Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.2.18

Ex hoc patet quod in fide articulorum, sicut 1 supra dictum est, Deus est subiectum sub ratione saluatoris. Quod patet secundo sic, quia sub illa ratione Deus est subiectum in fide articulorum sub qua maxime habet habitudinem ad opus meritorium; set talis est ratio saluatoris; ergo etc. Maior patet, quia principia oportet habere per se habitudinem ad conclusionem et habitum principiorum ad habitum conclusionum; articuli autem fidei sunt principia respectu eorum que in Sacra Scriptura concluduntur de opere meritorio, ut 2 dictum fuit; ergo oportet illud quod subicitur in fide articulorum habere habitudinem ad opus meritorium; hoc autem est ratio saluatoris, que includit rationem finis et aliqualiter modum perueniendi ad finem; hoc patet, quia in 3 agibilibus finis habet rationem principii, ut dicitur II Phisicorum; set ratio saluatoris includit finem operis meritorii, scilicet salutem et implicite modum perueniendi ad hunc finem; ergo Deus sub ratione saluatoris maxime habet habitudinem ad opus meritorium; et hec fuit minor. Sequitur ergo conclusio quod Deus sub ratione saluatoris sit subiectum in fide articulorum et in theologia que est fidei declaratiua et defensiua. Ad hoc facit quod ille de quo omnes articuli loquntur nomen 4 saluatoris accepit, ut habetur Matth. I et Luc. I et 2.


  1. sicut … est] cf. Dur., Super Sent., Prol., 2 (71,195-196) ↩︎

  2. ut dictum fuit] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (3,60-62); 2 (67,93-100) ↩︎

  3. in … habet rationem principii] cf. Auct. Ar., 2, 91 (147,53); • • • Arist., Phys., II, 9, 200a21-23 ↩︎

  4. nomen … accepit] cf. Mt., 1, 21; 8, 25; 18, 11; Lc. 1, 31-32; 2, 11 ↩︎

C.I.P.5.19

Secundo patet idem sic: sub illa ratione Deus est subiectum in fide articulorum sub qua maxime habet habitu dinem ad opus meritorum; set talis est ratio Saluatoris; ergo etc. Maior patet, quia principia oportet habere per se habitudinem ad conclusionem; articuli autem fidei sunt principia respectu eorum que in Sacra Scriptura concluduntur de opere meritorio, ut dictum fuit prius; ergo oportet illud quod subiicitur in fide articulorum habere habitudinem ad opus meritorium. Minor similiter probatur, quia illa ratio habet maxime directam habitudinem ad opus meritorium que includit aliqualiter rationem finis et aliqualiter modum perueniendi ad finem (hoc patet, quia in agibilibus finis habet rationem principii, ut habetur II Phisicorum); set ratio Saluatoris includit finem operis meritorii, scilicet salutem et implicite modum perueniendi ad hunc finem; ergo Deus sub ratione Saluatoris maxime habet habitudinem ad opus meritorium. Et hec fuit minor. Sequitur ergo conclusio quod Deus sub ratione Saluatoris sit subiectum in fide articulorum et in theologia que est fidei declaratiua et defensiua. Ad hoc facit quod ille de quo omnes articuli loquuntur nomen Saluatoris accepit, ut dicitur Matth. 1° et Luc. 1° et 2° capitulo.