Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quod dicunt secundo, quod istud lumen reddit articulos euidentes euidentia intelligentie, contra: si in isto lumine intelligitur euidenter quod Deus est trinus et unus, aut hoc est, quia immediate representatur intellectui sic illuminato diuina essentia, in qua sic representata in se et immediate intelligitur euidenter connexio terminorum articuli Trinitatis, aut talis euidentia ex alio deducitur; set neuter istorum modorum est possibilis, ut probabo; ergo etc. Maior patet, quia omne quod intelligitur uel intelligitur per se et immediate in ratione obiecti uel intelligitur per aliquid prius intellectum. Minor probatur primo quantum ad primam partem, quia cognitio qua cognoscitur diuina essentia in se et immediate et non ex aliquo precognito est cognitio que uocatur facie 1 ad faciem, quia non per aliquod medium precognitum; set talis cognitio, cum sit gloriosa, non potest haberi a puro uiatore; quare etc. Item nec alius modus est possibilis, scilicet quod euidentia articuli ex alio deducatur, quia uel deduceretur ex aliquo precognito in creaturis uel in Deo; non ex aliquo precognito in creaturis, quia ex nullo quod sit in creaturis potest demonstrari articulus Trinitatis, ut probatum fuit, nec ex aliquo precognito in Deo, tum quia iste est primus articulus, cui quidquid preintelligimus in Deo, totum pertinet ad unitatem essentie et nullo modo ad distinctionem realem, tum quia quererem de illo precognito si esset immediate cognitum uel ex alio precognito; non potest dici quod sit immediate cognitum propter eandem rationem qua nec articulus, nec ex alio precognito, quia quererem de illo similiter et esset processus in infinitum uel deueniretur ad aliquid quod esset immediate cognitum in ipsa natura diuina in se et immediate intellectui nostro representata; quod non est possibile in uia. Patet ergo quod nullum lumen est in uiatoribus quod reddat eis articulum euidentem euidentia intelligentie.
-
facie ad faciem] Paul., I Cor., 13, 12 ↩︎
Secunda est quia si in isto lumine intelligatur euidenter quod Deus est trinus et unus, aut hoc erit, quia immediate representatur intellectui sic illuminato diuina essetia, in qua sic representata in se et immediate intelligatur euidenter connexio terminorum articuli trinitatis, aut talis euidentia ex alio deducitur; set neuter illorum modorum est possibilis, ut probabo; ergo etc. Maior patet, quia omne quod intelligitur uel intelligitur per se et immediate in ratione obiecti uel intelligitur per aliquod aliud prius intellectum. Minor probatur: primo quantum ad primam partem, quia cognitio qua cognoscitur essentia diuina in se et immediate, et non ex aliquo precognito, est cognitio que uocatur facialis siue facie ad faciem, quia non est per aliud medium precognitum; set talis cognitio, cum sit gloriosa‚ non potest haberi a puro uiatore; quare etc. Item nec alius modus possibilis est, scilicet quod euidentia articuli ex alio deducatur, quia uel deduceretur ex aliquo precognito in creaturis uel in Deo; non ex aliquo precognito in creaturis, quia ex nullo quod sit in creaturis potest demonstrari articulus Trinitatis, ut probatum fuit, nec ex aliquo precognito in Deo, tum quia ille est primus articulus Trinitatis quod quicquid preintelligimus in Deo, totum pertinet ad unitatem essentie et nullo modo ad distinctionem realem, tum quia quereretur de illo precognito si sit immediate cognitum uel ex alio precognito. Non potest dici quod sit immediate cognitum, propter eandem rationem qua nec articulus, nec alio precognito, quia quereretur de illo similiter et esset processus in infinitum uel deueniretur ad aliquid quod esset immediate cognitum in ipsa natura diuina in se et immediate intellectui nostro representata, quod non est possibile in uia; patet ergo quod nullum lumen est in uiatoribus quod reddat eis articulum euidentem euidentia intelligentie.