Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.1.9

Circa secundum, scilicet an angelus sit compositus ex genere et differentia, notandum quod differt esse in genere et esse compositum ex genere et differentia.

B.II.3.1.9

Quantum ad secundum, scilicet utrum angelus sit compositus ex genere et differentia, notandum est quod aliquid est circa hanc materiam clarum et aliquid dubium: clarum est quod angelus sit in genere; set dubium est apud aliquos, utrum sit compositus ex genere et differentia.

C.II.3.1.9

Circa secundum, scilicet an in angelo sit compositio ex genere et differentia, notandum, quod differt esse in genere et esse compositum ex genere et differentia.