Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.29.1.5

Quantum ad primum sciendum est quod, cum uoces1 sint signa rerum, in diuinis autem est unitas essentie et pluralitas Personarum, ideo cauenda sunt nomina que tollunt unitatem essentie aut distinctionem Personarum. Quo supposito dicendum est quod in diuinis est principium respectu diuinorum, non autem causa. Primum patet, quia secundum PHILOSOPHVM V Metaphisice principium2 est unde est aliquid; set in diuinis una Persona est ab alia; ergo una Persona est principium alterius. Secundum patet, quia causa et causatum distinguuntur per essentiam; set in diuinis nulla est distinctio per essentiam; ergo in diuinis non est causa neque causatum. Minor de se patet, set maior probatur, quia causa est ad cuius esse sequitur aliud; ergo ubi est uera causa et uerum causatum, ibi est uere esse precedens et esse sequens, saltem secundum naturam, quia esse effectus sequitur ordine nature esse cause, ut dicit ratio cause; set ubi est unitas essentie, ibi non potest esse duplex esse, unum precedens et aliud sequens, quia esse absolutum non est nisi unum, esse uero relata non precedunt se aliquo modo, set sunt simul natura et intellectu; ergo ubi est unitas essentie, ibi non potest esse proprie causa et causatum, set solum in distinctis per essentiam. Et hec fuit maior; sequitur ergo conclusio. Et sic patet primum principale.


  1. uoces … sequitur ergo conclusio.] Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 29, 1, resp. (18vb); • • • cf. etiam Thom., De pot., 10, 1, ad 9 (256a); Super Sent., I, 29, 1, 1, sol. (689-690); S.th., I, 33, 1, ad 1; • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 1, resp. (237a); • • • Guill. de la Mare, Super Sent., I, 29, 1, ad 2 (334,47-61) ↩︎

  2. principium … unde est aliquid] Arist., Metaph., V, 1, 1013a18 ↩︎

C.I.29.1.5

Quantum ad primum sciendum quod cum uoces sint signa rerum, in diuinis autem est unitas essentie et pluralitas Personarum, ideo cauenda sunt nomina que tollunt unitatem essentie aut diuisionem Personarum. Quo supposito dicendum est quod in diuinis est principium respectu diuinorum, non autem causa. Primum patet, quia secundum PHILOSOPHVM V Methaphisice principium est unde est aliquid; set in diuinis una Persona est ab alia; ergo una Persona est principium alterius. Secundum, quia causa et causatum distinguuntur per essentiam; set in diuinis nulla est distinctio per essentiam; ergo in diuinis non est causa neque causatum. Minor de se patet. Set maior probatur, quia causa est ad cuius esse sequitur aliud; ubi est ergo uera causa et uerum causatum, ibi est uere esse precedens et esse sequens, uel saltem secundum naturam, quia esse effectus sequitur ordine nature esse cause, ut ratio cause indicat; set ubi est unitas essentie, ibi non potest esse unum precedens et aliud sequens, quia esse absolutum non est nisi unum, esse uero relata non precedunt se aliquo modo, set sunt simul natura et intellectu; igitur ubi est unitas essentie, ibi non potest esse proprie causa et causatum, set solum in distinctis per essentiam. Et hec fuit maior; ergo sequitur conclusio. Et sic patet primum principale.