Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.4

Item1 secundum PHILOSOPHVM I Peri hermenias: Omne2 quod est, quando est, necessarium est esse, sicut Sortem sedere dicitur quando sedet, ita quod pro tempore illo quo est, non est potentia, ut non sit, nec ex parte rei nec ex parte alicuius agentis, et similiter quod fuit, quando fuit, necessario fuit. Quod autem est necessarium isto modo non est necessarium absolute, quia erat potentia in tempore precedenti per quam iste actus potuit impediri. Ex hoc sic arguitur: quod aliquando fuit nec erat potentia precedens per quam potuit impediri, tale necessario fuit necessitate absoluta, ita quod nulla est potentia, nec ex parte rei, nec ex parte Dei, quod illud non esset. Et si ponatur creatura fuisse ab eterno, numquam fuit duratio precedens, ratione cuius existentia eius posset impediri; ergo ipsa fuit necessario necessitate absoluta, ita quod nec ex parte Dei nec ex parte rei fuit possibile eam non esse; hoc autem est hereticum; ergo etc.


  1. Item … etc.] Henr. de Gand., Quodl., I, 7 et 8 (40,20‑42,57) • Cf. etiam Duns Scot., Ord., II, 1, 3 (60,4‑8) • God. de Font., Quodl., II, 3 (68) • Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, ff. 39vb-40ra: «Per viam primam arguitur dupliciter. Primo sic: error est dicere quod Deus creaturam produxerit non libera voluntate, sed coacta necessitate; sed posito quod Deus ab eterno creaturam produxerit, non produxit eam libera voluntate, sed coacta necessitate; ergo ab eterno eam non produxit nec producere potuit. Minor declaratur, quia posito quod Deus creaturam ab eterno produxerit, Deus non potuit eam non producere, postquam producta est (iam enim producta ponitur), nec potuerit eam non producere, quando produxit, quia sicut quod est, quando est, non potest non esse, ita quod fit, quando fit, non potest non fieri, nec potuit eam producere, antequam produceret, quia ante eternum non potest aliquid fieri; ergo si Deus creaturam ab eterno produxit, non potuit eam aliter producere; coacta igitur necessitate produxit, quod est error; ergo etc.» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68rb: «Per primam viam arguitur dupliciter. Primo sic: error est dicere quod Deus creaturam produxerit non libera voluntate, sed coacta necessitate; sed posito quod Deus creaturam ab eterno produxerit, non produxit eam libera voluntate, sed coacta necessitate; ergo non ab eterno eam produxit nec producere potuit. Maior patet. Minor declaratur, quia posito quod Deus creaturam ab eterno produxit, Deus non potuit eam [eam om. sed s.v. suppl.] non producere. Non enim potuit eam non producere postquam producta est [iam enim producta erat] nec potuit eam non producere, quando produxit, quia sicut quod est, quando est, non potest non esse, sic quod fit, quando fit, non potest non fieri, nec potuit eam producere, antequam produceret, quia ante eternum non potest aliquid fieri; si ergo Deus creaturam ab eterno produxit, non potuit eam aliter producere; coacta igitur necessitate eam produxit, quod est error; non igitur ab eterno produxit nec producere potuit» ↩︎

  2. Omne … necessarium est esse] Arist., De interpr., 9, 19a 23‑24: transl. Boethii ↩︎

B.II.1.1.6

Item1 secundum PHILOSOPHVM I Peri hermenias: Omne quod est, quando est, necessarium est esse, sicut Sortem sedere quando sedet, ita quod pro tempore illo quo est, non est potentia, ut non sit, nec ex parte rei nec ex parte alicuius agentis, et similiter quod fuit, quando fuit, necessario fuit. Quod autem est necessarium isto modo non est necessarium absolute, quia erat potentia in tempore precedenti per quam iste actus potuit impediri. Ex hoc sic arguitur: quod aliquando fuit nec erat potentia precedens per quam potuit impediri, tale necessario fuit necessitate absoluta, ita quod nulla est potentia, nec ex parte rei, nec ex parte Dei, quod illud non esset. Set si ponatur creatura fuisse ab eterno, numquam fuit duratio precedens, ratione cuius existentia eius posset impediri; ergo ipsa fuit necessario necessitate absoluta, ita quod nec ex parte Dei nec ex parte rei fuit possibile eam non esse; hoc autem est hereticum; ergo etc.


  1. Item … ergo etc.] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, ff. 39vb-40ra: «Per viam primam arguitur dupliciter. Primo sic: error est dicere quod Deus creaturam produxerit non libera voluntate, sed coacta necessitate; sed posito quod Deus ab eterno creaturam produxerit, non produxit eam libera voluntate, sed coacta necessitate; ergo ab eterno eam non produxit nec producere potuit. Minor declaratur, quia posito quod Deus creaturam ab eterno produxerit, Deus non potuit eam non producere, postquam producta est (iam enim producta ponitur), nec potuerit eam non producere, quando produxit, quia sicut quod est, quando est, non potest non esse, ita quod fit, quando fit, non potest non fieri, nec potuit eam producere, antequam produceret, quia ante eternum non potest aliquid fieri; ergo si Deus creaturam ab eterno produxit, non potuit eam aliter producere; coacta igitur necessitate produxit, quod est error; ergo etc.» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68rb: «Per primam viam arguitur dupliciter. Primo sic: error est dicere quod Deus creaturam produxerit non libera voluntate, sed coacta necessitate; sed posito quod Deus creaturam ab eterno produxerit, non produxit eam libera voluntate, sed coacta necessitate; ergo non ab eterno eam produxit nec producere potuit. Maior patet. Minor declaratur, quia posito quod Deus creaturam ab eterno produxit, Deus non potuit eam [eam om. sed s.v. suppl.] non producere. Non enim potuit eam non producere postquam producta est [iam enim producta erat] nec potuit eam non producere, quando produxit, quia sicut quod est, quando est, non potest non esse, sic quod fit, quando fit, non potest non fieri, nec potuit eam producere, antequam produceret, quia ante eternum non potest aliquid fieri; si ergo Deus creaturam ab eterno produxit, non potuit eam aliter producere; coacta igitur necessitate eam produxit, quod est error; non igitur ab eterno produxit nec producere potuit» ↩︎

C.II.1.2.4

Item secundum PHILOSOPHORVM I Peri hermenias: Omne quod est quando est necesse est esse, sicut Sortem sedere quando sedet, ita quod pro tempore illo quo est, non est potentia, ut non sit, nec ex parte rei nec ex parte alicuius agentis, et similiter quod fuit, quando fuit, necessario fuit. Quod autem est necessario isto modo non est neressario absolute, quia erat potentia in tempore precedenti, per quam ille actus potuit impediri. Ex hoc arguitur: quod aliquando fuit nec erat potentia precedens per quam potuit impediri, tale necessario fuit necessitate absoluta, ita quod nulla est potentia, nec ex parte Dei, nec ex parte rei, quod illud non esset. Sed si ponatur creatura fuisset ab eterno, nunquam fuit duratio precedens, ratione cuius existentia eius posset impediri; ergo ipsa fuit necessario necessitate absoluta, ita quod nec ex parte Dei, nec ex parte rei fuit possibile eam non esse; hoc autem est hereticum, quare etc.