Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.2.19

Ad huius autem maiorem declarationem facit hoc quod debemus ymaginari circa Deum, sicut circa totum uniuersum, ut sicut omnia 1 procedunt ab uno et tanto cedunt in maiorem compositionem et diuersitatem quanto plus recedunt ab ipso, sic illud quod primo consideramus in Deo est maxime unum et quasi quoddam 2 pelagus infinitum, continens unitissime omnes perfectiones diuinas, et hoc est esse; post quod consideramus in Deo quod est intelligens et uolens, que iam differunt ratione, que est minima differentia; deinde elongando plus ab esse, quod est summe unum, inuenimus realem distinctionem aliquorum, scilicet processionum, per modum nature et intellectus et per modum uoluntatis, que est solum per relationes disparatas; ultimo autem et quasi in maxima distantia est distinctio realis personarum per relationes non solum disparatas, set oppositas. Ex quo patet quod distinctio personarum tamquam maxima in diuinis supponit distinctionem processionum, et utraque distinctionem attributorum, que minima est eo quod est solum secundum rationem. Cum igitur distinctio personarum, que est ultima, non sumatur per comparationem ad creaturas, uidetur quod nec alie, que sunt priores. Et hec est prima et principalis ratio.


  1. omnia … 232 ipso] cf. Wippel, “Possible Sources for Godfrey” (praesertim 236) ↩︎

  2. quoddam pelagus infinitum] cf. Ioh. Dam., De fide orth., I, 9 (49,17); Thom., Super Sent., I, 8, 1, 1, arg. 4 et ad 4 (194 et 196); S.th., I, 13, 11, resp. ↩︎

C.I.2.3.13

Ad huius autem maiorem declarationem facit hoc quod debemus imaginari circa Deum, sicut circa totum uniuersum, ut sicut omnia procedunt ab uno et tanto cedunt in maiorem compositionem et diuersitatem quanto plus recedunt ab ipso, sic illud quod primo consideramus in Deo est maxime unum et quasi quoddam pelagus infinitum, continens unitissime omnes diuinas perfectiones. Et hoc est esse quod consideramus in Deo, quod est intelligens et uolens; que iam differunt ratione, que est minima differentia. Deinde elongando plus ab esse, quod est summe unum, inuenimus realem distinctionem aliquorum, scilicet processionum per modum nature et intellectus et per modum uoluntatis, que est solum per relationes disparatas. Vltimo autem et quasi in maxima distantia est distinctio realis Personarum per relationes non solum disparatas, set oppositas. Ex quo patet quod distinctio Personarum tanquam maxima in diuinis supponit distinctionem processionum, et utraque distinctionem attributorum, que minima est eo quod est solum secundum rationem. Cum ergo distinctio Personarum, que est ultima, non sumatur per comparationem ad creaturas, uidetur quod non alie, que sunt priores. Et hec est prima et principalis ratio.