Display to small
Rotate your device or try a larger display
Opinio in summa talis est. Dicunt QVIDAM 1 quod de Deo et de rebus aliis potest haberi duplex cognitio, scilicet intuitiua et abstractiua. Intuitiua cognitio secundum EOS est que habetur de re presente secundum suam actualem et realem existentiam, sicut cum aliquis uidet colorem in pariete uel rosam sibi presentem realiter; abstractiua uero est per quam cognoscitur res solum quantum ad suam quiditatem, que abstrahit ab esse, fuisse et fore, sicut cognoscitur rosa absens uel que omnino non est. Primam cognitionem, scilicet intuitiuam, non potest habere uiator de Deo in uia, quia talis cognitio est beatifica et contradictionem implicat quod purus uiator sit beatus, quia iam non esset uiator, set comprehensor; set secundam cognitionem, scilicet abstractiuam, potest purus uiator habere de Deo cognoscendo perfecte eius quiditatem et ea que quiditati contingunt, sicut esse trinum in suppositis et huiusmodi que fide tenemus. Et huius opinionis triplex est ratio.
-
quidam] Duns Scot., Rep. Par., Prol., 2, 184-185 et 189 (65-66); • • • Piché, "Intuition" ↩︎
Quantum ad primum sciendum quod ponentes dictam opinionem distinguunt duplicem cognitionem, scilicet abstractiuam et intuitiuam. Vocant cognitionem intuitiuam illam que immediate tendit ad rem sibi presentem obiectiue secundum eius actualem existentiam, sicut cum uideo colorem existentem in pariete uel rosam quam in manu teneo; abstractiuam autem uocant omnem cognitionem que habetur de re non sic realiter presente in ratione obiecti immediate cogniti. Vnde secundum ISTOS cognitio abstractiua dicitur non solum per abstractionem quidditatis ab esse et a non esse, sicut est illa cognitio per quam cognoscitur de aliqua re, puta de rosa, quid sit, non considerando an sit uel non sit, set etiam dicitur abstractiua illa cognitio per quam cognoscitur de re quod ipsa sit in rerum natura, dum tamen ipsa ut sic non sit presens in ratione obiecti immediate cogniti; uerbi gratia si eclipsis lune sit in rerum natura et astrologus existens in domo sciat lunam tunc actualiter eclipsari, quia scit adesse tempus et horam interpositionis terre inter solem et lunam, dum tamen non uideat eclipsim in se, dicitur habere de eclipsi cognitionem abstractiuam et non intuitiuam. Et eodem modo philosophus sciens demonstratiue Deum esse habet de Deo cognitionem abstractiuam, non per abstractionem quidditatis ab esse, set quia cognitio eius non tendit immediate in Deum ut sibi realiter presentem, set solum cognoscit ipsum esse ex effectibus suis. Vnde omnis cognitio cuiuscunque rei que non est de eius actuali existentia immediate, ut presente cognoscenti, est abstractiua et non intuitiua. Et ideo qui accipiunt cognitionem abstractiuam primo modo solum non uadunt ad intentionem aliorum nec per consequens rationes quas super hoc fundant; accipiendo ergo cognitionem abstractiuam illo modo quo expositum est dicunt QVIDAM quod Deus potest communicare cognitionem abstractiuam puro uiatori de se ipso adeo perfectam quod ipse sic cognoscendo Deum cognosceret certitudinaliter et expresse ipsum esse trinum in Personis, quia cognita perfecte et certitudinaliter natura subiecti cognoscuntur ea que conueniunt subiecto, quibus cognitis cognoscitur propositio complexa ex subiecto et predicato. Et ideo cognitio abstractiua de Deo quidditatiua et perfecta sufficit ad perfectam, certam et expressam cognitionem omnium que conueniunt Deo intrinsece, sicut est esse trinum et unum et consimilia. Rationes autem huius opinionis probantes talem cognitionem posse communicari uiatori posite sunt in arguendo ad questionem. Et hoc sufficit de primo.