Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.1.7

In contrarium est, quia simplicius est esse euiternorum quam rerum generabilium et corruptibilium, puta hominis uel equi; set esse talium non est successiuum; ergo nec esse euiternorum, et per consequens nec euum, quia est eius mensura. Assumpta probatur, quia omnis successio est aliquid fieri uel secundum formam uel secundum locum; si igitur esse rerum generabilium consisteret in successione, consisteret etiam in fieri, et sic quidquid esset causa in fieri, esset etiam causa conseruatiua in esse, quod falsum est; ergo etc.

B.II.2.3.5

In contrarium est, quia simplicius est esse euiternorum quam rerum generabilium et corruptibilium, puta hominis uel equi; set esse talium non est successiuum; ergo nec esse euiternorum, et per consequens nec euum, quod est eius mensura. Assumpta probatur, quia omnis successio est essentialiter aliquid fieri uel secundum formam uel secundum locum; si igitur esse rerum generabilium consisteret in successione, consisteret etiam in fieri, et sic quidquid esset causa in fieri, esset etiam causa conseruatiua in esse, quod falsum est; ergo etc.

C.II.2.3.5

In contrarium est, quia simplicius est esse euiternorum quam rerum generabilium, puta hominis uel equi; sed esse talium non est successiuum; ergo nec esse euiternorum, et per consequens nec euum quod est eius mensura. Assumptum probatur, quia omnis successio est essentialiter aliquid fieri uel secundum formam, uel secundum locum; si igitur esse rerum generabilium consisteret in successione, consisteret et in fieri, et sic quicquid esset etiam causa in fieri esset causa conseruatiua in esse, quod falsum est, ergo etc.