Display to small
Rotate your device or try a larger display
Sic igitur patet quod considerando fidem secundum specialem materiam de qua est, que materia non est demonstrabilis aut simpliciter aut huic, scilicet uiatori, qualis est fides articulorum, fides et scientia non stant simul in eodem et de eodem, quia uiatori demonstrari non potest quod ita sit sicut ponit articulus, nec quod articulus sit possibilis, nec rationes contra articulum adducte possunt solui clare et scientifice. De fide sic accepta intelligitur quod dicit APOSTOLVS Heb.
11, quod est argumentum 1 non apparentium; et illud AVGVSTINI: Fides 2 est credere quod non uides; et illud 3 quod dicit frater THOMAS Secunda Secunde
questione 1 articulo 5. Sermones 4 enim solum accipiendi sunt secundum materiam de qua sunt.
Sic ergo patet quod considerando fidem secundum specialem materiam de qua est, que non est demonstrabilis, aut simpliciter,scilicet uiatori, qualis est fides articulorum, fides et scientia non stant simul in eodem et de eodem, quia uiatori non potest demonstrari quod ita sit sicut ponit articulus, nec quod articulus sit possibilis, nec rationes contra articulum possunt solui clare et scientifice secundum communem cursum quo a nobis habetur theologia.