Display to small
Rotate your device or try a larger display
Et ponitur tale simile: Rethorice
ubi dicit quod fruibile 1 est ex quo non aliud quid dignum preter usum queritur. Ecce fruibile uocat remotum obiectum, usum autem uocat actum quo attingitur, qui est immediatum obiectum. Vtrumque enim horum queritur, unum mediante altero et in utroque fruendo delectamur. Set quia obiecta 2 sunt notiora actibus, actus etiam sumunt rationem ex obiectis, ideo beatus AVGVSTINVS loquens de hiis quibus fruimur I libro De doctrina christiana
dicit quod res 3 quibus fruendum est sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus, non quidem excludendo actum quo hec cognoscuntur, cum prius dixerit quod ille res 4 quibus fruendum est nos beatos faciunt; efficimur autem beati Deo obiectiue, ipso autem actu quo Deum uidemus sumus formaliter beati; set hoc fit propter principalitatem obiecti respectu actus. Hoc uidetur esse intentio eiusdem AVGVSTINI, qui dicit quod illis rebus fruendum est que nos beatos faciunt; obiectum 5 autem facit nos beatos et actus, unum obiectiue, aliud formaliter. Item 6 frater THOMAS in Scripto
hac eadem questione in solutione secundi articuli et Prima Secunde
questione II in solutione ultimi articuli dicit quod quia 7 obiectum non attingitur nisi per operationem, ideo eadem fruitione fruimur
obiecto et operatione
per quam attingitur. In quo dicit idem implicite quod tractatum est explicite.
-
fruibile … preter usum queritur] cf. Arist., Rhet., I, 5, 1361a18-19 (uersio e transl. anon. et transl. Guil. contam.) ↩︎
-
obiecta … rationem ex obiectis] cf. Auct. Ar., 6, 56 (179,88); • • • Arist., De an., II, 4, 415a18-21 ↩︎
-
res … et Spiritus Sanctus] Aug., De doctr. chr., I, 5, 5 (9,1-2); • • • cf. Rich. de Mediau., Super Sent., I, 1, 2, 3, resp. (23b): «Dicit enim beatus Augustinus primo de doctrina christiana. parum post principium, vtendum est hoc mundo non fruendum. et paru post dicit. res quibus fruendum est, sunt Pater, et Filius, et Spiritus sanctus.» ↩︎
-
res … nos beatos faciunt] cf. Aug., De doctr. chr., I, 3, 3 (8,1-5); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 1, 2, 2, 2 (14a): «Augustinus. His fruendum est quae bonos faciunt: sed hoc facit virtus, et beatitudo creata.» ↩︎
-
obiectum … obiectiue aliud formaliter] cf. Ioh. Par., Super Sent., IV, 49 (616,14-16); • • • Alb., Super Sent., I, 1 (20,43-46); • • • Jeschke, Deus ut tentus vel visus (369) ↩︎
-
Item … solutione secundi articuli] cf. Thom., Super Sent., I, 1, 2, 1, sol. et ad 2 (37-38) ↩︎
-
quia … per quam attingitur] cf. Thom., S.th., I-II, 11, 3, ad 3 ↩︎
Et ponitur tale simile: sicut delectatio secundum gustum habet pro immediato obiecto actum gustandi, set pro remoto cibum gustatum, sic fruitio habet pro immediato obiecto uisionem Dei, set pro remoto ipsum Deum, quatenus est obiectum proximi obiecti Vtrumque istorum innuit ARISTOTELES II Rethorice
ubi dicit quod fruibile est ex quo non aliud quid dignum preter usum queritur. Ecce fruibile uocat remotum obiectum, usum autem uocat actum quo attingitur, qui est immediatum obiectum. Vtrumque enim horum queritur, unum mediante alio et utroque fruendo delectamur. Set quia obiecta sunt notiora actibus, actus autem sumunt rationem ab istis obiectis, ideo beatus AUGUSTINUS loquens de his quibus fruimur I libro De doctrina christiana
dicit quod res quibus fruendum est sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus, non quidem excludendo actum quo hec cognoscuntur, cum prius dixerit quod ille res quibus fruendum est nos beatos faciunt. Efficimur autem beati Deo obiectiue, ipso autem actu quo Deum uidemus sumus beati formaliter, set hoc fit propter principalitatem obiecti respectu actus.