Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.1.1.1

Circa primam distinctionem primi Sententiarum queritur primo quo 1 sit fruendum. Et uidetur quod non solo Deo sit fruendum, quia omne illud potest esse obiectum fruitionis quod potest quietare uoluntatem et implere eius capacitatem; set aliud a Deo potest quietare uoluntatem et implere eius capacitatem; ergo etc. Maior 2 patet ex supra dictis. Minor probatur, quia omne finitum potest impleri aliquo finito; set 3 capacitas 4 uoluntatis est finita; ergo potest impleri aliquo finito, quod non est Deus. Et hec fuit minor.


  1. quo sit fruendum] cf. Thom., Super Sent., I, 1, 2, 1 (36-38); • • • Guill. P. God., Lect. Thom., I, 1 (31-38); • • • Dur., Super Sent., III, 26, 2 (π, 260rb) et IV, 49, 5 (368,1-384,354); • • • Jeschke, Deus ut tentus vel visus (333-377); • • • Friedman-Jeschke, “Michael of Massa” (295-322) ↩︎

  2. Maior ex supra dictis] argumentum hic inueniri non potest, sed cf. Dur., Super Sent. C (= A?), I, 1, 1 (C, 16ra = π, 13vb-14ra, praesertim [7]) ↩︎

  3. set … non est Deus] cf. Rich. de Mediau., Super Sent., I, 1, 2, 3, arg. 2 (23a): «Item capacitas nostre voluntatis finita est ergo aliquo bono finito repleri potest, sed illud quod potest replere nostram voluntatem potest totum appetitum nostre voluntatis quietare et tale bonum non potest esse debitum obiectum fruitionis: ergo aliquod bonum finitum potest esse fruitionis nostre debitum obiectum.» ↩︎

  4. capacitas … impleri aliquo finito] cf. Duns Scot., Ord., I, 1, 1, 1, arg. 2 (2,1-4) ↩︎

C.I.1.2.1

Secundo queritur de obiecto fruitionis utrum illud sit solum Deus uel possit esse aliquid aliud. Et uidetur quod non solum Deo sit fruendum quia omne illud potest esse obiectum fruitionis quod potest quietare uoluntatem et implere eius capacitatem; set aliud a Deo potest quietare uoluntatem et implere eius capacitatem; ergo etc. Maior patet ex supradictis. Minor probatur, quia omne finitum potest impleri aliquo finito quod non est Deus; set capacitas uoluntatis est finita; ergo potest impleri aliquo finito, quod non est Deus. Et hec fuit minor.