Display to small
Rotate your device or try a larger display
Set contra hoc arguitur, quia licet de ratione relationis sit esse ad aliud quantum ad extrema relata, non tamen quoad fundamentum relationis, alioquin in diuinis non esset aliqua realis relatio, quia omnes relationes diuine fundantur super essentiam, que est una numero et indistincta in omnibus Personis; igitur unitas essentie diuine et Personarum diuinarum in essentia accepta sub ratione quantitatis non impedit quin equalitas sit realis relatio. Quod autem essentia, que est una numero, sit fundamentum omnium relationum diuinarum, etiam originis, patet, quia in diuinis non sunt nisi duo predicamenta, substantia et relatio; set relatio non potest fundari super relationem, alioquin esset processus in infinitum; ergo fundatur super essentiam uel substantiam, quod est idem.
Set contra hoc arguitur, quia licet de ratione relationis sit esse ad aliud quantum ad extrema relata, non tamen quo ad fundamentum relationis (alioquin in diuinis non esset aliqua relatio realis, quia omnes relationes diuine fundantur super essentiam, que est una numero in distincta in omnibus Personis); igitur unitas essentie diuine et diuinarum Personarum in essentia accepta sub ratione quantitatis non impedit quin equalitas sit realis relatio. Quod autem essentia, que est una numero, sit fundamentum omnium relationum diuinarum, etiam originis, patet, quia in diuinis non sunt nisi duo predicamenta, substantia et relatio; set relatio non potest fundari super relationem (alioquin esset processus in infinitum); ergo fundatur super essentiam uel substantiam, que est idem.