Display to small
Rotate your device or try a larger display
Responsio. In 1 modo loquendi sic consueuimus dicere quod esse de aliquo est esse de aliquo preexistente, permanente in re facta. Vnde cum in creaturis nichil preexistens permaneat in re facta nisi materia, in eis nichil proprie dicitur esse de aliquo, nisi materialiter accipiendo, sicut dicimus cultellum esse uel fieri de ferro, et sic in consimilibus. Propter quod in diuinis illud quod habet rationem materie uel quasi materie est illud de quo est generatio et res genita. Set aduertendum quod, cum generatio non sit uniuoce in diuinis et in creaturis, non est querenda uniuocatio totalis hic et ibi quantum ad illud de quo est generatio et etiam quantum ad alia que sunt in generatione, set sufficit inuenire similitudinem competentem quantum ad ea que imperfectionem non includunt. Et secundum hoc potest dici quod Filius generatur et est de substantia Patris, ita quod prepositio ‘de’ dicit circumstantiam materie uel quasi materie. Quod patet primo sic. Illud quod secundum nostrum modum intelligendi preexistit Filio producendo et inexistit iam producto, se habet ad Filium ut de quo Filius est (hoc patet ex precedentibus), quia hec est condicio materie que non pertinet ad aliquam imperfectionem; set substantia Patris secundum nostrum modum intelligendi preexistit Filio generando et inexistit genito; ergo etc.
-
In ... uel quasi materie] cf. Thom., Super Sent., I, 5, 2, 1, sol. (155-156); S.th., I, 41, 3, resp. • • • Henr. de Gand., Summa, 54, 3, ad 5 (195,901-208,1182). • • • cf. etiam Alex. Hal., S.th., I, n.297, ad 4 (426a); n.300, sol. (433a) • • • Alb., Super Sent., I, 4, A, 2, ad 1 (157b); S.th., I, 7, 30, 3, 2, sol. (237,82-238,19) • • • Bonau., Super Sent., I, 5, 1, 2, resp. (115b) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 5, 3, 1, resp. (56a): «Respondeo. Hac praepositio “de” multipliciter accipitur in creaturi: aliquando pure materialiter, ut cultelus de ferro, aliquando pure originaliter, ut lumen de sole, aliquando pure ordinaliter, ut de mane fiet meridies, aliquando vero mixtim, materialiter simul originaliter, ut Filius de substantia Patris. In Divinis vero non est materia, sed substantia divina, quae est purus actus. Unde proportionaliter loquendo in Divinis “de” aliquando accipitur substantialiter, ut filius de substantia diuina; aliquando ordinaliter, ut Christus factus est de aeterno temporalis; aliquando mixtim, substantialiter et originaliter, ut de substantia Patris. Nam, si tantum substantialiter acciperetur, sicut dicitur Filius de substantia Patris, ita Pater de substantia Filii» • • • Aeg. Rom., Ord., I, 5, 2, 1, resp. (38vaK-M): «Respondeo dicendum quod Filium esse de substantia Patris tripliciter venari possunt: primo ratione ipsius producentis, secundo ratione producti, tertio ratione modi producendi. Nam omne quod nascitur, procedit a quodam in quoddam secundum quod aptum natum est, ut dicitur II
Physica
, ita Filius precedit a Patre, ut persona subsistentes et secundum modum nature, prout aut procedit a Patre sive de Patre gignitur. Cum Pater ipse simplex sit et nichil sit in eo quod non sit substantia eius, oportet Filium esse genitum de substantia Patris. Istam rationem tangit AVGVSTINVS XVDe Trinitate
cap. 19 dicit: «Quia Pater existit natura ineffabiliter simplici, que nichil est aliud quam eius substantia Filius, non nisi de substantia eius est genitus». Secunda via est considerando ipsam persona Filii naturam Filius plus dicit quam genitus, quia, ad hoc quod aliquod gignatur ab aliquo, sufficit quod procedat ab ipso naturaliter secundum aliquem modum siilitudinis. Et secundum istum modum dicemus colorem generare sui similitudinem in aere sive in oculo; tamen similitudo coloris in aere non est filia coloris, quia ad hoc quod aliquos sit Filius oportet habere unitatem in natura et in substantia cum Patre. Et ideo dicit COMMENTATOR in VIIMetaphysica
quod Pater et Filius sunt unum in forma. Quia igitur de ratione filiationis est unitas in forma substantiali sive in natura cum Patre considerando persona Filii, quia Filius, oportet ipsum ponere eiusdem substantie cum Patre. Istam rationem tangit AVGVSTINVS II libroContra Maximinum
, et habetur in littera dicens: «Nullo modo Dei verum Filium cogitatis, si eum natum esse de substantia Patris negatis». Tertia via est ex modo procedendi: procedit enim a Patre per modum nature, non nature cuiuslibet, sed nature intellectualis, ut Verbum, scilicet a dicente. Ex hoc autem duo modi haberi possunt. Nam ex eo quod procedit a Patre per modum nature, oportet quod ei Patris natura communicetur, et ita de natura Patris, que substantia est, generabitur. Istam viam tangit DAMASCENVS I libro cap. 8, qui dicit generationem esse opus nature, que generatio Filium de substantia Patris producit. Alius modus est, quia Filius procedit per modum nature, non cuiuslibet intellectualis, et ideo gignitur de scientia Patris: sicut verbum intellectuale de scientia dicentis, sed scientia Patris est substantia Patris, oportet Filium de substantia Patris esse productum. Et istam rationem diffuse ponit AVGVSTINVS XV `De Trinitate cap. 13. Patet igitur Filium esse de substantia Patris, tum quia Filius, tum quia est a Patre simplici, tum quia procedit per modum nature, tum quia habet esse, ut Verbum, et per modum intellectus est genitus» • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 5, 3, ad 1 (69a): «Ad primum in oppositum cum dicitur, quod haec preapositio “de”, cum sit transitiva, importat aliquam diversitatem etc. dico quod non semper diversitatem importat realem respectu casus cui immediate adiungitur , sed vel respectu illius vel alterius, qui cum illo construitur, et oportet extendere nomen diversitatis ad distinctionem. Dico ergo quod respectu substantiae Patris notat differentiam secundum rationem, quia substantia divina et Filius ratione differunt, inter autem Patrem et Filium notat realem distinctionem notionalem» ↩︎
Responsio. In modo loquendi sic consueuimus dicere quod esse de aliquo est esse de aliquo preexistente et permanente in re facta. Vnde cum in creaturis nichil preexistens maneat in re facta nisi materia, in eis nichil proprie dicitur esse de aliquo nisi materialiter accipiendo, sicut dicimus cutellum esse uel fieri de ferro, et sic de similibus; propter quod in diuinis id quod habet rationem materie uel quasi materie est illud de quo est generatio et res generata. Set aduertendum est quod, cum generatio non sit uniuoce in diuinis et in creaturis, non est querenda uniuocatio totalis hic et ibi quantum ad illud de quo est generatio et etiam quantum ad alia que sunt in generatione, set sufficit inuenire similitudinem competentem quantum ad ea que imperfectionem non includunt. Et secundum hoc potest dici quod Filius generatur et est de substantia Patris, ita quod illa prepositio ‘de’ dicit circunstantiam materie uel quasi materie. Quod patet primo sic: illud quod secundum nostrum modum intelligendi preexistit Filio producendo et inexistit iam producto se habet ad Filium ut de quo iam Filius est (hoc patet ex precedentibus); et hec est conditio materie, que non pertinet ad aliquam imperfectionem; set substantia Patris secundum modum intelligendi preexistit Filio generando et et inexistit filio genito; ergo etc.