statim cognoscat omnes circumstantias que possunt eum in eligendo rectificare.


  1. propter … non intelligit discurrendo] cf. ps.-Dionys., De div. nom., 7 (388a-389b) ↩︎

[B.II.5.1.15] II.5.1.14

Ad primum argumentum dicendum quod non est simile de corporibus celestibus et angelis nisi quantum ad ea que sunt nature, quia quantum ad hoc, sicut non est malum nature in corporibus celestibus, ita nec in angelis; set quia angeli sunt liberi arbitri, ideo in eis potest esse malum electionis, precipue respectu supernaturalium, quod malum non potest esse in hiis que non sunt liberi arbitri, ut est celum.

[B.II.5.1.16] II.5.1.15

Ad secundum dicendum quod angelus peccauit appetendo illud quod non erat bonum ex omnibus circumstantiis, licet esset bonum ex genere, nec tamen propter hoc precessit error angeli quodcumque peccatum, quia non precessit inconsiderationem culpabilem, quam angelus debebat habere ex quo uolebat eligere, quamuis precesserit electionem natura, non tempore.

<Questio secunda: Vtrum angelus potuerit peccare in primo instanti sue creationis>

[B.II.5.2.1] II.5.2.1

Secundo queritur utrum angelus potuerit peccare in primo instanti sue creationis. Et uidetur quod sic, quia peccatum 1 opponitur merito; set natura intellectualis in principio sue creationis potuit mereri, sicut ponitur de anima Christi; ergo pari ratione angelus in primo instanti sue creationis potuit peccare et demereri.


  1. peccatum … peccare et demereri] Thom., S.th., I, 63, 5, arg. 3; cf. etiam De malo, 16, 4, arg. 20 (297,160-164) ↩︎

[B.II.5.2.2] II.5.2.2

Item1 anima in primo instanti sue creationis potest maculari peccato originali et maculatur; ergo et angelus peccato actuali.


  1. Item … angelus peccato actuali] Petr. de Tarant., Super Sent., II, 3, 3, 2 (37a): «Anima in primo instanti potest peccato maculari; ergo angelus similiter potuit» ↩︎

[B.II.5.2.3] II.5.2.3

In contrarium arguitur, quia operatio 1 que simul incipit cum esse rei inest ei ab agente a quo habet esse, sicut moueri deorsum inest graui ab agente a quo habet esse et moueri sursum inest igni ab agente; set actio peccati non potest inesse angelo a Deo creante angelum; ergo impossibile est actionem que simul incepit cum esse angeli fuisse malam.


  1. operatio … angeli fuisse malam] Thom., S.th., I, 63, 5, resp. ↩︎

[B.II.5.2.4]

Responsio. Tenetur communiter quod angelus non potuit peccare in primo instanti sue creationis. Rationem autem huius assignare est satis difficile, quia multi modi assignantur qui reprobantur etiam ab assignantibus eos. Ad presens tamen recito solum unum quem non approbo, deinde ponam illud quod magis intelligo.

Modus quem aliqui1 ponunt est iste, quod angelus in primo instanti peccare non potuit, quia deliberare non potuit in instanti, ut arguitur secundum eos: peccatum electionis sequitur deliberationem rationis; set angelus in primo instanti deliberare non potuit; ergo nec peccare.

Maior supponitur, set minor probatur, quia deliberatio angeli de supernaturalibus, respectu quorum peccare potest, ut supra dictum fuit, est discursiua et requirit tempus. Licet enim intellectus angelicus non sit discursiuus in cognitione rerum naturalium, quia in illis que naturaliter cognoscit statim inspicit quecumque in eis cognosci possunt, sicut intuendo naturam subiecti statim cognoscit que possunt subiecto attribui uel ab eo remoueri et in cognitione principii statim cognoscit conclusiones existentes in eo propter perfectionem sui luminis intellectualis, quia, ut2 dicit DYONISIVS IV cap. De diuinis nominibus angelus est speculum pulcherrimum, clarissimum, ex quo conuenit ei quod non intelligat naturalia componendo et diuidendo uel discurrendo, tamen respectu supernaturalium intellectus angelicus est discursiuus, quia respectu eorum lumen intellectuale angeli est debile et quasi obumbratum, tantum uel plus sicut lumen intellectuale nostrum respectu naturalium, nec in uno supernaturali reuelato uidet quecumque ei attribuuntur uel ab eo remouentur, propter quod talia cognoscit componendo, diuidendo et discurrendo. Et cum in electione sequendo talem cognitionem discursiuam fuerit peccatum angeli, patet quod non potuit peccare in primo instanti.


