Display to small
Rotate your device or try a larger display
Responsio. Videndum est primo quid sit de ratione mensure, ac deinde uidebitur quid sit de ueritate questionis.
Circa primum sciendum est quod de ratione mensure est quod per eam habeatur certitudo de re mensurata uel quantum ad illud quod est, si sit mensura quidditatis et nature, uel quantum ad permanentiam sui esse, si sit mensura durationis. Vtrumque autem istorum contingit dupliciter, quia certificari possumus de re aliqua quantum ad id quod est uel quantum ad durationem sui esse. Vno modo per se et directe, et sic solum certificamur de re per causam eius, sicut de eclipsi lune quod sit et quamdiu sit, certificamur per interpositionem terre inter solem et lunam et per quantitatem interpositionis. Et ratio huius est, quia per illud per se et simpliciter et directe certificamur de re per quod rem cognoscimus per se, simpliciter et directe; set illud est tantummodo causa rei, quia ipsa sola est per se et simpliciter principium cognoscendi sicut et essendi; ergo etc.
Alio modo certificamur de aliqua re indirecte et comparatiue, et1 sic certificamur de omnibus que sunt in aliquo genere per illud quod est in genere illo perfectius quasi habens in se omnem illius generis actualitatem, ut albedo in genere colorum. Nam per albedinem mensurantur colores indirecte et comparatiue: tanto enim perfectius participant naturam coloris, quanto propinquius accedunt ad naturam albedinis.
-
et … ad naturam albedinis] cf. Thom., De uirt. card., q. unica, 3, resp. (822b) • • • Arist., Metaph., X, 1, 1052b18‑19 ↩︎
Responsio. Videndum est primo quid sit de ratione mensure, deinde uidebitur quid sit de ueritate questionis.
Circa primum sciendum est quod de ratione mensure est quod per eam habeatur certitudo de re mensurata uel quantum ad illud quod est, si sit mensura quidditatis et nature, uel quantum ad permanentiam sui esse, si sit mensura durationis. Vtrumque autem horum contingit dupliciter, quia certificari possumus de re aliqua quantum ad id quod est uel quantum ad durationem sui esse. Vno modo per se et directe, et sic solum certificamur de re per causam eius, sicut de eclipsi lune quod sit et quamdiu sit, certificamur per interpositionem terre inter solem et lunam et per quantitatem interpositionis. Et ratio huius est, quia per illud per se et simpliciter et directe certificamur de re per quod rem cognoscimus per se, simpliciter et directe; set illud est tantummodo causa rei, quia ipsa sola est per se et simpliciter principium cognoscendi sicut et essendi; ergo etc.
Alio modo certificamur de aliqua re indirecte et comparatiue, et1 sic certificamur de omnibus que sunt in aliquo genere per illud quod est in genere illo perfectius quasi habens in se omnem illius generis actualitatem, ut albedo in genere colorum. Nam per albedinem mensurantur colores indirecte et comparatiue: tanto enim perfectius participant naturam coloris, quanto propinquius accedunt ad naturam albedinis.
-
et … ad naturam albedinis] cf. Thom., De uirt. card., q. unica, 3, resp. (822b) • • • Arist., Metaph., X, 1, 1052b18‑19 ↩︎
Responsio. Videndum est primo quid sit de ratione mensure, ac deinde uidebitur quid sit de ueritate questionis.
Circa primum sciendum quod ratione mensure est quod per eam habeatur certitudo de re mensurata quantum ad quantitatem molis uel perfectionis, uel quantum ad permanentiam sui esse si sit mensura durationis. Vtrunque autem istorum contingit dupliciter, quia certificari possumus de re aliqua quantum ad id quod est, uel quantum ad durationem sui esse. Vno modo per se et directe, et sic solum certificamur de re per causam eius, sicut de eclypsi lune quod sit et quandiu sit, certificamur per interpositionem terre inter solem et lunam, et quantitatem interpositionis. Et ratio huius est, quia per illud per se et simpliciter et directe certificamur de re quod per rem cognoscimus simpliciter et directe et per se; sed illud est tantummodo causa rei, quia ipsa sola est per se et simpliciter principium cognoscendi sicut et essendi.
Alio modo certificamur de aliqua re indirecte et comparatiue, et sic certificamur de omnibus que sunt in aliquo genere per illud quod est in genere illo perfectius, quasi habens in se omnem illius generis actualitatem, ut albedo in genere coloris. Nam per albedinem mensurantur colores indirecte et comparatiue: quanto enim perfectius participant naturam coloris, tanto propinquius accedunt ad naturam albedinis.