Display to small
Rotate your device or try a larger display
No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.5.un.1
Secundo queritur utrum Filius sit de substantia Patris. Videtur quod non, quia ‘de’ dicit habitudinem materie uel quasi materie; set substantia uel essentia diuina non est materia nec quasi materia generationis Filii; ergo Filius non est nec generatur de substantia Patris. Maior patet, set minor probatur multipliciter.
C.I.5.2.13
Ad tertium dicendum quod imperfectionis est in agente quod requirat materiam extra se, set quod agens in se aliquid habeat quod alteri communicet et nichilominus teneat aliqualiter rationem materie non est imperfectionis, set perfectionis; et sic Pater communicat Filio essentiam suam, que aliquo modo in generatione habet locum materie.