Display to small
Rotate your device or try a larger display
Primum istorum non puto esse uerum, scilicet quod per quemcumque actum intelligentis, siue ille actus sit intelligere siue dicere siue qualitercumque aliter nominetur, producatur aliqua forma in intellectu que non sit actus intelligendi. Quod patet primo ex natura operationis manentis intra sic: per operationem intra manentem nichil constituitur uel producitur; set intelligere et dicere intellectuale sunt operationes intra manentes; ergo per eas nichil constituitur uel producitur. Maior patet ex IX Metaphisice
, ubi PHILOSOPHVS1 ponit hanc differentiam inter operationes intra manentes et illas que transeunt extra, quia per transeuntes extra semper aliquid constituitur, set per intra manentes nichil. Minor de se patet; quare etc.
-
Philosophus ... intra manentes nichil] Arist., Metaph., IX, 8, 1050a30-b1; Auct. Ar., 1, 226 (134,96-99); cf. etiam Thom., In Metaph., IX, 8, 1862-1865 (447b-448a) ↩︎
Primum istorum non puto esse uerum, scilicet quod per quemcunque actum intelligentis, siue ille actus sit intelligere siue dicere siue aliter qualitercunque nominetur, producatur aliqua forma in intellectu que non sit actus intelligendi. Quod patet primo ex natura operationis manentis intra sic: per operationem intra manentem nichil constituitur uel producitur; set intelligere uel dicere intelligibile sunt operationes intra manentes; ergo per eas nichil constituitur uel producitur. Maior patet ex IX Methaphisice
, ubi PHILOSOPHVS ponit hanc differentiam inter operationes intra manentes et illas que transeunt extra, quia per transeuntes extra semper aliquid constituitur, set per intra manentes nichil. Minor de se patet; quare etc.