Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.30.2.7

Si dicatur quod esse eiusdem ordinis non requiritur ad realitatem relationis, set ad hoc quod hinc inde sit mutuo realis relatio in utroque extremo, non ualet. Primo, quia nos solum querimus quid est causa relationis realis, quo uiso facile erit uidere ubi erit mutuo realis relatio, quia ubi erit mutuo, causa relationis realis ibi erit, et ubi non, non. Quero ergo utrum illa quatuor sine isto quinto sufficiant ad realitatem relationis uel non. Si sufficiant, ergo cum illa quatuor equaliter reperiantur in Deo respectu creature sicut in creatura respectu Dei, sequitur quod eque realis est relatio Dei ad creaturam sicut creature ad Deum, quod non dicitur communiter.

Item ratio que assignatur de diuersitate ordinis inter Deum et creaturam non est sufficiens: dicitur enim quod, quia ambe relationes non sunt limitate ad genus et ad speciem uel ambe illimitate, set una est limitata, illa scilicet que est creature ad Deum, alia uero illimitata, scilicet illa que est Dei ad creaturam, ideo illa que est limitata est relatio secundum rem, illa uero que est illimitata est relatio secundum rationem.

C.I.30.3.8

Si dicatur quod esse eiusdem ordinis non requiritur ad realitatem relationis, set ad hoc quod hinc et inde sit mutuo realis relatio in utroque extremorum, non ualet: primo, quia nos solum querimus quid est causa realis relationis, et patet quod esse eiusdem ordinis non facit ad hoc, ut uidemus in exemplo adducto de relatione creature ad Deum. Secundo, quia ad hoc quod realitas relationis sit mutua in utroque extremo, solum requiritur quod causa realitatis relationis sit in utroque extremo; posita enim sufficiente causa ponitur effectus; cum ergo identitas ordinis nichil facit ad realitatem relationis, quia sine ea inuenitur realis relatio, uidetur quod positis in utroque extremo ceteris que sufficiunt ad realitatem relationis absque identitate ordinis, ut dictum est, debeat in utroque realis relatio poni; set omnia que ponuntur requiri ad realitatem relationis sunt in relatione Dei ad creaturam, sicut in relatione creature ad Deum, ut patet in illis quatuor que prius posita sunt; ergo non obstante diuersitate ordinis inter Deum et creaturam ex utraque parte debet esse realis relatio, quia sicut identitas ordinis nichil facit ad realitatem relationis, sic nichil facit ad hoc ut sit mutua realitas. Tertio, quia ratio que assignatur de diuersitate ordinis inter Deum et creaturam non est sufficiens; dicitur enim quod quia ambe relationes non sunt limitate ad genus et speciem uel ambe illimitate, set una est limitata, illa scilicet que est creature ad Deum, alia uero illimitata, scilicet illa que est Dei ad creaturam, ideo illa que est limitata est relatio secundum rem, illa uero que est illimitata est relatio secundum rationem.