Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ex hoc descendendo ad questionem dicendum, quando queritur quo fruimur, li quo potest dicere potentiam elicientem uel obiectum fruitionis. Si 1 potentiam elicientem, sic dicendum quod fruimur uoluntate. Quod patet dupliciter, primo ex suo genere sic: illius potentie actus est frui cuius est delectari; set delectari est actus uoluntatis; ergo etc. Secundo patet idem ex eius specifica differentia sic: eiusdem 2 est moueri ad terminum et quiescere in termino; set desiderium de bono habendo et fruitio de bono habito se habent sicut motus et quies; ergo eiusdem est desiderare et frui; set desiderium est actus appetitus uel uoluntatis; ergo et fruitio.
-
Si … quod fruimur uoluntate] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 1 (11va): «Secundum est videre cuius potentie sit frui. Et dico quod voluntatis. Et probatur dipliciter: primo, quia delectari est actus appetitus seu voluntatis; set frui essentialiter est quoddam delectari, ut dictum est; ergo etc. Secundo, quoniam illius potentie actus est fruitio cuius obiectum est fruibile; set fruibile est obiectum voluntatis; ergo etc. Maior patet, cum enim actus cognoscantur per obiecta et potentie per actus, sicut actus videndi non habeat sicut obiectum vel pro obiecto nisi visibile, ita nec potest habere sicut potentiam nisi illam que tendit in visibile, alioquin potentia haberet actum qui non esset circa aliquod obiectum. Minor patet, scilicet quod fruibile inquantum huiusmodi est obiectum voluntatis, quia ratio fruibilis est ratio specialis boni, sicut ratio hominis specialis ratio specialis entis; ideo est obiectum voluntatis, sicut homo intellectus.» ↩︎
-
eiusdem … quiescere in termino] cf. Thom., Super Sent., III, 26, 1, 2, arg. 5 (816); S.th., I, 83, 4, resp. ↩︎
Et ex hoc patet secundum quod queritur, cuius potentie actus sit frui, quia uoluntatis. Quod patet dupliciter. Primo ex suo genere sic: illius potentie actus est frui cuius est delectari; set delectari est actus uoluntatis; ergo etc. Secundo patet idem ex eius specifica differentia sic: eiusdem est moueri ad terminum et quiescere in termino; set desiderium de bono habendo et fruitio de bono habito se habent sicut motus et quies; ergo eiusdem est desiderare et frui; set desiderium est actus appetitus uel uoluntatis; ergo et fruitio.