Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.2.12

Si autem questio intelligatur secundo modo, scilicet utrum distinctio talium attributorum possit esse in Deo absque operatione intellectus comparantis Deum ad creaturas, sic est triplex opinio. Vna que ponit quod ista 1 attributa differunt in Deo formaliter et quiditatiue ex natura rei ante omnem operationem intellectus. Et ista differentia non est realis cum omnia attributa sint una res simplicissima, nec rationis tantum cum precedat omnem operationem intellectus; set est media inter utramque et potest uocari formalis. Confirmatur autem hec opinio quatuor rationibus. Prima talis est: que differunt diffinitione differunt formaliter et quiditatiue ex natura rei, quia diffinitio 2 indicat quid est res; set attributa, puta sapientia, bonitas, differunt diffinitione (si enim diffinirentur, alia diffinitio daretur de sapientia, alia de bonitate); ergo differunt formaliter et quiditatiue ex natura rei. Secunda talis est: per idem simplex non potest aliquid conuenire cum alio et differre ab eodem nisi sit aliquo modo diuersificatum; set brutum per eandem simplicem essentiam anime, inquantum est uegetatiua, conuenit cum planta, et inquantum est sensitiua, differt ab eadem; ergo una et eadem essentia anime aliquo modo diuersificatur per uegetatiuam et sensitiuam, set non realiter, ergo formaliter. Exemplificatur etiam de albedine, que inquantum color est, conuenit cum nigredine, et inquantum albedo, differt ab eadem, cum tamen sint una res simpliciter albedo et color; oportet ergo quod differant saltem formaliter. Tertia talis est: entitas et bonitas differunt formaliter licet sint una res; set hec differentia non est ex parte intellectus cum formalis ratio obiecti precedat actum potentie, entitas 3 autem est obiectum intellectus; ergo talis differentia est ex parte rei. Quarta talis est: illud quod de se est communicabile differt ex natura rei ab eo quod de se est incommunicabile; set essentia diuina de se est communicabilis, paternitas autem de se incommunicabilis; ergo essentia et paternitas differunt ex natura rei; set non differunt realiter, cum sint una res; ergo formaliter. Et idem uidetur de attributis.


  1. ista … omnem operationem intellectus] cf. Duns Scot., Lect., I, 8, 1, 4, 172 (62,7-11); Ord., I, 8, 1, 4, 185 et 192 (252,5-9 et 261,3-5); • • • Decker, Die Gotteslehre des Jakob von Metz (86-87) ↩︎

  2. diffinitio … quid est res] cf. Arist., Top., VII, 3, 153a15-16 ↩︎

  3. entitas … est obiectum intellectus] cf. Thom., S.th., I, 5, 2, resp. ↩︎

C.I.2.2.6

Responsio. Circa questionem istam primo ponetur quedam opinio quam non credo ueram. Et secundo ponendo oppositum respondebitur ad rationes prime opinionis. Quantum ad primum dicunt quidam quod attributa diuina differunt formaliter et quidditatiue ex natura rei ante omnem operationem intellectus. Et ista differentia non est realis cum omnia attributa sint una res simplicissima; nec est secundum rationem tantum cum precedat omnem operationem intellectus; set est media inter utranque et uocatur ab eis differentia formalis. Confirmatur autem hec opinio quatuor rationibus. Prima talis est: que differunt diffinitione differunt formaliter et quidditatiue ex natura rei, quia diffinitio indicat quid est res; set attributa, puta sapientia, bonitas, differunt diffinitione (si enim diffinirentur, alia diffinitio daretur de sapientia, alia de bonitate); ergo differunt formaliter et quidditatiue ex natura rei. Secunda talis est: per idem simplex non potest aliquid conuenire cum alio et differre ab eodem nisi sit aliquo modo diuersificatum; set brutum per eandem et simplicem anime essentiam, in quantum est uegetatiua, conuenit cum planta, et inquantum est sensitiua, differt ab eadem; ergo una et eadem essentia anime aliquo modo diuersificatur per sensitiuam et uegetatiuam, set non realiter, ergo formaliter. Et exemplificatur de albedine, que in quantum color est, conuenit cum nigredine, et in quantum albedo, differt ab eadem, cum tamen sit una res simpliciter albedo et color, ergo oportet quod differant formaliter saltem. Tertia est talis: entitas et bonitas differunt formaliter licet sint una res; set hec differentia non est ex parte intellectus cum formalis ratio obiecti precedat actum potentie, entitas autem est obiectum intellectus; ergo talis differentia est ex parte rei. Quarta ratio talis est: illud quod de se est communicabile differt ex natura rei ab eo quod de se est incommunicabile; set essentia diuina est de se communicabilis, paternitas incommunicabilis; ergo essentia et paternitas differunt ex natura rei; set non differunt realiter, cum sint una res, ergo formaliter. Et idem uidetur de attributis.