Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.3.13

Dicendum ergo quod si theologia accipiatur pro habitu quo fides et ea que principaliter fide traduntur, ut sunt articuli principales, defenduntur et declarantur, sic est dicendum quod theologia est simpliciter speculatiua. Quod patet dupliciter, primo ex parte obiecti sic: illa scientia est speculatiua et non practica cuius obiectum non est agibile nec factibile a nobis nec per operationem nostram contingit ipsum aliter se habere; set theologia que est fidei defensiua et declaratiua est huiusmodi, cum obiectum eius uel subiectum sit Deus sub ratione saluatoris; ergo est simpliciter speculatiua. Vtraque premissarum patet ex precedentibus. Secundo patet idem ex parte finis sic: illa scientia est simpliciter speculatiua cuius operatio circa suum subiectum sistit in cognitione ueritatis; set actus theologie que defendit et declarat fidem sistit in sola cognitione ueritatis (ad hoc enim solum directe ordinatur, ut ueritas articulorum, que secundum humanam rationem multum est dubia et obscura, aliqualiter declaretur et defendatur); ergo ipsa est speculatiua.

C.I.P.6.23

Si accipiatur theologia pro habitu quo articuli principales defenduntur et declarantur, sic dicendum quod theologia est simpliciter speculatiua. Quod patet dupliciter, primo ex parte obiecti sic: illa scientia est speculatiua et non practica cuius obiectum non est agibile a nobis nec factibile nec per operationem nostram contingit ipsum aliter se habere; set theologia que est fidei defensiua et declaratiua est huiusmodi, cum obiectum eius uel subiectum sit Deus sub ratione Saluatoris; ergo ipsa est simpliciter speculatiua.Vtraque premissarum patet ex precedentibus. Secundo patet idem ex parte finis sic: illa scientia est simpliciter speculatiua cuius operatio circa suum obiectum consistit in cognitione ueritatis; set actus theologie que defendit et declarat fidem consistit in sola cognitione ueritatis (ad hoc enim solum directe ordinatur, ut ueritas articulorum, que secundum humanum intellectum multum dubia est et obscura, aliqualiter declaretur et defendatur); ergo ipsa est speculatiua.