  1. aliqui] cf. infra [B.II.5.2.8] et [A.II.5.2.14] ↩︎

  2. ut … De diuinis nominibus] ps.-Dionys., De div. nom., 4 (269d): transl. Sarraceni • • • cf. etiam, infra, red. A [A.II.5.2.14] ↩︎

[B.II.5.2.5]

Istud autem non uidetur sufficienter dictum, primo quia ualde dubium est an cognitio angeli respectu quorumcumque etiam supernaturalium sit discursiua et requirens tempus, et forte pauci hoc concederent.

Secundo, quia non solum est culpa eligere post deliberationem, set etiam male eligere ante deliberationem ubi esset deliberandum. Licet ergo angelus non potuisset secundum illam uiam peccare in instanti sue creationis per electionem sequentem deliberationem successiuam, tamen potuit peccare eligendo uel uolendo aliquid ante debitam deliberationem. Deliberatio ergo talis non impedit quin angelus in primo instanti sue creationis peccare potuerit.

[B.II.5.2.6] II.5.2.9

Ideo dicendum est aliter quod angelus aut fuit creatus in gratia aut non. Si in gratia, cum impossibile sit eidem simul inesse gratiam et culpam, impossibile est quod in instanti sue creationis in quo habuit gratiam, commiserit culpam. Si autem non fuit creatus in gratia, aut habuit in sua creatione solam cognitionem naturalem aut preter eam habuit aliquam aliam supernaturalem. Si habuit solam cognitionem naturalem, peccare non potuit, quia secundum eam non possumus ponere in angelo inconsiderationem aliquam, cum angelus plene nouerit omnes circumstantias cuiuscumque agibilis uel appetibilis ab eo intuendo naturam rei, ut1 supra dictum est. Si autem in sua creatione habuit aliquam supernaturalem cognitionem, idem sequitur, quia peccatum angeli non potuit esse nisi per inconsiderationem; impossibile autem est et contradictionem implicans, quod in instanti in quo data est angelo supernaturalis cognitio fuerit in eo inconsideratio. Nullus enim accipit nouam cognitionem nisi per actualem considerationem; quare etc.


  1. ut supra dictum est] cf. supra, red. A, II, 3, 7; cf. etiam infra, II, 23, 1 et 3; II, 18, 2, 8 ↩︎

[B.II.5.2.7] II.5.2.12

Idem patet tenendo aliam uiam, scilicet quod angelus peccauerit appetendo illud quod malum erat non secundum se, set quia prohibitum. Cuius ratio est, quia peccatum angeli prouenit ex inconsideratione, ut1 sepe dictum est; set angelus in instanti in quo creatus fuit non potuit habere inconsiderationem de prohibitione, si qua fuit sibi facta; ergo tunc non potuit peccare faciendo contra prohibitionem.

Maior patet, set minor probatur, quia uel prohibitio fuit sibi facta in instanti in quo creatus est uel postea. Si tunc, ergo eam cognouit et sic ex inconsideratione peccare non potuit. Si postea, ergo in primo instanti non potuit peccare appetendo aliquid prohibitum uel modo prohibito, quod est contra positum.


  1. ut sepe dictum est] cf. supra, II, 5, 1, [B.II.5.1.13] ↩︎

[B.II.5.2.8] II.5.2.pseudop

Alii1 uero dicunt quod angelus peccare potuit in primo instanti sue creationis, licet non peccauerit, quia, sicut Deus aliqua uult libere ab eterno, ita angelus ab instanti sue creationis aliqua libere uelle potuit et nolle, propter quod potuit mereri bene uolendo uel demereri male uolendo. Si enim omnis actus qui inest creature ab instanti sue creationis inest ei non ex se, set a creante, qua ratione non potest demereri nec mereri, quia meritum et demeritum consistunt in actu, qui est in potestate agentis et inest sibi aliquo modo a se ipso libere et non ab alio solum, cum omne tale insit ex necessitate.

Quia tamen prima opinio communior est, ideo secundum eam respondendum est ad rationes in oppositum.


  1. Alii] cf. supra, red. A [A.II.5.2.7] ↩︎

[B.II.5.2.9] II.5.2.13

Ad primam quod, licet sit facilius peccare quam mereri, ut communiter, tamen in casu potest esse contrarium et sic est in proposito. Quia enim in primo instanti non potest in angelo esse deffectus inconsiderationis respectu supernaturalium, respectu quorum potest peccare, ideo in eo non potest esse uitium electionis. Potuit tamen in eo esse recta et libera electio, propter quam mereri potuit, si tamen aliquem actum liberum tunc habere potuit.

