Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad illud quod quarto dicitur quod “innascibilitas1 plus habet de ratione primi quam paternitas” dicendum quod falsum est, quia ratio primi non consistit in non-esse ab alio, tum quia ratio positiui totaliter consistit in eo quod positiuum est, primum autem dicit quid positiuum, et ideo non-esse ab alio nullo modo est intrinsece de ratione primi, tum quia si esset unum tantum, illud esset innascibile uel non ab alio, non tamen primum. In quo ergo consistit ratio primi? Dicendum quod cum primum sit nomen ordinis, primum est ex quo uel post quod sunt omnia alia. Et uerum est quod ad hoc sequitur quod sit a nullo, set hoc non est intrinsece de ratione primi, set est proprietas concomitans. Constat autem quod paternitas, que est proprietas originis respectu alterius, magis participat rationem primi iam dictam quam innascibilitas. Et cum dicitur ulterius quod “Christus2 dicitur primogenitus” etc., dicendum quod Scriptura
non semper obseruat proprium modum loquendi. Et iterum licet non fuerit post Christum alius a Matre genitus, potuit tamen esse quantum fuit ex cursu nature; et hoc minuit improprietatem modi loquendi.
Et ad illud quod quarto dicitur quod innascibilitas habet plus de ratione primi quam paternitas, dicendum quod est falsum, quia ratio ‘primi’ non consistit in non-esse ab alio, tum quia ratio ‘positiui’ totaliter consistit in eo quod positiuum est, ‘primum’ autem dicit quid positiuum et ideo non-esse ab alio nullo modo est intrinsece de ratione ‘primi’, tum quia si esset unum tantum, illud esset innascibile uel non ab alio, non tamen primum. In quo ergo consistit ratio ‘primi’? Dicendum quod cum ‘primum’ sit nomen ordinis, primum est ex quo uel post quod omnia alia sunt. Et uerum est quod ad hoc sequitur quod a nullo sit, set non est hoc intrinsece de ratione primi, set est proprietas concomitans. Constat autem quod paternitas, que est proprietas originis respectu alterius, magis participat rationem ‘primi’ iam dictam quam innascibilitas. Et quod dicitur ulterius, quod Christus dicitur primogenitus etc., dicendum quod Scriptura
non semper seruat proprium modum loquendi. Et iterum licet non fuerit post ipsum Christum alius a matre genitus, potuit tamen esse quantum fuit ex cursu nature; et hoc minuit improprietatem modi loquendi.