Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ratione patet idem sic: illud amatur amore concupiscentie quod est bonum uel perfectio quam nobis uolumus uel amicis; set res subiecto distincta numquam est bonum nostrum nisi ratione actus quo nobis coniungitur, sicut nutrimentum, puta panis aut uinum, numquam esset nobis bonum nisi ratione actus quo nobis coniungitur cum comedimus uel bibimus; et ipsa coniunctio est bonum nostrum immediatum; ergo res subiecto distincta a concupiscente non est immediatum obiectum amoris concupiscentie. Et hec fuit maior.
Minor probatur, scilicet quod fruitio, que est delectatio de Deo et in Deo habito, sit amor concupiscentie, quia aut est amor concupiscentie aut beniuolentie. Non potest dici quod sit amor beniuolentie quo uolumus aliquod bonum Deo, quia delectatio de Deo habito respondet desiderio de ipso habendo; set per tale desiderium non desideramus aliquid Deo, set nobis; non enim desideramus Deo aliquid habendum ab ipso (fatuum enim esset tale desiderium cum nichil futurum possit ei aduenire); set desideramus nobis aliquod bonum; hoc est Deum habere uel uidere uel aliquid tale; ergo delectatio 1 de Deo habito non est amor beniuolentie ad Deum, set amor concupiscentie retorte ad nos. Item amor habens pro formali ratione obiecti bonum utile uel delectabile est amor concupiscentie; sic est in proposito; ergo etc. Et sic probata est utraque propositio. Resumatur ratio.
-
delectatio … set amor concupiscentie] cf. Thom., S.th., II II, 26, 3, ad 3 ↩︎
Ratione patet idem: illud amatur amore concupiscentie quod est bonum uel perfectio quam nobis uolumus uel amicis; set res subiecto distincta nunquam est bonum nostrum nisi ratione actus quo nobis coniungitur, sicut nutrimentum, puta panis aut uinum, nunquam esset nobis bonum nisi ratione actus quo nobis coniungitur cum comedimus aut bibimus; et ipsa coniunctio est bonum nostrum immediatum; ergo res subiecto distincta a concupiscente, non est immediatum obiectum amoris concupiscentie. Et hec fuit maior.
Minor probatur, scilicet quod fruitio, que est delectatio de Deo et in Deo habito, sit amor concupiscentie, quia aut est amor concupiscentie uel beniuolentie. Non potest dici quod sit amor beniuolentie quo uolumus aliquod bonum Deo, quia delectatio de Deo habito respondet desiderio de ipso habendo; set per tale desiderium non desideramus aliquid Deo, set nobis; non enim desideramus Deo aliquid habendum ab ipso (fatuum enim esset tale desiderium, cum nichil futurum possit ei aduenire); set desideramus ipsum habendum a nobis, quod pertinet ad amorem concupiscentie, quo desideramus nobis aliquod bonum; hoc est autem Deum habere uel uidere uel aliquid tale; ergo delectatio de Deo habita non est amor beniuolentie ad Deum, set amor concupiscentie retorte ad nos. Item amor habens pro formali ratione obiecti bonum utile uel delectabile est amor concupiscentie; sic autem est in proposito; habet enim fruitio pro obiecto bonum summe delectabile; ergo etc. Et sic probata est utraque propositio. Resumatur ergo ratio.