Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.24

In illis uero que fiunt per mutationem sequentem motum per se idem est iudicium. Quia enim unum est propter alterum, scilicet motus precedens propter sequentem mutationem, iudicandum est quod utrobique sit tantum unum quoad mensuram, ita scilicet ut talis res dicatur solum fieri pro tempore mensurante motum, facta autem pro nunc quod est terminus illius temporis, quamuis factum esse et fieri secundum ipsam mutationem precise simul sint et unum et idem.

B.II.1.1.24

C.II.1.2.21

In illis uero que fiunt per mutationem sequentem motum per se idem est iudicium. Quia enim unum est propter alterum, scilicet motus precedens propter sequentem mutationem, iudicandum est quod utrobique est unum tantum quoad mensuram, ita scilicet ut talis res dicatur solum fieri pro tempore mensurante motum, facta autem pro nunc quod est terminus illius temporis, quanuis factum esse uel fieri secundum ipsam mutationem precise simul sint et unum et idem.