Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.5.12

Ad secundum dicendum quod Deus agit propter finem qui est ipse, hoc est propter condecentiam sue bonitatis, ut dictum est. Et quod dicitur habito fine cessat actio propter finem, intelligendum est hoc de proximo fine actionis, qui est res operata, qua producta cessat actio producens, set non conseruans. Potest etiam uerum esse de fine ultimo qui mediante re operata acquiritur, sicut est habitatio domus, quia tales actiones sunt propter supplementum alicuius indigentie quo adepto frustra manerent actiones, set non est uerum ubi actio est perfecti agentis quod solum agit, quia condecet suam perfectionem, sicut liberalis facit opus liberalitatis, quia condecet eum, dato quod nichil aliud deberet sibi propter hoc euenire.

A.II.1.5.13

Item, Deus agit propter finem proximum alium a se, sicut est res operata que est terminus operationis. Et quod dicitur quod finis est melior hiis que sunt ad finem, concedatur. Set tunc dico quod agens secundum illud quod est numquam ordinatur ad finem sue actionis, immo uniuersaliter agens est prestantior fine et prehabet in se finem uirtute nisi sit id ipsum quod finis. Verum est tamen quod ⟨finis⟩ prestantior est actione agentis que ad ipsum terminatur et ordinatur.

B.II.1.2.9

Ad secundum dicendum quod Deus agit propter finem qui est ipse. Et quod dicitur habito fine cessat actio propter finem, intelligendum est de proximo fine operationis, qui est res operata, qua producta cessat actio producens, set non conseruans nisi sint eadem. Potest etiam uerum esse de fine ultimo qui mediante re operata acquiritur, sicut est habitatio domus, quia tales actiones et producta per eas sunt propter supplementum alicuius indigentie quo adepto frustra manerent actiones, set non est uerum ubi actio est agentis perfecti et nullo indigentis quod agit solum, quia condecet suam bonitatem, sicut liberalis facit opus liberalitatis, quia condecet eum, dato quod nichil aliud deberet sibi propter hoc euenire.

B.II.1.2.10

Et sic agit Deus ea que agit in creaturis.

Agit etiam Deus propter finem alium a se. Set ille finis non est simpliciter ultimus uel principalis, set est finis sub fine, sicut producit herbas propter bruta et utraque propter hominem. Et cum dicitur quod finis est melior hiis que sunt ad finem, uerum est. Set Deus agens non ordinatur ad aliquem finem, quamuis res per ipsum acta ordinetur ad aliam rem creatam meliorem, propter quod sequitur quod creaturarum una sit melior altera, set non quod aliquid sit melius Deo.

C.II.1.6.13

Ad secundum dicendum quod Deus agit propter finem qui est ipse. Et quod dicitur quod habito fine cessat actio propter finem, intelligendum est de proximo fine operationis, que est res operata qua producta cessat actio producentis, sed non conseruans, nisi sint eadem. Potest etiam uerum esse de fine qui mediante re operata acquiritur, sicut est habitatio domus, quia et tales actiones, et producta per eas sunt propter supplementum alicuius indigentie quo adepto frustra manerent actiones, sed non est uerum ubi actio est agentis perfecti et nullo indigentis quod agit solum, quod condecet suam bonitatem, sicut liberalis facit opus liberalitatis, quia condecet eum, dato quod nihil aliud deberet sibi propter hoc euenire. Et sic agit ea Deus que agit in creaturis. Agit etiam Deus propter alium finem a se. Sed iste finis non est simpliciter ultimus uel principalis, sed est finis sub fine, sicut producit herbas propter bruta et utraque propter hominem. Et cum dicitur quod finis melior est que sunt ad finem, uerum est. Sed Deus agens non ordinatur ad aliquem finem, quamuis res per ipsum acta ordinetur ad aliam rem creatam meliorem, propter quod sequitur quod creaturarum una sit melior altera, sed non sequitur propter hoc quod aliquid sit melius Deo.