[B.II.5.2.10] II.5.2.14

Ad secundum dicendum quod non est simile de anima et angelo, quia anima non contrahit peccatum originale ex personali electione, set ex unione sui cum corpore, cui unitur statim quando creatur; peccatum autem angeli, si quod fuisset, prouenisset ex personali electione, que non potuit esse mala in primo instanti, quia non potuit tunc esse deffectus inconsiderationis.

<Questio tertia: Vtrum angeli beati suam beatitudinem meruerint>

[B.II.5.3.1] II.5.3.1

Tertio queritur utrum angeli beati suam beatitudinem meruerint. Et1 uidetur quod non, quia meritum aut attenditur secundum difficultatem operis aut secundum ualorem. Non secundum difficultatem, quia in angelis nulla fuit difficultas ad bonum; nec secundum operis ualorem, quia nunc mererentur per actum beatitudinis, qui est summi ualoris, quod tamen falsum est; quare etc.


  1. Et … quare etc.] Thom., S.th., I, 62, 4, arg. 1; cf. etiam Super Sent., II, 5, 2, 2, arg. 4 (153) ↩︎

[B.II.5.3.2] II.5.3.2

Preterea sicut gloria cadit sub merito condigni, sic prima gratia sub merito congrui; set angeli non meruerunt gratiam de congruo, cum in ea creati fuerint; ergo nec gloriam de condigno.

[B.II.5.3.3] II.5.3.3

In contrarium est, quia premium respondet merito, sicut pena demerito; set mali angeli non habuerunt penam sine demerito; ergo nec boni habuerunt premium sine merito.

[B.II.5.3.4] II.5.3.4

Responsio. Dicenda sunt tria. Primum est quod beati angeli suam beatitudinem meruerunt; secundum est quod post unicum actum meritorium eam habuerunt; tertium est quod non solum natura, immo tempore meritum precessit premium.

[B.II.5.3.5] II.5.3.5

Primum patet sic: In1 omnibus in quibus inuenitur aliqua perfectio eiusdem rationis in eis est idem modus consequendi illam perfectionem; set in angelis et hominibus est beatitudo unius rationis, erunt2 enim homines sicut angeli Dei in celis; ergo 3 cum homines absque merito non perueniant ad beatitudinem, uidetur quod nec angeli. Et hoc concordat illi positioni que dicit quod peccatum 4 angeli fuit in hoc quod beatitudinem absque merito habere uoluit, exponendo5 ut supra expositum est; non fuisset autem hoc ei peccatum, si fuisset ordinatus ad consequendum beatitudinem sine merito; quare etc.


  1. In … beatitudo unius rationis] Thom., Super Sent., II, 5, 2, 2, sed contra 1 (153) ↩︎

  2. erunt … Dei in celis] Matth., 22,30 ↩︎

  3. ergo … quod nec angeli] Thom., Super Sent., II, 5, 2, 2, sed contra 1 (153) ↩︎

  4. peccatum …quare etc.] Thom., Super Sent., II, 5, 2, 2, sed contra 2 (153) ↩︎

  5. exponendo … supra expositum est] cf. supra, red. A, II, 5, 1 [A.II.5.1.6] ↩︎

[B.II.5.3.6] II.5.3.6

Secundum sic: Pronior1 est Deus ad miserandum quam ad condempnandum; set mali angeli ex unico actu sunt eternaliter condempnati; ergo boni angeli ex unico actu sunt eternaliter beatificati. Ratio autem huius forsan esse potest, quia gratia 2 perficit naturam secundum modum nature. Est autem modus nature angelice quod statim per naturam et unico actu suam beatitudinem naturalem habuerit, ut3 dictum fuit supra dist. 4; quare et per gratiam in unico actu debuit suam beatitudinem supernaturalem meritorie adipisci.

Et potest formari talis ratio: sicut ordinatur angelus ad felicitatem naturalem per suam naturam in ratione principii, sic ordinatur ad beatitudinem supernaturalem per gratiam in ratione meriti; set angelus per naturam in ratione principii statim assecutus est unico actu suam naturalem beatitudinem; ergo per gratiam in ratione meriti debuit per unicum actum attingere supernaturalem beatitudinem.


