Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.1.2.1

Secundo queritur utrum 1 omnibus citra Deum sit utendum. Et uidetur quod non, quia uti 2 est 3 assumere aliquid in facultatem uoluntatis; omne autem tale subiacet nostre operationi, set non omnia citra Deum subiacent nostre operationi; ergo non omnibus est utendum.


  1. utrum ... Deum sit utendum] cf. Thom., Super Sent., I, 1, 3 (40-42); S.th., I II, 16, 3; • • • Aeg. Rom., Ord., I, 1, 2, 3 (13va-b); • • • Rob. de Orf., Reprob. Egid. (51-57); • • • Guill. P. God., Lect. Thom., I, 1 (36-38); • • • Guldentops, “Die Verwendbarkeit der Dinge” (305-311) ↩︎

  2. uti … in facultatem uoluntatis] Aug., De Trin., X, 11, 17 (330,22 23) ↩︎

  3. uti est … omnibus est utendum] cf. Thom., Super Sent., I, 1, 3, arg. 1 (40) ↩︎

C.I.1.4.1

Secundo queritur cuius sit uti tanquam obiecti, utrum scilicet omnibus citra Deum sit utendum. Et uidetur quod non, quia uti est assumere aliquid in facultatem uoluntatis; omne autem tale subiacet nostre operationi, set non omnia subiacent nostre operationi; ergo non omnibus est utendum.