Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.2.13

Idem patet tenendo aliam uiam, scilicet quod angelus peccauerit appetendo id quod malum erat non secundum se, set quia prohibitum, quia peccatum angeli prouenit ex inconsideratione, ut1 dictum est; set angelus in instanti in quo creatus fuit, non potuit habere inconsiderationem de prohibitione sibi facta, uel quia tunc sibi facta fuit, et sic eam tunc agnouit, uel postmodum, et sic in primo instanti eam transgredi non potuit, quia nondum eam acceperat; quare etc.


  1. ut dictum est] cf. supra, II, 5, 1 [A.II.5.1.10] ↩︎

B.II.5.2.7

Idem patet tenendo aliam uiam, scilicet quod angelus peccauerit appetendo illud quod malum erat non secundum se, set quia prohibitum. Cuius ratio est, quia peccatum angeli prouenit ex inconsideratione, ut1 sepe dictum est; set angelus in instanti in quo creatus fuit non potuit habere inconsiderationem de prohibitione, si qua fuit sibi facta; ergo tunc non potuit peccare faciendo contra prohibitionem.

Maior patet, set minor probatur, quia uel prohibitio fuit sibi facta in instanti in quo creatus est uel postea. Si tunc, ergo eam cognouit et sic ex inconsideratione peccare non potuit. Si postea, ergo in primo instanti non potuit peccare appetendo aliquid prohibitum uel modo prohibito, quod est contra positum.


  1. ut sepe dictum est] cf. supra, II, 5, 1, [B.II.5.1.13] ↩︎

C.II.5.2.12

Item patet tenendo aliam uiam scilicet quod angelus peccauit appetendo illud quod malum erat, non secundum se, set quia prohibitum, quia peccatum angeli prouenit ex inconsideratione, ut dictum est. Set angelus in instanti in quo creatus fuit, non potuit habere inconsiderationem de prohibitione sibi facta, quia uel tunc sibi facta fuit, et sic eam tunc agnouit, uel postmodum, et sic in primo instanti eam transgredi non potuit, quia nondum eam acceperat, quare etc.