Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.29.2.4

Responsio. Omne1 agens agit per formam aliquam per quam est actu et que est sibi ratio agendi. Et ideo omne productum comparatur ad duo, scilicet ad agentem et ad formam, que est principium actionis; et utrumque censetur nomine principii: principium enim quandoque uocatur ipsum agens dicente PHILOSOPHO V Metaphisice quod principatus2 et potestates principia dicuntur et pater et mater dicuntur principia filii; forma etiam per quam agens agit dicitur principium, sicut in eodem V dicitur quod potentia3 est principium transmutandi alterum. Ob hanc ergo nominis multiplicitatem oportet uario modo dicere. Si4 enim nomen ‘principii’ accipiatur primo modo, scilicet pro eo quod agit, cum illud sit suppositum, Pater autem et Filius non sint unum suppositum, set plura, necesse est dicere quod Pater et Filius sint plura principia Spiritus Sancti; set quia agens magis proprie dicitur principians quam principium, ideo licet communiter5 dicatur quod Pater et Filius sunt duo principiantes, usus6 tamen communis non recipit quod dicantur duo principia. Si autem nomen ‘principii’ sumatur non pro agente, set pro eo quo agens agit, sic Pater et Filius non poterunt proprie dici unum principium uel duo principia. Cuius ratio est quia illud quod non dicitur proprie et formaliter principium non potest proprie et formaliter dici unum principium uel plura principia, quia predicatio nominis cum additione unitatis et pluralitatis supponit predicationem eiusdem nominis secundum se et absolute; set Pater et Filius non recipiunt proprie et formaliter predicationem principii quo producunt Spiritum Sanctum (illud enim est uis spiratiua, que proprie et formaliter non predicatur, nec de Patre nec de Filio); ergo accipiendo principium pro eo quo agens agit, Pater et Filius non possunt dici proprie unum uel plura principia, immo nec principium nec principia. Et hoc quantum est de proprietate locutionis. Set7 debet dici quod est in Patre et Filio unum principium quo producunt Spiritum Sanctum et illud est uis spiratiua; Pater uero et Filius sunt duo principiantes, licet per unum principium. Et eodem modo potest dici quod in Patre sunt duo principia, scilicet uis generatiua et uis spiratiua, si tamen hec differant realiter, alias non; ipse uero Pater est unum principians. Verumptamen8 quia in communi usu loquendi non semper seruatur proprietas locutionis, effectus autem omnis essentialius respicit formam per quam agens agit quam suppositum quod agit (nam si diuerse sunt forme in uno supposito, diuerse erunt actiones et effectus non obstante unitate suppositi), uis9 autem spiratiua, que est ratio producendi Spiritum Sanctum, est una in Patre et Filio, ideo concedendum est Patrem et Filium esse unum principium Spiritus Sancti non obstante pluralitate suppositorum propter unitatem principii quo spirant. Extensa tamen est locutio et improprietatem habet. Sub eodem sensu concedendum est quod Pater et Filius sunt idem principium Spiritus Sancti: relatiuum10 enim facit de re secundam notitiam respectu eius quod significat antecedens; set hec “Pater et Filius sunt principium Spiritus Sancti” antecedit ad hanc “Pater et Filius sunt idem principium Spiritus Sancti”; ergo per11 ly ‘idem’ non significatur ydemptitas in suppositis, ut QVIDAM12 dixerunt, set in ratione principii, quod est uerum.


  1. Omne … sibi ratio agendi] cf. Auct. Ar., 6, 251 (194,13); • • • cf. etiam Henr. de Gand., Summa, 60, 7, sol. (170rG) ↩︎

  2. principatus… dicuntur principia filii] Arist., Metaph., V, 1, 1013a7-13 ↩︎

  3. potentia… principium transmutandi alterum] Arist., Metaph., V, 12, 1019a15-16; • • • Auct. Ar., 1, 219 (133,85) ↩︎

  4. Si … dicantur duo principia] cf. Thom., S.th., I, 36, 4, ad 1; • • • Henr. de Gand., Summa, 60, 7, sol. (170rG-H) ↩︎

  5. communiter … sunt duo principiantes] cf. Thom., S.th., I, 36, 4, ad 7; • • • cf. etiam Alb., Super Sent., I, 29, B, 5, sol. (81a-b); • • • Aeg. Rom., Ord., I, 29, princ. 1, 3, ad 4 (154vaM) ↩︎

  6. usus … dicantur duo principia] cf. e.g. Bonau., Super Sent., I, 29, 2, 2, resp. (516a) ↩︎

