Display to small
Rotate your device or try a larger display
No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.7.un.24
Secunda talis est. Si in diuinis esset diuersitas nature secundum numerum et unitas secundum speciem, ratio principiandi attribueretur nature et non relationi, sicut nunc est in creaturis; set unitas nature nichil perfectionis tollit a natura; ergo per unitatem non tollitur quin debeat habere rationem principii respectu actuum diuinorum.
C.I.7.2.14
Secunda talis est: si in diuinis esset diuersitas nature secundum numerum et unitas secundum speciem, ratio principiandi attribueretur nature et non relationi, sicut nunc esse in creaturis; set unitas nichil perfectionis tollit a natura; ergo per unitatem non tollitur quin debeat habere rationem principii respectu actuum diuinorum.