Display to small
Rotate your device or try a larger display
Si autem queratur de prioritate secundo modo, scilicet utrum intellectus possit uere intelligere quod proprietates precedant secundum rationem actus notionales uel econuerso, sic uidetur esse dicendum quod non, quia Persona nullo modo potest uero intellectu intelligi prius constituta quam producens et relata, ita quod actus intelligendi cadat super utrumque dicendo unum esse prius secundum rationem et reliquum posterius. Quod patet sic: intellectus apprehendens Personam prius esse constitutam quam producentem uel relatam apprehendit eam esse constitutam per rationem absolutam; set hec apprehensio est falsa; ergo etc. Minor de se patet. Probatio maioris, quia intellectus apprehendens rem prius esse constitutam quam relatam excludit a constitutione Persone rationem relatam, quia dicit eam esse posteriorem ratione constituente et rationem constituentem esse priorem; ratio autem prioris excludit formaliter rationem posterioris et
-
dictum fuit supra] Hoc argumentum non invenitur in redactione ista, sed tantum in tertia: cf. C, I, 9, 2, 7 (40vb-41ra) ↩︎
-
isti] cf. Iac. Met., Super Sent. (Add.), I, 26, q. unic., resp. (T18va-b); Super Sent. (B), I, 26, q. unic., resp. (Vb23va-b); • • • cf. etiam B. Decker, Die Gotteslehre, 467-468 ↩︎
Si autem queratur de proprietate secundo modo, scilicet utrum intellectus possit uere intelligere quod relationes precedant secundum rationem actus notionales uel econuerso, sic est duplex modus dicendi.