Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.1.25

Prima talis est: quicumque perfecte et quiditatiue potest cognoscere subiectum potest cognoscere predicatum et per consequens principium complexum ex subiecto et predicato; set purus uiator potest perfecte cognoscere Deum quiditatiue; ergo potest cognoscere perfecte omne predicatum quod ei inest, puta esse trinum et huiusmodi, et principium complexum ex subiecto et predicato. Maior probatur, quia in subiecto uirtualiter continetur predicatum et rursus propositio cognoscitur ex cognitione terminorum; principia 1 enim cognoscimus inquantum terminos cognoscimus, et ideo ad perfectam cognitione subiecti sequitur perfecta cognitio omnium que ei insunt et propositionum que inde formari possunt. Minor probatur tripliciter. Primo sic: illud quod potest facere essentia diuina, si esset actualiter presens intellectui in ratione obiecti mouentis, potest uoluntas diuina facere, dato quod essentia diuina non sit realiter presens in ratione obiecti. Et hoc probatur statim, quia quidquid 2 Deus potest facere mediantibus causis secundis potest facere sine eis; cum igitur uoluntas diuina sit causa uniuersalis et simpliciter prima respectu omnis motionis, ratio autem obiecti sit causa particularis et secundaria, quidquid Deus potest facere mediante presentia essentie sue in ratione obiecti, illud potest facere sine tali presentia per solam uoluntatem; set presentia essentie diuine in ratione obiecti causat in intellectu cognitionem sui quiditatiuam perfectam; ergo sine tali presentia uoluntas diuina potest eandem cognitionem causare.


  1. principia ... inquantum terminos cognoscimus] Auct. Ar., 35, 32 (313,25); Arist., An. post., I, 3, 72b23-25 ↩︎

  2. quidquid ... facere sine eis] cf. Tempier, Art. condempnati, art. 63/69 (Piché, 100; Hissette, 128-129); Bianchi, Il vescovo e i filosofi (80) ↩︎

C.I.P.3.3

Item quicquid faceret essentia diuina, si esset presens intellectui sub ratione obiecti naturaliter mouentis, posset facere uoluntas diuina, dato quod essentia diuina non sit illo modo presens; set si essentia diuina esset presens intellectui nostro in ratione obiecti naturaliter mouentis, ipsa causaret cognitionem quidditatis sue et omnium que sunt in ea expressam et perfectam; ergo hoc idem potest facere uoluntas diuina absque presentia predicta; set illa cognitio esset abstractiua; ergo etc. Maior patet, quia uoluntas diuina potest supplere uicem cuiuscunque cause mouentis. Minor de se patet et per consequens tota ratio.