Display to small
Rotate your device or try a larger display
Dicendum ergo quod nomen1 ‘principii’, cum dicitur Deus esse principium creaturarum et cum dicitur quod una Persona est principium alterius, non dicitur uniuoce, set analogice. Quod patet sic: potentia2 absolute dicit rationem principii, ut patet ex eius diffinitione que ponitur V Metaphisice
, que est quod potentia est principium transmutandi alterum uel transmutandi ab altero: sic igitur est iudicandum de principio respectu diuinorum et respectu creaturarum, sicut de potentia generandi uel spirandi, que est in diuinis respectu diuinorum, et de potentia creandi, que est in Deo respectu creaturarum; set potentia non dicitur uniuoce de potentia generandi et de potentia creandi, alioquin3 potentia generandi contineretur sub omnipotentia, sicut potentia creandi, cuius oppositum ostensum fuit supra dist. 20; ergo principium non dicitur uniuoce de principio generandi uel spirandi, quod est intrinsece in diuinis respectu diuinorum, et de principio creandi, quod est respectu creaturarum, set dicitur analogice secundum prius et posterius.
-
nomen … uniuoce set analogice] cf. Petr. de Tarant., Super Sent., I, 29, q. unic., 2, resp. (237b); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 29, 2, art. unic., resp. (262b) ↩︎
-
potentia … transmutandi ab altero] Arist., Metaph., V, 12, 1019a15-20 ↩︎
-
alioquin … supra dist. 20] cf. supra, I, 20, q. unic., 5-18 (35,21-41,171); • • • cf. etiam Thom., Super Sent., I, 7, 1, 2, sol. (177); I, 20, 1, 1, sol. (504-505) ↩︎
Dicendum est ergo quod nomen ‘principii’, cum dicitur Deus esse principium creaturarum, et cum dicitur unam Personam esse principium alterius, non dicitur uniuoce. Quod patet sic: ‘potentia’ dicit absolute rationem principii, ut patet ex eius diffinitione, que ponitur V Methaphisice
, que est quod potentia est principium transmutandi alterum et transmutandi ab altero. Sic igitur est iudicandum de principio respectu diuinorum et respectu creaturarum, sicut de potentia generandi uel spirandi, que est in diuinis respectu diuinorum, et de potentia creandi, que est in Deo respectu creaturarum. Set ‘potentia’ non dicitur uniuoce