Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.3.1.15

Dicendum ergo quod per 1 creaturas possumus deuenire in cognitionem Dei quia est et quid est in generali, non autem in speciali. Primum patet sic: tantum potest de Deo per creaturas cognosci quantum potest de Deo ex creaturis concludi; set de Deo potest ex creaturis concludi quia est (quod 2 enim non est nullius est causa); et ideo cum ex creaturis consurgamus in cognitionem Dei sicut in cognitionem cause per suos effectus, patet quod entitas creaturarum arguit Deum esse, item quod est substantia, que pertinet ad quod quid est, saltem in generali, quia causa est prior effectu saltem ordine nature, accidens autem non potest esse prius omni substantia; et ideo quod est prima causa non est accidens, set substantia. Et sic ex creaturis cognoscimus de Deo quia est et quid est in generali.


  1. per …  autem in speciali] cf. Thom., Super Sent., IV, 49, 2, 1 (479-487); S.th., I, 12, 1-5; • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 3.1, 2, 1, resp. (42b): "Respondeo quod cognoscere per creaturas aliquo modo quid est deus potest intelligi dupliciter. Uno modo de cognitione que est in speciali clara et immediata: et ad talem cognitionem habendam de deo non potest intellectus attingere per creaturas. Alio modo potest intelligi de cognitione in generali obscura et discursiuia siue mediata: et sic per creaturas possumus inuestigando deuenire aliquo modo in cognitionem quid est deus cum adiutorio illius luminis: quod de lege communi nostro intellectui a sua creatione est impressum: et hoc declaro sic. Aug. 8. De trini. c. 6. Non potest diligere quod iustum esse credit ob hoc ipsum quod iustum esse credit. Si quid sit iustus ignorat: cum ergo per creaturas possimus excitari ad intelligendum deum cum ipsum diligere non possemus credendo ipsum esse deum. si quid sit Deus omnino ignoraremus: videtur quod per creaturas aliquo modo cognoscere possimus quid est Deus."; • • • God. de Font., Quodl. VII, 11 (377-387, praesertim 384-385);  • • • Heru. Nat., Super Sent., I, 3, 1 (33bC-34aD); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 3, 2 (28vb-29va); • • • Aertsen, “«Von Gott kann man nichts erkennen, außer daß er ist»” (22-37) ↩︎

  2. quod … nullius est causa] cf. Thom., S.th., I-II, 76, 1, arg. 1 ↩︎

C.I.3'.2.9

Dicendum ergo quod per creaturas possumus deuenire in cognitionem Dei quia est et quid est in generali, non autem in speciali. Primum patet sic. Tantum potest de Deo per creaturas cognosci quantum potest de Deo ex creaturis concludi; set de Deo potest ex creaturis concludi quia est (quod enim non est nullius est causa); et ideo cum ex creaturis consurgamus in cognitionem Dei sicut in cognitionem cause per suos effectus, patet quod entitas creaturarum arguit Deum esse, atque etiam esse substantiam (quod pertinet ad quod quid est, saltem in generali), quia causa prior est effectu saltem ordine nature, accidens autem non potest esse prius omni substantia; et ideo quod est prima causa non est accidens, set substantia. Et sic patet quod ex creaturis cognoscimus de Deo quia est et quid est in generali. Et istud quia est est quid rei iuxta secundam et quartam acceptionem prius positam, set quid est in generali est quid nominis iuxta tertiam acceptionem.