Display to small
Rotate your device or try a larger display
Circa primum Sententiarum
primo queritur utrum 1 theologia sit scientia. Et arguitur quod non, quia scientia 2 est uirtus intellectualis, ut patet ex VI Ethicorum
; set theologia non est uirtus intellectualis; ergo non est scientia. Minor probatur, quia uirtus 3 est dispositio perfecti ad optimum, ut dicitur VII Phisicorum
; set theologia non disponit nec perficit intellectum ad id quod est optimum intellectui, quia non facit claram euidentiam de hiis que tradit, sicut nec fides, ex cuius articulis procedit; clara autem euidentia ueritatis est illud quod est optimum intellectui; quare etc.
-
Vtrum theologia sit scientia scientia] cf. Thom., Super Sent., Prol., 3 (322,53-325,108); S.th., I, 1, 2; • • • Ioh. Par., Super Sent., Prol., 6 (16,2-20,146); • • • Guil. P. God., Lect. Thom., Prol., 1 (1-20); • • • Iac. Met., Super Sent., Prol., 1 (50,2-58,294); • • • Duns Scot., Ord., 4, 1 (141,7-146,11); Brown, "Declarative Theology" (401-412) ↩︎
-
scientia est uirtus intellectualis] cf. Arist., Eth Nic., VI, 3, 1139b15-36; 6, 1140b31-1141a1 ↩︎
-
uirtus est dispositio perfecti] cf. Auct. Ar., 2, 186 (155,9); • • • Arist., Phys., VII, 3, 246a13 ↩︎
In contrarium arguitur: primo, quia scientia est uirtus intellectualis, ut patet ex VI Ethicorum
; set theologia non est uirtus intellectualis; ergo non est scientia. Minor probatur, quia uirtus est dispositio perfecti ad optimum, ut habetur VII Phisicorum
; set theologia non disponit nec perficit intellectum ad id quod optimum est intellectui, quia non facit euidentiam de hiis que tradit, sicut nec fides, ex cuius articulis procedit; clara autem euidentia ueritatis est illud quod est optimum intellectui; quare etc.