Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.15

Responsio. Creatura1 posse fuisse ab eterno potest dupliciter intelligi. Vno2 modo quod semper fuerit nec habuerit sue entitatis causam seu principium, et isto modo impossibile est secundum philosophiam et hereticum secundum fidem aliquid preter Deum fuisse uel posse fuisse ab eterno. Alio modo quod creatura semper quidem fuerit non habens sue durationis initium, habens tamen sue entitatis causam et principium, et hoc negari non potest nisi uel propter deffectum potentie diuine uel propter repugnantiam creature.

Primum3 nullus dicit, quia potentia diuina ad omne possibile se extendit.


  1. Creatura ... ex parte facti] cf. Thom., De aetern. mundi (85,1‑41) • Cf. etiam Petr. de Alv., Quodl., I, 8 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Vat. lat. 932, f. 106ra: «Contra. Queritur utrum Deus potuit facere mundum esse ab eterno. Et quod non uidetur […]. Contra hoc uidetur derogare potentie Dei, scilicet non posse facere mundum ab eterno; ergo est inconueniens, quia minimum inconueniens – secundum Anselmum – ⟨in⟩ Deo est impossibile; ergo etc. Ad huius dissolutionem primo est intelligendum, quod eternum dicitur quasi entis ens, idest permanentis uel quasi extra terminos ens principium, scilicet cum finem, et ideo dicitur uno modo eternum, quod omnino principium non habet nec in esse nec in duratione, et sic Deus solus eternus uere, nec creatura aliqua potest esse coeterna ei, quia, ex quo creatura est principium, habet secundum esse. Alio modo dicitur eternum, quod non habet principium sue durationis, quamuis habet principium essendi; et sic procedit questio proposita» ↩︎

  2. Vno … causam et principium] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 1,1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40rb: «Ad secundum dicendum quod aliquid potest habere principium sui esse dupliciter: uno modo principium sui esse effectivum, quia est ab alio, et hoc principium necessario habet creatura; alio modo principium sui esse secundum durationem, et de hoc principio non oportet quod creatura, quamvis habeat esse participatum, habeat principium tale sui esse, sed sufficit quod habeat principium effectivum» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68vb: «Ad secundum dico quod aliquid potest habere principium sui esse dupliciter: uno principium sui esse effectivum, quia est ab alio, et hoc principium habet omnis creatura; alio principium sui esse secundum durationem, et de hoc principio non [non om. sed s.v. suppl.] oportet quod creatura, quamvis habeat esse participatum, quod habeat principium tale [tale om. sed s.v. suppl.] sui esse, sed sufficit quod habeat effectivum principium [principium om. sed s.v. suppl.]» ↩︎

  3. Primum ... ex parte facti] cf. Ioh. Paris., Corr. corrupt., 6 (45,89-46,2) ↩︎

B.II.1.1.16

Quantum ad secundum sciendum est quod creatura1 posse fuisse ab eterno potest dupliciter intelligi. Vno2 modo quod semper fuerit nec habuerit sue entitatis causam seu principium, et isto modo est impossibile secundum philosophiam et hereticum secundum fidem aliquid preter Deum fuisse uel posse fuisse ab eterno. Alio modo quod creatura semper quidem fuerit non habens sue durationis initium, habens tamen sue entitatis causam et principium, et hoc negari non potest nisi propter deffectum diuine potentie uel propter repugnantiam creature.

Primum3 nullus dicit, quia potentia diuina ad omne possibile se extendit.


  1. creatura … ex parte facti] cf. Thom., De aetern. mundi (85,1‑41) • • • cf. etiam Petr. de Alu., Quodl., I, 8 (106ra) ↩︎

  2. Vno … causam et principium] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 1,1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40rb: «Ad secundum dicendum quod aliquid potest habere principium sui esse dupliciter: uno modo principium sui esse effectivum, quia est ab alio, et hoc principium necessario habet creatura; alio modo principium sui esse secundum durationem, et de hoc principio non oportet quod creatura, quamvis habeat esse participatum, habeat principium tale sui esse, sed sufficit quod habeat principium effectivum» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68vb: «Ad secundum dico quod aliquid potest habere principium sui esse dupliciter: uno principium sui esse effectivum, quia est ab alio, et hoc principium habet omnis creatura; alio principium sui esse secundum durationem, et de hoc principio non [non om. sed s.v. suppl.] oportet quod creatura, quamvis habeat esse participatum, quod habeat principium tale [tale om. sed s.v. suppl.] sui esse, sed sufficit quod habeat effectivum principium [principium om. sed s.v. suppl.]» ↩︎

  3. Primum … ex parte facti] cf. Ioh. Paris., Corr. corrupt., 6 (45,89-46,2) ↩︎

C.II.1.2.13

Circa quod est intelligendum quod creaturam fuisse ab eterno potest intelligi dupliciter. Vno modo quod semper fuerit nec habuerit sue eternitatis causam seu principium, et isto modo est impossibile secundum philosophiam et hereticum secundum fidem aliquid preter Deum fuisse uel posse fuisse ab eterno. Alio modo quod creatura semper fuerit non habens sue durationis initium, habens tamen sue eternitatis causam et principium, et hoc modo negari non potest nisi propter defectum diuine potentie uel propter repugnantiam creature. Primum nullus dicit, quia potentia diuina ad omne se extendit.