Display to small
Rotate your device or try a larger display
No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.1.1
Hic1 queri potest etc. Circa distinctionem istam queruntur duo: primum est de comparatione proprietatum relatiuarum ad actus notionales, quid eorum sit prius secundum rationem intelligendi. Et uidetur quod actus notionales, quia uia preintelligitur termino; set generatio2 est quasi uia ad genitum; ergo precedit ipsum, quare et proprietatem relatiuam constituentem genitum.
C.I.27.1.1
Circa distinctionem istam queruntur duo: primum est de comparatione proprietatum relatiuarum ad actus notionales quid eorum sit prius secundum rationem intelligendi. Et uidetur quod actus notionales, quia uia preintelligtur termino; set generatio est uia ad genitum, ergo precedit ipsum, quare et proprietatem relatiuam constituentem genitum.