Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad secundam probationem eiusdem minoris, cum dicitur “si1 innascibilitas esset posterior paternitate” etc., dicendum quod in diuinis non est prius et posterius secundum rem, licet sit ibi ordo originis quo unum est ab alio. Est tamen in diuinis dare prius et posterius secundum modum intelligendi, et hic ordo est inter illa quorum intellectus unius supponit intellectum alterius: hec est enim ratio eorum que se habent secundum prius et posterius quod posterius supponit suum prius. Dicendum ergo quod paternitas et innascibilitas generaliter sumpta non habent inter se ordinem, ita ut unum sit prius altero, quia quodlibet potest inueniri sine altero: aliquis enim est pater qui non est innascibilis, ut in hominibus, et innascibile posset alicui conuenire sine paternitate, sicut si esset in diuinis unum suppositum absolutum. Vnde intellectus unius non supponit intellectum alterius; propter quod non habent inter se aliquem ordinem prioris et posterioris. Tamen ista, ut conueniunt diuinis, habent inter se ordinem: paternitas enim hoc modo prior est innascibilitate, quia paternitas dicit primam relationem fundatam super auctoritatem principii uniuersalis, innascibilitas uero dicit priuationem essendi ab alio; per prius autem et essentialius conuenit uniuersali principio esse principium primi producti quam non esse ab alio. Et ideo paternitas est prior innascibilitate. Et TV dicis: “Ergo similiter filiatio erit prior”, concedatur; et cum subditur: “Omne2 quod est posterius filiatione est communicabile Filio”, uerum est in positiuis, non autem in negatiuis uel priuatiuis, quia negatio uel priuatio non potest communicari, nisi ratio per quam inest subiecto sit communicabilis. Et quia auctoritas principii uniuersalis super quam fundatur innascibilitas non est communicabilis Filio, ideo nec innascibilitas.
Ad secundam probationem eiusdem minoris, cum dicitur si innascibilitas esset posterior paternitate etc., dicendum quod in diuinis non est prius et posterius secundum rem, licet sit ibi ordo originis quo unum est ab alio. Est tamen in diuinis dare prius et posterius secundum modum intelligendi, et hic ordo est inter illa quorum intellectus unus supponit intellectum alterius. Hec enim ratio eorum que se habent secundum prius et posterius, quod posterius supponit suum prius. Dicendum ergo quod paternitas et innascibilitas generaliter sumpta non habent inter se ordinem ita ut unum sit prius altero, quia quodlibet potest inueniri sine altero; aliquis enim est pater, quia non est innascibilis, ut est in hominibus, et ‘innascibile’ posset alicui conuenire sine paternitate, sicut si esset in diuinis unum suppositum absolutum; unde intellectus unius non supponit intellectum alterius; propter quod non habent inter se aliquem ordinem prioris et posterioris. Tamen ista ut conueniunt diuinis, inter se habent ordinem prioris et posterioris; paternitas enim hoc modo prior est innascibilitate, quia ‘paternitas’ dicit primam relationem fundatam super autoritatem principii uniuersalis, ‘innascibilitas’ uero dicit priuationem essendi ab alio; per prius enim et essentialius conuenit uniuersali principio esse principium primi producti quam non esse ab alio. Et ideo paternitas est prior innascibilitate. Et cum dicis “ergo filiatio similiter esset prior”, concedatur; et cum subditur: omne quod est posterius filiatione est communicabile Filio, uerum est in positiuis, non autem in negatiuis uel priuatiuis, quia negatio et priuatio non possunt communicari, nisi ratio per quam inest subiecto sit communicabilis. Et quia autoritas principii uniuersalis super quam fundatur innascibilitas non est communicabilis Filio, ideo nec innascibilitas.