Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.3.7

Hoc uiso descendendum est ad questionem. Et dicunt QVIDAM quod theologia 1 non est speculatiua nec practica, set affectiua. Quod probant sic, quia illa scientia est affectiua cuius finis principalis est amor uel affectio; set theologia est huiusmodi; ergo ipsa est affectiua. Maior patet, set minor probatur: primo per illud quod dicit APOSTOLVS Tim. 1: Finis 2 precepti est caritas; secundo per illud quod dicit AVGVSTINVS et inductum fuit prius: Ille 3 tenet et quod latet etc.; tertio per rationem, quia illud habet rationem finis quod habet rationem melioris; set in uia amor Dei melior est cognitione Dei quam habemus per fidem, ut patet I Cor. 13: Maior 4 horum est caritas; ergo etc. Si 5 autem est affectiua, non est speculatiua nec practica, quia speculatiuum et practicum pertinent ad intellectum, affectiuum autem pertinet ad uoluntatem.


  1. theologia … ipsa est affectiua] cf. Alb., Super Sent., I, 1 (14,22-40 et 14,56-15,7); • • • Bonau., Super Sent., Prol., 3 (13); • • • Aeg. Rom., Ord., Prol., 4 (7vQ-8rB): «Alij autem fines intenduntur secundum aliquem modum. Et quia videmus Sacram Paginam plura intendere: oportet diversos esse Scripturae Sacre. Intenditur enim per eam bona operatio: nam finis moralis, ut dicebatur, est actio: ipsa autem potissime de moribus determinat. Rursum, in ea intenditur speculatio: quia de summe speculabilibus tractat, intenditur in ea dilectio: quia finis praecepti Charitas: igitur cum diversi fines in ea intendantur, oportet unum istorum ad alium ordinari, et unum illorum principalem esse: finis principalis, ut dicebatur, ab alijs distinguitur: quia ipse vbique intenditur; alij autem non: et quia dilectio, et Charitas in tota Sacra Pagina intenditur, quia in ea pendet Lex, et Prophetae: principalis enim finis in Sacra Pagina intentus est inducere homines ad Dei, et proximi dilectionem. Quod autem universaliter in Sacra Pagina Charitas intendatur, manifestat Aug. in quodam tractatu de laude Charitatis dicens: Si ergo non vacat omnes Sacra Paginas praescrutari, omnia volumina sermonum evolvere, omnia scripturarum secreta aperire, et penetrare: tene Charitatem, vbi pendent omnia, ita tenebis quod ibi didicisti, tenebis etiam quod non didicisti: et sequitur. In eo, quod in scripturis intelligis, Charitas patet; in eo, quod non intelligis, Charitas latet: ille itaqueo tenet, quod patet, et quod latet in Diuinis sermonibus, qui Charitatem tenet in moribus, et quia a fine dignum est, omnia denominari: ut dicitur in 2. de Anim. ergo ab eo, quod potissime est finis, ab eo potissime res appellari debet, et quia Charitas est simpliciter finis Sacrae Paginae, ut probatum est, quia vbique in ea intenditur, ut principalis finis, ab ea denominari debet: et quia Charitas est in affectu, non in intellectu: intellectus autem dividitur secundum speculativum, & practicum: Theologia neque speculativa, neque practica proprie dici debet; sed affectiva: quia ad affectionem principaliter inducit: et ideo bene dictum est, quod magis est sapientia ex eo, quod ad saporem Divinorum unducit, quam ex eo, quod Divina sapere facit. Si tamem quereretur, vtrum sit magi practiea, quam speculativa; vel e converso? Responderi debet quod magis est speculativa, quam practica: quia visio Divina magis principaliter respicit beatitudinem, ad quam ordinatur omnis nostra cognitio, et potissime Sacra Pagina, quam faciat operatio.»; • • • Rob. de Orf., Reprob. Egid. (45-47); • • • Iac. Met., Super Sent., Prol., 6 (78,127-79,141); • • • Heru. Nat., Super Sent., Prol., 6 (159,106-107) ↩︎

  2. Finis precepti est caritas] Paul., I Tim., 1, 5 ↩︎

  3. Ille … et quod latet] Aug., Sermo 350, 2 (1534,25 27); • • • cf. Dur., Super Sent. C (= A?), Prol., 5 (C, 10vb = π, 9va, [11]) ↩︎

  4. Maior … horum est caritas] Paul., I Cor., 13, 13 ↩︎

  5. Si … pertinet ad uoluntatem] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 6 (159,108-111) ↩︎

C.I.P.6.14

Quantum ad tertium articulum, de quo est principale propositum, dicunt QVIDAM quod theologia nec est speculatiua nec practica, set affectiua. Quod probant sic, quia illa scientia est affectiua cuius finis principalis est amor uel affectio; set theologia est huiusmodi; ergo ipsa est affectiua. Maior patet. Set minor probatur: primo per illud quod dicit APOSTOLVS Ad Tim. 1°: Finis precepti est charitas; secundo per illud quod dicit AVGVSTINVS et inductum fuit prius: Ille tenet et quod latet et quod patet etc.; tertio per rationem, quia illud habet rationem finis quod habet rationem melioris; set in uia amor Dei melior est cognitione rei quam habemus per fidem, ut patet I Ad Cor. 13°: Maior horum charitas; ergo etc. Si autem est affectiua, non est speculatiua nec practica, quia speculatiuum et practicum pertinent ad intellectum, affectiuum autem pertinet ad uoluntatem.