Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.1.12

Ad secundum dicendum quod non1 fuit intentio AVGVSTINI quod genuisse sit prior ratione quam esse Patrem, set potius uoluit identitatem ostendere inter ista, quia consimili modo dicit quod “Filius ideo est Filius, quia genitus”, sicut “Pater est Pater quia genuit”; dicendo autem quod “Filius est Filius, quia genitus” non intendit dare causalitatem, set conuertibilitatem eo quod econuerso dicit “quia Filius, utique genitus”; ergo eodem modo inter esse Patrem et genuisse non intendit dare causalitatem uel ordinem, set conuertibilitatem.


  1. non … ordinem set conuertibilitatem] cf. Thom., Super Sent., I, 27, 1, ad 1 (652) ↩︎

C.I.27.1.14

Ad aliud dicendum quod non fuit intentio AVGVSTINI quod genuisse sit prior ratione quam esse Patrem, set potius uoluit identitatem ostendere inter ista, quia consimili modo dicit quod Filius ideo est Filius genitus, sicut Pater est Pater, quia genuit, dicendo autem quod “Filius, quia genitus” non intendit dare causalitatem, set conuertibilitatem eo quod econuerso dicit quod Filius utique genitus; ergo eodem modo inter esse Patrem et genuisse non intendit dare causalitatem uel originem, set conuertibilitatem.