Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quo autem sit utendum sicut obiecto, utrum omnibus citra Deum uel quibusdam solum, notandum est quod uti dupliciter sumitur a beato AVGVSTINO a quo hec materia uidetur deriuata. Quandoque enim sumitur large uti, prout dicit tantum applicationem cuiuscumque potentie per suam operationem ad quodcumque obiectum, et sic uti est commune ad uti proprie dictum et ad frui. Nam in fruitione fit applicatio uoluntatis per suam operationem ad suum obiectum. Et sic loquitur AVGVSTINVS X De Trinitate
dicens: Vti 1 est assumere aliquid in facultatem uoluntatis ideoque 2 omnis qui fruitur utitur; assumit enim aliquid in facultatem uoluntatis. Et in hoc sensu non procedit questio. Alio modo sumitur uti proprie et stricte prout distinguitur contra frui, et sic uti est applicare rem usui uel operationi propter aliquid aliud ulterius optinendum. Et sic loquitur AVGVSTINVS I De doctrina christiana
dicens sic: Frui 3 est amore inherere alicui rei propter se ipsam; uti uero est id quod in usum uenit referre ad id optinendum quo fruendum est. Et idem dicit X 4 De Trinitate
. Hec autem acceptio uidetur magis propria. Nam utilia 5 dicuntur que sunt expedientia ad finem consequendum.
-
Vti … aliquid in facultatem] Aug., De Trin., X, 11, 17 (330,23 24); • • • cf. Rich. de Mediau., Super Sent., I, 1, 1, 2, arg. 4 (19b): «Item Aug. 10. de tri. c. 11. vti est aliquid assumere in facultatem voluntatis. sed peccata possunt assumi in facultatem voluntatis: ergo peccatis est vtendum multo fortius ergo quacumque re alia: cum peccata formaliter loquendo non debeant dici res, sed voluntarii defectus rerum.» ↩︎
-
ideoque … in facultatem uoluntatis] Aug., De Trin., X, 11, 17 (330,24 25) ↩︎
-
Frui … quo fruendum est] Aug., De doctr. chr., I, 4, 4 (8,1-3); • • • cf. Rich. de Mediau., Super Sent., I, 1, 2, 1, sed contra (21b): «Contra Aug. I de doctrina christiana parum post principium dicit quod frui est amore inherere alicui rei propter seipsam, sed amare non est actus nisi potentiae appetitiue. Unde Augustinus dicit 15 de trin. c. 7. quod non amamus nisi per voluntatem. ergo frui non est actus nisi potentie appetitiuae»; • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 1, 2, 1, arg. 1 (13a): «Iuxta hoc quaeritur, cuius virtutis actus sit frui. Videtur, quod: solius charitatis actus sit frui. Quia secundum Augustinum frui est amore inhaerere»; I, 1, 2, 3, sed contra (14b): «Contra. Frui est amore inhaerere alicui rei propter se, sic autem beati inhaerent Deo.» ↩︎
-
X De Trinitate] cf. Aug., De Trin., X, 10, 13 (327,23 25) ↩︎
-
utilia … que sunt expedientia] cf. Cic., De off., III, 19, 76; • • • Hilar., In Mt., 18, 2 (76,8-9) ↩︎
Responsio. Circa questionem istam primo sciendum est quod ‘uti’ dupliciter sumitur a beato AVGVSTINO, a quo hec materia uidetur deriuata. Quandoque enim ‘uti’ sumitur large, prout dicit tantum applicationem cuiuscunque potentie per suam operationem ad quodcunque obiectum, et sic ‘uti’ est commune ad uti proprie dictum et ad frui. Nam in fruitione, saltem uie, fit libera applicatio uoluntatis per suum De Trinitate
dicens: Frui est uti cum gaudio, non iam spei, set rei. Et subiungit: Ideoque omnis qui fruitur utitur. Et in hoc sensu non procedit questio. Alio modo sumitur ‘uti’ proprie et distincte prout distinguitur contra frui, et sic uti est applicare rem usui uel operationi propter aliquid aliud ulterius obtinendum. Et sic loquitur AVGVSTINVS I De doctrina christiana
dicens sic: Frui est amore inherere alicui rei propter seipsam; uti uero est id quod in usum uenit referre ad obtinendum illud quod fruendum est. Et idem dicit X De Trinitate
. Et acceptio hec uidetur magis propria. Nam utilia dicuntur que sunt magis expedientia ad finem consequendum.