Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.4.1

Postea queritur utrum angeli sint in aliquo magno numero. Et uidetur quod non, quia, sicut est in corporalibus, ita est in spiritualibus, ut uidetur; set in corporalibus nobilissima corpora, ut celestia, sunt in minori numero quam alia; ergo similiter angeli, qui sunt inter creaturas spirituales nobiliores, sunt in minori numero quam anime rationales.

B.II.3.2.1

C.II.3.4.1

Postea queritur utrum angeli sint in aliquo magno numero. Videtur quod non, quia, sicut est in corporalibus, ita in spiritualibus, ut uidetur; sed in corporalibus nobilissima corpora, ut celestia, sunt in minori numero quam alia; ergo similiter angeli, qui sunt inter creaturas spirituales mobiliores, sunt in minori numero quam anime rationales.