Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.2.20

Alius1 modus dicendi est quod uerbum in nobis est ipsemet actus intelligendi. Quod patet ratione et auctoritate. Ratio talis est: uerbum est aliquid ad intellectum pertinens et in intellectu existens; set non est species nec habitus nec forma per actum intellectus producta, ut2 probatum est; relinquitur ergo per locum a sufficienti diuisione quod sit actus intelligendi. Auctoritas ANSELMI est ad hoc, qui dicit in Monologion quod dicere3 mentale nichil aliud est quam cogitando intueri; dicere ergo non est producere aliquam formam in qua res uideatur et que sit uerbum intellectuale, set est ipsum cogitare uel intueri, quod nominat actum intelligendi. Et per consequens ipsum uerbum est actus intelligendi, quia dicere est habere uerbum de re. Si ergo dicere est cogitare uel intueri rem, sequitur quod habere uerbum de re non est aliud quam habere cogitationem uel intuitum de re, et hoc uidetur rationabile. Cum enim nichil habeat rationem uerbi nisi prout induit rationem manifestatiui, nec sit processus in infinitum, oportet quod primum uerbum non sit manifestatiuum ut signum, sicut uerbum uocis, nec ut species uel ymago, ut ALII4 ponunt, set per essentiam, ita scilicet quod ipsa manifestatio rei apud intellectum est uerbum; manifestatio autem rei est eius cognitio, neque enim est manifesta, nisi quia cognita; ideo etc.


  1. Alius … ipsemet actus intelligendi] cf. Iac. Met., Super Sent. (A), I, 27, 3, resp. (T53va); Super Sent. (Add.), I, 27, 3, resp. (T19va); Super Sent. (B), I, 27, 3, resp. (Vb25vb); • • • cf. etiam God. de Font., Quodl., X, 12, resp. (359-360) ↩︎

  2. ut probatum est] cf. supra, uu. 99-210 ↩︎

  3. dicere … quam cogitando intueri] Ans., Monol., 63 (73,10-11); • • • etiam ap. Bonau., Super Sent., I, 27, pars 2, art. unic., 1, sed contra 4 (482a); • • • Guill. de la Mare, Super Sent., I, 27, 5, sed contra 2 (319,15-16); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 27, 2, 2, arg. 6 (226a) ↩︎

  4. alii] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 3, ad 1 (11vb) ↩︎

B.I.27.2.22

Et perinde apparet quid sit uerbum in diuinis, quia est actus intelligendi quo Deus dicit se et alia. Quod patet, quia uerbum est aliquid pertinens ad intellectum ut intelligens est intellectione quacumque uel saltem intellectione expressa et perfecta; set in diuinis non est intellectio nisi expressa et perfecta, cuius sufficientissima ratio est essentia diuina, ita quod in cognitione diuina non sunt nisi hec tria, que sunt unum re, licet differant ratione, scilicet intellectus diuinus et essentia eius, que est primum obiectum eius sufficientissime representatiuum sui et omnium aliorum, et ipsum intelligere perfectissimum; quidquid autem aliud ponitur non pertinet ad intellectum ut intelligens est, quia1 dato quod nulla emanatio esset in diuinis, adhuc Deus ita perfecte intelligeret se tunc sicut nunc; propter quod oportet quod Verbum sit alterum trium predictorum; constat autem quod non est intellectus uel obiectum ut sub hac ratione; ergo est ipse actus intelligendi. Quod etiam potest haberi ex dictis ALIORVM: dicunt enim quod emanatio2 Verbi, quod ponunt quiddam productum, non est propter aliquam necessitatem intelligendi, set solum propter naturalem quandam consequentiam.


  1. quia … tunc sicut nunc] Heru. Nat., Tract. de uerbo, 4, 1, ad 1 (22va) ↩︎

  2. emanatio … naturalem quandam consequentiam] Heru. Nat., Tract. de uerbo, 4, 1, ad 1 (22va); ad 2 (22va) ↩︎

C.I.27.3.5

Responsio. Circa questionem istam uidenda sunt duo: primum est quid sit Verbum in diuinis; et ex hoc apparebit secundum quod principaliter queritur, uidelicet utrum dicatur personaliter an essentialiter. Quantum ad primum sciendum quod in diuinis Verbum est ipsemet actus intelligendi quo Deo manifesta sunt omnia. Quod patet primo autoritate ANSELMI in `Monologio, ubi dicit quod dicere summo Spiritui nichil aliud est quam cogitando intueri; ‘intueri’ autem in Deo dicit suum actum intelligendi. Istud autem necessarium est dicere quantum ad ILLOS qui ponunt uerbum in nobis esse actum intelligendi, quia illa que reperiuntur in Deo et in creaturis se habent proportionabiliter hinc et inde exclusis imperfectionibus a Deo; set uerbum mentale reperitur communiter in Deo et creaturis; ergo cum in creaturis sit ipsemet actus intelligendi, relinquitur quod idem sit in Deo, precipue quia actus intelligendi dicit summam et ultimam perfectionem in omni natura intellectuali. Item uerbum est aliquid pertinens ad intellectum, ut intelligens est intellectione quacunque uel saltem intellectione expressa et perfecta; set in diuinis non est intellectio nisi expressa et perfecta, cuius sufficientissima ratio est essentia diuina, ita quod in cognitione diuina non sunt nisi hec tria que sunt unum re, licet differant ratione, scilicet intellectus diuinus et essentia eius, que est primum obiectum eius sufficientissime representatiuum sui et omnium aliorum, et ipsum intelligere perfectissimum; quicquid autem aliud ponitur non pertinet ad intellectum ut est intelligens, quia dato quod nulla emanatio esset in diuinis, adhuc Deus ita perfecte intelligeret se tunc sicut nunc; propter quod oportet quod Verbum sit alterum tertium predictorum. Constat autem quod non est intellectus nec obiectum ut sub hac ratione; ergo est ipse actus intelligendi. Quod etiam potest haberi ex dictis ALIORVM; dicunt enim quod emanatio Verbi, quod ponunt quiddam productum, non est propter aliquam necessitatem intelligendi, set solum propter naturalem quandam consequentiam.