Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad rationes opinionis respondendum: ad primam quod principia scientie non sufficit esse credita, set oportet esse euidentia uel ex rationibus terminorum que de se omnibus note sunt, ut principia formata in terminis uniuersalissimis, sicut de 1 quolibet esse uel non esse et huiusmodi, uel uia sensus, memorie et experientie modo quo declarat ARISTOTILES I Metaphisice
quod ex 2 multis sensibus fit una memoria, ex multis memoriis fit una experientia et ex multis experientiis uniuersale 3, quod est principium artis et scientie; sic 4 enim doctrina et disciplina fit ex preexistenti cognitione, ut dicitur I Posteriorum
. Et cum dicitur quod in scientia nichil est prius principiis, uerum est nec EGO dico quod principia fiant euidentia per aliquid prius cognitum in scientia, set per cognitionem preuiam scientie, que est cognitio experimentalis et sensitiua, ex qua intellectus uia inductionis concludit uniuersale 5, quod est principium scientie.
-
de … uel non esse] cf. Auct. Ar., 1, 97 (123,50-51); • • • Arist., Metaph., IV, 3, 1005b19-24 ↩︎
-
ex … artis et scientie] cf. Arist., Metaph., I, 1, 980a28-981a15 ↩︎
-
uniuersale … artis et scientie] Auct. Ar., 35, 121 (321,73); • • • cf. Arist., An. post., II, 19, 100a6-8 ↩︎
-
sic … ex preexistenti cognitione] Arist., An. post., I, 1, 71a1-2 ↩︎
-
uniuersale … est principium scientie] Auct. Ar., 35, 121 (321,73); • • • cf. Arist., An. post., II, 19, 100a6-8 ↩︎
Ad primum istorum dicendum quod principia scientie nun sufficit esse credita ex sola autoritate alterius, quia cum principia debeant esse euidentiora conclusione, conclusio non esset nisi credita et non scita; sunt ergo euidentia in scientia subalterna, non aliquo illorum modorum de quibus agitur, set uia sensus, memorie et experientie modo quo determinat PHILOSOPHVS I Metaphisice
quod ex multis sensibus fit una memoria et ex multis memoriis unum experimentum et cum multis experimentis uniuersale, quod est principium scientie et artis; et sic omnis scientia subalterna facit euidentiam de suis principiis quantum ad quia est.