Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad primum argumentum in oppositum dicendum quod nichil prohibet minorem esse numerum angelorum quam animarum que fuerunt, sunt et erunt: Creantur enim cotidie, nec ille que prius create fuerunt desinunt esse corruptis corporibus. Omnes autem angeli simul creati fuerunt. Quod autem maior numerus angelorum ponitur quam corporum celestium causa est, quia corpora celestia solum habent ordinem ad inferiora secundum esse nature et in ratione actiui, et ideo tot sunt, et non plura, quot sufficiunt ad agendum. Set angeli preter ordinem quem habent ad corpora celestia in mouendo ea que pertinent ad cursum nature habent etiam ordinem alium quoad esse gratie. Sunt enim quidam ex eis in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis, ut dicitur Hebr.
1 1 et secundum HIERONYMVM2 unaqueque anima a sui exordio habet angelum ad sui custodiam deputatum.
Ad primum argumentum dicendum quod nichil prohibet minorem esse numerum angelorum quam animarum que fuerunt, sunt et erunt: Creantur enim cotidie, nec ille que prius create fuerunt desinunt esse corruptis corporibus. Omnes autem angeli simul creati fuerunt. Quod autem maior numerus angelorum ponitur quam corporum celestium causa est, quia corpora celestia solum habent ordinem ad inferiora secundum esse nature et in ratione actiui, et ideo tot sunt, et non plura, quot sufficiunt ad agendum. Set angeli preter ordinem quem habent ad corpora celestia in mouendo ea que pertinent ad cursum nature habent etiam ordinem alium quoad esse gratie. Sunt enim quidam ex eis in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis, ut dicitur Hebr.
1 1 et secundum HIERONYMVM2 unaqueque anima a sui exordio habet angelum ad sui custodiam deputatum.
Ad primum argumentum in oppositum dicendum quod nihil prohibet minorem esse numerum, quam animarum que fuerunt, que sunt et erunt: Creantur enim quotidie, nec ille que prius create fuerunt, desinunt esse corruptis corporibus. Omnes enim angeli simul creati fuerunt. Quod autem maior numerus angelorum ponitur quam corporum celestium causa est, quia corpora celestia solum habent ordinem ad inferiora secundum esse nature et in ratione actiui, et ideo tot sunt, et non plura, quot sufficiunt ad agendum. Sed angeli preter ordinem quem habent ad corpora celestia in mouendo ea, quod pertinet ad cursum nature, habent etiam ordinem alium quoad esse gratie. Sunt quidam ex eis in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis, ut dicitur Heb. I et secundum HIERONYMUM unaqueque anima a sui exordio habet angelum ad sui custodiam deputatum.