Display to small
Rotate your device or try a larger display
Circa distinctionem istam primo queritur utrum Pater genuerit Filium necessitate. Et uidetur quod non, quia quod 1 gratis datur, non necessario datur; set secundum RICHARDVM De Trinitate
Pater 2 quidquid dat Filio uel Spiritui Sancto, dat secundum amorem gratuitum; ergo non necessario; set per generationem Pater dat Filio quidquid Filius habet; ergo Pater non necessario generat.
Circa distinctionem istam queruntur duo. Primum est utrum Pater genuerit Filium necessitate an uoluntate. Secundum est utrum genuerit Filium natura. Ad primum sic proceditur et arguitur quod Pater non genuit Filium necessitate, quia quod gratis datur non datur ex necessitate; set secundum RICARDVM De Trinitate
Pater quicquid dat Filio uel Spiritui Sancto dat secundum amorem gratuitum; ergo non necessario; set per generationem Pater dat Filio quicquid Filius habet; ergo Pater non necessario generat.