  1. Pronior … sunt eternaliter beatificati] Petr. de Tarant., Super Sent., II, 4, q. unica, 2 (46b): «Pronior est Deusad miserandum quam ad condemnandum; sed a principio indidit eis sufficiens principium demeriti et condamnationis; ergo et sufficiens principium meriti et salutis; ergo gratiam» ↩︎

  2. gratia … beatitudinem naturalem habeat] Thom., S.th., I, 62, 5, resp. ↩︎

  3. ut … supra dist. 4] cf. supra, II, 4, 1 [A.II.4.1.5] ↩︎

[B.II.5.3.7] II.5.3.7

Tertium patet, scilicet quod meritum tempore precessit premium, et non solum natura, quia actus qui includunt oppositum circa statum operantis non possunt esse simul; set actus meriti et premi includunt oppositionem circa statum operantis; ergo etc.

Minor probatur, quia mereri est illius qui est in statu acquirentis et tendentis ad terminum, premium autem respicit statum non acquirentis, set iam possidentis, nec tendentis ad terminum, set iam existentis in termino, et hec manifeste opponuntur; ergo meritum et premium non possunt esse simul.

Oportet ergo quod uel meritum precedat premium, et sic habetur propositum, uel quod premium precedat meritum, quod est absurdum, sicut est absurdum quod aliquid sit prius in termino quam in uia, si tamen in utroque debeat esse, quamuis dicat MAGISTER1 in littera contrarium. Quod aliqui2 confirmant dicentes quod, sicut miles equum sibi a rege prius datum meretur postea strenue militando, sic beati angeli beatitudinem sibi a principio datam merentur nunc per opera quibus nobis ex iussione diuina ministrant. Set istud non ualet, quia equus datus a rege militi aut est datus gratuite et simpliciter, et tunc sequentia opera non sunt eius meritoria, quia nullus meretur quod suum est, set per meritum facit quilibet ut aliquid efficiatur ei debitum et per consequens suum, quod prius non erat ei debitum nec suum, set talia opera sunt quedam recompensatio gratitudinis de beneficio prius accepto.

Si autem equus esset collatus militi sub tali pacto quod militaret pro rege, tunc per sequentia opera meretur equum non quidem prius suum, set quasi accomodatum, ut per opera facta per equum acquireret sibi equum. Beatitudo autem non datur beatis sub aliqua condicione, set simpliciter; et ideo per sequentia opera nullus meretur beatitudinem. Et item beatitudo semel habita semper durat. Si ergo per opera sequentia aliquis meretur beatitudinem, sequeretur quod meritum et premium essent simul, quod est improbatum.


  1. Magister] Lomb., Sent., II, 5, 6 (354,3-13) • • • cf. etiam Alb., Super Sent., II, 5, G, 7 sol. (124a) ↩︎

  2. aliqui … ministrant] Thom., Super Sent., II, 5, 2, 2, sol. (153) ↩︎

[B.II.5.3.8] II.5.3.8

Ad primum argumentum dicendum quod ad rationem meriti tria concurrunt, scilicet ualor operis, ut sit aliqua proportio inter meritum et premium, si sit meritum de condigno; libertas operantis, ut operatio sit in potestate operantis, quia talibus1 solum meremur uel demeremur, laudamur uel uituperamur; et quod operans sit in statu aliquid acquirendi, quia per meritum aliquid efficitur debitum quod prius non erat debitum. Beati igitur angeli nunc non merentur suam beatitudinem, quia non sunt in statu acquirendi eam, set prius eam meruerunt concurrentibus tunc omnibus condicionibus que sunt de ratione meriti. Nunc etiam per eandem rationem mereri possunt aliquam accidentalem beatitudinem per opera quibus nobis ministrant.


  1. talibus … laudamur uel uituperamur] cf. Arist., Eth. Nic., III, 1, 1109b30-31 • • • Thom., Super Sent., II, 39, 1, 1, sol. (985) ↩︎

[B.II.5.3.9] II.5.3.9

Ad secundum dicendum quod sicut Deus creauit angelos in gratia, ita si uoluisset, potuisset eos creasse in gloria; set non sic decuit, cum gloria sit finis operis meritorii, gratia autem principium.

[B.II.5.3.10] II.5.3.10

Argumentum etiam in oppositum licet sit ad ueram conclusionem, tamen defficit, quia contra iustitiam esset infligere penam sine demerito, set gratie est dare premium sine merito nec istud preiudicat iustitie, quamuis sit preter iustitiam.