Display to small
Rotate your device or try a larger display
Nunc uidendum est de secundo articulo, scilicet utrum theologia 1 accepta pro habitu eorum que deducuntur ex articulis, sicut conclusiones ex principiis, sit uere et proprie scientia. Sic enim, ut 2 dictum fuit prius, theologia sumitur communius, nescio tamen si uerius; quod pro tanto dico, quia ea que QVIDAM dicunt deduci ex articulis magis adducuntur secundum ueritatem ad sustinendum uel declarandum articulum. Verbi gratia ex hoc quod articulus Trinitatis ponit quod in diuinis sunt tres persone et una essentia, deducitur tamquam conclusio quod distinctio personarum est per relationes et non per aliquid absolutum; similiter ex hoc quod articulus ponit quod Filius 3 Dei est homo, deducitur quod habet ueram carnem, non fantasticam, ut ponunt MANICHEI. Set secundum ueritatem ista magis adducuntur ad sustinendum uel declarandum articulum; propter hoc enim dicimus distinctionem diuinarum personarum fieriper relationes et non per absoluta, ut sustineamus qualiter articulus possit esse uerus; si enim fieret per absoluta, sequeretur necessario quod fieret uel per essentiam diuinam, et tunc ipsa plurificaretur, quod est impossibile, aut per aliquid absolutum additum essentie, et tunc esset uera et realis compositio in Deo, quod rursus est impossibile. Vt ergo articulus Trinitatis, qui secundum rationem humanam multum est obscurus et dubius, sustineatur aliqualiter tamquam possibilis, adducimus illud quod dictum est ad sustinendum articulum, non deducimus principaliter ex articulo. Similiter quod dicimus Filium Dei habere ueram carnem et non fantasticam, adducimus ad declarandum qualiter intelligatur articulus qui ponit quod Filius Dei est homo, scilicet quod est homo uerus, non secundum apparentiam solum. Et isto modo usus est saluator uolens declarare Apostolis articulum sue resurrectionis, LVCE ultimo, ubi dicit: Palpate 4 et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me uidetis habere. Certe poterat concludere: “Ego resurrexi uere; ergo habeo carnem ueram”; set non sic fecit, immo econuerso ad declarandum articulum sue resurrectionis adduxit quod dictum est de ueritate carnis. Et eodem modo potest quidem deduci ex hoc quod Filius Dei est uerus homo, quod ipse habeat ueram carnem, nec est magna philosophia, immo forte est petitio principii; credo tamen quod principalius adducatur ad insinuandum intellectum articuli modo quo dictum est.
-
theologia ... conclusiones ex principiis] cf. Heru. Nat., Opinio de diff. contra doctrina fr. Thome, de theol. in spec., 1, (36) ↩︎
-
ut dictum fuit prius] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (3,59-61) ↩︎
-
Filius ... ut ponunt Manichei] cf. Thom., Super Decret., 1 (E36, 561-567); S.th., III, 14, 1, resp. ↩︎
-
Palpate ... me uidetis habere] Lc., 24, 39 ↩︎
Nunc uidendum est de secundo articulo principali, scilicet utrum theologia accepta pro habitu eorum que deducuntur ex articulis fidei, sicut conclusiones ex principiis sit uere et proprie scientia. Sic enim, ut dictum est prius, theologia sumitur communius, nescio si uerius uel proprius; quod pro tanto dico, quia illa que QVIDAM dicunt deduci ex articulis magis adducuntur secundum ueritatem ad sustinendum uel ad declarandum articulum. Verbi gratia ex hoc quod articulus Trinitatis ponit quod in diuinis sint tres Persone et una essentia, deducitur tanquam conclusio quod distinctio Personarum est per relationes et non per aliquod absolutum; similiter ex hoc quod articulus ponit quod Filius Dei est homo, deducitur quod habeat ueram carnem, non phantasticam, ut ponunt Manichei. Set secundum ueritatem ista magis adducuntur ad sustinendum uel declarandum articulum; propter hoc enim dicimus distinctionem diuinarum Personarum fieri per relationes et non per absoluta, ut sustineamus qualiter articulus possit esse uerus; si enim fieret per absoluta, necessario sequeretur quod fieret uel per essentiam diuinam, et tunc ipsa plurificaretur, quod est impossibile, aut per aliquod absolutum additum essentie, et tunc esset uera et realis compositio in Deo, quod rursus est impossibile. Vt ergo articulus Trinitatis, qui secundum rationem humanam multum est obscurus, sustineatur aliqualiter tanquam possibile, adducimus id quod dictum est ad sustinendum articulum, et non deducimus principaliter ex articulo. Similiter quod dicimus Filium Dei habere uerum carnem et non phantasticam, adducimus ad declarandum qualiter intelligatur articulus qui ponit quod Filius Dei est homo, scilicet quod est uerus homo, non secundum apparentiam tantum. Et isto modo usus est Saluator, Apostolis uolens declarare articulum resurrectionis, Luc.
ultimo, ubi dicit: Palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me uidetis habere. Certe poterat concludere: “Ego resurrexi uere; ergo habeo uerum carnem”; set non sic fecit, immo econuerso ad articulum declarandum sue resurrectionis adducit quod dictum est de ueritate carnis. Et eodem modo potest deduci ex hoc quod Filius est uerus homo, quod ipse habebat ueram carnem, nec est magna philosophia, immo forte petitio principii; credo tamen quod principalius adducatur ad insinuandum intellectum articuli modo quo dictum est. Practice autem ex articulis multa deducuntur et aliis dictis Scripture
, ut patet in libris Moralibus
GREGORII et ALIORVM SANCTORVM necnon in Homilia EORVM et ALIORVM DOCTORVM.