Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.3.1.5

Prima 1 uia tacta fuit in precedenti distinctione et ideo alie uie sunt nunc tangende, et primo uia causalitatis, ex qua possumus probare Deum esse, hoc modo.


  1. Prima … in precedenti distinctione] cf. Dur., Super Sent., I, 2, 1-2 (119,46-121,79 et 128,50-129,70) ↩︎

C.I.3'.1.5

Prima uia patet sic. In perfectionibus specificis aut est dare supremum in quo est status, aut non, set est processus in infinitum. Si est dare supremum in quo sit status, habetur propositum, quia dicimus Deum scilicet illud quod est supremum et perfectissimum in entibus. Si uero dicatur quod sit processus in infinitum, aut hoc erit in actu permixto potentie, ita uidelicet quod quocunque dato poterit dari perfectius, nunquam tamen data erunt actu infinita, aut ita quod data sint actu infinita. Si primum dicatur, adhuc habetur propositum, quia si data sint finita, necesse est quod inter illa sit aliquid primum et perfectissimum quo non est possibile dare perfectius. Cuius ratio est quia cum illud nondum sit, aut produceretur ex se aut ex alio; non ex se, quia nichil est impossibilius quam quod aliquid producat seipsum, ut dicitur I De Trinitate; nec ab alio, quia nichil eorum que sunt possunt producere aliquid perfectius se; ergo etc. Nec secundum potest dici, scilicet quod data sint actu infinita, quia infinitas actualis repugnat enti, maxime in per se ordinatis, ut infra patebit. Et iterum quia inter data uel est aliquid infinite perfectionis, et tunc illud erit primum et perfectissimum, quia infinito in perfectione non est dare maius nec equale, et sic habetur propositum; aut non est dare ibi aliquid infinite perfectionis, et nunc iterum sequitur quod non sunt infinita actu, quia procedendo augeretur perfectio. Igitur, si non est inter data aliquid infinitum actu, non est processus in infinitum actu, et sic patet quod secundum quamcunque potentiam de processu in perfectionibus rerum necesse est deuenire ad aliquid supremum et perfectissimum, quod dicimus Deum.