Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad tertiam rationem dicendum quod non oportet quod illud quod est causa maioris distinctionis sit causa minoris, nisi sint unius rationis uel nisi maior includat minorem. Non 1 enim oportet uniuersaliter quod illud 2 quod potest maius possit minus; homo enim potest intelligere et non potest uolare, quod est minus. Nunc est ita quod realis distinctio personarum et distinctio attributorum secundum rationem non sunt unius rationis nec maior includit minorem; ideo illud quod est sufficiens causa maioris non oportet quod sit sufficiens causa minoris. Aliter potest dici quod licet distinctio personarum sit maior quam distinctio attributorum quo ad hoc quod illa est realis, hec autem rationis tantum, tamen distinctio attributorum coexigit maiorem distinctionem entem uel possibilem, scilicet aliquam distinctionem realem per absoluta, que nec est nec esse potest in diuinis. Et ideo oportet habere respectum ad realem distinctionem attributorum in creaturis ut ex ea sumatur distinctio rationis in diuinis.
Ad secundam rationem dicendum quod non oportet quod illud quod est causa maioris distinctionis sit causa minoris, nisi sint unius rationis uel nisi maior includat minorem. Non enim oportet uniuersaliter quod illud quod potest maius possit minus. Homo enim potest intelligere, quod est maius, et non potest uolare, quod est minus. Nunc est ita quod realis distinctio Personarum et distinctio secundum rationem non sunt distinctiones uniuoce, nec maior includit minorem; ideo illud quod est sufficiens causa maioris non oportet quod sit sufficiens causa minoris. Aliter potest dici quod licet distinctio Personarum sit maior quam distinctio attributorum quoad hoc quod illa est realis, hec autem rationis tantum, tamen distinctio attributorum exigit maiorem distinctionem entem uel possibilem, scilicet aliquam distinctionem realem per absoluta, que nec esse potest in diuinis. Et ideo oportet habere respectum ad realem distinctionem attributorum in creaturis ut ex ea sumatur distinctio rationis