Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.3.8

Ad primum argumentum dicendum quod ad rationem meriti tria concurrunt: ualor operis, ut sit aliqua proportio inter meritum et premium, si sit meritum de condigno; libertas operantis, ut operatio sit in potestate operantis, quia talibus1 solum laudamur uel uituperamur , meremur uel demeremur; et quod operans sit in statu aliquid acquirendi, quia per meritum aliquid efficitur debitum quod prius non erat debitum. Beati igitur angeli nunc non merentur suam beatitudinem, quia non sunt in statu acquirendi eam, set prius eam meruerunt concurrentibus tunc omnibus condicionibus que sunt de ratione meriti. Nunc etiam per eandem rationem mereri possunt aliquam accidentalem beatitudinem per opera quibus nobis ministrant.


  1. talibus … laudamur uel uituperamur] cf. Arist., Eth. Nic., III, 1, 1109b30-31 • • • Thom., Super Sent., II, 39, 1, 1, sol. (985) ↩︎

B.II.5.3.8

Ad primum argumentum dicendum quod ad rationem meriti tria concurrunt, scilicet ualor operis, ut sit aliqua proportio inter meritum et premium, si sit meritum de condigno; libertas operantis, ut operatio sit in potestate operantis, quia talibus1 solum meremur uel demeremur, laudamur uel uituperamur; et quod operans sit in statu aliquid acquirendi, quia per meritum aliquid efficitur debitum quod prius non erat debitum. Beati igitur angeli nunc non merentur suam beatitudinem, quia non sunt in statu acquirendi eam, set prius eam meruerunt concurrentibus tunc omnibus condicionibus que sunt de ratione meriti. Nunc etiam per eandem rationem mereri possunt aliquam accidentalem beatitudinem per opera quibus nobis ministrant.


  1. talibus … laudamur uel uituperamur] cf. Arist., Eth. Nic., III, 1, 1109b30-31 • • • Thom., Super Sent., II, 39, 1, 1, sol. (985) ↩︎

C.II.5.3.8

Ad primum argumentum dicendum quod ad rationem meriti tria concurrunt: ualor operis, ut sit aliqua proportio inter meritum et premium, si sit meritum de condigno; libertas operantis et operatio sit in potestate operantis, quia talibus solum laudamur uel uituperamur uel meremur uel demeremur; et quod operans sit in statu aliquid acquirendi, quia per meritum aliquid ewcitur debitum, quod prius non erat debitum. Beati ergo angeli nunc non merentur suam beatitudinem, quia non sunt in statu acquirendi eam; set eam prius meruerunt concurrentibus tunc omnibus conditionibus que sunt de ratione meriti. Nunc etiam per eandem rationem mereri possunt aliquam accidentalem beatitudinem per opera, quibus nobis ministrant.