Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.1.13

Ad tertium dicendum quod pro eodem instanti fluente non possunt contradictoria uerificari de eodem nec eidem contradictoria coexistere, quia non contingit ipsum bis sumere, set eidem nunc stanti uel permanenti possunt contradictoria coexistere, quia contingit ipsum pluries sumere; tale autem est euum et nunc eui, eternitas et nunc eternitatis. Et ideo de Deo uerificamus contradictoria, sicut quod creat et quod non creat, et utrumque coexistit nunc eternitatis, neutrum tamen per se mensuratur eternitate. Similiter de angelo uerificatur esse beatum et esse non beatum, et utrumque coexistit eidem nunc eui quod mensurat esse angeli, neutrum tamen istorum uel ad minus alterum eorum, scilicet non esse beatum, non mensuratur euo: est enim pura negatio, cui proprie nulla mensura respondet.

B.II.2.3.11

Ad tertium dicendum quod pro eodem instanti fluente non possunt uerificari contradictoria de eodem nec eidem contradictoria coexistere, quia non contingit ipsum bis sumere, set eidem nunc stanti uel permanenti possunt contradictoria coexistere, quia contingit ipsum pluries sumere; tale autem est euum et nunc eui, eternitas et nunc eternitatis. Et ideo de Deo uerificamus contradictoria, sicut quod creat et non creat, et utrumque coexistit nunc eternitatis, neutrum tamen per se mensuratur eternitate. Similiter de angelo uerificatur esse beatum et esse non beatum, et utrumque coexistit eidem nunc eui quod mensurat esse angeli, neutrum tamen istorum uel ad minus alterum eorum, scilicet non esse beatum, non mensuratur euo: est enim pura negatio, cui proprie nulla mensura respondet.

C.II.2.3.11

Ad tertium dicendum quod in eodem instanti fluenti non possunt contradictoria uerificari de eodem nec eidem contradictoria coexistere, quia non contingit ipsum bis sumere, sed eidem nunc stanti et permanenti possunt contradictoria coexistere, quia contingit ipsum plures sumere; tale enim est euum, et nunc euiternitas, et nunc euiternitatis. Et ideo de Deo uerificamus contradictoria, sicut quod creat, et quod non creat, et utrique coexistit nunc eternitatis, neutrum tamen per se mensuratur eternitate. Similiter de angelo uerificatur esse beatum, et non esse beatum, et utrunque coexistit eidem nunc eui quod mensurat esse angeli, neutrum tamen istorum uel ad minus alterum eorum, scilicet non esse beatum, non mensuratur euo: est enim pura negatio, cui proprie nulla mensura respondet.