  7. Set … et uis spiratiua] cf. Aeg. Rom., Ord., I, 29, princ. 1, 3, ad 1 (154vaL) ↩︎

  8. Verumptamen … principii quo spirant] cf. Thom., Super Sent., I, 29, 1, 4, sol. (695) ↩︎

  9. uis … Patre et Filio] cf. supra, I, 13, 3, 4 (136,23-25) ↩︎

  10. relatiuum … re secundam notitiam] Thom., Super Sent., I, 4, 1, 3, arg. 4 (136); • • • ex Prisc., Inst. gramm., XVII, 4, n.27 (124,14-125,6); • • • cf. etiam Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 6, sed contra 2 (239b); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 29, 1, 1, sed contra 1 (261a) ↩︎

  11. per … quod est uerum] cf. Thom., Super Sent., I, 29, 1, 4, ad 3 (696); S.th., I, 36, 4, resp.; • • • etiam ap. Rich. de Mediau., Super Sent., I, 29, 1, 1, resp. (261a) ↩︎

  12. quidam] cf. Alex. Hal., S.th., I, n.492, ad 1 (694b-695a); • • • cf. etiam Bonau., Super Sent., I, 29, 2, 2, resp. (516a); ad 4 (516b); • • • Alb., Super Sent., I, 29, C, 6, sol. (83a); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 6, resp. (239b); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 29, 1, 1, resp. (261b) ↩︎

C.I.29.2.4

Responsio. Omne agens agit per aliquam formam per quam est actu et que est sibi ratio agendi. Et ideo omne productum comparatur ad duo, scilicet ad agentem et ad formam etiam, que est principium actionis; et utrumque censetur nomine ‘principii’; ‘principium’ enim quandoque uocatur ipsum agens, testante PHILOSOPHO V Methaphisice quod principatus et potestates principia dicuntur et pater et mater dicuntur principia filii, forma etiam per quam agens agit dicitur principium, sicut in eodem V libro dicitur quod potentia est principium transmutandi alterum. Ob hanc ergo nominis multiplicitatem oportet uario modo dicere. Si enim nomen ‘principii’ accipiatur primo modo pro eo quod agit, cum illud sit suppositum, Pater autem et Filius non sunt unum suppositum, set plura, necesse est dicere quod Pater et Filius sint plura principia Spiritus Sancti; set quia ‘agens’ magis proprie dicitur principians quam principium, ideo licet communiter dicatur quod Pater et Filius sint duo principiantes, usus tamen communis non recipit quod dicantur duo principia. Si autem nomen ‘principii’ sumatur non pro agente, set pro eo quo agens agit, sic proprie loquendo debet dici quod in Patre et Filio est unum principium quo spirant Spiritum Sanctum, et nichilominus uere dicitur quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, set non eque proprie sicut primum. Primum patet, quia principium quo Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum est uis spiratiua; set illa est unica in Patre et in Filio; ergo proprie dicitur quod in Patre et Filio est unum principium quo spirant Spiritum Sanctum. Minor patet, quia siue essentia siue relatio communis spirationis sit principium spirandi, utraque est unica tantum in Patre et Filio, et ideo proprie dicitur quod in Patre et Filio est unum principium quo spirant Spiritum Sanctum. Et hoc est secundum omnem consuetudinem loquentium magis proprius modus loquendi quam si dicatur quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, accipiendo ‘principium’ pro eo quo spirant; cum enim illud principium sit uis spiratiua, dubium fit quod non eque proprie dicitur quod Pater et Filius sunt una uis spiratiua, sicut dicitur quod in ipsis est una uis spiratiua. Patet quod ille modus loquendi deficit a proprietate alterius et nichilominus est uerus, quia omne productum directius respicit principium quo agens agit quam suppositum quod agit; nam si diuerse sunt forme in uno supposito, diuerse erunt actiones et effectus non obstante unitate suppositi; uis autem spiratiua, que est ratio producendi Spiritum Sanctum, est una in Patre et Filio; ideo concedendum est Patrem et Filium esse unum principium Spiritus Sancti non obstante pluralitate suppositorum propter unitatem principii quo spirant; hec tamen locutio deficit a proprietate prime, ut dictum est. Sub eodem sensu concedendum est quod Pater et Filius sunt idem principum Spiritus Sancti; relatiuum enim facit de re secundam notitiam respectu eius quod significat antecedens; set hec “Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti” antecedit ad hanc “Pater et Filius sunt idem principium Spiritus Sancti”; ergo per ly ‘idem’ non significatur identitas in suppositis, ut QVIDAM dixerunt, set in ratione principii, quod est uerum.